[24,0] Liber XXIV. [24,1] 1 Ne siluae quidem horridiorque naturae facies medicinis carent, sacra illa parente rerum omnium nusquam non remedia disponente homini, ut medicina fieret etiam solitudo ipsa, et ad singula illius discordia atque concordiae miraculis occursantibus. quercus et olea tam pertinaci odio dissident, ut altera in alterius scrobe depacta emoriantur, quercus uero et iuxta nucem iuglandem. pernicialia et brassicae cum uite odia; ipsum olus, quo uitis fugatur, aduersum cyclamino et origano arescit. 2 quin et annosas iam et quae sternantur arbores difficilius caedi, celerius marcescere tradunt, si prius manu quam ferro attingantur. pomorum onera a iumentis statim sentiri, ac, nisi prius ostendantur iis, quamuis pauca portent, sudare ilico. ferulae asinis gratissimo sunt in pabulo, ceteris uero iumentis praesentaneo ueneno, qua de causa id animal Libero patri adsignatur, cui et ferula. 3 surdis etiam rerum sua cuique sunt uenena ac minimis quoque. philyra coci et polline nimium salem cibis eximunt; praedulcium fastidium sal temperat; nitrosae aut amarae aquae polenta addita mitigantur, ut intra duas horas bibi possint, qua de causa in saccos uinarios additur polenta. similis uis Rhodiae cretae et argillae nostrati. concordia ualent, cum pix oleo extrahitur, quando utrumque pinguis naturae est. oleum solum calci miscetur, quando utrumque aquas odit. cummis aceto facilius eluitur, atramentum aqua, innumera praeterea alia, quae suis locis dicentur adsidue. 4 Hinc nata medicina. haec sola naturae placuerat esse remedia, parata uulgo, inuentu facilia ac sine inpendio e quibus uiuimus. postea fraudes hominum et ingeniorum capturae officinas inuenire istas, in quibus sua cuique homini uenalis promittitur uita. statim compositiones et mixturae inexplicabiles decantantur, 5 Arabia atque India remedia aestimantur, ulcerique paruo medicina a Rubro mari inputatur, cum remedia uera cotidie pauperrimus quisque cenet. nam si ex horto petantur aut herba uel frutex quaeratur, nulla artium uilior fiat. ita est profecto, magnitudine populus R. perdidit ritus, uincendoque uicti sumus. paremus externis, et una artium imperatoribus quoque imperauerunt. uerum de his alias plura. [24,2] 6 Loton herbam itemque Aegyptiam eodem nomine, alias et Syrticam arborem, diximus suis locis. haec lotos, quae faba Graeca appellatur a nostris, aluum bacis sistit. ramenta ligni decocta in uino prosunt dysintericis, menstruis, uertigini, comitialibus, cohibent et capillum. mirum his ramentis nihil esse amarius fructuque dulcius. fit et e scobe eius medicamentum ex aqua myrti decocta subacta et diuisa in pastillos, dysintericis utilissimum pondere uictoriati cum aquae cyathis III. [24,3] 7 Glans intrita duritias, quas cacoλthe uocant, su salsa axungia sanat. uehementiores iligna et in omnibus cortex ipse corticique tunica subiecta. haec decocta iuuat coeliacos. dysintericis et inlinitur uel ipsa glans. eadem resistit serpentium ictibus, rheumatismis, suppurationibus. folia et bacae uel cortex uel sucus decocti prosunt contra toxica. cortex inlinitur decoctus lacte uaccino serpentis plagae; datur et ex uino dysintericis. eadem et ilici uis. [24,4] 8 Coccum ilicis uulneribus recentibus ex aceto inponitur, epiphoris ex aqua, oculis subfusis sanguine instillatur. est autem genus ex eo in Africa fere et Asia nascens, celerrime in uermiculum id se mutans, quod ideao scolecium uocant inprobantque. principalia eius genera diximus. [24,5] 9 Nec pauciora gallae genera fecimus, solidam perforatam, item albam nigram, maiorem minorem. uis omnium similis; optima Commagena. excrescentia in corpore tollunt, prosunt gingiuis, uuae, oris exulcerationi. crematae et uino extinctae ..... coeliacis, dysintericis inlinuntur, paronychiis ex melle et unguibus scabris, pterygiis, ulceribus manantibus, condylomatis, ulceribus quae phagedaenica uocantur. in uino autem decoctae auribus instillantur, oculis inlinuntur, aduersus eruptiones, panos cum aceto. 10 nucleus commanducatus dentium dolorem sedat, item intertrigines et ambusta. inmaturae ex iis ex aceto potae lienem consumunt; eaedem crematae et aceto salso extinctae menses sistunt uuluasque procidentes fotu. omnis capillos denigrat. [24,6] 11Viscum e robore praecipuum haberi diximus et quo conficeretur modo. quidam contusum in aqua decocunt, donec nihil innatet, quidam commanducantes acinos expuunt cortices. optimum quod sine cortice quodque leuissimum, extra fuluum, intus porraceum. nihil est glutionosius. emollit, discutit tumores, siccat strumas; cum resina et cera panos mitigat omnis generis. 12 quidam et galbanum adiciunt pari pondere singulorum eoque modo et ad uulnera utuntur. unguium scabritias expolit, si septenis diebus illinantur nitroque conluantur. quidam id religione efficacius fieri putant prima luna collectum e robore sine ferro, si terram non attigerit; comitialibus mederi, conceptum feminarum adiuuare, si omnino secum habeant; ulcera commanducato inpositoque efficacissime sanari. [24,7] 13 Roboris pilulae ex adipe ursino alopecias capillo replent. — Cerri folia et cortex et glans siccat collectiones suppurationesque, fluctiones sistit. torpentes membrorum partes conroborat decoctum eius fotu, cui et insidere expedit siccandis adstringendisque partibus. radix cerri aduersatur scorpionibus. [24,8] Suberis cortex tritus ex aqua calida potus sanguinem fluentem ex utralibet parte sistit. eiusdem cinis ex uino calido sanguinem excreantibus magnopere laudatur. [24,9] 14 Fagi folia manducantur in gingiuarum labrorumque uitiis. calculis glandis fagineaea cinis inlinitur, item cum melle alopeciis. [24,10] 15 Cupressi folia trita serpentibus ulceribus inponuntur, et capiti cum polenta, si a sole doleat, item ramici, qua de causa et bibuntur. testium quoque tumori cum cera inlinuntur, capillum denigrat ex aceto. eadem trita cum II partibus panis mollis e uino Ammineo subacta pedum ac neruorum dolores sedant. pilulae aduersus serpentium ictus bibuntur aut si eiciatur sanguis; collectionibus inlinuntur. ramici quoque tenerae tusae cum axungia et lomento prosunt. bibuntur ex eadem causa. 16 parotidi et strumae cum farina inponuntur. exprimitur sucus tusis cum semine. qui mixtus oleo caliginem oculorum aufert; item uictoriati pondere in uino potus inlitusue cum fico sicca pingui exemptis granis uitia testium sanat, tumores discutit et cum fermento strumas. radix cum foliis trita pota uesicae et stranguriae medetur et contra phalangia. ramenta pota menses cient, scorpionum ictibus aduersantur. [24,11] 17 Cedrus magna, quam cedrelaten uocant, dat picem, quam cedria uocatur, dentium doloribus utilissimam. frangit enim eos et extrahit, dolores sedat. cedri sucus ex ea quomodo fieret diximus. magni ad uolumina usus, ni capiti dolorem inferret, defuncta corpora incorrupta aeuis seruat, uiuentia corrumpit, mira differentia, cum uitam auferat spirantibus defunctisque pro uita sit. 18 uestes quoque corrumpit et animalia necat. ob haec non censeam in anginis hoc remedio utendum neque in cruditatibus, quod suasere aliqui, gustatu. dentes quoque conluere ex aceto in dolore timuerim uel grauitati aut uermibus aurium instillare. portentum est, quod tradunt, abortiuum fieri in uenere ante perfusa uirilitate. phthiriasis perunguere eo non dubitauerim, item porrigines. suadent et contra uenenum leporis marini bibere in passo. facilius in elephantiasi inlinant. 19 et ulcera sordida et excrescentia in iis auctores quidam et oculorum albugines caliginesque inunxere eo et contra pulmonis ulcera cyathum eius sorberi iusserunt, item aduersus taenias. fit ex eo et oleum, quod pisselaeon uocant, uehementioris ad omnia eadem usus. cedri scobe serpentes fugari certum est, item bacis tritis cum oleo si qui perunguantur. [24,12] 20 Cedrides, hoc est fructus cedri, tussim sanant, urinam cient, aluum sistunt, utiles ruptis, conuulsis, spasticis, stranguriae, uuluis, contra aconita, lepores marinos, eadem quae supra, collectionibus inflammationibusque. [24,13] 21 De galbano diximus. neque umidum neque aridum probatur et quale docuimus. per se bibitur ad tussim ueterem, suspiria, rupta, conuulsa, inponitur ischiadicis, lateris doloribus, panis, furunculis, corpori ab ossibus recedenti, strumis, articulorum nodis, dentium quoque doloribus. inlinitur et cum melle capitis ulceribus. purulentis infunditur auribus cum rosaceo aut nardo. odore comitialibus subuenit et uulua strangulante uel in stomachi defectu. 22 abortus non exeuntes trahit adpositu uel suffitu, item ramo hellebori circumlitum atque subiectum. serpentes nidore urentium fugari diximus. fugiunt et perunctos galbano. medetur et a scorpione percussis. bibitur et in difficili partu gabae magnitudine in cyatho uini, uuluasque conuersas corrigit, cum murra autem et uino mortuos partus extrahit. aduersatur et uenenis, maxime toxicis, cum murra et uino. serpentes oleo et spondylio mixto tactu necat. nocere urinae existimatur. [24,14] 23 Similis hammoniaci natura atque lacrimae, probandae ut diximus. mollit, calefacit, discutit, dissoluit. claritati uisus in collyris conuenit, pruritum, cicatrices, albugines oculorum tollit, dentium dolores sedat, efficacius accensum. prodest dyspnoicis, pleuriticis, pulmonibus, uesicis, urinae cruenae, lieni, ischiadicis potum — sic et aulum soluit —, articulis et podagrae cum pari pondere picis aut cerae et rosaceo coctum. maturat panos, extrahit clauos cum melle; sic et duritias emollit; lieni cum aceto et cera Cypria uel rosaceo efficacissime inponitur. lassitudines perungui cum aceto et oleo exiguoque nitro utile. [24,15] 24 Et styracis naturam in peregrinis arboribus exposuimus. placet praeter illa, quae diximus, maxime pinguis, purus, albicantibus fragmentis. medetur tussi, faucibus, pectoris uitiis, uuluae praeclusae duritieue laboranti, ciet menses potu adposituque, aluum mollit. inuenio potu modico tristitiam animi resolui, largiore contrahi. sonitus aurium emendat infusu, strumas illitu neruorumque nodos. aduersatur uenenis, quae frigore necent, ideo et cicutae. [24,16] 25 Spondylium una demonstratum infunditur capitibus phreneticorum et lethargicorum, item capitis doloribus longis cum oleo uetere; bibitur et in iocinerum uitiis, morbo regio, comitialibus, orthopnoicis, uuluarum strangulatione, quibus et suffitu prodest. aluum mollit. illinitur ulceribus, quae serpunt, cum ruta. 26 flos auribus purulentis efficaciter infunditur, sed sucus, cum exprimitur, integendus est, quoniam mire adpetitur a muscis et similibus. radix derasa et in fistulas coniecta callum earum ereodit. auribus quoque instillatur cum suco. datur et ipsa contra morbum regium et in iocineris uitio et uuluarum. capillos crispos facit peruncto capite. [24,17] 27 Sphagnos siue sphacos siue bryone et in Gallia, ut indicauimus, nascitur, uuluis insidentium utilis, item genibus et feminum tumoribus mixtus nasturtio et aquae salsae tritus. cum uino autem et resina sicca potus urinam pellit celerrime. hydropicos inanit cum uino et iuniperis tritus ac potus. [24,18] Terebinthi folia et radix collectionibus inponuntur. decoctum eorum stomachum firmat. semen in capitis dolore bibitur in uino et contra difficultatem urinae, uentrem leniter emollit, uenerem excitat. [24,19] 28 Piceae et laricis folia trita .... et in aceto decocta dentium dolori. prodest cinis corticum intertrigini, ambustis; potus aluum sistit, urinam mouet, suffitu uuluas corrigit. piceae folia priuatim iocineri utilisa sunt drachmae pondere in aqua mulsa pota. siluas eas dumtaxat, quae picis resinaeque gratia radantur, utilissimas esse phthisicis aut qui longa aegritudine non recolligant uires satis constat et illum caeli aλra plus ita quam nauigationem Aegyptiam proficere, plus quam lactis herbidos per montium aestiua potus. [24,20] 29 Chamaepitys Latine abiga uocatur propter abortus, ab aliis tus terrae, cubitalibus ramis, flore pinus et odore. alta breuior et incurua, --- similis. tertia eodem odore et ideo nomine quoque, paruola, cauliculo digitali, foliis scabris, exilibus, albis, in petris nascens, omnes herbae, sed propter cognationem nominis non differendae. prosunt aduersus scorpionum ictus, item iocineri inlitae cum palmis aut cotoneis; renibus et uesicae decoctum earum cum farina hordeacea. 30 morbo quoque regio et urinae difficultatibus ex aqua decoctae bibuntur. nouma contra serpentes ualet cum melle; sic et adpositu uuluas purgat. sanguinem densatum extrahit pota. sudores facit perunctis ea, peculiariter renibus utilis. fiunt ex ea et hydropicis pilulae cum fico aluum trahentes. lumborum dolorem uictoriati pondere in uino finit et tussim recentem. mortuos partus ex aceto cocta et pota eicere protinus dicitur. [24,21] 31 Cum honore et pityusa simili de causa dicetur, quam quidam in tithymali genere numerant. frutex est similis piceae, flore paruo, purpureo. bilem et pituitam per aluum detrahit radix decocti hemina aut seminis lingula in balanis. folia in aceto decocta furfures cutis emendant, mammas quoque mixto rutae decocto et tormina et serpentium ictus et in totum collectiones incipientes. [24,22] 32 Resinam supra dictis arboribus gigni docuimus et genera eius et nationes in ratione uini ac postea in arboribus. summae species duae, sicca et liquida. sicca e pinu et picea fit, liquida terebintho, larice, lentisco, cupresso; name et hae ferunt in Asia ac Syria. 33 falluntur qui eandem putant esse e picea atque larice; picea enim pinguem et turis modo sucosam fundit, larix gracilem ac mellei coloris, uirus redolentem. medici liquida raro utuntur et in ouo fere, e larice propter tussim ulceraque uiscerum - nec pinea magnopere in usu -, ceteris non nisi coctis. et coquendi genera satis demonstrauimus. 34 Arborum differentia placet terebinthina odoratissima atque leuissima, nationum Cypria et Syriaca, utraque mellis Attici colore, sed Cypria carnosior crassiorque. in sicco genere quaerunt ut sit candida, pura, perlucida, in omni autem ut montana potius quam campestra, tamen aquilonia potius quam ab alio uento. resoluitur resina ad uulnerum usus et malagmata oleo, in potiones amygdalis amaris. 35 natura in medendo contrahere uulnera, purgare, discutere collectiones. lenit pectoris uitia terebinthina; inlinitur eadem calida membrorum doloribus spasticisque — in sole abluitur — et totis corporibus mangonum maxime cura ad gracilitatem emendandam, spatiis ita laxantium cutem per singula membra, capacioraque ciborum facienda corpora. 36 proximum locum optinet e lentisco. inest ei uis adstringendi, mouet et ante ceteras urinam. reliquae uentrem emolliunt, cruda concocunt, tussim ueterem sedant, uuluae onera extrhaunt etiam suffitae. priuatim aduersantur uisco, panos et similia cum sebo taurino et melle sanant. palpebras lentiscina commodissime replicat, fractis quoque utilissima et auribus purulentis, item in prurito genitalium. pinea capitis uulneribus optime medetur. [24,23] 37 Pix quoque unde et quibus conficeretur modis indicauimus et eius duo genera, spissum liquidumque. spissarum utilissima medicinae Bruttia, quoniam pinguissima et resinosissima utrasque praebet utilitates, ob id et magis rutila quam ceterae. id enim quod in hoc adiciunt, ex mascula arbore meliorem esse, non arbitror posse intellegi. 38 picis natura excalfacit, explet. aduersatur priuatim cerastae morsibus cum polenta, item anginae cum melle, destillationibus et sternumentis a pituita. auribus infunditur cum rosaceo, inlinitur cum cera. sanat lichenas, aluum soluit, excreationes pectoris adiuuat ecligmate aut inlitis tonsillis cum melle; sic et ulcera purgat, explet. cum uua passa et axungia carbunculos purgat et putrescentia ulcera; quae uero serpunt, cum pineo cortice aut sulpure. 39 phthisicis cyathi mensura quidam dederunt et contra ueterem tussim. rhagadas sedis et pedum panosque et ungues scabros emendat, uuluae duritias et conuersiones, item odore lethargicos. strumas cum farina hordacea et pueri inpubis urina decocta ad suppurationem perducit. et ad alopecias sicca pice utuntur, ad mulierum mammas Bruttia ex uino subferuefacta cum polline farraceo quam calidissimis linteis inpositis. [24,24] 40 Liquida pix oleumque, quod pisselaeon uocant, quemadmodum fieret diximus. quidam iterum decocunt et uocant palimpissam. liquida anginae perunguntur intus et uua, ... aurium dolores, claritatem oculorum, oris circumlitiones, susiriosos, uuluas, tussim ueterem et crebras exscreationes pectoris, spasmos, tremores, opisthotonos, paralysis, neruorum dolores, praestantissimum ad canum et iumentorum scabiem. [24,25] 41 Est et pissasphaltos, mixta bitumini pice naturaliter ex Apolloniatarum agro - quidam ipsi miscent -, praecipuum ad scabiem pecorum remedium aut si fetus mammas laeserit. natiuum optimum ex eo, quod, cum feruet, innatat. [24,26] Zopissam eradi nauibus diximus, cera marino sale macerata. optima haec a tirocinio nauium. additur autem in malagmata ad discutiendas collectiones. [24,27] Taedae --- decoctaeque in aceto dentium dolores efficaciter colluunt. [24,28] 42 Lentisci arboris et semen et cortex et lacrima urinam cient, aluum sistunt; decoctum eorum ulcera, quae serpunt, fotu. inlinitur in umidis et igni sacro, gingiuas conluit. folia dentibus in dolore atteruntur; mobiles decocto colluuntur;c capillum tingunt. lacrima sedis uitiis prodest, cum quid siccari excalfieriue opus sit. decoctum et {e lacrima} stomacho utile, ructum et urinam mouens. 43 quod et capitis doloribus cum polenta inlinitur. folia tenera oculis inflammatis illinuntur. mastiche lentisci replicandis palpebris et ad extendendam cutem in facie et zmegmata adhibetur et sanguinem reicientibus, tussi ueteri et ad omnia, quae acaciae uis. medetur et attritis partibus siue oleo e semine eius facto ceraeque mixto siue foliis ex oleo decoctis, si hae cum aqua ita foueantur. scio Democratem medicum in ualitudine Considiae, M. Seruili consularis filiae, omnem curationem austeram recusantis diu efficaciter usum lacte caprarum, quas lentisco pascebat. [24,29] 44 Platani aduersatur uespertilionibus, pilulae earum in uino potae IIII pondere omnibus serpentium et scorpionum uenenis, item ambustis. tunsae autem cum aceto acris magisque scillite sanguinem omnem sistunt et lentiginem et carcinomata malandriasque ueteres addito melle emendant. 45 folia autem et decoctum eorum, corticis autem in aceto dentium remedium est, foliorum tenerrima in uino albo decocta oculorum. lanugo foliorum auribus et oculis inutilis. cinis pilularum sanat ambusta igni uel frigore. cortex e uino scorpionum ictus restinguit. [24,30] 46 Fraxinus quam uim aduersus serpentes haberet indicauimus. semen foliis eius inest, quo medentur iocineris, laterum doloribus in uino, aquam, quae subit cutem, extrahunt. corpus obesum leuant onere sensim ad maciem reducentibus isdem foliis cum uino tritis ad uirium portionem, ita ut puero V folia III cyathis diribeantur, robustioribus VII folia quinis uini. non omittendum ramenta eius et scobem a quibusdam cauenda praedici. [24,31] Aceris radis contunsa e uino iocineris doloribus efficacissime inponitur. [24,32] 47 Populi albae uuarum in unguentis usum exposuimus. cortex potus ischiadicis, stranguriae prodest, foliorum sucus calidus aurium dolori. uirgam populi in manu tenentibus intertrigo non metuitur. populus nigra efficacissima habetur, quae in Creta nascitur; comitialibus semen ex aceto utile. fundit illa et resinam exiguam, qua utuntur ad malagmata. folia podagris in aceto decocta inponuntur. umor e cauis populi nigrae effluens uerrucas papulasque — est attritu odoratus — tollit. populi ferunt et in foliis guttam, ex qua apes propolim faciunt. gutta quoque ad quae propolis ex aqua efficax. [24,33] 48 Ulmi et folia et cortex et rami uim habent spissandi et uolnera contrahendi. corticis denarii pondus ptoum in hemina aquae frigidae aluum purgat pituitasque et aquas priuatim trahit. inponitur et collectionibus lacrima et uolneribus et ambustis, quae decocto fouere prodest. 49 umor in folliculis arboris huius nascens cuti nitorem inducit faciemque gratiorem praestat. cauliculi foliorum primi uino decocti tumores sanant extrahuntque per fistulas. idem praestant et tiliae corticis. multi corticem commanducatum uolneribus utilissimum putant, folia tria aqua adspersa pedum tumori. umor quoque e medulla uti diximus, castratae arboris effluens capillum reddit capiti inlitus defluentesque continet. [24,34] 50 Arbor tilia lenius ad eadem fere utilis est, ad quae oleaster. folia autem tantum in usu et ad infantium ulcera et in ore et commanducata et decocta. urinam cient, menses sistunt inlita, sanguinem pota detrahunt. [24,35] 51 Sabucus habet alterum genus magis siluestre, quod Graeci chamaeacten, alii helion uocant, multo breuius. utriusque decoctum in uino uetere foliorum uel seminis uel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile, set aluo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, maxime recentia ambustia et canis morsus, cum polenta mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones priuatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit infusus. 52 acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt capillum, poti acetabuli mensura urinam mouent. foliorum mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis eius decoctae in uino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, uoluas emolliunt, has et foliorum decoctum insidentium. caules teneri mitioris sabuci in patinis cocti alueum soluunt. resistunt folia et serpentium ictibus in uino pota. 53 podagris cum sebo hircino uehementer prosunt cauliculi inliti. iidem in aqua macerantur, ut sparsa ea pulices necentur; foliorum decocto si locus spargatur, muscae necantur. boa appellatur morbus papularum, cum rubent corpora; sabuci ramo uerberatur. cortex interior tritus ex uino albo potus aluum soluit. [24,36] 54 Iunipirus uel ante cetera omnia excalfacit, extenuat, cedro alias similis. et huius duo genera, altera minor. utraque accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris, leteris doloribus utile. inflationes algoresque discutit, tusses; concoquit duritias. 55 inlitum tumores sistit, item aluum bacis ex uino nigro potsi, item uentris tumoris inlitis. miscetur et antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et oculis in epiphoris. datur conuolsis, ruptis, torminibus, uoluis, ischiadicis cum uino albo potum pilulis quaternis aut decoctis XX in uino. sunt qui et perunguant corpus suco e semine eius in serpentium metu. [24,37] 56 Salicis fructus ante maturitatem in araneam abit, sed, si prius colligatur, sanguinem reicientibus prodest. corticis e ramis primis cinis clauum et callum aqua mixta sanat. uitia cutis in facie emendat, magis admixto suco suo. 57 est autem hic trium generum: unum arbor ipsa exsudat cummium modo, altero manat in plaga, cum floret, exciso cortice III digitorum magnitudine. uis ad expurganda quae obstent oculis, item ad spissanda quae opus sit, ciendamque uriname et ad omnes collectiones intus extrahendas. tertius sucus est detruncatione ramorum a falce destillans. ex his ergo aliquis cum rosaceo in calice punici calfactus auribus infunditur uel folia cocta et cum cera trita inponuntur. 58 item podagricis cortice et foliis in uino decoctis foueri neruos utilissimum. flos tritus cum foliis furfures purgat in facie. folia contrita et pota intemperantiam libidinis coercent atque in totum auferunt usum saepius sumpta. Amerinae nigrae semen cum spuma argenti pari pondere a balneo inlitum psilotrum est. [24,38] 59 Non multum a salice uitilium usu distat uitex, foliorum quoque adspectu, nisi odore gratior esset. Graeci lygon uocant, alias agnon, quoniam matronae Thesmophoriis Atheniensium castitatem custodientes his foliis cubitus sibi sternunt. duo genera eius: maior in arborem salicis modo adsurgit, minor ramosa; foliis candidioribus, lanuginosis. prima album florem emittit cum purpureo; quis et candida uocatur, nigra quae tantum purpureum. 60 nascuntur palustribus campis. semen potum uini quendam saporem habet et dicitur febres soluere et, cum unguantur oleo admixto, sudorem facere, sicut lassitudines dissoluere. urinam cient et menses. caput temptant uini modo — nam et odor similis —, set inflationes pellunt in inferiora, aluum sistunt, hydropicis et lienibus perquam utiles. lactis ubertatem faciunt. 61 aduersantur uenenis {serpentium}, maxime quae frigus inferunt; minor efficacior ad serpentes: bibitur seminis drachma in uino uel posca aut II foliorum tenerrimorum. et inlinuntur utraque aduersus araneorum morsus; uel perunctis tantum, suffitu quoque aut substratu fugant uenenata. 62 ad uenerem impetus inhibent eoque maxime phalangiis aduersantur, quorum morsus genitale excitat. capitis dolorem dissoluit fotu et uoluam etiam suffitu uel adpositu purgat, aluum cum puleio et melle potum. uomicas et panos, difficile concoquens, cum farina hordeacea mollit. 63 likas et lentigines cum aphronitro et aceto semen sanat et oris ulcera et eruptionum cum melle, testium cum butyro et foliis uitium, rhagadas sedis cum aqua illitum. luxatis cum sale et nitro et cera et semine utilissimae et folio. additur in malagmata ad uitia neruorum et podagras semen; instillatur in oleo decoctum capiti in lethargia et phrenesi. uirgam qui in manu habeant aut in cinctu, negantur intertriginem sentire. [24,39] 64 Ericen Graeci uocant fruticem non multum a uitice differentem, colore roris marini et paene folio. hoc aduersari serpentibus tradunt. [24,40] 65 Genista quoque uinculi usum praestat, floris apibus gratissimi. dubito an haec sit quam Graeci auctores sparton appellauere, cum ex ea lina piscatoria apud eos factitari docuerim, et numquid hanc designauerit Homerus, cum dixit nauium sparta dissoluta. nondum enim fuisse Hispanum Africanumue spartum in usu certum est et, cum fierent sutiles naues, lino tamen, non sparto umquam sutas. semen eius, quod Graeci eodem nomine appellant, in folliuulis passiolorum modo nascens purgat hellebori uice drachma et dimidia pota in aquae mulsae cyathis III ieiunis. 66 rami, similiter frondes, in aceto macerati pluribus diebus et tunsi sucum dant ischiadicis utilem cyathi unius potu. quidam marina aqua macerare malunt et infudere clystere. perunguntur eodem suco ischiadici addito oleo. quidam et ad stranguriam utuntur semine. genista tunsa cum axungia genua dolentia sanat. [24,41] 67 Myricen ericam uocat Lenaeus, similem scopis Amerinis; sanari dicit ea carcinomata in uino decocta tritaque cum melle inlita. eandem esse arbitrantur quidam tamaricem et ad lienem praecipuam, si sucus eius expressus in uino bibatur, adeoque mirabilem eius antipathian contra solum hoc uiscerum faciunt, ut adfirment, si ex ea alueis factis bibant sues, sine liene inueniri. 68 et ideo homini quoque splenico cibum potumque dant in uasis ex ea factis. grauis autem auctor in medicina uirgm ex ea defractam, ut neque terram neque ferrum attingeret, sedare uentris dolores adseuerauit inpositam ita, ut tunica cinctuque corpori adprimeretur. uolgus infelicem arborem eam appellat, ut diximus, quoniam nihil ferat nec seratur umquam. [24,42] 69 Corinthus et quae circa est Graeca bryan uocat eiusque duo genera facit, siluestrem plane sterilem, alteram mitiorem. haec fert in Aegypto Syriaque etiam abundanter lignosum fructum, maiorem galla, asperum gustu, quo medici utuntur uice gallae in compositionibus, quas antheras uocant. et lignum autem et flos et folia et cortex in eosdem usus adhibentur, quamquam remissiora. 70 datur sanguinem reicientibus cortex tritus et contra profluuia feminarum, coelicais quoque; idem tunsus inpositusque collectiones omnes inhibet. foliis exprimitur sucus ad haec eadem et in uino decoquitur; ipsa uero adiecto melle gangraenis inlinuntur. decoctum eorum in uino potum - - - imposita cum rosaceo et cera sedant; sic et epinyctidas sanant. 71 dentium dolori, aurium decoctum eorum salutare est. radix ad eadem similiter. folia hoc amplius ad ea, quae serpunt, inponuntur cum polenta. semen drachmae pondere aduersus phalangia et araneos bibitur, cum altilium uero pingui furunculis inponitur, efficax et contra serpentium ictus praeterquam apsidum. 72 nec non morbo regio, phthiriasi, lendibus decoctum infusum prodest abundantiamque mulierum sistit. cinis arboris ad omnia eadem prodest. aiunt, si bouis castrati urinae miscentur uel in potu uel in cibo, uenerem finiri. carbo ex eo genere urina ea restinctus in umbra conditur: idem, cum libeat accendere, restituitur. Magi id et spadonis urina fieri tradiderunt. [24,43] 73 Nec uirga sanguinea felicior habetur. cortex eius interior cicatrices, quae praesanuere, aperit. [24,44] Sileris folia inlita fronti capitis dolores sedant. eiusdem semen contritum in oleo phthiriasis coercet. serpentes et hunc fruticem fugiunt, baculumque rustici ob id ex eo gerunt. [24,45] 74 Ligustrum si eadem arbor est, quae in oriente cypros, suos in Europa usua habet. sucus discutit neruos, articulos, algores; folia ubique ueteri ulceri, cum salis mica et oris exulcerationi prosunt, acini contra phthiriasin, item contra intertrigines uel folia. sanant et gallinaceorum pituitas acini. [24,46] Folia alni ex feruenti aqua remedio sunt tumoris. [24,47] 75 Hederae genera uiginti demonstrauimus. natura omnium in medicina anceps. mentem turbat et caput purgat largius pota; neruis intus nocet, iisdem neruis adhibita foris prodest. eadem natura, quae aceto est, omnia genera eius refrigerant. urinam cient potu, capitis dolorem sedant, praecipue cerebro continentique cerebrum dolorem membranae utiliter mollibus inpositis foliis cum aceto et rosaceo tritis et decoctis, addito postea rosaceo oleo; inlinuntur autem fronti. 76 et decocto eorum fouetur os caputque perunguitur. lieni et pota et inlita prosunt. decocuntur et contra horrores febrium eruptionesque pituitae aut in uino teruntur. corymbi quoque poti uel inli lienem sanant, ioca autem inli. trahunt et menses adpositi. sucus hederae taedia narium graueolentiamque emendat, praecipue albae satiuae. 77 idem infusus naribus caput purgat, efficacius addito nitro. infunditur etiam purulentis auribus aut dolentibus cum oleo. cicatricibus decorem facit. ad lienes efficacior albae ferro calefactus. satis est acinos VI in uini cyathis II sumi. acini ex eadem alba terni in aceto mulso poti taenias pellunt, in qua curatione uentri quoque inposuisse eos utile est. hedera, quam chrysocarpon appellauimus, bacis aurei coloris XX in uini sextario tritis, ita ut terni cyathi potetur, aquam, quae cutem subierit, urina educit; Erasistratus eiusdem acinos V tritos in rosaceo oleo calefactosque in cortice punici instillauit dentium dolori a contraria aure. 78 acini, qui croci sucum habent, praesumpti potu a crapula tutos praestant; item sanguinem excreantes aut torminibus laborantes hederae nigrae. candidioris corymbi poti steriles etiam uiros faciunt. inlinitur decocta quaecumque in uino omni ulcu generi, etiamsi cacoλthe sint. 79 lacrima hederae psilotrum est phthiriasimque tollit. flos cuiuscumque generis III digitorum captu dysintericos et aluum citam emendat in uino austero bis die potus. et ambustis inlinitur utiliter cum cera. denigrant capillum corymbi. radicis sucus in aceto potus contra phalangia prodest. huius quoque ligni uaso splenicos bibentes sanari inuenio. 80 et acinos terunt, mox comburunt et ita inlinunt ambusta prius perfusa aqua calida. sunt qui et incidant suic gratia eoque utantur ad dentes erosos, frangique tradunt, proximitatis cera munitis, ne laedantur. cummim etiam in hedera quaerunt, quam ex aceto utilissimam dentibus promittunt. [24,48] 81 Graeci uicino uocabulo cisthon appellant fruticem maiorem thymo, foliis ocimi. duo eius genera: flos masculo rosaceus, feminae albus. ambo prosunt dysintericis et solutionibus uentris in uino austero ternis digitis flore capto et similiter bis die poto, ulceribus ueteribus et ambustis cum cera et per se oris ulceribus. — Sub his maxime nascitur hypocisthis, quam inter herbas dicemus. [24,49] 82 Cissos erythranos ab iisdem appellatur similis hederae, coxendicibus utilis e uino potus, item lumbis, tanta ui acini, ut sanguinem urina detrahat. — Item chamaecisson appellant hederam non attollentem se a terra. et haec contunsa in uino acetabuli mensura lieni medetur, folia ambustis cum axungia. — Milax quoque, quae anthophoros cognominantur, similitudinem hederae habet, tenuioribus foliis. coronam ex ea factam inpari foliorum numero aiunt capitis doloribus mederi. 83 quidam duo genera milacis dixere: alteram inmortalitati proximam in conuallibus opacis, scandentem arborum, comantibus acinorum corymbis, contra uenenata omnia efficacissime iuuantem acinorum suco: infantibus saepe instillato nulla postea uenena nocitura. alterum genus culta amare et in his gigni, nullius effectus. illam esse milacem priorem, cuius lignum ad aures sonare diximus. — 84 Similem huic aliqui clematida appellauerunt, repentem per arbores, geniculatam et ipsam. folia eius lepras purgant; semen aluum soluit acetabuli mensura in aquae hemina aut aqua mulsa. datur ex eadem causa et decoctum eius. [24,50] 85 Harundinis genera XXVIII demonstrauimus, non aliter euidentiore illa naturae ui, quam continuis his uoluminibus tractamus, siquidem harundinis radix harundinem felicis radix. ', quo plura genera facimus, illa, quae in Iudaea Syriaque nascitur odorum unguentorumque causa, urinam mouet cum gramine aut apii semine decocta; 86 ciet et menstrua admota; medetur conuulsis II obolis pota, iocineri, renibus, hydropi, tussi etiam suffitu magisque cum resina, furfuribus ulcerumque manantibus cum murra decocta. excipitur et sucus eius fitque elaterio similis. efficacissima in omni harundine quae proxima radici, efficaciora genicula. harundo Cypria, quae donax uocatur, corticis cinere alopecias emendat, item putrescentia ulcera. 87 foliis eius ad extrahendos aculeos utuntur, efficacibus et contra ignes sacros collectionesque omnes. uulgaris harundo extractoriam uim habet et recens tusa, non in radice tantum, in mulso enim et ipsam harundinem tradunt. medetur et luxatis et spinae doloribus radix in aceto inlita; eadem recens trita et in uino pota uenerem concitat. harundinum lanugo inlata auribus obtundit auditum. [24,51] 88 Cognata in Aegypto res est harundini papyrum, praecipuae utilitatis, cum inaruit, ad laxandas siccandasque fistulas et intumescendo ad introitum medicamentorum aperiendas. charta, quae fit ex eo, cremata inter caustica est. cinis eius ex uino potus somnum facit; ipsa ex aqua inposita callum sanat. [24,52] 89 Ne in Aegypto quidem nascitur hebenus, ut docuimus, nec tractamus in medicina alienos orbes, non omittetur tamen propter miraculum. scobem eius oculis unice mederi dicunt lignoque ad cotem trito cum passo caliginem discuti, ex aqua uero radice albugines oculorum, item tussim pari modo dracunculi radicis adiecto cum melle. hebenum medici et inter erodentia adsumunt. [24,53] 90 Rhododendros ne nomen quidem apud nos inuenit Latinum; rhododaphnen uocant aut nerium. mirum folia eius quadripedum uenenum esse, homini uero contra serpentes praesidium ruta addita e uino pota. pecus etiam et caprae, si aquam biberint, in qua folia ea maduerint, mori dicuntur. [24,54] 91 Nec rhus Latinum nomen habet, cum in usum pluribus modis ueniat. nam et herba est siluestris, foliis myrti, cauliculis breuibus, quae taenias pellit, et frutex corarius appellatur, subrutilus, cubitalis, crassitudine digitalis, cuius aridis foliis ut malicorio coria perficiuntur. 92 medici autem rhoicis utuntur ad contusa, item coeliacos et sedis ulcera aut quae phagedaenas uocant; ..... trita cum melle et inlita cum aceto. decoctum eorum instillatur auribus purulentis. fit et stomatice decoctis ramis ad eadem quae ex moris, sed efficacior admixto alumine. inlinitur eadem hydropicorum tumori. [24,55] 93 Rhus, qui erythros appellatur, semen est huius fruticis. uim habet adstringendi refrigerandique. adspergitur pro sale obsoniis aluo soluta omnesque carnes cum silphio suauiores facit. medetur ulceribus manantibus, cum melle asperitati linguae, percussis, liuidis, desquamatis; eodem modo capitis uulnera ad cicatricem celerrime perducit. feminarum abundantiam sistit cibo. [24,56] 94 Alia res erythrodanum, quam aliqui ereuthodanum uocant nos rubiam, qua tinguntur lanae pellesque perficiuntur. in medicina urinam ciet, morbum regium sanat ex aqua mulsa — et likas ex aceto inlita —, ischiadicos, paralyticos ita, ut bibentes lauentur cotidie. radix semenque trahunt menses, aluum sistunt et collectiones discutiunt. contra serpentes rami cum foliis inponuntur. folia et capillum inficiunt. inuenio apud quosdam morbum regium sanari hoc frutice, etiam si adalligatus spectetur tantum. [24,57] 95 Distat ab eo qui alysson uocatur foliis tantum et ramis minoribus. nomen accepit, quod a cane morsos rabiem non patitur ex aceto potus adalligatusque. mirum est quod additur, saniem conspecto omnino frutice eo siccari. [24,58] 96 Tinguentibus et radicula lanas praeparat, quam struthion a Graecis uocari diximus. medetur morbo regio et ipsa et decoctum eius potu, item pectoris uitiis. urinam ciet, aluum soluit. et uuluas purgat, quam ob rem aureum pesson medici uocant ex ea. e melle prodest magnifice et tussi, orthopnoeae coclearis mensura, cum polenta uero et aceto lepras tollit. 97 eadem cum panace et capparis radice calculos frangit pellitque, panos discutit cum farina hordeacia et uino decocta. miscetur et malagmatis et collyriis claritatis causa, sternumento utilis inter pauca, lieni quoque ac iocineri. eadem pota denarii unius pondere ex aqua mulsa suspiriosos sanat, sic et pleuriticos et omnes lateris doloris. - 98 Apocyni semen ex aqua - frutex est folio hederae, molliore tamen, et minus longis uiticulis, semine acuto, diuiso, lanuginoso, graui odore - canes et omnes quadripedes necat in cibo datum. [24,59] 99 Rosmarinum dictum est. duo genera eius: alterum sterile, alterum cui et caulis et semen resinaceum, quod cachrys uocatur. foliis odor turis. radix uulnera sanat uiridis inposita et sedis procidentiam, condylomata, haemorrhoidas, sucus et fruticis et radicis morbum regium et ea, quae repurganda sunt. oculorum aciem exacuit. 100 semen ad uetera pectoris uitia datur potui et ad uuluas cum uino et pipere, menses adiuuat, podagris inlinitur cum aerina farina, purgat etiam lentigines et quae excalfacienda sint aut cum sudor quaerendus inlitum, item conuulsis. auget et lacte in uino potum, item radix. ipsa herba strumis cum aceto inlinitur, ad tussim cum melle prodest. [24,60] 101 Cachrys multa genera habet, ut diximus. sed haec, quae ex rore supra dicto nascitur, si fricetur, resinosa est. aduersatur uenenis et uenenatis praeterquam anguibus. sudores mouet, tormina discutit, lactis ubertatem facit. [24,61] 102 Herba Sabina, brathy appellata a Graecis, duorum generum est, altera tamarici folium smis, altera cupresso; quare quidam Creticam cupressum dixerunt. a multis in suffitus pro ture adsumiture, in medicamentis uero duplicato pondere eosdem effectus habere quos cinnamum traditur. collectiones minuit et nomas conpescit, inlita ulcera purgat, partus emortuos adposita extrahit et suffita. inlinitur igni sacro et carbunculis cum melle; ex uino pota regio morbo medetur. gallinacii generis pituitas fumo eius herbae sanari tradunt. [24,62] 103 Similis herbae huic Sabinae est selago appellata. legitur sine ferro, dextra manu per tunicam operta, sinistra eruitur uelut a furante, candida ueste uestito pureque lautis nudis pedibus, sacro facto, priusquam legatur, pane uinoque; fertur in mappa noua. hanc contra perniciem omnem habendam prodidere Druidae Gallorum et contra omnia oculorum uitia fumum eius prodesse. [24,63] 104 Iidem samolum herbam nominauere nascentem in umidis, et hanc sinistra manu legi a ieiunis contra morbos suum boumque, nec respicere legentem neque alibi quam in canali deponere, ibi conterere poturis. [24,64] 105 Cummium genera diximus. in his maiores effectus melioris cuiusque erunt. dentibus inutiles sunt, sanguinem coagulant et ideo reicientibus sanguinem prosunt, item ambustis, arteriae uitiis inutiles, ucn, amaritudines hebetant. adstrictoriis ceteris, quae ex amygdala amara est spissandisque uisceribus efficacior, habet excalfactorias uires. 106 proponuntur prunorum etiam et cerasorum ac uitium. siccant inlitae et adstringunt, ex aceto uero infantium lichenes sanant, prosunt et tussi ueteri IIII obolis in mixto potis. creduntur et colorem gratiorem facere ciborumque adpetentiam et calculosis prodesse cum passo potae. oculorum et uulnerum utilitatibus maxime conueniunt. [24,65] 107 Spina Arabica — spinae Aegyptiae laudes in odorum loco diximus — et ipsa astringit spissatque destillationes omnes et sanguinis excreationes mensumque abundantiam, etiamnum radice ualentior. [24,66] 108 Spinae albae semen contra scorpiones auxiliatur. corona ex ea inposita capitis dolores minuit. — Est huic similis quam Graeci acanthion uocant, minoribus multo foliis, aculeatis per extremitates et araneosa lanugine obductis, qua collecta etiam uestes quaedam bombycinis similes fiunt in oriente. ipsa folia uel radices ad remedia opisthotoni bibuntur. [24,67] 109 Et acacia e spina fit in Aegypto, alba nigraque arbore, item uiridi, sed longe meliore prioribus. fit et in Galatia, deterrima spinosiore arbore. semen omnium lenticulae simile, minore tantum et grano et folliculo. colligitur autumno, ante collectum nimio ualidius spissat. sucus ex folliculis aqua caelesti perfusus, mox in pila tusis exprimitur organis, tunc densatur in sole mortariis in pastillos. fit et foliis minus efficax. ad coria perficienda semine pro galla utuntur. 110 foliorum sucus et Galaticae acaciae nigerrimus inprobatur, item qui ualde rufus. purpurea aut leucophaea et quae facillime diluitur — uis summa ad spissandum refrigerandumque est — oculorum medicamentis ante alia utiles. lauantur in eos usus pastilli, ab aliis torrentur, ab aliis peruruntur. capillum tingunt, sanant ignem sacrum, ulcera, quae serpunt, et umida uitia corporis, collectiones, articulos contusos, perniones, pterygia. abundantiam mensum in feminis sistunt uuluamque et sedem procidentes, item oculos, oris ulcera et genitalium. [24,68] 111 Vulgaris quoque haec spina, ex qua aenae fullonia inplentur, radicis usus habet. per Hispanias quidem mu et inter odores et ad unguenta utuntur illa, aspalathum uocantes. est sine dubio hoc nomine spina siluestris in oriente, ut diximus, candida, magnitudine arboris iustae, [24,69] 112 sed et frutex humilior, aeque spinosus, in Nisyro et Rhodiorum insulis, quem alii erysisceptrum, alii phasganon, Syri diaxylon uocant. optimus qui minime ferulaceus, rubens aut in purpuram uergens detracto cortice. 113 nascitur pluribus locis, sed non ubique odoratus. quam uim haberet caelesti arcu in eum innixo diximus. sanat taetra oris ulcera et ozaenas, genitalia exulcerata aut carbunculantia, item rhagadia, inflationes potu discutit et strangurias. cortex sanguinem reddentibus medetur. decoctum eius aluum sistit. similia praestare siluestrem quoque putant. [24,70] 114 Spina et appendix appellata, quoniam bacae puniceao colore in ea appendices uocantur. hae crudae per se et aridae decoctae in uino aluum citam ac tormina conpescunt. — Pyracanthae bacae contra serpentium ictus bibuntur. [24,71] 115 Paliurus quoque spinaea genus est. semen eius Afri zuram uocant, contra scorpiones efficacissimum, item calculosis et tussi. folia adstrictoriam uim habent. radix discutit panos, collectiones, uomicas, urinas trahit pota. decoctum eius in uino aluum sistit, serpentibus aduersatur. radix praecipue datur in uino. [24,72] 116 Aquifoliae folia contusa addito sale articulorum morbus prosunt, bacae purgationi feminarum, coeliacis, dysintericis, cholericis. in uino potae sistunt aluum. radix decocta et inlita extrahit infixa corpori, utilissima et luxatis tumoribusque. aquifolia arbor in domo aut uilla sata ueneficia arcet. flore eius aquam glaciari Pythagoras tradit; item baculum ex ea factum in quoduis animal emissum, etiamsi citra ceciderit defectu mittentis, ipsum per sese cubito propius adlabi; tam praecipuam naturam inesse arbori. — Taxi arboris fumus necat mures. [24,73] 117 Nec rubos ad maleficia tantum genuit natura, ideoque et mora his, hoc est uel hominibus cibos, dedit. uim habent siccandi, adstringendi, gingiuis, tonsillis, genitalibus accommodatissimi. aduersantur serpentium sceleratissimis, haemorrhoidi et presteri, flos aut mora scorpionibus. uulnera sine collectionum periculo iungunt. urinas cient. 118 caules eorum teneri tunduntur exprimiturque sucus, mox sole cogitur in crassitudinem mellis; singulari remedio contra mala oris oculorumque, sanguinem exscreantes, anginas, uuluas, sedes, coeliacos intellegitur potus aut inlitus. oris quidem uitiis etiam folia commanducata prosunt et ulceribus manantibus aut quibuscumque in capite inlinuntur. cardiacis uel per se inponuntur a mamma sinistra, item stomacho in doloribus oculisque procidentibus. 119 instillatur sucus eorum et auribus. sanat condylomata cum rosaceo cerato. cauliculorum ex uino decoctum uuae praesentaneum remedium est. iidem per se in cibo sumpti cymae modo aut decocti in uino austero labantes dentes firmant. aluum sistunt et profluuia sanguinis; dysintericis prosunt. siccantur in umbra, ut cinis crematorum uuam reprimat. folia quoque arefacta et contusa iumentorum ulceribus utilia traduntur. 120 mora, quae in iis nascuntur, uel efficaciorem stomaticen praebuerint quam satiua morus. eadem conpositione uel cum hypocisthide tantum et melle bibuntur in cholera et a cardiacis et contra araneos. inter medicamenta, quae styptica uocant, nihil efficacius rubi mora ferentis radice decocta in uino ad tertias partes, ut colluantur eo oris ulcera et sedis foueantur, quis tanta uis est, ut spongeae ipsae lapidescant. [24,74] 121 Alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio — alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus uolumine —; cynosbaton, alii cynaspanxin, alii neurospaston uocant. folium habet uestigio hominis simile. fert et uuam nigram, in cuius acino neruum habet; unde neurospastos dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton appellarunt. huius thyrsus ad remedia splenis et inflationes conditus ex aceto manditur. neruus eius cum mastiche Chia commanducatus os purgat. 122 ruborum rosa alopecias cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum omphacino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleuriticis praecipuus ex uino potus, item coeliacis. radix ad tertias decocta aluum sistit et sanguinem, item dentes collutos decocto. eodem suco fouentur sedis atque genitalium ulcera. cinis e radice reprimit uuam. [24,75] 123 Idaeus rubus appellatus est, quoniam in Ida non alius nascitur. est autem ac minor, rarioribus calamis innocentioribusque, sub arborum umbra nascens. huius flos cum melle epiphoris inlinitur et ignibus sacris, stomachicisque ex aqua bibendus datur. cetera eadem praestat, quae supra dicta. [24,76] 124 Inter genera ruborum rhamnos appellatur a Graecis, candidior, fruticosior et ramos spargens rectis aculeis, non, ut ceteri, aduncis, foliis maioribus. alterum genus eius siluestre, nigrius et quadamtenus rubens; fert ueluti folliculos. huius radice decocta in aqua fit medicamentum, quod uocatur Lycium. semen secundas trahit. alter ille candidior adstringit magis, refrigerat, collectionibus et uulneribus adcommodatior. folia utriusque et cruda et decocta inlinuntur cum oleo. [24,77] 125 Lycium praestantius spina fieri tradunt, quam et pyxacanthon Chironian uocant, qualem in Indicis arboribus diximus, quoniam longe praestantissimum existimatur Indicum. coquuntur in aqua tusi rami radicesque summae amaritudinis aereo uase per triduum iterumque exempto ligno, donec mellis crassitudo fiat. adulteratur amaris sucis, etiam amurca et felle bubulo. spuma eius ac flos quidam oculorum medicamentis additur. 126 reliquo suco faciem purgat et psoras sanat, erosos angulos oculorum ueteresque fluctiones, aures purulentas, tonsillas, gingiuas, tussim, sanguinis excreationes fabae magnitudine deuoratum aut, si ex uulneribus fiat, inlitum, rhagadia, genitalium ulcera, attritus, ulcera recentia et serpentia ac putrescentia, in naribus clauos, suppurationes. bibitur et mulieribus in lacte contra profluuia. 127 Indici differentia glaebis extrinsecus nigris, intus rufis, cum fregeris, cito nigrescentibus. adstringit uehementer cum amaritudine. ad eadem omnia utile est, sed praecipue ad genitalia. [24,78] 128 Sunt qui et sarcocollam spinae lacrimam putent, pollini turis similem, cum quadam acrimonia dulcem, cumminosam. sistit fluctiones, inlinitur infantibus maxime. uetustate et haec nigrescit, melior quo candidior. [24,79] 129 Unum etiamnum arborum medicinis debetur mobile medicamentum, quod oporicen uocant. fit ad dysintericos stomachique uitia in congio musti albi lento uapore decoctis malis cotoneis V cum suis seminibus, punicis totidem, sorborum sextario et pari mensura eius, quod rhun Syriacam uocant, croci semuncia. coquitur usque ad crassitudinem mellis. [24,80] His subtexemus ea, quae Graeci communicatione nominum in ambiguo fecere, anne arborum essent. 130 Chamaedrys herba est, quae Latine trixago dicitur. aliqui eam chamaeropem, alii Teucriam appellauere. folia habet magnitudine mentae, colore et diuisura quercus — alii serrata et ab eo serram inuentam esse dixerunt —, flore paene purpureo. carpitur praegnans suco in petrosis, aduersus serpentium uenena potu inlituque efficacissima, item stomacho, tussi uetustae, pituitae in gula cohaerescenti, ruptis, conuulsis, lateris doloribus. 131 lienem consumit, urinam et menses ciet, ob id incipientibus hydropicis efficax, manualibus scopis eius in III heminis aquae decoctis usque ad tertias. faciunt et pastillos terentes eam ex aqua ad supra dicta. sanat et uomicas et uetera ulcera uel sordida cum melle. fit et uinum ex ea pectoris uitiis. foliorum sucus cum oleo caligines oculorum discutit, ad splenem ex aceto sumitur. excalfacit perunctione. [24,81] 132 Chamaedaphne unico ramulo est, cubitali ferme; folia tenuiora lauro.; semen rubens adnexum foliis. inlinitur capitis doloribus recens, ardores refrigerat, ad tormina cum uino bibitur. menses sucus et urinam ciet potu partusque difficiles in lana adpositus. [24,82] 133 Chamelaea similitudinem foliorum oleae habet — sunt autem amara, odorata —, in petrosis, palmum altitudine non excedente. aluum purgat, detrahit pituitam, bilem foliis in II absinthii partibus decoctis, suco eo cum melle poto. foliis inpositis et ulcera purgantur. aiunt, si quis ante solis ortum eam capiat dicatque ad albugines oculorum se capere, adalligata discuti id uitium, quoquo modo uero collectam iumentorum pecorumque oculis salutarem esse. [24,83] 134 Chamaeesyce lentis folia habet nihil se adtollentia, in aridis, petrosis, claritati oculorum et contra subfusiones utilis suco ad cicatrices, caligines, nubeculas inuncto. uuluae dolores sedat adposita in linteolo. tollit et uerrucas omnium generum inlita. prodest et orthopnoicis. [24,84] 135 Chamaecissos spicata est tritici modo, ramulis quinis fere, foliosa — cum floret, existimari potest alba uiola —, radice tenui. bibunt ischiadici folia III obolis in uini cyathis II septenis diebus, admodum amara potione. [24,85] Chamaeleucen apud nos farfarum siue farfugium uocant. nascitur secundum fluuios, folio populi, sed ampliore. radix eius inponitur carbonibus cupressi, atque is nidor per infundibulum bibitur inueteratae tussi. [24,86] 136 Chamaepeuce, larici folio similis, lumborum et spinae doloribus propria est. — Chamaecyparissos herba ex uino pota contra uenena serpentium omnium scorpionumque pollet. — Ampeloprason in uinetis nascitur, foliis porri, ructu grauis, contra serpentium ictus efficax. urinam et menses ciet, eurptiones sanguinis per genitale inhibet potum inpositumque. datur et a partu mulieribus et contra canis morsus. — Ea quoque, quae stachys uocatur, porri similitudinem habet, longioribus foliis pluribusque et odoris iucundi colorisque in luteum inclinati. pellit mestrua. [24,87] 137 Clinopodium alii cleopiceton, alii zopyrontion, alii ocimoides appellant, serpyllo similem, surculosam, palmi altitudine, in petrosis, orbiculato foliorum ambitu speciem lecti pedum praebentem. bibitur ad conuulsa, rupta, strangurias, serpentium ictus, item decoctae sucus. [24,88] 138 Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed minus claras, nobilibus in sequentia uolumina dilatis. Centunculum uocant nostri, foliis ad similitudinem capitis paenularum, iacentem in aruis, Graeci clematidem, egregii effectus ad sistendam aluum in uino austero. idem sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis V demarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum efficax. — [24,89] 139 Sed Graeci clematidas et alias habent, unam quam aliqui aetiten uocant, alii laginen, nonnulli tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt folia. inuenitur in uineis aruisque. estur ut olus cum oleo ac sale; aluum ciet. eadem dysintericis cum lini semine ex uino austero sorbetur. 140 folia epiphoris inponuntur cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percurant; item haemorrhoida cum oleo uiridi, phthisicos iuuant cum melle. lactis quoque ubertatem faciuntin cibis et infantibus inlita capillum aiunt, ex aceto edentium uenerem stimulant. — [24,90] 141 Est alia clematis Aegyptia cognomine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygonodies uocatur, folio lauri, longa tenuisque, aduersus serpentes et priuatim aspidas ex aceto pota efficax. [24,91] 142 Aegyptus hanc maxime gigni, quae et aron, de qua inter bulbos diximus, magnae cum dracontio litis; quidam enim eandem esse dixere. Glaucias satu discreuit, dracontium siluestrem aron pronuntiando. aliqui radicem aron appellarunt, eandem uero dracontium, in totum alium, si modo hic est qui apud nos dracunculos uocatur. namque aros radicem nigram in latitudinem rotundam habet multaque maiorem et qua manus inpleatur, dracunculus subrutilam et draconis conuoluti modo, unde et nomen. [24,92] 143 quin et ipsi Graeci inmensam posuere differentiam: semen dracunculi ferueus mordaxque tradendo tantumque et uirus, ut olfactum grauidis abortum inferret, aron miris laudibus tulere, primum in cibis feminam praeferentes, quoniam mas durior esset et in coquendo lentior; 144 pectoris uitia purgare, aridum potioni inspersum aut ecligmate urinam et menses ciere, sic et in oxymelite potum. stomacho interaneisque exulceratis ex lacte ouillo bibendum, ad tussim in cinere coctum dedere ex oleo. alii coxere in lacte, ut decoctum biberetur. epiphoris elixum inposuere, item suggillatis, tonsillis. 145 Glaucias ex oleo haemorrhoidum uitio infudit, lentigines ex melle inlinens. laudauit et pro antidoto contra uenena, pleuriticis, peripneumonicis quo tussientibus modo. semen intritum cum oleo aut rosaceo infudit aurium dolori. Dieuches tussientibus aut suspiriosis et orthopnoicis et pura excreantibus farinae permixtum pane cocto dedit, Diodotus phthisicis e melle ecligmate et pulmonis uitiis, ossibus etiam fractis inposuit. 146 partus omnium animalium extrahit naturae circumlitum. sucus radicis cum melle Attico oculorum caligines, stomachi uitia discutit, tussim decocti ius cum melle. ulcera omnium generum, siue phagedaenae sint siue carcinomata siue serpant siue polypi in naribus, sucus mire sanat. 147 folia ambustis prosunt ex uino et oleo cocta. aluum inaniunt ex sale et aceto sumpta et luxatis cum melle cocta prosunt, item articulis podagricis cum sale recentia uel sicca. Hippocrates utralibet ad collectiones cum melle inposuit. ad menses trahendos seminis uel radicis drachmae II in uini cyathis sufficiunt. eadem potio, si a partu non purgentur, et secundas trahit. 148 Hippocrates et radicem ipsam adposuit. dicunt et in pestilentia salutarem esse in cibis. ebrietatem discutit. serpentes nidore, cum crematur, priuatim aspidas, fugat aut inebriat ita, ut torpentes inueniantur. perunctos quoque aro e laureo oleo fugiunt. ideo et contra ictus dari potui in uino nigro putant utile. in foliis Aristoteles caseus optime seruari traditur. [24,93] 149 Dracunculus, quem dixi, hordeo maturescente effoditur luna crescente. omnino habentem serpentes fugiunt. adeo percussis prodesse potum aiunt; maiorem uim esse, si ferro non attingatur. sucus eius et aurium dolori prodest. 150 id autem, quod Graeci dracontion uocant, triplici efficie demonstratum mihi est; foliis betae, non sine thyrso, flore purpureo; hoc est simile aro. alii radice longa ueluti signata articulosaque monstrauere, ternis omnino cauliculis, foliis, decoqui ex aceto contra serpentium ictus iubentes. tertia demonstratio fuit folium maiore quam cornus, radicis harundineae, totidem, ut adfirmabant, geniculatae nodis, quot haberet annos, totidemque esse folia; hi ex uino uel aqua ctrs serpentes dabant. [24,94] 151 Est et aris, quae in eadem Aegypto nascitur, similis aro, minor tantum minoribusque foliis et utique radice, quae tamen oliuae grandis magnitudinem inpleat, alba geminum caulem, altera unum tantum emittens. medetur utraque ulceribus manantibus, item ambustis ac fistulis collyrio inmisso. nomas sistunt inlitu decoctarum in aqua et postea tritarum rosaceo addito. sed unum miraculum ingens, contacto genitali cuiusque feminini sexus animal in perniciem agi. [24,95] 152 Myriophyllon, quod nostri milifolium uocant, caulis est teneri, similis feniculo, plurimis foliis, unde et nomen accepit. nascitur in palustribus, magnifici usus ad uulnera cum aceto. bibitur ad difficultates urinae et uesicae aut suspiria praecipitatisque ex alto. eadem efficacissima ad dentium dolores. Etruria hoc nomine appellat herbam in pratis tenuem, a lateribus capillamenti modo foliosam, eximii usus ad uulnera, boum neruos abscisos uomere solidari ea rursusque iungia addita axungia adfirmans. [24,96] 153 Pseudobunion napi folia habet, fruticans palmi altitudine, laudatissima in Creta. contra tormina, stranguriam, laterum praecordiorumque dolores bibuntur rami eius quini seniue. [24,97] 154 Myrris, quam alii myrrizan, alii myrran uocant, simillimis est cicutae caule foliisque et flore, minor tantum et exilior, cibo non insuauis. ciet menstrua et partus cum uino. aiunt eandem potam in pestilentia salutarem esse. subuenit et phthisicis in sorbitione data. auiditatem cibi facit, phalangiorum morsus restinguit. ulcera quoque in facie aut capite sucus eius in aqua triduo maceratae sunt. [24,98] 155 Oenobreches folia lentis habet, longiora paulo, florem rubentem, radicem exiguam et gracilem. nascitur circa fontes. siccata in farinae modum et inspersa uino albo strangurias finit, aluum sistit. sucus eius perunctis cum oleo sudores mouet. [24,99] 156 In promisso herbarum mirabilium occurrit aliqua dicere et de magicis. quae enim mirabiliores? primi eas in nostro orbe celebrauere Pythagoras atque Democritus, consectati Magos. Coracesia et calicia Pythagoras aquam glaciari tradit, quarum mentionem apud alios non reperio, nec apud eum alia de his. [24,100] 157 idem Minyada appellat et nomine alio Corinthiam, cuius decocto in aqua suco protinus sanari ictus serpentium, si foueantur, dicit. eundem effusum in herba qui uestigio contigerint forte respersos insanabili leto perire, monstrifica prorsus natura ueneni praeterquam contra uenena. [24,101] 158 ab eodem Pythagora aproxis appellatur herba, cuius radix e longinquo concipiat ignes, ut naphtha, de qua in terrae miraculis diximus. idem tradit, si qui morbi humano corpori inciderint florente brassica, quamuis sanatos admonitionem eorum sentire, quotiens floreat; item si florente acciderint aut frumento aut cicuta aut uiola, similem conditionem habere. 159 nec me fallit hoc uolumen eius a quibusdam Cleemporo medico adscribi, uerum Pythagorae pertinax fama antiquitasque uindicant, et id ipsum auctoritatem uoluminum adfert, si quis alius curae opus illo uiro dignum iudicauit, quod fecisse Cleemporum, cum alia suo et nomine ederet, quis credat? [24,102] 160 Democriti certe chirocmeta esse constat. at in his ille post Pythagoram Magorum studiosissimus quanto portentosiora tradit! ut aglaophotim herbam, quae admiratione hominum propter eximium colorem acceperit nomen, in marmoribus Arabiae nascentem Persico latere, quia de causa et marmaritim uocari; hac Magos uti, cum uelint deos euocare. — 161 Achaemenida, colore electri, sine folio nascentem Taradastilis Indiae, qua pota in uino noxii per cruciatus confiteantur omnia per uarias numinum imaginationes; eandem hippophobada appellat, quoniam equae praecipue caueant eam. — 162 Theombrotion XXX schoenis a Choaspe nasci, pauonis picturis similem, odore eximio; hanc a regibus Persarum bibi contra omnia corporum incommoda; a stabilitate {mentis et iustitiae}, eandem semnion a potentiae maiestate appellari. — Aliam deinde adamantida, Armeniae Cappadociaeque alumnam; hac admota leones resupinari cum hiatu lasso. nominis causam esse quod conteri nequeat. — Arianida in Arianis gigni, igneam colore; colligi, cum sol in leone sit. huius tactu peruncta oleo ligna accendi. — 163 Therionarca in Cappadocia et Mysia nascente omnes feras torpescere nec nisi hyaenae urina adspersa recreari. Aethiopida in Meroe nasci, ob id et Meroida appellari, folio lactucae, hydropicis utilissimam e mulso potam; ophiusam in Elephantine eiusdem Aethiopiae, liuidam difficilemque aspectu, qua pota terrorem minasque serpentium obuersari ita, ut mortem sibi eo metu consciscant; ob id cogi sacrilegos illam bibere. aduersari ei palmeum uinum. — 164 Thalassaeglen circa Indum amnem inueniri, quae ob id nomine alio potamaugis appellatur; hac pota lymphari homines obuersantibus miraculis. — Theangelida in Libano Syriae, Dicte Cretae montibus et Babylone et Susis Persidis nasci, qua pota Magi diuinent; gelotophyllida in Bactris et circa Borysthenen. haec si bibatur cum murra et uino, uarias obuersari species ridendique finem non fieri nisi potis nucleis pineae nucis cum pipere et melle in uino palmeo. — 165 Hestiaterida a conuictu nominari in Perside, quoniam hilarentur illa, eandem protomediam, qua primatum apud reges obtineant; casigneten, quoniam secum ipsa nascatur nec cum aliis ullis herbis, eandem dionysonymphadem, quoniam uino mira conueniat. — Helianthes uocat in Themiscyrena regione et Cilicia montibus mmaritimis, folio myrti. hac cum adipe leonino decocta, addito croco et palmeo uino, perungui Magos et Persarum reges, ut fiat corpus aspectu iucundum; ideo eandem heliocallida nominari. — 166 Hermesias ab eodem uocatur ad liberos generandos pulchros bonosque non herba, sed conpositio nucleis pineae nucis tritis cum melle, murra, croco, uino palmeo, postea admixto theombrotio et lacte. bibere generaturos iubet et a conceptu, puerperas partum nutrientes; ita fieri excellentes animi et formae bonis. atque harum omnium magica quoque uocabula ponit. 167 Adiecit his Apollodorus adsectator eius herbam aeschynomenen, quoniam adpropinquante manu folia contraheret, aliam crocida, cuius tactu phalangia morerentur, Crateuas onothurin, cuius aspersu e uino feritas omnium animalium mitigaretur, anacampseroten celeber arte grammatica paulo ante, cuius omnino tactu redirent amores uel cum odio depositi. et abunde sit hactenus attigisse insignia Magorum in herbis alia de his aptiore dicturis loco. [24,103] 168 Eriphiam multi proddidere. scarabaeum haec in auena habet sursum deorsum decurrentem cum sono haedi, unde et nomen accepit. hac ad uocem nihil praestantius esse tradunt. [24,104] Herba lanaria ouibus ieiunis data lactis abundantiam facit. — Aeque nota lactoris uulgo est, plena lactis quod degustatum uomitiones concitat. eandem hanc aliqui esse dicunt, alii similem illi, quam militarem uocant, quoniam uulnus ferro factum nullum non intra dies V sanet ex oleo inposita. [24,105] 169 Celebratur autem et a Graecis startiotes, sed ea in Aegypto tantum et inundatione Nili nascitur, aizoo similis, ni maiora haberet folia. refrigerat mire et uulnera sanat ex aceto inlita, item ignes sacros et suppurationes. sanguinem quoque, qui defluit a renibus, pota cum ture masculo mirifice sistit. [24,106] 170 Herba in capite statuae nata, collecta in uestis alicuius pannum et inligata lino rufo, capitis dolorem confestim sedare traditur. — [24,107] Herba quaecumque e riuis aut fluminibus ante solis ortum collecta ita, ut nemo colligentem uideat, adalligato laeuo bracchio ita, ut aeger quid sit illud ignoret, tertianas arcere traditur. — [24,108] Lingua herba nascitur circa fontes. radix eius conbusta et trita cum adipe suis — adiciunt ut nigra sit et sterilis — alopecias emendat unguentium in sole. — [24,109] 171 Cribro in liminite abiecto herbae intus extantes decerptae adalligataeque grauidis partus adcelerant. — [24,110] Herba, quae gignitur super fimeta ruris, contra anginas efficacissime pollet ex aqua pota. — [24,111] Herba, iuxta quam canes urinam fundunt, euulsa ne ferro attingatur, luxatis celerrime medetur. [24,112] 172 Rumpotinum arborem demonstrauimus inter arbusta. iuxta hanc uiduam uite nascitur herba, quam Galli rodarum uocant. caulem habet uirgae ficulneae modo geniculatum, folia urticae in medio exalbida, eadem procedente tempore tota rubentia, florem argenteum, praecipua contra tumores feruoresque et collectiones cum axungia uetere tusa ita, ut ferro non attingatur. qui perunctus est, despuit ad suam dexteram terna. efficacius remedium esse aiunt, si tres trium nationum homines perungant dextrorsus. [24,113] 173 Herba impia uocatur incana, roris marini aspectu, thyrsi modo uestita atque capitata. inde alii ramuli exsurgunt sua capitula gerentes; ob id impiam appellauere, quoniam liberi super parentem excellant. alii potius ita appellatam, quoniam nullum animal eam attingat, existimauere. 174 haec inter duos lapides trita feruet praecipuo aduersus anginas suco, lacte et uino admixto. mirum traditur, numquam eo morbo temptari qui gustauerint; itaque et subus dari, quaeque medicamentum id noluerint haurire, eo morbo interimi. sunt qui auium nidis inseri aliquid ex ea putent atque ita non strangulari pullos auidius deuorantes. [24,114] 175 Veneris pectinem appellant a similitudine pectinum, cuius radix cum malua tusa omnia corpori infixa extrahit. — [24,115] Veterno liberat quae exedum uocatur. — Notia herba coriariorumofficinis familiaris est aliis aliisue nominibus; efficacissimam aduersus scorpionem esse potam e uino aut posca reperio. [24,116] 176 Philanthropon herbam Graeci appellant masute, quoniam uestibus adhaerescat. ex hac corona inposita capitis dolores sedat. — Nam quae canaria appellatur lappa, cum plantagine et milifolio trita ex uino carcinomata sanat, ternis diebus soluta. medetur et subus, effossa sine ferro, addita in colluuiem poturis uel ex lacte ac uino. quidam adiciunt effodientem dicere oportere: haec est herba argemon, quam Minerua repperit subus remedium, quae de illa gustauerint. [24,117] 177 Tordylon alii semen silis esse dixerunt, alii herbam per se, quam et syreon uocauerunt. neque aliud de ea proditum inuenio quam in montibus nasci, conbustam potu ciere menses et pectoris excreationes, efficaciore etiamnum radice; suco eius ternis obolis hausto renes sanari; addi radicem eius et in malagmata. [24,118] 178 Gramen ipsum inter herbas uulgatissimum geniculatis serpit internodiis crebroque ab his et ex cacumine nouas radices spargit. folia eius in reliquo orbe in exilitatem fastigantur, in Parnaso tantum hederacia specie densius quam usque fruticant, flore odorato candidoque. iumentis herba non alia gratior, siue uiridis siue in feno siccata et, cum detur, adspersa aqua. 179 sucum quoque eius in Parnaso excipi tradunt propter ubertatem; dulcis hic est. in uicem eius in reliqua parte terrarum succedit decoctum ad uulnera conglutinanda, quod et ipsa herba tusa praestat tueturque ab inflammationibus plagas. adicitur decocto uinum ac mel, ab aliquis et turis, piperis, murrae tertiae portiones, rursusque coquitur in aereo uase ad dentium dolores, epiphoras. 180 radix decocta in uino torminibus medetur et urinae difficultatibus ulceribusque uesicae, calculos frangit. semen uehementius urinam inpellit, aluum uomitionesque sistit. priuatim autem draconum morsibus auxiliatur. sunt qui genicula VIIII uel unius uel e duabus tribusue herbis ad hunc articulorum numerum inuolui lana sucida nigra iubeant ad remedia strumae panorumue. 181 ieiunum esse debere qui colligat; ita ire in domum absentis, cui medeatur, superuenientique ter dicere, ieiuno ieiunum medicamentum dare, atque ita adalligare triduoque id facere. quod e graminum genere VII internodia habet, efficacissime capiti contra dolores adalligatur. quidam propter uesicae cruciatus decoctum ex uino gramen ad dimidias a balineis bibi iubent. [24,119] 182 Sunt qui et aculeatu gramen uocent trium generum. cum in cacumine aculei sunt plurimum quini, dactylon appellant. hos conuolutos naribus inserunt extrahuntque sanguinis ciendi gratia. altero, quod est aixoo simile, ad paronychia et pterygia unguium et, cum caro unguibus increuit, utuntur cum axungia, ideo dactylon appellantes, quidam digitis medeatur. 183 tertium genus dactyli, sed tenuis, nascitur in parietinis aut tegulis. huic caustica uis est. sistit ulcera, quae serpunt. gramen capiti circumdatum sanguinis e naribus fluctiones sistit. camelos necare traditur in Babylonis regione id, quod iuxta uias nascitur. [24,120] 184 Nec faeno Graeco minor auctoritas, quod telin uocant, alii carphos, aliqui buceras, alii aegoceras, quoniam corniculis semen est simile, nos siliciam. quomodo sereretur, docuimus suo loco. uis eius siccare, mollire, dissoluere. sucus decocti feminarum pluribus malis subuenit, siue duritia siue tumore siue contractio sit uuluae: fouentur, insidunt; infusum quoque prodest. 185 furfures in facie extenuat. spleni addito nitro decoctum et inpositum medetur, item ex aceto. sic et iocineri decoctum. Diocles difficile parientibus semen eius dedit acetabuli mensura tritum in VIIII cyathis sapae, ut tertias partes biberent, dein calida lauarentur, et in balineo sudantibus dimidium ex relicto iterum dedit, mox a balineo relicum, pro summo auxilio. 186 farinam faeni cum hordeo aut lini semine decoctam aqua mulsa contra uuluae cruciatus subiecit idem inposuitque imo uentri. lepras, lentigines sulpuris pari portione mixta farinae curauit, nitro ante praeparata cute, saepius die inlinens perunguique prohibens. Theodorus faeno miscuit quartam partem purgati nasturci acerrimo aceto ad lepras. 187 Timon semen feni acetabuli dimidii mensura cum sapae et aquae VIIII cyathis ad menses ciendos dedit potui. nec dubitatur, quin decoctum eius utilissimum sit uuluis interaneisque exulceratis, sicuti semen articulis atque praecordiis; si uero cum malua decoquatur postea addito mulso, potus ante cetera uuluis interaneisque laudatur, quippe cum uapor quoque decocti plurimum prosit. alarumque etiam graueolentiam decoctum faeni semen emendat. farina porrigines capitis furfuresquecuu et nitro celeriter tollit. 188 in hydromelite autem decocta dda axungia genitalibus medetur, item pano, parotidi, podagrae, chiragrae, articulis, carnibus quis recedunt ab ossibus, aceto uero subacta luxatis. inlinitur et lieni decocta in aceto et melle tantum. carcinomata subacta ex uino purgat, mox addito melle persanat. sumitur et sorbitio e farina ad pectus exulceratum longamque tussim. decoquitur, donec amaritudo desinat; postea mel additur. — Nunc ipsa claritas herbarum dicetur.