[21,0] Liber XXI. [21,1] 1 In hortis seri et coronamenta iussit Cato, inenarrabili florum maxime subtilitate, quando nulli potest facilius esse loqui quam rerum naturae pingere, lasciuienti praesertim et in magno gaudio fertilitatis tam uarie ludenti. 2 quippe reliqua usus alimentique gratia genuit, ideoque saecula annosque tribuit iis, flores uero odoresque in diem gignit, ut palam est, admonitione hominum, quae spectatissime floreant, celerrime marcescere. sed ne pictura quidem sufficiet imagini colorum reddendae mixturarumque uarietati, siue alterni atque multiplices inter se nectantur, siue priuatis generum funiculis in orbem, in oblicum, in ambitum quaedam coronae per coronas currant. [21,2] 3 Tenuioribus utebantur antiqui, stroppos appellantes, unde nata strophiola. quin et uocabulum ipsum tarde communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen uindicantibus. cum uero e floribus fierent, serta a serendo serieue appellabantur, quod apud Graecos quoque non adeo antiquitus placuit. [21,3] 4 Arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea uariari coeptum mixtura ueriscolori florum, quae inuicem odores coloresque accenderet, Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur, illa prouocans uariaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada C. 5 sic coronis e floribus receptis paulo mox subiere, quae uocantur Aegyptiae, ac deinde hibernae, cum terra flores negat, ramento e cornibus tincto. paulatimque et Romae subrepsit appellatio corollis inter initia propter gracilitatem nominatis, mox et corollariis, postquam e lamina tenui aerea inaurata aut inargentata dabantur. [21,4] 6 Crassus Diues primus argento auroque folia imitatus ludis suis coronas dedit, accesseruntque et lemnisci, quos adici ipsarum coronarum honor erat, propter Etruscas, quibus iungi nisi aurei non debebant. puri diu fuere hi; caelare eos primus instituit P. Claudius Pulcher bratteasque etiam philyrae dedit. [21,5] 7 Semper tamen auctoritas uel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et seruos suos equosque mittebant. inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecuniaue eius, uirtutis suae ergo duitor ei. quam serui equiue meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitauit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisue ferretur, sine fraude esset inposita. [21,6] 8 alias in usu promiscuo ne ludicrae quidem erant, ingensque et hinc seueritas. L. Fuluius argentarius• bello Punico secundo cum corona rosacea interdiu e pergula• sua in forum prospexisse dictus ex auctoritate senatus in carcerem abductus non ante finem belli emissus est. P. Munatius cum demptam Marsuae coronam e floribus capiti suo inposuisset, atque ob id duci eum in uincula triumuiri iussissent, 9 appellauit tribunos plebei, nec intercessere illi, aliter quam Athenis, ubi comissabundi iuuenes ante meridiem conuentus sapientium quoque doctrinae frequentabant. apud nos exemplum licentiae huius non est aliud quam filia diui Augusti, cuius luxuria noctibus coronatum Marsuam litterae illius dei gemunt. [21,7] 10 Florum quidem populus Romanus honorem Scipioni tantum habuit. Serapio cognominabatur propter similitudinem suarii cuiusdam negotiatoris. obierat in tribunatu plebei admodum gratus dignusque Africanorum familia, nec erat in bonis funeris inpensa. asses ergo contulit populus ac funus elocauit, quaque praeferebatur, flores e prospectu omni sparsit. [21,8] 11 Et iam tunc coronae deorum honos erant et larum publicorum priuatorumque ac sepulchrorum et manium, summaque auctoritas pactili coronae, ut in Saliorum sacris inuenimus sollemnes cenae. transiere deinde ad rosaria, eoque luxuria processit, ut non esset gratia nisi mero folio sutilibus, mox petitis ab India aut ultra Indos. lautissimum quippe habetur e nardi folio eas dari aut ueste Serica uersicolori, unguentis madida. hunc habet nouissime exitum luxuria feminarum. [21,9] 12 Et apud Graecos quidem de coronis priuatim scripserunt Mnesitheus atque Callimachus medici, quae nocerent capiti, quoniam et in hoc est aliqua ualitudinis portio, in potu atque hilaritate praecipue odorum ui subrepente fallaciter. scelerata Cleopatrae sollertia. namque in apparatu belli Actiaci gratificationem ipsius reginae Antonio timente nec nisi praegustatos cibos sumente fertur pauore eius lusisse extremis coronae floribus ueneno inlitis capiti inposita; mox procedente hilaritate inuitauit Antonium, ut coronas biberent. quis ita timeret insidias? ergo concerptam in scyphum incipienti haurire opposita manu: en ego sum, inquit illa, Marce Antoni, quam tu noua praegustantium diligentia caues; adeo mihi, si possim sine te uiuere, occasio aut ratio deest! inductam custodiam bibere iussit ilico expirantem. 13 De floribus - - - supra dictis scripsit Theophrastus apud Graecos; ex nostris autem inscripsere aliqui libros anthologicon, flores uero persecutus est nemo, quod equidem inueniam. nec nos nunc scilicet coronas nectemus — id enim friuolum est —, sed de floribus quae uidebuntur digna memorabimus. [21,10] 14 Paucissimi nostri genera coronamentorum inter hortensia nouere, ac paene uiolas rosasque tantum. rosa nascitur spina uerius quam frutice, in rubo quoque proueniens, illic etiam iucundi odoris, quamuis angusti. germinat omnis primo inclusa granoso cortice, quo mox intumescente et in uirides alabastros fastigato paulatim rubescens dehiscit ac sese pandit, in calice medio staminis conplexa luteos apices. usus eius in coronis prope minimus est. 15 oleo maceratur, idque iam a Troianis temporibus Homero teste. praeterea in unguenta transit, ut diximus. medicas per se artes praebet. emplastris atque collyriis inseritur mordaci subtilitate, mensarum etiam deliciis perunguendis, minime noxia carie. 16 Genera eius nostri fecere celeberrima Praenestinam et Campanam; addidere alii Milesiam, cuius ardentissimus colos, non excedentis duodena folia, proximam ei Trachiniam minus rubentem, mox Alabandicam uiliorem, albicantibus foliis, uilissimam uero plurimis, sed minutissimis, spiniolam. differunt enim multitudine foliorum, asperitate, leuore, colore, odore. 17 paucissima quina folia, ac deinde numerosiora, cum sit genus eius, quam centifoliam uocant, quae est in Campania Italiae, Graeciae uero circa Philippos, sed ibi non suae terrae prouentu: Pangaeus mons in uicino fert numerosis foliis ac paruis; accolae transferentes conserunt, ipsaque plantatione proficiunt. non autem talis odoratissima nec cui latissimum maximumue folium, breuiterque indicium est odoris scabritia corticis. 18 Caepio Tiberii Caesaris principatu negauit centifoliam in coronas addi, praeterquam extremas uelut ad cardines, nec odore nec specie probabilem. est et quae Graeca appellatur a nostris, a Graecis lychnis, non nisi in umidis locis proueniens nec umquam excedens quina folia uiolaeque magnitudine, odore nullo. est et alia Graecula appellata, conuolutis foliorum paniculis nec dehiscens nisi manu coacta semperque nascenti similis, latissimis foliis; 19 alia funditur e caule maluaceo folia oleae habente — mucetum uocant —, atque inter has media magnitudine autumnalis, quam coroniolam appellant, omnes sine odore praeter coroniolam et in rubo natam. tot modis adulteratur. Et alias uera quoque plurimum solo praeualet. Cyrenis odoratissima est, ideoque ibi unguentum pulcherrimum, Carthagine Hispaniae hieme tota praecox. refert et caeli temperies, quibusdam enim annis minus odorata prouenit, praeterea omnis siccis quam umidis odoratior. 20 seri neque pinguibus uult neque argillosis locis nec riguis, contenta roribus, proprieque ruderatum agrum amat. praecox Campana est, sera Milesia, nouissima tamen desinit Praenestina. fodiuntur altius quam fruges, leuius quam uites. tardissime proueniunt semine, quod in ipso cortice est, sub ipso flore, opertum lanugine. ob id potius caule conciso inseruntur. et ocellis radicis, ut harundo, unum genus inseritur pallidae, spinosae, longissimis uirgis, quinquefoliae, quae Graecis altera est. 21 omnis autem recisione atque ustione proficit; tralatione quoque, ut uites, optime ocissimeque prouenit surculis quaternum digitorum longitudine aut ampliore post uergiliarum occasum sata, dein per fauonium translata pedalibus interuallis crebroque circumfossa. qui praecocem faciunt, pedali circa radicem scrobe aquam calidam infundunt germinare incipiente calice. [21,11] 22 Lilium rosae nobilitate proximum est et quadam cognatione unguenti oleique, quod lilinum appellatur. interpositum etiam maxime rosas decet, medicamento prouentu earum incipiens. 23 nec ulli florum excelsitas maior, interdum cubitorum trium, languido semper collo et non sufficiente capitis oneri. candor eius eximius foris striati et ab angustiis in latitudinem paulatim sese laxantis effigie calathi, resupinis per ambitum labris tenuique pilo et staminis stantibus in medio crocis. ita odor colorque duplex, et alius calicis, alius staminis, differentia angusta. in unguenti uero oleique usu et folia non spernuntur. est flos non dissimilis illi in herba, quam conuoluulum uocant, nascens per frutecta, nullo odore nec crocis intus, candorem tantum referens ac ueluti naturae rudimentum lilia facere condiscentis. 24 alba lilia iisdem omnibus modis seruntur, nihilque est fecundius una radice quinquagenos saepe emittente bulbos. est et rubens lilium, quod Graeci crinon uocant, alii florem eius cynorrhodon. laudatissimum in Antiochia ac Laudicea Syriae, mox in Phaselide. quartum locum optinet in Italia nascens. [21,12] 25 Sunt et purpurea lilia, aliquando gemino caule, carnosiore tantum radice maiorisque bulbi, sed unius; narcissum uocant. huius alterum genus flore candido, calice purpureo. differentia a liliis et haec, quod narcissis in radice folia sunt, probatissimis in Lyciae montibus. tertio generi cetera eadem, calix herbaceus. omnes serotini, post arcturum enim florent ac per aequinoctium autumnum. [21,13] 26 Inuenta est in his et ratio inserendi monstrificis hominum ingeniis. colligantur namque mense Iulio scapi arescentis lilii atque suspenduntur in fumo; dein nudantibus se nodulis in faece nigri uini uel Graeci mense Martio macerantur, ut colorem percipiant, atque ita in scrobiculis heminis faecis circumfusis. sic fiunt purpurea lilia, mirumque tingui aliquid, ut nascatur infectum. [21,14] 27 Violis honos proximus, earumque plura genera, purpureaea, luteae, albae, plantis omnes, ut olus, satae. ex his uero, quae sponte apricis et macris locis proueniunt, purpureae latiore folio, statim ab radice exeunti, carnoso solaeque Graeco nomine a ceteris discernuntur, appellatae insula et ab his ianthina uestis. e satiuis maxima auctoritas luteis; genera autem Tusculana et quae marina appellatur, folio aliquanto latiore, sed minus odorata; in totum uero sine odore minutoque folio Calatina, munus autumni, ceterae ueris. [21,15] 28 Proxima ei caltha est et concolori - - - amplitudine. uincit numero foliorum marinam quina non excedentem; eadem odore superatur. est enim graui caltha, non leuiore quam scopam regiam appellant, quamquam folia eius olent, non flores. [21,16] 29 Baccar quoque radicis tantum odoratae est, a quibusdam nardum rusticum appellatum. unguenta ex ea radice fieri solita apud antiquos Aristophanes, priscae comoediae poeta, testis est; unde quidam errore falso barbaricam eam appellabant. odor est cinnamomo proximus. gracili solo nec umido prouenit. 30 simillimum ei combretum appellatur, foliorum exilitate usque in fila adtenuata et procerius quam baccar. haec sutilia tantum. eorum quoque error corrigendus est, qui baccar rusticum nardum appellauere. est enim alia herba sic cognominata, quam Graeci asaron uocant, cuius speciem figuramque diximus in nardi generibus. quin immo asaron inuenio uocitari, quoniam in coronas non addatur. [21,17] 31 Crocum siluestre optimum. serere in Italia minime expedit, ad scripula usque singula areis decoquentibus. seritur radicis bulbo. satiuum latius maiusque et nitidius, sed multo lenius, degenerans ubique nec fecundum etiam Cyrenis, ubi semper flores laudatissimi. prima nobilitas Cilicio et ibi in Coryco monte, dein Lycio e monte Olympio, mox Centuripino Siciliae. aliqui Theraeo secundum locum dedere. 32 adulteratur nihil aeque. probatio sinceri, si inposita manu crepitet ueluti fragile; umidum enim, quod euenit adulteratione, sentit. altera probatio, si manu relata ad ora leniter faciem oculosque mordeat. 33 est per se genus satiui blandissimum uolgo, cum sit mediocre, dialeucon uocant. contra Cyrenaico uitium, quod omni croco nigrius est et celerrime marcescit. optimum ubicumque quod pinguissimum et breuis capilli, pessimum uero quod situm redolet. Mucianus auctor est, in Lucia anno septimo aut octauo transferri in locum subactum atque ita degenerans renouari. usus eius in coronis nusquam; herba enim est folio angusto paene in capillamenti modum. sed uino mire congruit, praecipue dulci, tritum ad theatra replenda. 34 floret uergiliarum occasu paucis diebus folioque florem expellit. uiret bruma et colligitur; siccatur umbra, melius etiam hiberna. carnosa et illi radix uiuaciorque quam ceteris. gaudet calcari et atteri pereundoque melius prouenit; ideo iuxta semitas ac fontes laetissimum. Troianis temporibus iam erat honos ei; hos certe flores Homerus tris laudat loton, crocum, hyacinthum. [21,18] 35 Omnium autem odoramentorum atque adeo herbarum differentia est in colore et odore et suco. odorato sapor raro ulli non amarus, e contrario dulcia raro odorata; itaque et uina mustis odoratiora et siluestria magis omnia satiuis. quorundam odor suauior e longinquo, propius admotus hebetatur, ut uiolae. 36 rosa recens a longinquo olet, sicca propius. omnis autem uerno tempore acrior et matutinis; quidquid ad meridianas horas dies uergit, hebetatur. nouella quoque uetustis minus odorata; acerimus tamen odor omnium aetate media. rosa et crocum odoratiora, cum serenis diebus leguntur, et omnia in calidis quam in frigidis; in Aegypto tamen minime odorati flores, quia nebulosus et roscidus aer est a multo flumine. 37 quorundam suauitati grauitas inest. quaedam, dum uirent, non olent propter umorem nimium, ut buceras. quod est fenum Graecum. aquatis odor non omnino sine suco est, ut uiolae, rosae, croco; quae uero ex aquatis carent suco, eorum omnium odor grauis, ut in lilio utriusque generis. habrotonum et amaracum acres habent odores. quorundam flos tantum iucundus, reliquae partes ignauae, ut uiolae ac rosae. 38 hortensium odoratissima quae sicca, ut ruta, menta, apium, et quae in siccis nascantur. quaedam uetustate odoratiora, ut cotonea, eademque decerpta quam in suis radicibus. quaedam non nisi defracta aut ex adtritu olent, alia non nisi detracto cortice, quaedam uero non nisi usta, sicut tura murraeque. flores triti omnes amariores quam intacti. 39 aliqua arida diutius odorem continent, ut melilotos. quaedam locum ipsum odoratiorem faciunt, ut iris, quin et arborem totam, cuiuscumque radices adtingat. hesperis noctu magis olet, inde nomine inuento. animalium nullum odoratum, nisi si de pantheris quod dictum est credimus. [21,19] 40 Illa quoque non omittenda differentia est, et odoratorum multa nihil adtinere ad coronamenta, ut irim atque saliuncam, quamquam nobilissimi odoris utramque. sed iris radice tantum commendatur, unguentis nascens et medicinae. laudatissima in Illyrico, et ibi quoque non in maritimis, sed in siluestribus Drinonis et Naronae, proxima in Macedonia, longissima haec et candicans et exilis. 41 tertium locum habet Africana, amplissima inter omnes gustuque amarissima. Illyrica quoque duorum generum est: raphanitis a similitudine, quae et melior, rhizotomos. subrufa optima, quae sternumenta tractatu mouet. caulem habet cubitalem, erectum; floret uersicolori specie, sicut arcus caelestis, unde et nomen. non inprobatur et Pisidica. 42 effossuri tribus ante mensibus mulsa aqua circumfusa hoc ueluti placament terrae blandiuntur, circumscriptam mucrone gladii orbe triplici cum legerunt, protinus in caelum adtollunt. natura est feruens, tractataque pusulas ambusti modo facit. praecipitur ante omnia, ut casti legant. teredines non sicca modo, uerum et in terra celerrime sentit. — Optimum antea irinum Leucade et Elide ferebatur — iam pridem enim et seritur —, nunc e Pamphylia, sed Cilicium maxime laudatur atque e septentrionalibus. [21,20] 43 Saliunca folio quidem subbreui et quod necti non possit, radici numerosae cohaeret, herba uerius quam flos, densa ueluti manu pressa breuiterque caespes sui generis. Pannonia hanc gignit et Norici Alpiumque aprica, urbium Eporedia, tantae suauitatis, ut metallum esse coeperit. uestibus interponi eam gratissimum, [21,21] 44 sicut apud Graecos polium herbam, inclutam Musaei et Hesiodi laudibus ad omnia utilem praedicantium superque cetera ad famam etiam ac dignitates, prorsusque miram, si modo, ut tradunt, folia eius mane candida, meridie purpurea, sole occidente caerulea aspiciuntur. duo genera eius: campestre maius; siluestre, quod minus est, quidam teuthrion uocant. folia canis hominis similia, a radice protinus, numquam palmo altiora. [21,22] 45 Et de odoratis floribus satis dictum. in quibus unguento uicisse naturam gaudens luxuria uestibus quoque prouocaut eos flores, qui colore commendantur. hos animaduerto tris esse principales: rubentem in cocco, qui a rosae nigrantis gratia nitido trahitur suspectu et in purpuras Tyrias dibaphasque ac Laconicas; amethystinum, qui a uiola et ipse in purpureum, quemque ianthimum appellauimus. genera enim tractamus in species multas sese spargentia. 46 tertius est, qui proprie conchylii intellegitur, multis modis: unus in heliotropio et in aliquo exilis, plerumque saturatior; alius in malua ad purpuram inclinans; alius in uiola serotina conchyliorum uegetissimus. paria nunc componuntur, et natura atque luxuria depugnant. lutei uideo honorem antiquissimum, in nuptialibus flammeis totum feminis concessum, et fortassis ideo non numerari inter principales, hoc est communes maribus ac feminis, quoniam societas principatum dedit. [21,23] 47 Amaranto non dubie uincimur. est autem spica purpurea uerius quam flos aliquis, et ipsos sine odore. mirum in eo gaudere decerpi et laetius renasci. prouenit Augusto mense, durat in autumnum. Alexandro palma, qui decerptus adseruatur; mireque, postquam defecere cuncti flores, madefactus aqua reuiuescit et hibernas coronas facit. summa natura eius in nomine est, appellati, quoniam non marcescat. [21,24] in nomine et cyani colos, item holochrysis. 48 Omnes autem hi flores non fuere in usu Alexandri Magni aetate, quoniam proximi a morte eius auctores siluere de illis; quo manifestum est postea placuisse. a Graecis tamen repertos quis dubitet, non aliter Italia usurpante nomina illorum? [21,25] 49 at, Hercules, petellio ipsa nomen inposuit, autumnali circaque uepres nascenti. ei tantum color est commendatus, qui est rosae siluestris, folia parua, quina; mirumque in eo flore inflecti cacumen et e nodis intorta folia nasci paruolo calice ac uersicolori luteum semen includentia. luteo et bellio, pastillicantibus quinquagenis quinis barbulis. coronant pratenses hi flore; at sine usu plerique et ideo sine nominibus, quin et his ipsis alia alii uocabula inponunt. [21,26] 50 chrysocome siue chrysitis non habet Latinam appellationem. palmi altitudine est, comantibus fulgore auri corymbis, radice nigra, ex austero dulci, in petrosis opacisque nascens. [21,27] 51 Et fere peractis colorum quoque celeberrimis, transit ratio ad eas coronas, quae uarietate sola placent. duo earum genera, quando aliae flore constant, aliae folio. florem esse dixerim genistas, namque et his decerpitur luteus; item rhododendron, item zizipha, quae Cappadocia uocantur; his odoratus similisque olearum floribus. in uepribus nascitur cyclaminum, de quo plura alias. flos eius Colossinus in coronas admittitur. [21,28] 52 Folio coronantium smilaces et hederae corymbique earum optinent principatum, de quibus in fruticum loco abunde diximus. sunt et alia genera nominibus Graecis indicanda, quia nostris maiore ex parte huius nomenclaturae defuit cura; et pleraque eorum in exteris terris nascuntur, nobis tamen consectanda, quoniam de natura sermo, non de Italia est. [21,29] 53 Ergo in coronamenta folio uenere melotrum, spiraea, origanum, cneorum, quod casiam Hyginus uocat, et, quod cunilaginem, conyza, melissophyllum, quod apiastrum, melilotum, quod sertulam Campanam uocamus. est enim in Campania Italiae laudatissima, Graecis in Sunio, mox Chalcidica et Cretica, ubicumque uero asperis et siluestribus nata. coronas ex ea antiquitus factitatas indicio est nomen sertulae, quod occupauit. odor est croco uicinus et flox, ipsa cana; placet maxime foliis breuissimis atque pinguissimis. [21,30] 54 Folio coronat et trifolium. tria eius genera: minyanthes uocant Graeci, alii asphaltion, maiore folio, quo utuntur coronarii; alterum acuto oxytriphyllon; tertium ex omnibus minutissimum. inter haec neruosi cauliculi quibusdam, ut maratho, hippomaratho, myophono; 55 utuntur et ferulis, corymbis hederae et flore purpureo et in alio genere earum siluestribus rosis simili. sed in his quoque colos tantum delectat, odor autem abest. et cneori duo genera, nigri atque candidi; hoc et odoratum, ramosa ambo. florent post aequinoctium autumnum. totidem et origani in coronamentis species, alterius enim nullum semen; id, cui odor est, Creticum uocatur. [21,31] 56 Totidem et thymi, candidum ac nigricans. floret autem circa solstitia; tum et apes decerpunt, ut augurium mellis sit; prouentum enim sperant apiarii large florescente eo. laeditur imbribus amittitque florem. semen thymi non potest deprehendi, cum origani, perquam minutum, non tamen fallat. sed quid interest occultasse id naturam? 57 in flore ipso intellegitur satoque eo nascitur. quid non temptauere homines? mellis Attici in toto orbe summa laus existimatur; ergo translatum est ex Attica thymum et uix flore, uti docemur, satum. sed alia ratio naturae obstitit, non durante Attico thymo nisi in adflatu maris. erat quidem haec opinio antiqua in omni thymo, ideoque non nasci in Arcadia, cum oleam non putarent gigni nisi intra CCC stadia a mari. thymo quidem nunc etiam lapideos campos in prouincia Narbonensi refertos scimus, hoc paene solo reditu, e longinquis regionibus pecudum milibus conuenientibus, ut thymo uescantur. [21,32] 58 Et conyzae duo genera in coronamentis, mas ac femina. differentia in folio: tenuius feminae et constrictius angustiusque, imbricatum. mas et ramosior. flos quoque magis splendet eius, serotinus utrique post arcturum. mas odore grauior, femina acutior et ideo contra bestiarum morsus aptior. folia feminae mellis odorem habent, masculae radix a quibusdam libanotis appellatur, de qua diximus. [21,33] 59 Etiamnum folio coronant Iouis flos, amaracum, hemerocalles, habrotonum, Helenium, sisymbrium, serpullum, omnia surculosa rosae modo. colore tantum placet Iouis flos, odor abest, sicut et illi, qui Graece phlox uocatur. et ramis autem et folio odorata sunt excepto serpullo. Helenium e lacrimis Helenae dicitur natum, et ideo in Helene insula laudatissimum; est autem frutex humi se spargens dodrantalibus ramulis, serpullo simili folio. [21,34] 60 Habrotonum odore iucunde graui floret aestate; flos est aurei coloris. uacuum sponte prouenit, cacumine suo se propagat. seritur autem semine melius quam radice aut surculo, semine quoque non sine negotio; plantaria transferuntur — sic et Adonium —, utrumque aestate. alsiosa enim admodum sunt, ut sole tamen nimio laedantur. sed ubi conualuere, rutae uice fruticant. habrotono simile odore leucanthemum est, flore albo, foliosum. [21,35] 61 Amaracum Diocles medicus et Sicula gens appellauere, quod Aegyptus et Syria sampsucum. seritur utroque genere, et semine et ramo, uiuacius supra dictis et odore mollius. copiosum amaraco aeque quam habrotono semen, sed habrotono radix una et alte descendens, ceteris in summa terra leuiter haerens. reliquorum satio autumno fere incipiente, nec non et uere quibusdam locis, umbraque gaudent et aqua ac fimo. [21,36] 62 Nyctegreton inter pauca miratus est Democritus, coloris hysgini, folio spinae, nec a terra se adtollentem, praecipuam in Gedrosia. narrat erui post aequinoctium uernum radicitus siccarique ad lunam XXX diebus, ita lucere noctibus; Magos Parthorumque reges hac herba uti ad uota suscipienda. eandem uocari chenamychen, quoniam anseres a primo conspectu eius expauescant, ab aliis nyctalopa, quoniam e longinquo noctibus fulgeat. [21,37] 63 Melilotos ubique nascitur, laudatissima tamen in Attica; ubicumque uero recens, nec candicans et croco quam simillima, quamquam in Italia odoratior candida. [21,38] 64 Florum prima uer nuntiat uiola alba, tepidioribus uero locis etiam hieme emicat; post ea, quae ion appellatur et purpurea, proxime flammeum, quod phlox uocatur, siluestre dumtaxat. cyclaminum bis anno, uere et autumno; aestates hiemesque fugit. seriores supra dictis aliquanto narcissus et lilium trans maria, in Italia quidem, ut diximus, post rosam. uerum in Graecia tardius etiamnum anemone; est autem haec siluestrium bulborum flos, alia quam quae dicetur in medicis. 65 sequitur oenanthe ac melanium et ex siluestribus heliochrysos, deinde alterum genus anemones, quae limonia uocatur, post hanc gladiolus comitatus hyacintho. nouissima rosa, eademque prima deficit excepta satiua; e ceteris hyacinthus maxime durat et uiola alba et oenanthe, sed haec ita, si deuolsa crebris prohibeatur in semen ire. nascitur locis tepidis; odor idem ei, qui germinantibus uuis, atque inde nomen. 66 hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis eius, quem Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discurrentibus uenis, ut Graecarum litterarum figura AI legatur inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron uocant, ad gratiam quoque uitae gloriamque pertinere arbitrantur. 67 Et uerni quidem flores hi sunt; [21,39] succedunt illis aestiui, lychnis et Iouis flos et alterum genus lilii, item tiphyon et amaracus, quem Phrygium cognominant. sed maxime spectabilis pothos. duo genera huius: unum, cui flos hyacinthi est, alter candidus, qui fere nascitur tumulis, quoniam fortius durat. et iris aestate floret. abeunt et hi marcescuntque. alii rursus subeunt autumno: tertium genus lilii et crocum et orsini utraque genera, unum hebes, alterum odoratum, primis omnia imbribus emicantia. 68 coronarii quidem et spinae flore utuntur, quippe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque gulae condiantur. hic est trans maria ordo florum, in Italia uiolis succedit rosa, huic interuenit lilium, rosam cyanus excipit, cyanum amarantus. nam uicaperuica semper uiret, in modum liniae foliis geniculatim circumdata, topiaria herba, inopiam tamen florum aliquando supplet. haec a Graecis chamaedaphne uocatur. [21,40] 69 Vita longissima uiolae albae trimatu. ab eo tempore degenerat. rosa et quinquennium perfert non recisa nec adusta. illo enim modo iuuenescit. diximus et terram referre plurimum. nam in Aegypto sine odore haec omnia, tantumque myrtis odor praecipuus; alioqui etiam binis mensibus antecedit germinatio omnium. rosaria a fauonio fossa oportet esse iterumque solstitio, et id agendum, ut intra id tempus purgata ac pura sint. [21,41] 70 Verum hortis coronamentis maxime aluaria et apes conueniunt, res praecipui quaestus conpendiique, cum fauet. harum ergo causa oportet serere thymum, apiastrum, rosam, uiolas, lilium, cytisum, fabam, eruiliam, cunilam, papauer, conyzam, casiam, melilotum, melissophyllum, cerinthen. ea est autem folio candido, incuruo, cubitalis, capite concauo mellis sucum habente. 71 horum floris auidissimae sunt atque etiam sinapis, quod miremur, cum oliuae florem ab his non attingi constet; ideo hanc arborem procul esse melius sit, cum aliquas quam proxime seri conueniat, quae et euolantium examina inuitent nec longius abire patiantur. [21,42] 72 Cornum quoque arborem caueri oporteat. flore eius degustato aluo cita moriuntur. remedium sorba contusa e melle praebere his uel urinam hominis uel boum aut grana punici mali Ammineo uino conspersa. at genistas circumseri aluariis gratissimum. [21,43] 73 Mirum est dignumque memoratu de alimentis quod conperi. Hostilia uicus adluitur Pado. huius inquilini pabulo circa deficiente inponunt nauibus aluos noctibusque ad quina milia passuum contrario amne subuehunt. egressae luce apes pastaeque ad naues cotidie remeant mutantes locum, donec pondere ipso pressis nauibus plenae alui intellegantur reuectisque eximantur mella. 74 et in Hispania mulis prouehunt simili de causa. [21,44] tantumque pabulum refert, ut mella quoque uenenata fiant. Heracliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium uirus aquoso uere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum. 75 uenenati signa sunt, quod omnino non densatur, quod color magis rutilus est, odor alienus, sternumenta protinus mouens, quod ponderosius innoxio. qui edere, abiciunt se humi refrigerationem quaerentes, nam et sudore diffluunt. 76 remedia sunt multa, quae suis locis dicemus; sed quoniam statim repraesentari aliqua in tantis insidiis oportet, mulsum uetus e melle optimo et ruta, salsamenta etiam, si reiciantur, sumpta crebro. certumque est id malum per excrementa ad canes etiam peruenire similiterque torqueri eos. mulsum tamen ex eo inueteratum innocuum esse constat, et feminarum cutem nullo melius emendari cum costo, suggillata cum aloe. [21,45] 77 Aliud genus in eodem Ponti situ, gente Sannorum, mellis, quod ab insania, quam gignit, maenomenon uocant. id existimatur contrahi flore rhododendri, quo scatent siluae. gensque ea, cum ceram in tributa Romanis praestet, mel, quoniam exitiale est, non uendit. et in Perside et in Mauretaniae Caesariensis Gaetulia, contermina Massaesylis, uenenati faui gignuntur, quidamque a parte, quo nihil esse fallacius potest, nisi quod liuore deprehenduntur. 78 quid sibi uoluisse naturam his arbitremur insidiis, ut ab iisdem apibus nec omnibus annis fierent aut non totis fauis? parum enim erat genuisse rem, in qua uenenum facillime daretur? etiamne hoc ipsa in melle tot animalibus dedit? quid sibi uoluit, nisi ut cautiorem minusque auidum faceret hominem? non enim et ipsis apibus iam cuspides dederat et quidem uenenatas, remedio aduersus has utique non differendo? ergo maluae suco aut foliorum hederae perungui salutare est uel percussos eas bibere. mirum tamen est uenena portantes ore fingentesque ipsas non mori, nisi quod illa domina rerum omnium hanc dedit repugnantium apibus, sicut contra serpentes Psyllis Marsisque inter homines. [21,46] 79 Aliud in Creta miraculum mellis: mons est Carina VIIII passuum ambitu, intra quod spatium muscae non reperiuntur, natumque ibi mel nusquam attingunt. hoc experimento singulare medicamentis eligitur. [21,47] 80 Aluaria orientem aequinoctialem spectare conuenit. aquilonem euitent, nec fauonium minus. aluus optima e cortice, secunda ferula, tertia uimine; multi et e speculari lapide fecere, ut operantes intus spectarent. circumlini aluos fimo bubulo utilissimum, operculum a tergo esse ambulatorium, ut proferatur intus, si magna sit aluus aut sterilis operatio, ne desperatione curam abiciant; id paulatim reduci fallente operis incremento. aluos hieme stramento operiri, crebro suffiri, maxime fimo bubulo. 81 cognatum hoc iis innascentes bestiolas necat, araneos, papiliones, teredines, apesque ipsas excitatt. et araneorum quidem exitium facilius est; papilo, pestis maior, lucernis tollitur uere, cum maturescat malua, noctu interlunio caelo sereno accensis ante aluos. in eam flammam sese ingerunt. [21,48] 82 Si cibus sentiatur deesse apibus, uuas passas siccasue ficos tusas ad fores earum posuisse conueniat, item lanas tractas madentes passo aut defruto aut aqua mulsa, gallinarum etiam crudas carnes. quibusdam et aestatibus iidem cibi praestandi, cum siccitas continua florum alimentum abstulit. aluorum, cum mel eximatur, inlini oportet exitus melissophyllo aut genista tritis, aut medias alba uite praecingi, ne apes diffugiant. uasa mellaria et fauos lauari aqua praecipiunt, hac decocta fieri saluberrimum acetum. [21,49] 83 Cera fit expressis fauis, sed ante purificatis aqua ac triduo in tenebris siccatis, quarto die liquatis igni in nouo fictili, aqua fauo tegente, tunc sporta colatis. rursus in eadem olla coquitur cera cum eadem aqua excipiturque alia frigida, uasis melle circumlitis. optima quae Punica uocatur, proxima quam maxime fulua odorisque mellei, pura, natione autem Pontica, quod constare equidem miror inter uenenata mella, dein Cretica, plurimum enim ex propoli habet, de qua diximus in natura apium. post has Corsica, quoniam ex buxo fit, habere quandam uim medicaminis putatur. 84 Punica fit hoc modo: uentilatur sub diu saepius cera fulua, dein feruet in aqua marina ex alto petita addito nitro. inde lingulis hauriunt florem, id est candidissima quaeque, transfunduntque in uas, quod exiguum frigidae habeat, et rursus marina decocunt separatim, dein uas ipsum aut aquam refrigerant. et cum hoc ter fecere, iuncea crate sub diu siccant sole lunaque. haec enim candorem facit, sol siccat, et, ne liquefaciat, protegunt tenui linteo. candidissima uero fit post insolationem etiamnum recocta. Punica medicinis utilissima. 85 nigrescit cera addito chartarum cinere, sicut anchusa admixta rubet, uariosque in colores pigmentis trahitur ad reddendas similitudines et innumeros mortalium usus parietumque etiam et armorum tutelam. cetera de mellis apibusque in natura earum dicta sunt. Et hortorum quidem omnis fere peracta ratio est; [21,50] 86 secuntur herbae sponte nascentes, quibus pleraeque gentium utuntur in cibis maximeque Aegyptus, frugum quidem fertilissima, sed ut prope iis carere possit. tanta est ciborum ex herbis abundantia. in Italia paucissimas nouimus, fraga, tamnum, ruscum, batim marinam, batim hortensiam, quas aliqui asparagum Gallicum uocant, praeter has pastinacam pratensem, lupum salictarium, eaque uerius oblectamenta quam cibos. [21,51] 87 In Aegypto nobilissima est colocasia, quam cyamon aliqui uocant. hanc e Nilo metunt, caule, cum coctus est, araneoso in mandendo, thyrso autem, qui inter folia emicat, spectabili, foliis latissimis, etiam si arboreis conparentur, ad similitudinem eorum, quae personata in nostris amnibus uocamus, adeoque Nili sui dotibus gaudent, ut inplexis colocasiae foliis in uariam speciem uasorum potare gratissimum habeant. seritur iam haec in Italia. [21,52] 88 In Aegypto proxima auctoritas cichorio est, quod diximus intubum erraticum. nascitur post uergilias, floret particulatim. radix ei lenta, quare etiam ad uincula utuntur illa. anthalium longius a flumine nascitur, mespili magnitudine et rotunditate, sine nucleo, sine cortice, folio cyperi. mandunt igni comparatum. mandunt et oetum, cui pauca folia minimaque, uerum radix magna. 89 arachidne quidem et aracos, cum habeant radices ramosas ac multiplices, nec folium nec herbam ullam aut quicquam aliud supra terram habent. reliqua uolgarium in cibis apud eos herbarum nomina: chondrylia, hypochoeris, caucalis, enthryscum, scandix, come, quae ab aliis tragopogon uocatur, foliis croco simillimis, parthenium, trychnum, corchorus et ab aequinoctio nascentes aphace, achynops. epipetron uocant quae numquam floret. at e contrario aphace subinde marcescente flore emittit alium tota hieme totoque uere usque in aestatem. [21,53] 90 Multas praeterea ignobiles habent, sed maxime celebrant cnecon Italiae ignotam, ipsis autem oleo, non cibo gratam. hoc faciunt e semine eius. differentia prima: siluestris et mitior. siluestrium duae species. una mitiori similis, caule tamen rigido; itaque et colu antiquae utebantur exili, quare quidam atractylida uocant. semen eius candidum et grande, amarum. altera hirsutior, torosiore caule et qui paene humi serpat, minuto semine. aculeatarum generis haec est, quoniam distinguenda sunt et genera. [21,54] 91 Ergo quaedam herbarum spinosae sunt, quaedam sine spinis. spinosarum multae species. in totum spina est asparagus, scorpio, nullum enim folium habent. quaedam spinosa foliata sunt, ut carduus, erynge, glycyrrhiza, urtica; his enim omnibus foliis inest aculeata mordacitas. aliqua et secundum spinam habent folium, ut tribulus et anonis. quaedam in folio non habent et in caule habent, ut pheos, quod aliqui stoeben appellauere. hippophaes spinis geniculatum. tribulo proprietas, quod et fructum spinosum habet. [21,55] 92 Ex omnibus his generibus urtica maxime noscitur acetabulis in flore purpuream lanuginem fundentibus, saepe altior binis cubitis. plures eius differentiae: siluestris, quam et feminam uocant, mitiorque; et siluestri quae dicitur canina acrior, caule quoque mordaci, fimbriatis foliis; quae uero etiam odorem fundit Herculanea uocatur. semen omnibus copiosum, nigrum. 93 mirum sine ullis spinarum aculeis lanuginem ipsam esse noxiam et tactu tantum leui pruritum pusulasque confestim adusto similes existere. notum est {et} remedium olei. sed mordacitas non protinus cum ipsa herba gignitur, nec nisi solibus roborata. incipiens quidem ipsa nasci uere non ingrato, multis etiam religioso in cibo est ad pellendos totius anni morbos. siluestrium quoque radix omnem carnem teneriorem facit simul cocta. quae innoxia est, morsu carens, lamium uocatur. de scorpione dicemus inter medicas. [21,56] 94 Carduus et folia et caules spinosae lanuginis habet, item acorna, leucacanthos, chalceos, cnecos, polyacanthos, onopyxos, helxine, scolymos. chamaeleon in foliis non habet aculeos. est et illa differentia, quod quaedam in his multicaulia ramosaque sunt, ut carduus, uno autem caule nec ramosum cnecos. quaedam cacumine tantum spinosa sunt, ut erynge. quaedam aestate florent, ut tetralix et helxine. 95 scolymos quoque sero floret et diu. acorna a cneco colore tantum rufo distinguitur et pinguiore suco. idem erat atractylis quoque, nisi candidior esset et nisi sanguineum sucum funderet, qua de causa phonos uocatur a quibusdam, odore etiam grauis, sero maturescente semine nec ante autumnum, quamquam id de omnibus spinosis dici potest. uerum omnia haec et semine et radice nasci possunt. 96 scolymus carduorum generis ab his distat, quod radix eius uescendo est decocta. mirum, quod sine interuallo tota aestate aliud floret in eo genere, aliud concipit, aliud parturit. aculei arescente folio desinunt pungere. helxine rara uisu est neque in omnibus terris, a radice foliosa, ex qua media ueluti malum extuberat contectum sua fronde. huius uertex summus lacrimam continet iucundi saporis, acanthicen mastichen appellatam. [21,57] 97 Et cactos quoque in Sicilia tantum nascitur, suae proprietatis et ipse. in terra serpunt caules a radice emissi, lato folio et spinoso. caules uocant cactos, nec fastidiunt in cibis inueteratos quoque. unum autem caulem rectum habet, quem uocant pternica, eiusdem suauitatis, sed uetustatis inpatientem. semen ei lanuginis, quam papum uocant, quo detracto et cortice teneritas similis cerebro palmae est. uocant ascalian. [21,58] 98 Tribulus non nisi in palustribus nascitur. dura res alibi, iuxta Nilum et Strymonem amnes recipitur in cibos, inclinatus in uadum, folio lato atque effigie ulmi, pediculo longo. at in reliquo orbe genera II, uni cicerculae folia, alteri aculeata. hic et serius floret magisque saepta obsidet uillarum. semen ei rotundius, nigrum, in siliqua, alteri harenaceum. spinosorum etiamnum aliud genus anonis. in ramis enim spinas habet adposito folio rutae simili, toto caule foliato in modum coronae. sequitur arata, frugibus inimica uiuaxque praecipue. [21,59] 99 Aculeatarum caules aliquarum per terram serpunt, ut eius, quam coronopum uocant. e diuerso stat anchusa inficiendo ligno cerisque radicis aptae, stant e mitioribus anthemis et phyllanthes et anemone et aphace. caule foliato est crepis et lotos. [21,60] 100 Differentia foliorum et hic quae in arboribus, breuitate pediculi ac longitudine, angustiis ipsius folii, amplitudine, iam uero angulis, incisuris, odore, flore. diuturnior hic quibusdam per partes florentibus, ut ocimo, heliotropio, aphacae, onochili. multis inter haec aeterna folia, sicut quibusdam arborum, inprimisque heliotropio, adianto, polio. [21,61] 101 Aliud rursus spicatarum genus, ex quo est achynops, alopecuros, stelephuros, — quam quidam ortygem uocant, alii plantaginem, de qua plura dicemus inter medicas —, thryallis. ex his alopecuros spicam habet mollem et lanuginem densam, non dissimilem uulpium caudis, unde et nomen. proxima ei est et stelphuros, nisi quod illa particulatim floret. cichorion et similia circa terram folia habent; germinant ab radice post uergilias. [21,62] 102 Perdicium et aliae gentes quam Aegyptii edunt. nomen dedit auis id maxime eruens. crassas plurimasque habet radices. item ornithogale caule tenero, candido, semipedali, molli, tribus aut quattuor agnatis, radice bulbosa; coquitur in pulte. [21,63] 103 Mirum loton herbam et aegilopa non nisi post annum e semine suo nasci. mira et anthemidis natura, quod a summo florere incipit, cum ceterae omnes, quae particulatim florent, ab ima sui parte incipiant. [21,64] 104 Notabile et in lappa, quae adhaerescit, quod in ipsa flos nascitur non euidens, sed intus occulturs, et intra se germinat uelut animalia, quae in se pariunt. circa Opuntem est herba etiam homini dulcis, mirumque e folio eius radicem fieri ac sic eam nasci. [21,65] 105 Iasine unum folium habet, sed ita implicatum, ut plura uideantur. chondrylla mara est et acris in radice suci. amara et aphace et quae picris nominatur, et ipsa toto anno florens; nomen ei amaritudo inposuit. [21,66] 106 Notabilis et scillae crocique natura, quod, cum omnes herbae folium primum emittant, mox in caulem rotundentur, in his caulis prior intellegitur quam folium. et in croco quidem flos inpellitur caule, in scilla uero caulis exit, deinde ex eo flos emergit, eademque ter floret, ut diximus, tria tempora arationum ostendens. [21,67] 107 Bulborum generi quidam adnumerant et cypiri, hoc est gladioli, radicem. dulcis ea est et quae decocta panem etiam gratiorem faciat ponderosioremque simul subacta. non dissimilis est et quae thesium uocatur, gustu aspera. [21,68] 108 Ceterae eiusdem generis folio differunt: asphodelus oblongum et angustum habet, scilla latum et tractabile, gladiolus simile nomini. asphodelus manditur et semine tosto et bulbo, set hoc in cinere tosto, dein sale et oleo addito, praeterea tuso cum ficis, praecipua uoluptate, ut uidetur Hesiodo. tradunt et ante portas uillarum satum remedio esse contra ueneficiorum noxiam. 109 asphodeli mentionem et Homerus fecit. radix eius napis modicis similis est, neque alia numerosior LXXX simul aceruatis saepe bulbis. Theophrastus et fere Graeci princepsque Pythagors caulem eius cubitalem et saepe duum cubitorum, foliis porri siluestris, anthericum uocauere, radicem uero, id est bulbos, asphodelum. nostri illud albucum uocant et asphodelum hastulam regiam, caulis acinosi, ac duo genera faciunt. 110 albuco scapus cubitalis, amplus, purus leuisque, de quo Mago praecipit exitu mensis Marti et initio Aprilis, cum floruerit, nondum semine eius intumescente, demetendum findendosque scapos et quarto die in solem proferendos, ita siccati manipulos faciendos. 111 idem oiston adicit a Graecis uocari, quam inter uluas sagittam appellamus. hanc ab idibus Maiis usque in finem Octobris mensis decorticari atque leni sole siccari iubet; idem et gladiolum alterum, quem cypiron uocant, et ipsum palustrem, Iulio mense toto secari iubet ad radicem tertioque die in sole siccari, donec candidus fiat, cotidie autem ante solem occidentem in tectum referri, quoniam palustribus desectis nocturni rores noceant. [21,69] 112 Similia praecipit et de iunco, quem mariscum appellant, ad texenda tegetes et ipsum Iunio mense eximi ad Iulium medium praecipiens, cetera de siccando eadem, quae de ulua suo loco diximus. alterum genus iuncorum facit, quod marinum et a Graecis oxyschoenon uocari inuenio. tria genera eius: acuti, sterilis, quem marem et oxyn Graeci uocant; reliqua feminini, ferentis semen nigrum: 113 quem melancranim appellant, crassior hic et furticosior, magisque etiamnum tertius, qui uocatur holoschoenus. ex his melancranis sine aliis generibus nascitur, oxys autem et holoschoenus eodem caespite. utilissimus ad uitilia holoschoenus, quia mollis et carnosus est; fert fructum ouorum cohaerentium modo. nascitur autem et is, quem marem appellauimus, ex semetipso, cacumine in terram defixo, melancranis autem suo semine. 114 alioqui omnium radices omnibus annis intermoriuntur. usus ad nassas marinas, uitilium elegantiam, lucernarum lumina, praecipua medulla, amplitudine iuxta maritimas Alpes tanta, ut inciso uentre inpleant paene unciarum latitudinem, in Aegypto uero cubitorum longitudinem non aliis utiliorem. 115 quidam etiamnum unum genus faciunt iunci trianguli — cyperon uocant —, multi uero non discernunt a cypiro uicinitate nominis. nos distinguemus utrumque. Cypirus est gladiolus, ut diximus, radice bulbosa, laudatissimus in insulis Creta, dein Naxo et postea in Phoenice. Cretico candor odorque uicinus nardo, Naxio acrior, Phoenicio exiguum spirans, nullus Aegyptio, nam et ibi nascitur. 116 discutit duritias corporum; iam remedia enim dicemus, quoniam et florum odorumque generi est magnus usus in medicina. quod ad cyprion attinet, Apollodorum quidem sequar, qui negat bibendum, quamquam professus efficacissimum esse aduersus calculos. os eo fouet. feminis quidem abortus facere non dubitat; mirumque, tradit barbaros suffitum huius herbae excipientes ore lienes consumere et non egredi domibus nisi ab hoc suffitu, uegetiores enim firmioresque sic etiam in die fieri; intertriginum et alarum uitiis perfrictionibusque cum oleo inlitum non dubie mederi. [21,70] 117 Cyperos iuncus est, qualiter diximus, angulosus, iuxta terram candidus, cacumine niger pinguisque. folia ima porraceis exiliora, in cacumine minuta, inter quae semen est. radix oliuae nigrae similis, quam, cum oblonga est, cyperida uocant, magni in medicina usus. laus cypero prima Hammoniaco, secunda Rhodio, tertia Theraeo, nouissima Aegyptio. qui et confudit intellectum, quoniam et cypiros ibi nascitur. sed cypiros radice durissima uixque spirans, cyperis odor et ipsis nardum imitans. est et per se Indica herba, quae cypira uocatur, zingiberis effigie; commanducata croci uim reddit. 118 cypero uis in medicina psilotri. inlinitur pterygiis ulceribusque genitalium et quae in umore sunt omnibus, sicut oris ulceribus. radix aduersus serpentium ictus et scorpionum praesentis remedii est. uuluas aperit pota; largiori tanta uis, ut et expellat eas. urinam ciet et calculos, ob id utilissima hydropicis. inlinitur et ulceribus, quae serpunt, sed his praecipua, quae in stomacho sunt, e uino uel aceto inlita. [21,71] 119 Iunci radix in tribus heminis aquae decocta ad tertias tussi medetur. semen tostum et in aqua potum sistit aluum et feminarum menses. capitis dolores facit. qui uocatur holoschoenus . . . . quae proxima sunt radici, commanducantur aduersus araneorum morsus. inuenio etiamnum unum iunci genus quod Euripicen uocant; huius semine somnum allici, set modum seruandum, ne sopor fiat. [21,72] 120 Obiter et odorati iunci medicinae dicentur, quoniam et in . . . Syria Coele, ut suo loco rettulimus, nascitur. laudatissimus ex Nabataea cognomine teuchitis, proximus Babylonius, pessimus ex Africa ac sine odore. est autem rotundus, uinosae mordacitatis ad linguam; sincerus in confricando odorem rosae emittit rubentibus fragmentis. discutit inflationes, ob id stomacho utilis bilemque reicientibus. singultus sedat, ructus mouet, urinam ciet, uesicae medetur. ad muliebres usus decoquitur. opisthotonicis cum resina arida inponitur excalfactoria ui. [21,73] 121 Rosa adstringit, refrigerat. usus eius diuiditur in folia et flores, capita. foliorum partes, quae sunt candidae, ungues uocantur. in flore aliud est semen, aliud capillus, in capite aliud cortex, aliud calix. folium siccatur aut tribus modis exprimitur: per se, cum ungues non detrahuntur — ibi enim umoris plurimum —, aut cum detractis unguibus reliqua pars aut oleo aut uino maceratur in sole uasis uitreis. 122 quidam et salem admiscent, nonnulli et anchusam aut aspalathum aut iuncum odoratum, quia talis maxime prodest uuluae ac dysintericis. exprimuntur eadem folia detractis unguibus trita per linteum spissum in aereum uas, lenique igni sucus coquitur, donec fiat crassitudo mellis. ad haec eligi oportet odoratissima quaeque folia. 123 uinum quomodo fieret e rosa, diximus inter genera uini. usus suci ad aures, oris ulcera, gingiuas, tonsillas gargarizati, stomachum, uuluas, sedis uitia, capitis dolores — in febri per se uel cum aceto —, somnos, nausias. folia uruntur in calliblepharum, et siccis femina adsperguntur. epiphoras quoque arida leniunt. flos somnum facit, inhibet fluctiones mulierum, maxime albas, in posca potus et sanguinis excreationes, stomachi quoque dolores, quantum - - - in uini cyathis tribus. 124 seminis optimum crocinum nec anniculo uetustius et in umbra siccatum; nigrum inutile. dentium dolori inlinitur, urinam ciet, stomacho inponitur, item igni sacro non ueteri. naribus subductum caput purgat. capita pota uentrem et sanguinem sistunt. ungues rosae epiphoris salubres sunt; ulcera enim oculorum rosa sordescunt, praeterquam initiis epiphorae ita, ut arida cum pane inponatur. 125 folia quidem intus stomachi rosionibus et {intus} uentris aut intestinorum utilissima et praecordiis, uel inlita. cibo quoque lapathi modo condiuntur. cauendus in his situs celeriter insidens. et aridis aut expressis aliquis usus. diapasmata inde fiunt ad sudores coercendos ita, ut a balineis inarescant corpori, dein frigida abluantur. siluestris pilulae cum adipe ursino alopecias emendant. [21,74] 126 Lilii radices multis modis florem suum nobilitant, contra serpentium ictus ex uino potae et contra fungorum uenena. propter clauos pedum in uino decoquuntur triduoque non soluuntur. cum adipe aut oleo decoctae pilos quoque adustis reddunt. e mulso potae inutilem sanguinem cum aluo trahunt, lienique et ruptis, uulsis prosunt et mensibus feminarum, in uino uero decoctae inpositaeque cum melle neruis praecisis. 127 medentur contra lichenas et lepras, et furfures in facie emendant, erugant corpora, cutem. folia in aceto cocta uulneribus inponuntur, si testium, melius cum hyoscyamo et farina tritici. semen inlinitur igni sacro, flos et folia ulcerum uetustati, sucus qui flore expressus est — ab aliis mel uocatur, ab aliis syrium — ad emolliendas uuluas sudoresque faciendos et suppurationes concoquendas. [21,75] 128 Narcissi duo genera in usum medici recipiunt, purpureo flore et alterum herbaceum, hunc stomacho inutilem et ideo uomitorium aluosque soluentem, neruis inimicum, caput grauantem et a narce narcissum dictum, non a fabuloso puero. utriusque radix mulsei saporis est. 129 ambustis prodest exiguo e melle, sic et uulneribus et luxatis; panis uero cum melle et aerina farina, sic et infixa corpori extrahit. in polenta tritus oleoque contusis medetur, et lapide percussis. purgat uulnera permixtus farinae, nigras uitiligines emaculat. ex hoc flore fit narcissinum oleum ad emolliendas duritias, calfacienda quae alserint, auribus utilissimum, sed at capitis dolores facit. [21,76] 130 Violae siluestres et satiuae. purpureae refrigerant. contra inflammationes inlinuntur stomacho, ardenti inponuntur et capiti in fronte, oculorum priuatim epiphoris et sede procidente uoluaue et contra suppurationes. crapulam et grauedines capitis inpositis coronis olfactuque discutiunt, anginas ex aqua potae. id, quod purpureum est ex his, comitialibus medetur, maxime pueris, in aqua potum. 131 semen uiolae scorpionibus aduersatur. contra flos albae suppurata aperit, ipsa discutit. et alba autem et lutea extenuat menses, urinam ciet. minor uis est recentibus, ideoque aridis post annum utendum. lutea dimidio cyatho in aquae tribus menses trahit. radices eius cum aceto inlitae sedant lienem, item podagram, oculorum autem inflammationes cum murra et croco. folia cum melle purgant capitis ulcera, cum cerato rimas sedis et quae in umidis sunt, ex aceto uero collectiones sanant. [21,77] 132 Baccar in medicinae usu aliqui ex nostris perpressam uocant. auxiliatur contra serpentes, capitis dolores feruoresque, item epiphoras. inponitur mammis tumentibus a partu et aegilopiis incipientibus ignibusque sacris. odor somnium gignit. radicem decoctam bibere spasticis, 133 euersis, conuulsis, suspiriosis salutare est et in tussi uetere. rami eius tres quattuorue decocuntur ad tertias partes; haec potio mulieres ex abortu purgat. laterum punctiones tollit et uesicae calculos. tunditur et utiliter in diapasmata. uestibus odoris gratia inseritur. combretum, quod simile ei diximus, tritum cum axungia uulnera mire sanat. [21,78] 134 Asarum iocinerum uitiis salutare esse traditur uncia sumpta in hemina mulsi mixti. aluum purgat ellebori modo, hydropicis prodest et praecordiis uuluisque ac morbo regio. in mustum si addatur, facit uinum urinis ciendis. effoditur cum folia mittit, siccatur et conditur. in umbra situm celerrime sentit. [21,79] 135 Et quoniam quidam, ut diximus, nardum rusticum nominauere radicem baccaris, contexemus et Gallici nardi remedia, in hunc locum dilata in peregrinis arboribus. ergo aduersus serpentes duabus drachmis in uino succurrit, inflationibus coli uel ex aqua uel ex uino, item iocineris et renium suffusisque felle et hydropicis, per se uel cum absintho. sistit purgationum mulierum impetus. [21,80] 136 Eius uero, quod phun eodem loco appellauimus, radix datur potui trita uel decocta ad strangulatus uel pectoris dolores uel laterum quoque. menses ciet. bibitur cum uino. [21,81] 137 Crocum melle non soluitur nulloque dulci, facillime autem uino aut aqua. umu in medicina, adseruatur cornea pyxide. discutit inflammationes omnes quidem, sed oculorum maxime ex ouo; item uuluarum quoque strangulatus, stomachi exulcerationes, pectoris et renium, iocinerum, pulmonum uesicarumque, peculiariter inflammationi earum uehementer utile, item tussi et pleuriticis. 138 tollit et pruritus, urinas ciet. qui crocum prius biberint, crapulam non sentient, ebrietati resistent. coronae quoque ex eo mulcent ebrietatem. somnum facit, caput leniter mouet, uenerem stimulat. flos eius igni sacro inlinitur cum creta Cimolia. ipsum plurumis medicaminibus miscetur, collyrio uni etiam nomen dedit. [21,82] 139 faex quoque expressi unguento crocino, quod crocomagma appellant, habet suas utilitates contra suffusiones oculorum, urinas. magis excalfacit quam crocum ipsum. optimum quod gustatu saliuam dentesque maxime inficit. [21,83] 140 Iris rufa melior quam candida. infantibus eam circumligari salutare est, dentientibus praecipue et tussientibus taeniarumue uitio laborantibus instillari. ceteri effectus eius non multum a melle differunt. ulcera purgat capitis, praecipue suppurationes ueteres. aluum soluit duabus drachmis cum melle, tussim, tormina, inflationes pota, lienes ex aceto. 141 contra serpentium et araneorum morsus ex posca ualet; contra scorpiones duarum drachmarum pondere in pane uel aqua sumitur; contra canum morsus ex oleo inponitur et contra perfrictiones. sec et neruorum doloribus, lumbis uero et coxendicibus cum resina inlinitur. uis ei concalfactoria. naribus subducta sternumenta mouet caputque purgat. 142 dolori capitis cum cotoneis malis aut strutheis inlinitur. crapulas quoque et orthopnoeas discutit. uomitiones ciet duobus obolis sumpta. ossa fracta extrahit inposita cum melle. ad paronychia farina eius utuntur, in uino ad clauos et uerrucas, triduoque non soluitur. halitus oris commanducata abolet alarumque uitia. suco duritias omnes emollit, somnum conciliat, sed genituram consumit. sedis rimas et condylomata omniaque in corpore excrescentia sanat. sunt qui siluestrem xyrim uocent. 143 strumas haec uel panos uel inguina discutit. praecipitur, ut sinistra manu ad hos usus eruatur dolligentesque dicant, cuius hominis uitiique causa eximant. 144 scelus herbariorum aperietur et in hac mentione: partem eius seruant et quarundam aliarum herbarum, sicuti plantaginis, et si parum mercedis tulisse se arbitrantur rursusque opus quaerunt, partem eam, quam seruauere, eodem loco infodiunt, credo, ut uitia, quae sanauerint, faciant rebellare. saliuncae radix in uino decocta sistit uomitiones, conroborat stomachum. [21,84] 145 Polio Musaeus et Hesiodus perungui iubent dignationis gloriaeque auidos, polium tractari . . . . coli, polium contra uenena haberi, contra serpentes substerni, uri, in uino decoqui recens uel aridum inlinique uel potari. medici splenicis propinant ex aceto, morbo regio in uino, et hydropicis incipientibus in uino decoctum; uulneribus quoque sic inlinunt. 146 secundas mulierum partusque emortuos pellit, item dolores corporis. uesicas inanit, epiphoris inlinitur. nec magis alia herba conuenit medicamento, quod alexipharmacon uocant. stomacho tamen inutile esse caputque eo inpleri et abortum fieri puto. 147 aliqui negant et religionem addunt, ubi inuentum sit, protinus adalligandum contra oculorum suffusiones cauendumque, ne terram attingat. hi et folia eius thymo similia tradunt, nisi quod molliora sunt et lanatiore canitie. cum ruta siluestri et si teratur ex aqua caelesti, aspidas mitigari dicitur, et non secus atque cytinus adstringit et cohibet uulnera prohibetque serpere. [21,85] 148 Holochrysos medetur stranguriae in uino, et oculorum epiphoris inlitu, cum faece uero uini cremata et polenta lichenas emendat. chrysocomes radix calfacit et adstringit. datur potui ad iocinerum uitia, item pulmonum, uuluae dolores in aqua mulsa decocta. ciet menstrua et, si cruda detur, hydropicorum aquam. [21,86] 149 Melissophyllo siue melittaena si perunguantur alui, non fugient apes; nullo enim magis flore gaudent. scopis eius examina facillime continentur. idem praesentissimum est contra ictus earum uesparumque et similium, sicut araneorum, item scorpionum, item contra uoluarum strangulationes addito nitro, contra tormina et uino. 150 folia eius strumis inlinuntur et sedis uitiis cum sale. decoctae sucus feminas purgat et inflammationes discutit et ulcera sanat. articularios morbos sedat canisque morsusu. prodest dysintericis ueteribus et coeliacis, orthopnoicis, lienibus, ulceribus thoracis. caligines oculorum suco cum melle inungui eximium habetur. [21,87] 151 Melilotos quoque oculis medetur cum luteo oui aut lini semine. maxillarum quoque dolores lenit et capitis cum rosaceo, item aurium e passo quaeque in manibus intumescant uel erumpant, stomachi dolores in uino decocta uel cruda tritaque. idem effectus et ad uuluas, ad testes uero et sedem prociduam quaeque et alia ibi sint uitia - - - recentem ex aqua decoctam uel ex passo. adiecto rosaceo inlinitur ad carcinomata. deferuescit in uino dulci. peculiariter et contra meliceridas efficax. [21,88] 152 Trifolium scio credi praeualere contra serpentium et scorpionum ictus ex uino aut posca, seminis granis XX potis uel foliis et tota herba decocta, serpentesque numquam in trifolio aspici; praeterea a celebratis auctoribus contra omnia uenena pro antidoto sufficere XXV grana eius, quod minyanthes ex eo appellauimus, tradi, multa alia praeterea in remediis eius adscribi. 153 sed me contra sententias eorum grauissimi uiri auctoritas mouet, Sophocles enim poeta uenenatum id dicit, Simos quoque ex medicis, decocti aut contriti sucum infusum corpori easdem uredines facere, quas si percussis a serpente inponatur. ergo non aliter utendum eo quam contra uenena censuerim. fortassis enim et his uenenis inter se contraria sit natura, sicut multis aliis. item animaduerto semen eius, cuius minima sint folia, utile esse ad custodiendam mulierum cutis gratiam in facie inlitum. [21,89] 154 Thymum colligi oportet in flore et in umbra siccari. duo autem sunt genera eius: candidum, radice lignosa, in collibus nascens, quod et praefertur; alterum nigrius florisque nigri. utraque oculorum claritati multum conferre existimantur et in cibo et in medicamentis; 155 item diutinae tussi ecligmate faciles excreationes facere cum aceto et sale, sanguinem concrescere non pati e melle, longas faucium destillationes extra inlita cum sinapi extenuare, item stomachi et uentris uitia. modicis tamen utendum est, quoniam excalfaciunt; qua ui sistunt aluum, quae si exulcerata sit, denarii pondus in sextarium aceti et mellis addi oporteat, item si lateris dolor sit, aut inter scapulas aut in thorace. praecordiis medentur ex aceto cum melle, quae potio datur et in alienatione mentis ac melancholicis. 156 datur et comitialibus, quos correptos olfactu excitat thymum. aiunt et dormire eos oportere in molli thymo. prodest et orthopnoicis et anhelatoribus mulierumque mensibus retardatis uel si emortui sint in utero partus, decoctum in aqua ad tertias, et uiris uero contra inflationes cum melle et aceto et si uenter turgueat testesue aut si uesicae dolor exigat. 157 e uino tumores et impetus inpositum tollit, item cum aceto callum et uerrucas. coxendicibus inponitur cum uino, articulariis morbis et luxatis tritum ac lanae inspersum ex oleo, ambustis cum adipe suillo. dant et portioni in articulariis morbis trium obolorum pondere in tribus cyathis aceti et mellis, in fastidio tritum cum sale. [21,90] 158 Hemerocalles pallidum e uiridi et molle folium habet, grandi radice odorataque, bulbosa. cum melle inposita uentri aquas pellit et sanguinem etiam inutilem. folia epiphoris oculorum mammarumque post partum inlinuntur. [21,91] 159 Helenium ab Helena, ut diximus, natum fauere creditur formae, cutem mulierum in face reliquoque corpore nutrire incorruptam. praeterea putant usu eius quandam uitae gratiam his ueneremque conciliari. adtribuunt et hilaritatis effectum eidem potae in uino eumque, quem habuerit nepenthes illud praedicatum ab Homero, quod tristitia omnis aboleretur. est autem suci praedulcis. prodest et orthopnoicis radix eius in aqua ieiunis pota. est autem candida intus et dulcis. bibitur et contra serpentium ictus ex uino. mures quoque contrita dicitur necare. [21,92] 160 Habrotonum duorum traditur generum, campestre ac montanum. hoc feminam, illud marem intellegi uolunt. amaritudo absinthii in utroque. Siculum laudatissimum, dein Galaticum. usus et foliis, sed maior semini ad excalfaciendum, ideo neruis utile, tussi, orthopnoeae, ruptis, conuulsis, lumbis, urinae angustiis. datur bibendum manualibus fasciculis decoctis ad tertias partes; ex his quaternis cyathis bibitur. 161 datur et semen tusum in aqua drachmae pondere. prodest et uuluae. concoquit panos cum farina hordeacia et oculorum inflammationi inlinitur cotoneo malo cocto. 162 serpentes fugat; contra ictus earum bibitur cum uino inliniturque, efficacissimum contra ea, quorum ueneno tremores et frigus accidunt, ut scorpionum et phalangiorum; et contra uenena alia pota prodest et quoquo modo algentibus. uis ei et extrahendi ea, quae inhaereant corporibus. pellit et interaneorum mala. ramo eius, si subiciatur puluino, uenerem stimulari aiunt, efficacissimameque esse herbam contra omnia ueneficia, quibus coitus inhibeatur. [21,93] 163 Leucanthemum suspiriosis medetur duabus partibus aceti permixtum. sampsuchum siue amaracum in Cypro laudatissimum et odoratum scorpionibus aduersatur ex aceto ac sale inlitum. mensturis quoque multum confert inpositum. minor eidem poto uis. cohibet et oculorum epiphoras cum polenta. sucus decocti tormina discutit. et urinis et hydropicis utile. mouet aridum sternumenta. fit ex eo et oleum, quod sampsuchinum uocatur aut amaracinum, ad excalfaciendos molliendosque neruos; et uuluas calfacit. folia suggillatis cum melle et luxatis cum cera prosunt. [21,94] 164 Anemonas coronarias tantum diximus, nunc reddemus et medicas. sunt qui phrenion uocent. duo eius genera: prima siluestris, altera cultis nascens, utraque sabulosis. huius plures species: aut enim phoenicium florem habet, quae et copiosissima est, aut purpureum aut lacteum. harum trium folia apio similia sunt nec temere semipedem altitudine excedunt, cacumine asparagi. 165 flos numquam se aperit nisi uento spirante, unde et nomen accipere. siluestri amplitudo maior, latioribus durioribusque foliis, flore phoenicio. hanc errore ducti argemnon putant multi, alii rursus papauer, quod rhoean uocauimus. sed distinctio magna, quod utraque haec postea florent, nec aut sucum illarum anemonae reddunt aut calyces habent nec nisi asparagi cacumen. prosunt anemonae capitis doloribus et inflammationibus, uuluis mulierum. lacte quoque et menstrua cient cum tisana sumptae aut uellere adpositae. 166 radix commanducata pituitam trahit, dentes sanat, decocta oculorum epiphoras et cicatrices. Magi occultum quiddam iis tribuere, quae primum aspiciatur eo anno tolli iubentes dicique colligi eam tertianis et quartanis remedio, postea adligari florem panno russeo et in umbra adseruari, ita, cum opus sit, adalligari. quae ex his phoenicium florem habet, radice contrita cuicumque animalium inposita ulcus facit styptica ui; et ideo expurgandis ulceribus adhibetur. [21,95] 167 Oenanthe herba nascitur in petris, folio pastinacae, radice magna, numerosa. caulis eius et folia cum melle ac uino nigro pota facilitatem pariendi praestant secundasque purgant, tussim e melle tollunt, urinam cient. radix et uesicae uitiis medetur. [21,96] 168 Heliochrysum alii chrysanthemom uocant, ramulos habet candidos, folia subalbida, habrotono similia, ad solis repercussum aureae lucis in orbem ueluti corymbis dependentibus, qui numquam marcescunt; qua de causa deos coronant illo, quod diligentissime seruauit Ptolemaeus Aegypti rex. nascitur in frutectis. ciet urinas e uino pota et menses. 169 duritias et inflammationes discutit, ambustis cum melle inponitur. contra serpentium ictus et lumborum uitia bibitur. sanguinem concretum uentris aut uesciae absumit cum mulso. folia eius trita trium obolorum pondere sistunt profluuia mulierum in uino albo. uestes tuetur odore non ineleganti. [21,97] 170 Hyacinthus in Gallia maxime prouenit. hoc ibi fuco hysginum tingunt. radix est bulbacea, mangonicis uenaliciis pulchre nota, quae e uino ducli inlita pubertatem coercet et non patitur erumpere. torminibus et araneorum morsibus resistit. urinam impellit. contra serpentes et scorpiones morbumque regium semen eius cum habrotono datur. [21,98] 171 Lychnis quoque flammea illa aduersus serpentes et scorpiones et crabrones similiaque bibitur e uino semine trito. siluestris eadem stomacho inutilis. aluum soluit, ad detrahendam bilem efficacissima duabus drachmis, scorpionibus tam contraria, ut omnino uisa ea torpescant. radicem eius Asiani boliten uocant, qua adalligata oculo albugines tolli dicuntur. [21,99] 172 Et uicaperuica siue chamaedaphne arida tusa hydropicis datur in aqua coclearii mensura, celerrimeque reddunt aquam. eadem decocta in cinere sparsa uino tumores siccat. auribus suco medetur. alui uitiis inposita plurimum prodesse dicitur. [21,100] 173 Rusci radix decocta bibitur alternis diebus in calculorum ualitudine et tortuosiore urina uel cruenta. radicem pridie erui oportet, postero mane decoqui, ex eo sextario uini cyathis duobus misceri. sunt qui et crudam radicem tritam ex aqua bibant, et in totum ad uirilia cauliculis eius ex aceto tritis nihil utilius putant. [21,101] 174 Batis quoque aluum mollit. inlinitur podagricis cruda et contunsa. acinon et coronarum causa et ciborum Aegyptii serunt, eademque erat quae ocimum, nisi hirsutior ramis ac foliis esset et admodum odorata. ciet et menses et urinas. [21,102] Colocasia Glaucias acria corporis leniri putauit et stomachum iuuari. [21,103] 175 Anthalii, quod Aegyptii edunt, nullum alium reperi usum. sed est herba anthyllium, quam alii anthyllum uocant, duorum generum: foliis et ramis lenticulae similis, palmi altitudine, sabulosis, apricis nascens, subsalsa gustanti; altera chamaepityi similis, breuior et hirsutior, purpurei floris, odore grauis, in saxosis nascens. prior uuluis aptissima, ex rosaceo ac lacte inposita, et uulneribus. bibitur in stranguria reniumque harenis tribus drachmis. altera bibitur in duritia uuluarum et in torminibus et in comitiali morbo cum melle et aceto quattuor drachmis. [21,104] 176 Parthenium alii leucanthes, alii amaracum uocant, Celsus apud nos perdicium et muralem. nascitur in hortorum saepibus, flore albo, odore mali, span amaro. ad insidendum decoctae in duritia uuluarum et inflammationibus . . . ., sicca cum melle et aceto inposita detrahit bilem atram; ob hoc contra uertigines utilis et calculosis. inlinitur et sacro igni, item strumis cum axungia inueterata. Magi contra tertianas sinistra manu euelli eam iubent dicique, cuius causa uellatur, nec respicere, dein eius folium aegri linguae subicere, ut mox in cyatho aquae deuoretur. [21,105] 177 Trychno, quam quidam strychnon scripsere, utinam nec coronarii in Aegypto uterentur, quos inuitat hederae foliorum similitudo in duobus eius generibus, quorum alterum, cui acini coccini, granosi in folliculis, halicacabon uocant, alii callion, nostri autem uesicariam, quoniam uesicae et calculis prosit. frutex est surculosus uerius quam herba, folliculis magnis latisque et turbinatis grandi intus acino, qui maturescit Nouembre mense. 178 tertio folia sunt ocimi, minime diligenter demonstrando remedia, non uenena, tractantibus, quippe insaniam facit paruo quoque suco. quamquam et Graeci auctores in iocum uertere. drachmae enim pondere lusum furoris gigni dixerunt, species uanas imaginesque conspicuas obuersari demonstrantes; quidquid uero adiciatur ponderi, repraesentari mortem. 179 hoc est uenenum, quod innocentissimi auctores simpliciter dorycnion appellauere ab eo, quod cuspides in proeliis tinguerentur illo passim nascente. qui parcius insectabantur, manicon nominauere; qui nequiter occultabant, erythron aut neurada aut, ut nonnulli, perisson, ne cauendi quidem causa curiosius dicendum. 180 quin et alerum genus, quod halicacabon uocant, soporiferum est atque etiam opio uelocius ad mortem, ab aliis morion, ab aliis moly appellatum, laudatum uero a Diocle et Euenore, a Timaristo quidem etiam carmine. mira obliuione innocentiae — quippe praesentaneum remedium ad dentium mobiles firmandos, si colluerentur halicacabo in uino — exceptionem addidere, ne diutius id fieret; delirationem enim gigni. non demonstranda remedia, quorum medicina maioris mali periculum adferat: 181 commendetur ergo in cibis tertium genus licet ac praeferatur hortensis saporibus et nil sit corporis malorum, cui non salutares trychnos Xenocrates praedicet; non tamen auxilia earum tanti sunt, ut ideo plura nos de iis commemorare fas putem, praesertim tanta copia innoxiorum medicaminum. 182 halicacabi radicem bibunt qui uaticinari gallantesque uere ad confirmandas superstitiones aspici se uolunt. remedio est — id enim libentius rettulerim — aqua copiosa mulsa calida potu. nec illud praeteribo, aspidum naturae halicacabum in tantum aduersam, ut radice eius propius admota soporetur illa sopore enecans uis earum. ergo trita ex oleo percussis auxiliatur. [21,106] 183 Corchorum Alexandrini cibi herba est conuolutis foliis ad similitudinem mori, praecordiis, ut ferunt, utilis alopeciisque et lentigini. boum quoque scabiem celerrime sanari ea inuenio, apud Nicandrum quidem et serpentium morsus, antequam floreat. [21,107] 184 Nec de cneco siue atractylide uerbosius dici par esset, Aegyptia herba, ni magnum contra uenenata animalia praeberet auxilium, item aduersus fungos. constat a scorpione percussos, quamdiu teneant eam herbam, non sentire cruciatum. [21,108] Et pesolutam Aegyptus in hortis serit, coronarum gratia. duo genera eius: femina ac mas; utraque subdita uenerem inhiberi, uiroum maxime, tradunt. [21,109] 185 Et quoniam in mensuris quoque ac ponderibus crebro Graecis nominibus utendum est, interpretationem eorum semel hoc in loco ponemus: drachma Attica — fere enim Attica obseruatione medici utuntur — denarii argentei habet pondus, eademque VI obolos pondere efficit, obolus X chalcos. cyathus pendet per se drachmas X; cum acetabuli mensura dicitur, significat heminae quartam, id est drachmas XV. minima, quam nostri minam uocant, pendet drachmas Atticas C.