[4,0] LIBER IV. [4,1] <1> Tertius Europae sinus Acrocerauniis incipit montibus, finitur Hellesponto, amplectitur praeter minores sinus |XIX|:XXV passuum. in eo Epirus, Acarnania, Aetolia, Phocis, Locris, Achaia, Messenia, Laconica, Argolis, Megaris, Attice, Boeotia iterumque ab ealio mari eadem Macedonia, Thracia. omnis Graeciae fabulositas sicut et litterarum claritas ex hoc primum sinu effulsit, quapropter paululum in eo conmorabimur. <2> Epiros in uniuersum appellata a Cerauniis incipit montibus. in ea primi Chaones, a quibus Chaonia, dein Thesproti, Antigonenses, locus Aornos et pestifera auibus exhalatio, Cestrini, Perrhaebi, quorum mons Pindus, Cassopaei, Dryopes, Selloe, Hellopes, Molossi, apud quos Dodonaei Iouis templum oraculo inlustre, Talarus mons, centum fontibus circa radices Theopompo celebratus. <3> Epiros ipsa, ad Magnesiam Macedoniamque tendens, a tergo suo Dassaretas supra dictos, liberam gentem, mox feram Dardanos habet. Dardanis laeuo Triballi praetendentur latere et Moesicae gentes, a fronte iunguntur Maedi ac Denselatae, quibus Threces ad Pontum usque pertinentes. ita succincta Rhodopes, mox et Haemi, uallatur excelsitas. <4> in Epiri ora castellum in Acrocerauniis Chimera, sub eo Aquae Regiae fons, oppida Maeandria, Cestria, flumen Thesprotiae Thyamis, colonia Buthrotum, maximeque nobilitatus Ambracius sinus, D passuum faucibus spatiosum aequor accipiens, longitudinis XXXVII, latitudinis XV. in eum defertur amnis Acheron, e lacu Thesprotias Acherusia profluens XXXV passuum inde et mille pedum ponte mirabilis omnia sua mirantibus. in sinu oppidum Ambracia. Molossorum flumina Aphas, Aratthus, ciuitas Anactorica, locus Pandosia. [4,2] <5> Acarnaniae, quae antea Curetis uocabatur, oppida Hercalia, Echinus et in ore ipso colonia Augusti Actium cum templo Apollinis nobili ac ciuitate libera Nicopolitana. egressos sinu Ambracio in Ionium excipit Leucadium litus, promunturium Leucates, dein sinus et Leucadia ipsa paeninsula, quondam Neritis appellata, opere accolarum abscisa continenti ac reddita uenturum flatu congeriem harenae adtumulantium, qui locus uocatur Dioryctos stadiorum longitudine trium. oppidum in ea Leucas, quondam Neritum dictum. deinde Acarnanum urbes Alyzia, Stratos, Argos Amphilochium cognominatum. amnis Achelous e Pindo fluens Acarnaniam ab Aetolia dirimens et Artemitam insulam adsiduo terrae inuectu continenti adnectens. [4,3] <6> Aetolorum populi Athamanes, Tymphaei, Ephyri, Aenienses, Perrhaebi, Dolopes, Maraces, Atraces, a quibus Atrax amnis Ionio mari infunditur. Aetoliae oppidum Calydon est VII:D passuum a mari iuxta euenum amnem. dein Macynia, Molycria, cuius a tergo Chalcis mons et Taphiassus. at in ora promunturium Antirrhium, ubi ostium Corinthiaci sinus minus M p. latitudine influentis Aetolosque dirimentis a Peloponneso. promunturium quod contra procedit appellatur Rhion. sed in Corinthio ainu oppida Aetoliae Naupactus, Eupalimna et in mediterraneo Pleuron, Halicarna, montes clari in Dodone Tomarus, in Ambracia Crauia, in Acarnania Aracynthus, in Aetolia Achaton, Panaetolium, Macynium. [4,4] <7> Proximi Aetolis Locri cognominantur Ozolae, immunes. oppidum Oeanthe, portus Apollinis Phaesti, sinus Crisaeus, intus oppida Argyna, Eupalia, Phaestum, Calamisus. ultra Cirrhaei Phocidis campi, oppidum Cirrha, portus Chalaeon, a quo VII p. introrsus liberum oppidum Delphi sub monte Parnaso, clarissimi in terris oraculi Apollinis. <8> fons Castalius, amnis Cephisus praefluens Delphos, ortus in Lilaea urbe. quondam praeterea oppidum Crisa et cum Bulensibus Anticyra, Naulochum, Pyrrha, Amphisa immunis, Tithrone, Tithorea, Ambrysus, Mirana, quae regio Daulis appellatur. deinde in intimo sinu angulus Boeotiae adluitur cum oppidis Siphis, Thebis quae Corsiae cognominata sunt iuxta Heliconem montem. tertium ab hoc mari Boeotiae oppidum Pagae, unde Peloponnesi prosilit ceruix. [4,5] <9> Peloponnesus, Apia antea appellata et Pelasgia, paeninsula haut ulli terrae nobilitate postferenda, inter duo maria Aegeum et Ionium, platani folio similis propter angulosos recessus, circuitu DLXIII p. colligit auctore Isidoro; eadem per sinus paene tantundem adicit. angustiae, unde procedit, Isthmos appellatur. in eo loca inrumpentia e diuerso quae dicta sunt maria a septentrione et exortu eius omnem ibi latitudinem uorant, donec contrario incursu tantorum aequorum V milium passuum interuallo exesis utrimque lateribus angusta ceruice Peloponnesum contineat Hellas. <10> Corinthiacus hinc, illinc Caronicus appellatur sinus; Lecheae hinc, Cenchreae illinc angustiarum termini, longo et ancipiti nauium ambitu quas magnitudo plaustris transuehi prohibet. quam ob causam perfodere nauigabili alueo angustias eas temptauere Demeterius rex, dictator Caesar, Gaius princeps, Domitius Nero, nefasto, ut omnium exitu patuit, incepto. <11> in medio hoc interuallo, quod Isthmon appellauimus, adplicata colli habitatur colonia Corinthus, antea Ephyra dicta, sexagenis ab utroque litore stadiis, e summa sua arce, quae uocatur Acrocorinthos, in qua fons Pirene, diuersa duo maria prospectans.LXXXVIII p. ad Corinthiacum sinum traiectus est Patras a Leucade. Patrae, colonia in longissimo promunturio Peloponnesi ut dictum est, interuallo in ipsis faucibus, sinum Corinthiacum LXXXV in longitudinem usque ad Isthmon transmittunt. [4,6] <12> Achaiae nomen prouinciae ab Isthmo incipit. antea Aegialos uocabatur propter urbes in litore per ordinem dispositas. primae ibi quas diximus Lecheae, Corinthiorum portus, mox Olyros, Pellenaeorum castellum, oppida Helice, Bura, in quae refugere haustis prioribus, Sicyon, Aegira, Aegium, Erineos. intus Cleonae, Hysiae. <13> Panhormus portus demonstratumque iam Rhium, a quo promunturio V absunt Patrae, quas supra memorauimus. locus Pherae. in Achaia nouem montium Scioessa notissimus, fons Cymothoe. ultra Patras oppidum Olenum, cox Dyme, loca Buprasium, Hyrmine, promunturium Araxus, Cyllenius sinus, promunturium Chelonates, unde Cyllenen XV p., castellum Phlius, quae regio ab Homero Araethyrea dicta est, postea Asopis. <14> inde Eliorum ager, qui antea Epioe uocabantur. ipsa Elis in mediterraneo et a Pylo XIII intus delubrum Olympii Iouis, ludorum claritate fastos Graeciae complexum, Pisaeorum quondam oppidum, praefluente Alpheo amne. at in ora promunturium Ichthys, amnis Alpheus — nauigatur VI p. —, oppida Aulon, Leprium, promunturium Platanodes. omnia haec ad occasum uersa, [4,7] <15> ad meridiem Cyparissius sinus cum urbe Cyparisso LXXV circuitu, oppida Pylos, Mothone, locus Helos, promunturium Acritas, sinus Asinaeus ab oppido Asine, Coronaeus a Corone. finiuntur Taenaro promunturio. ibi regio Messenia duodeuiginti montium, amnis Pamisus, intus autem ipsa Messene, Ithome, Oechalia, Arene, Pteleon, Thryon, Dorion, Zancle, uariis quaeque clara temporibus. huius sinus circuitus LXXX, traiectus uero XXX. [4,8] <16> Dehinc a Taenaro ager Laconicus liberae gentis et sinus circuitu CVI, traiectu XXXVIII. oppida Taenarum, Amyclae, Pherae, Leuctra et intus Sparta, Therapne atque ubi fuere Cardamyle, Pitane, Anthia, locus Thyreae, Gerania. mons Taygetus, amnis Eurotas. sinus Aegilodes, oppidum Psamathus. sinus Gytheates ab oppido, ex quo Cretam in insulam certissimus cursus. omnes autem Maleo promunturium includuntur. [4,9] <17> Qui sequitur sinus ad Scyllaeum Argolicus appellatur, traiectu L, idem ambitu CLXII. oppida Boea, Epidaurus Limera cognomine, Zerax, Cyphans portus. amnes Inachus, Erasinus, inter quos Argos Hippium cognominatum supra locum Lernen a mari MM, nouemque additis milibus Mycenae et ubi fuisse Tiryntha tradunt et locus Mantinea. montes Artemisius, Apesantus, Asterion, Parparus aliique XI numero, fontes Niobe, Amymone, Psamathe. <18> a Scyllaeo ad Isthmon LXXX p. oppida Hermione, Troezen, Coryphasium appellatumque alias Inachium, alias Dipsium Argos, portus Schoenitas. sinus Saronicus, olim querno nemore redimitus, unde nomen, ita Graecia antiqua appellante quercum; in eo Epidaurum oppidum, Aesculapi delubro celebre, Spiraeum promunturium, portus Anthedus et Bucephalus et quas supras dixeramus Cenchreae, Isthmi pars altera cum delubro Neptuni quinquennalibus incluto ludis. <19> tot sinus Peloponnesi oram lancinant, tot maria adlatrant, siquidem a septentrione Ionium inrumpit, ab occidente Siculo pulsatur, a meridie Cretico urguetur, ab oriente brumali Aegaeo, ab oriente solstitiali Myrtoo, quod a Megarico incipiens sinu totam Atticen adluit. [4,10] <20> Mediterraneao eius Arcadia maxime tenet undique a mari remota, initio Drymodes, mox Pelasgis appellata. oppida eius Psophis, Mantinea, Stymphalum, Tegea, Antigonea, Orchomenum, Pheneum, Pallantium, unde Palatium Romae, Megalepolis, Gortyna, Bucolium, Carnion, Parrhasie, Thelpusa, Melaenae, Heraea, Pylae, Pallene, Agrae, Epium, Cynaethae, Lepreon Arcadiae, Parthenium, Alea, Methydrium, Enispe, Macistum, Lampia, Clitorium, Cleonae. inter quae due oppida regio Nemea est, et Bambinadia uocitata. <21> montes in Arcadia Pholoë cum oppido, item Cyllene, Lycaeus, in quo Lycaei Iouis delubrum, Maenalus, Artemisius, Parthenius, Lampeus, Nonacris praeterque ignobiles VIII. amnes Ladon e paludibus Phenei, Erymanthus e monte eiusdem nominis in Alpheum defluens. <22> reliquae citiates in Achaia dicendae Alipheraei, Abeatae, Pyrgenses, Paroreatae, Pharygenitae, Tortuni, Typanei, Thriusi, Tritienses. uniuersae Achaiae libertatem Domitius Nero dedit. Peloponnesus in latitudinem a promunturio Maleae ad oppidum Aegium Corinthiaci sinus CXC patet, at in transuersum ab Elide Epidaurum CXXV, ab Olympia Argos per Arcadiam LXVIII; ab eodem loco ad Pylum iam dicta mensura est. uniuersa autem, uelut pensante aequorum incursus natura, in montes sex atque LXX attollitur. [4,11] <23> Ab Isthmi angustiis Hella incipit, nostris Graecia appellata. in ea prima Attice, antiquitus Acte uocata. attingit Isthmum parte sui quae appellatur Megaris ab colonia Megara, e regione Pagarum. duo haec oppida excurrente Peloponneso sita sunt, utraque ex parte uelut in umeris Helladis, Pagaei et amplius Aegosthenenses contributi Megarensibus. in ora autem portus Choenos, oppida Sidous, Cremmyon, Scironia saxa VI longitudine, Gernaia, Megara, Eleusin. <24> fuere et Oenoe et Probalinthos. nunc sunt ab Isthmo LV Piraeus et Phalera portus, V muro recedentibus Athenis iuncti. libera haec ciuitas nec indiga ullius praeconii amplius: tanta claritas superfluit. in Attica fontes Cephisia, Larine, Callirroe Enneacrunos, montes Brilessus, Aegialeus, Icarius, Hymettus, Lycabettus, locus Ilisos. a Piraeo LXV Sunium promunturium, Thoricos promunturium, Potamos, Steria, Brauron, quondam oppida, Rhamnus pagus, locus Marathon, campus Thriasius, oppidum Melita et Oropus in confinio Boeotiae. [4,12] <25> Cuius Anthedon, Onchestos, Thespiae liberum oppidum, Lebadea nec cedentes Athenis claritate quae cognominantur Boeotiae Thebae, duorum numinum Liberi atque Herculis, ut uolunt, patria. et Musis natalem in nemore Heliconis adsignant. datur et his Thebis saltus Cithaeron, amnis Ismenus. praeterea fontes in Boeotia Oedipodia, Psamathe, Dirce, Epicrane, Arethusa, Hippocrene, Aganippe, Gargaphie. montes extra praedictos Mycalesus, Hadylius, Acontius. <26> reliqua oppida inter Megaricam et Thebas Eleutherae, Haliartus, Plataeae, Pherae, Aspledon, Hyle, Thisbe, Erythrae, Glissa, Copae, iuxta Cephisum amnem Lamiae et Anichiae, Medeon, Phlygone, Acraephia, Coronea, Chaeronea. in ora autem infra Thebas Ocalee, Eteonos, Scolos, Schoenos, Peteon, Hyrie, Mycalesos, Ireseum et Eleon, Ollarum, Tanagra, liber populus, et in ipsis faucibus Euripi, quem facit obiecta insula Euboea, Aulis capacis nobilis portu. Boeotos Hyantas antiquitus dixere. <27> Locri deinde Epicnemidii cognominantur, olim Leleges appellati, per quos amnis Cephisus defertur in mare. oppida Opus, unde et sinus Opuntius, Cynus. Phocidis in litore unum Daphnus, introrsus autem Larisa, Elatea et in ripa Cephisi, ut diximus, Lilaea Delphosque uersae Cnemis et Hyampolis. rursus Lorcorum ora, in qua Larumna, Thronium, iuxta quod Boagrius amnis defertur in mare. oppida Narycum, Alope, Scarphia. postea Maliacus sinus ab incolis dictus, in quo oppida Halcyone, Aegonia, Phalara. [4,13] <28> Doris deinde, in qua Sparthos, Erineon, Boion, Pindus, Cytinum. Doridis a tergo mons Oeta est. [4,14] Sequitur mutatis saepe nominibus Haemonia, eadem Pelasgis et Pelasgicon Argos, Hellas, eadem Thessalia et Dryopis, semper a regibus cognominata. ibi genitus rex nomine Graecus, a quo Graecia; ibi Hellen, a quo Hellenes. hos eosdem Homerus tribus nominibus appellauit Myrmidonas et Hellenas et Achaeos. ex his Phthiotae nominantur Dorida accolentes. eorum oppida Echinus, in faucibus Sperchii fluminis Thermopylarum angustiae, quo argumento IIII inde Heraclea Trechin dicta est. mons ibi Calidromus; oppida celebrata Hellas, Halos, Lamia, Phthia, Arne. [4,15] <29> In Thessalia autem Orchomenus, Minyius antea dictus, et oppidum Alimon, ab aliis Holmon, Atrax, Palamna, fons Hyperia, oppida Pherae, quarum a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, Larisa, Gomphi, Thebae Thessalae, nemus Pteleon, sinus Pagasicus, oppidum Pagasa, idem postea Demetrias dictum, Tricca, Pharsali campi cum ciuitate libera, Crannon, Iletia. montes Phthiotidis Nymphaeus, quod topiario naturae opere spectabilis, Buzygaeus, Conacoessa, Bromiaeus, Daphusa, Chimarone, Athamas, Stephane. <30> in Thessalia quattuor atque triginta, quorum nobilissimi Cercetii, Olympus Pierius, Ossa, cuius ex aduerso Pindus et Othrys, Lapitharum sedes, hi ad occasum uergentes, ad ortus Pelious, omnes theatrali modo inflexi, caueatis ante eos LXXV urbibus. flumina Thessaliae Apidamus, Phoenix, Enipeus, Onochonus, Pamisus, fons Messeis, lacus Boebeis et ante cunctos claritate Penius, ortos iuxta Gomphos interque Ossam et Olympum nemorosa conualle defluens D stadiis, dimidio eius spatii nauigabilis. <31> in eo cursu Tempe uocant,V passuum longitudine et ferme sesquiugeri latitudine, ultra uisum hominis attollentibus se dextra laeuaque leniter conuexis iugis, intus silua late uiridante, ac labitur Penius uiridis calculo, amoenus circa ripas gramine, canorus auium concentu. accipit amnem Horcon nec recipiti, sed olei modo supernatantem, ut dictum est Homero, breui spatio portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans. [4,16] <32> Thessaliae adnexa Magnesia est, cuius fons Libethra, oppida Iolcus, Ormenium, Pyrra, Methone, Olizon, promunturium Sepias, oppida Castana, Spalathra, promunturium Aeantium, oppida Meliboea, Rhizus, Erymnae, ostium Penii, oppida Homolium, Orthe, Iresiae, Pelinna, Thaumacie, Gyrton, Crannon, Acharne, Dotion, Melite, Phylace, Potniae. Epiri, Achaiae, Atticae, Thessalia in porrectum longitudo CCCCLXXXX traditur, latitudo CCLXXXXVII. [4,17] <33> Macedonia postea CL populorum, duobus incluta regibus quondamque terrarum imperio, Emathia antea dicta. haec ad Epiroticas gentes in solis occasum recedens post terga Magnesiae atque Thessaliae infestatur a Dardanis; partem eius septentrionalem Paeonia ac Pelagonia protegunt a Triballis. oppida Aegae, in quo sepeliri mos reges, Beroea et in regione, quae Pieria appellatur a nemore, Aeginium. <34> in ora Heraclea, flumen Apilas, oppida Pydna, Aloros, amnis Haliacmon. intus Aloritae, Vallaei, Phylacaei, Cyrrestae, Tyrissaei, Pella colonia, oppidum Stobi ciuium Romanorum, mox Antigonea, Europus ad Axium amnem, eodemque nomine per quod Rhoedias fluit, Scydra, Eordaea, Mieza, Gordyniae. <35> mox in ora Ichnae, fluuius Axius. ad hunc finem Dardani, Treres, Pieres Macedoniam accolunt. ab hoc amne Paeoniae gentes Paraxiaei, Eordenses, Almopi, Pelagones, Mygdones. montes Rhodope, Scopius, Orbelus. dein praeiacente gremio terrarum Arethusii, Antiochienses, Idomenenses, Doberi, Aestrienses, Allantenses, Audaristenses, Morylli, Garresci, Lyncestae, Othryonei et liberi Amantini atque Orestae, coloniae Bullidenses et Dienses, Xylopolitae, Scotusaei liberi, Heraclea Sintica, Tymphaei, Toronaei. <36> In ora sinus Macedonica oppidum Chalastra et intus Phloros, Lete medioque litoris flexu Thessalonice liberae condicionis — ad hanc a Dyrrhachio CCXLV —, Therme in Thermaico sinu, oppida Dicaea, Palinandrea, Scione, promunturium Canastraeum, oppida Pallene, Phlegra. qua in regione montes Hypsizonus, Epytus, Alcyon, Elaeuomne, oppida Nissos, Phryxelon, Mendae et in Pallenensi Isthmo quondam Potidaea, nunc Cassandrea colonia, Anthemus, Olophyxus, <37> sinus Mecyberna, oppida Myscella, Ampelos, Torone, Siggos, Stolos, fretum, quo montem Atho Xerxes Persarum rex continenti abscidit in longitudinem passuum MD. mons ipse a planitie excurrit in maria LXXV passuum, ambitus radicis CL colligit. oppidum in cacumine fuit Acrothoon; nunc sunt Uranopolis, Palaehorium, Thyssus, Cleonae, Apollonia, cuius incolae Macrobii coantur. <38> oppidum Cassera faucesque alterae Isthmi, Acanthus, Stagira, Sithone, Heraclea et regio Mygdoniae subiacens, in qua recedentes a mari Apollonia, Arethusa. in ora rursus Posidium et sinus cum oppido Cermoro, Amphipolis liberum, gens Bisaltae. dein Macedoniae terminus amnis Strymon, ortus in Haemo. memorandum in septem lacus eum fundi, priusquam derigat cursum. <39> Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam, Hiberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa, haec in Bactris, Medis, Persis dominata toto oriente pssesso, haec etiam Indiae uictrix per uestigia Liberi Patris atque Herculis uagata. haec eadem est Macedonia, cuius uno die Paulus Aemilius imperator noster LXII urbes direptas uendidit. tantam differentiam sortis praestitere duo homines! [4,18] <40> Thracia sequitur, inter ualidissimas Europae gentes, in strategias L diuisa. populorum eius, quos nominare non pigeat, amnem Strymonem accolunt dextro latere Denseletae et Maedi ad Bisaltas usque supra dictas, laeuo Digerri Bessorumque multa nomina ad Mestum amnem ima Pangaei mtis ambientem inter Haletos, Diobessos, Carbilesos, inde Brigas, Sapaeos, Odomantos. Odrysarum gens fundit Hebrum accolentibus Carbiletis, Pyrogeris, Drugeris, Caenicis, Hypsaltis, Benis, Corpilis, Bottiaeis, Edonis. <41> eodem sunt in tractu Sialetae, Priantae, Dolongae, Thyni, Coelaletae maiores Haemo, minores Rhodopae subditi. inter quos Hebrus amnis, oppidum sub Rhodope Poneropolis antea, mox a conditore Philippopolis, nunc a situ Trimontium dicta. Haemi excelsitas VI passuum subitur. auersa eius et in Histrum deuexa Moesi, Getae, Aedi, Scaugdae Clariaeque et sub iis Arraei Sarmatae, quos Aretas uocant, Scythaeque et circa Ponti litora Moriseni Sitonique, Orphei uatis genitores, optinent. <42> ita finit Hister a septentrione, ab ortu Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. cuius in ora a Strymone Apollonia, Oesyma, Neapolis, Datos. intus Philippi colonia — absunt a Dyrrhachio CCCXXV —, Scotusa, Topiros ciuitas. Mesti amnis ostium, mons Pangaeus. Heraclea, Olynthos, Abdera libera ciuitas. stagnum Bistonum et gens. oppidum fuit Tirida, Diomedis equorum stabulis dirum; nunc sunt Dicaea, Ismaron, locus Parthenion, Phalesina, Maronea, prius Orthagurea dicta. <43> mons Serrium, Zone, tum locus Doriscum, X hominum capax — ita Xerxes ibi dinumerauit exercitum —, os Hebri, portus Stentoris, oppidum Aenos liberum cum Polydori tumulo, Ciconum quondam regio. a orisco incuruatur ora ad Macron Tichos CXII p., circa quem locum fluuius Melas, a quo sinus appellatur. oppida Cypsela, Bisanthe, Macron Tichos, dictum quia a Propontide ad Melanem sinum inter duo maria porrectus murus procurrentem excludit Cherronesum. <44> namque Thracia altero latere a Pontico litore incipiens, ubi Hister amnis inmergitur, uel pulcherrimas in ea parte urbes habet, Histropolin Milesiorum, Tomos, Callatim, quae antea Cerbatis uocabatur, Heracleam. habuit et Bizonen terrae hiatu raptam; nunc habet Dionysopolim, Crunon antea dictam; adluit Zyras amnis. totum eum tractum Scythae Aroteres cognominati tenuere. ceor oppida Aphrodisias, Libistos, Zygere, Rhocobae, Eumenia, Parthenopolis, Gerania, ubi Pygmaeorum gens fuisse proditur; Catizos barbari uocabant, creduntque a gruibus fugatos. <45> in ora a Dionysopoli est Odessus Milesiorum, flumen Pannysis, oppidum Ereta, Naulochus. mons Haemus, uasto iugo procumbens in Pontum, oppidum habuit in uertice Aristaeum; nunc in ora Mesembria, Anchialum, ubi Messa fuerat. Astice regio habuit oppidum Anthium; nunc est Apollonia. flumina Panisos, Iuras, Tearus, Orosines; oppida Thynias, Halmydesos, Deuelton cum stagno, quod nunc Deultum uocatur ueteranorum, Phinopolis, iuxta quam Bosporos. ab Histri ostio ad os Ponti passuum D alii fecere, Agrippa LX adiecit; inde ad murum supra dictum CL, ab eo Cherronesi CXXVI. <46>— Sed a Bosporo sinus Lasthenes, portus Senum et alter qui Mulierum cognominatur. promunturium Chryseon Ceras, in quo oppidum Byzantium liberae condicionis, antea Lygos dictum; abest a Dyrrhachio DCCXI p.: tantum patet longitudo terrarum inter Hadriaticum mare et Propontidem. <47> amnes Bathynias, Pidars siue Athyras. oppida Selymbria, Peinthus, latitudine CC pedum continenti adnexa. intus Bizye, arx regum Thraciae, a Terei nefasto inuisa hirundinibus, regio Caenica, colonia Flauiopolis, ubi antea Caela oppidum uocabatur, et a Bizye L p. Aprox colonia, quae a Philippis abest CLXXXVIIII. at in ora amnis Erginus; oppidum fuit Ganos. deseritur et Lysimachea iam in Cherroneso. <48> alius namque ibi Isthmios angustias similes eodem nomine et pari latitudine inlustrat. duae urbes utrimque litora haut dissimiili modo tenuere, Pactye a Propontide, Cardia a Melane sinu, haec ex facie loci nomine accepto, utraeque conprehensae postea Lysimachea V p. a Longis Muris. Cherronesos a Propontide habuit Tiristasin, Crithoten, Cissam flumini Aegos adpositam; nunc habet a colonia Apro XXII p. Resisthon, ex aduerso coloniae Parianae. <49> et Hellespontus VII, ut diximus, stadiis Europam ab Asia diuidens, IIII inter se contrarias urbes habet, in Europa Callipolim et Seston, in Asia Lampsacon et Abydon. dein promunturium Cherronesi Mastusia aduersum Sigeo, cuius in fronte obliqua Cynossema — ita appellatur Hecubae tumulus —, statio Achaeorum et turris, delubrum Protesilai et in extrema Cherronesi fronte, quae uocatur Aeotium, oppidum Elaeus. dein petenti Melana sinum portus Coelos et Panhormus et supra dicta Cardia. <50> Tertius Europae sinus ad hunc modum clauditur. montes extra praedictos Thraciae Edonus, Gygemeros, Meritus, Melamphyllos. flumina in Hebrum cadentia Bargus, Syrmus. Macedoniae, Thraciae, Hellesponti longitudo est supra dicta: quidam DCCXX faciunt. latitudo CCCLXXXIIII est. <51> Aegaeo mari nomen dedit scopulus inter Tenedum et Chium uerius quam insula, Aex nomine a specie caprae, quae ita Graecis appellatur, repente e medio mari exiliens. cernunt eum ab dextera parte Antandrum nauigantes ab Achaia, dirum ac pestiferum. Aegaei pars Myrtoo datur. appellatur ab insula parua, quae cernitur Macedoniam a Geraesto petentibus haut procul Euboeae Carysto. Romani omnia haec maria duobus nominibus appellant, Macedonicum quacumque Macedoniam aut Thraciam attingit, Graeciense qua Graceiam adluit. nam Graeci et Ionium diuidunt in Siculum ac Creticum ab insulis, item Icarium, quod est inter Samnum et Myconum. cetera nomina sinus dedere quod diximus. <52> Et maria quidem gentesque in tertio Europae sinu ad hunc modum se habent; [4,19] insulae autem ex aduerso Thesprotiae a Buthroto XII p., eadem ab Acrocerauniis L, cum urbe eiusdem nominis Corcyra liberae ciuitatis et oppido Cassiope temploque Cassi Iouis, XCVII in longitudinem patens, Homero dicta Scheria et Phaeacia, Callimacho etiam Drepane. circa eam aliquot, sed ad Italiam uergens Othronos, ad Leucadiam Paxos, Subotae duae,V discretae a Corcyra. <53> nec procul ab iis ante Corcyram Ericusa, Marathe, Elaphusa, Malthace, Trachie, Pythionia, Ptychia, Tarachie et a Phalacro, Corcyrae promunturio, scopulus in quem mutatam Ulixis nauem a simili specie fabula est. ante Leucadiam autem et Aetoliam permultae, quarum Teleboides eaedemque Taphiae ab incolis ante Leucadiam appellantur Taphias, Carnos, Oxia, Prinoessa, ante Aetoliam Echinades Aegialia, Cotonis, Thyatira, Geoaris, Dionysia, Cyrnus, Chalcis, Pinara, Nystrus. <54> ante eas in alto Cephallania, Zacynthus, utraque libera, Ithaca, Dulichium, Same, Crocyle. a Paxo Cephallania, quondam Melaena dicta,X p. abest, circuitu patet XCIII. Same diruta a Romanis adhuc tamen oppida tria habet. inter hanc et Achaiam cum oppido magnifica et fertilitate praecipua Zacynthus, aliquando appellata Hyrie, a Cephallaniae meridiana parte XXV abest. mons Elatus ibi nobilis; ipsa circuitu colligit XXXVI. <55> ab ea Ithaca XV distat, in qua mons Neritus; tota uero circuitu patet XXV. ab ea Araxum, Peloponnesi promunturium,XV. ante hanc in alto Asteris, Prote, ante Zacynthum XXXV in eurum uentum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae, ante Cephallaniam Letoia, ante Pylum III Sphagiae, totidem ante Messenen Oenussae. <56> in Asinaeo sinu tres Thyrides, in Laconico Theganusa, Cothon, Cythera cum oppido, antea Porphyris appellata. haec sita est a Maleae promunturio V passuum, ancipiti propter angustias ibi nauium ambitu. in Arrgolico Pityusa, Arine, Ephyre. contra Herminium agrum Tricarenus, Aperopia, Colonis, Aristera, <57> contra Troezenium Calauria,L distans Plateis, Belbina, Lasia, Baucidias, contra Epidaurum Cecryphalos, Pityonesos VI a continente. ab hac Aegina liberae condicionis XV, cuius XVIIII praenauigatio est; eadem autem a Piraeo Atheniensium portu XX abest, ante Oenone uocitata. Spiraeo promunturio obiacent Eleusa, Adendros, Craugiae duae, Caeciae duae, Selcosa; et a Cenchreis Aspis VII et in Megarico sinu Methurides IIII, Aegila autem XV a Cythera, eademque a Cretae Phalasarna oppido XXV. [4,20] <58> Ipsa Creta, altero latere ad austrum, altero ad septentrionem uersa, inter ortum occasumque porrigitur centum urbium clara fama. Dosiades eam a Crete nympha, Hesperidis filia, Anaximander a rege Curetum, Philistides Mallotes et Crates primum Aëriam dictam, deinde postea Curetim; et Macaron nonnulli a temperie caeli appellatam existimauere. latitudine nusquam L excedens et circa mediam sui partem maxime patens longitudine implet CCLXX, circuitu DLXXXVIIII, flectensque se in Creticum pelagus ab ea dictum, qua longissima est, ad orientem promunturium Samonium aduersum Rhodo, ad occidentem Criu Metopon Cyrenas uersus expellit. <59> oppida eius insignia Phalasarna, Elaea, Cisamon, Pergamum, Cydonea, Minoium Apteron, Pautomatrium, Amphimala, Rhithymna, Panhormum, Cytaeum, Apollonia, Matium, Heraclea, Miletos, Ampelos, Hierapytna, Lebena, Hierapolis, et in mediterraneo Gortyna, Phaestum, Gnosus, Polyrrhenum, Myrina, Lycastos, Rhmanus, Lyctus, Dium, Asium, Pyloros, Rhytion, Elatos, Pherae, Olopyxos, Lasos, Eleuthernae, Therapnae, Marathusa, Tylisos; et aliorum circiter LX oppidorum memoria extat. montes Cadistus, Idaeus, Dictynnaeus, Corycus. <60> ipsa abest promunturio suo, quod uocatur Criu Metopon, ut prodit Agrippa, a Cyrenarum promunturio Phycunte CXXV, item Cadisto .... a Malea Peloponnesi LXXX, a Carpatho insula promunturio Samonio LX in fauonium uentum. haec inter eam et Rhodum interiacet; <61> reliquae circa eam ante Peloponnesum duae Corycoe, totidem Mylae, et latere septentrionali dextra Cretam habenti contra Cydoneam Leuce et duae Budroe, contra Matium Dia, contra Itanum promunturium Onysia, Leuce, contra Hierapytham Chrysea, Gaudos. eodem tractu Ophiussa, Butoa, Ramnus circumuectisque Criu Metopon tres Acusagorus appellatae. ante Samonium promunturium Phocoe, Platiae, Syrnides, Naulochos, Harmedon, Zephyre. <62> At in Hellade, etiamnum in Aegaeo, Lichades, Scarphia, Corese, Phocasia conpluresque aliae ex aduerso Atticae, sine oppidis et ideo ignobiles. sed contra Eleusina clara Salamis. ante eam Psyttalia, a Sunio uero Helene V distants. dein Ceos ab ea totidem, quam nostri quidam dixere Ceam, Graeci et Hydrusam, auolsam Euboeae. quingentos longa stadios fuit quondam, mox quattuor fere partibus, quae ad Boeotiam uergebant, eodem mari deuoratis oppida habet reliqua Iulida, Carthaeam; intercidere Coresus, Poeeessa. ex hac profectam delicatiorem feminis uestem auctor est Varro. [4,21] <63> Euboea, et ipsa auolsa Boeotiae, tam modico interfluente Euripo, ut ponte iungantur, ad meridiem promunturiis duobus, Geraesto ad Atticam uergente et ad Hellespontum Caphereo, insignis, a septentrione Cenaeo, nusquam latitudinem ultra XL extendit, nusquam intra MM contrahit, sed in longitudinem uniuersae Boeotiae ab Attica ad Thessaliam usque praetenta in CL, circuitu uero CCCLXV. <64> abest ab Hellesponto parte Capherei CCXXV, urbibus quondam Pyrrha, Porthmo, Neso, Cerintho, Oreo, Dio, Aedepso, Oechalia, nunc Chalcie, cuius ex aduerso in continente Aulis est, Geraesto, Eretria, Carysto, Oritano, Artemisio, fonte Arethusa, flumine Lelanto aquisque calidis quae Ellopiae uocantur nobilis, notior tamen marmore Carystio. antea uocitata est Chalcodontis aut Macris, ut Dionysius et Ephorus tradunt, ut Aristides, Macra, ut Callidemus, Chalcis aere ibi primum reperto, ut Menaechmus, Abantias, ut poetae uulgo, Asopis. [4,22] <65> Extra eam in Myrtoo multae, sed maxime inlustres Glauconnesos et Aegilia et a promunturio Geraesto circa Delum in orbem sitae, unde et nomen traxere, Cyclades. prima earum Andrus cum oppido abest a Geraesto X, a Ceo XXXVIII. ipsam Myrsiulus Cauron, deinde Antandron cognominatum tradit, Callimachus Lasiam, alii Nonagriam, Hydrusam, Epagrim; patet circuitu LXXXXIII. ab eadem Andro passus mille et a Delo XV Tenos cum oppido in XV porrecta, quam propter aquarum abundantiam Aristoteles Hydrusam appellatam ait, aliqui Ophiusam. <66> ceterae Myconus cum monte Dimasto a Delo XV, Siphnus, ante Meropia et Acis appellata, circuitu XXVIII, Seriphus XV Prepesinthus, Cythnos ispaque longe clarissima et Cycladum media ac templo Apollinis et mercatu celebrata Delos, quae diu fluctuata, ut proditur, sola motum terrae non sensit ad M. Varronis aetatem; Mucianus prodidit bis concussam. hanc Aristoteles ita appellatam tradit, quoniam repente apparuerit enata, Aglaosthenes Cynthiam, alii Ortygiam, Asteriam, Lagiam, Chlamydim, Cynethum, Pyrpylen igni ibi primum reperto. cingitur V passuum, adsurgit Cynthio monte. <67> proxima ei Rhene, quam Anticlides Celadusam uocat, item Artemiten, Celadinen. Syros, quam circuitu patere XX prodiderunt uetere, Mucianus CLX, Olearos, Paros cum oppido, ab Delo XXXVIII, marmore nobilis, quam primo Platean, postea Minoida uocarunt. ab ea VII:D Naxus, a Delo XVIII, cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a uinearum fertilitate, alii Siciliam minorem aut Callipolim appellarunt. patet circuitu LXXV p. dimidioque maior est quam Parus. [4,23] <68> Et hactenus quidem Cyclada seruant, ceteras quae secuntur Sporadas. sunt autem Helene, Phacusa, Nicasia, Schinusa, Pholegandros et a Naxo XXXVIII p. Icaros, quae nomen mari dedit, tantundem ipsa in longitudinem patens, cum oppidis duobus tertio amisso, antea uocitata Doliche et Macris et Ichthyusa. sita est ab exortu solstitiali Deli L eademque a Samo XXXV, inter Euboeam et Andrum X passuum freto, ab ea Geraestum CXII:D passuum. <69> nec deinde seruari potest ordo; aceruatim ergo ponentur reliquae. Scyros, Ios a Naxo XVIII, Homeri sepulchro ueneranda, longitudine XXII, antea Phoenice appellata, Odia, Oletandros. Gyara cum oppido, circuitu XV p., abest ab Andro LXII, ab ea Syrnos LXXX, Cynethus, Telos unguneto nobilis, a Callimacho Agathusa appellata, Donusa, Patmus circuitu XXX, <70> Corassiae, Lebinthus, Gyrus, Cinara, Sicinus quae antea Oenoe, Heraclia quae Onus, Casos quae Astrabe, Cimolos quae Echinusa, Melos cum oppido, quam Aristides Mimblida appellat, Aristoteles Zephyriam, Callimachus Mimallida, Heraclides Siphin et Acytan; haec insularum rotundissima est. Buporthmos, Machia, Hypere, quondam Patage, ut alii, Platage, nunc Amorgos, Polyaegas, Sapyle, Thera, cum primum emersit, Calliste dicta. ex ea auolsa postea Therasia, atque inter duas enata mox Automate, eadem Hiera, et in nostro aeuo Thia iuxta easdem enata. distat Ios a Thera XXV p. <71> secuntur Lea, Ascania, Anaphe, Hippuris. Astypalaea, liberae ciuitatis, circuitus LXXXVIII, abest a Cadisto Cretae CXXV, ab ea Platea LX, unde Caminia XXXVIII, Azibintha, Lamse, Atragia, Pharmacusa, Thetaedia, Chalcia, Calymna, in qua oppidum, Coos, Eulimna, a qua Carpathum, Cretae promunturium,XXX. in Euripo autem Euboico primo fere introitu Petaliae IIII insulae et in exitu Atalante. Cyclades et Sporades ab oriente litoribus Icariis Asiae, ab occidente Myrtois Atticae, a septentrione Aegaeo mari, a meridie Cretico et Carpathio inclusae per DCC in longitudinem et per CC latitudinem iacent. <72> Pagasicus sinus ante se habet Euthiam, Cicynethum, Scyrum supra dictam, sed Cycladum et Sporadum extimam, Gerontiam, Scandiram, Thermaeus Iresiam, Solymniam, Eudemiam, Neam, quae Mineruae sacra est, Athos ante se IIII, Peparethum cum oppido, quondam Euoenon dictam, nouem milia, Sciathum XV, Imbrum cum oppido LXXXVIII. eadem abest a Mastusia Cherronesi XXII p., ipsa circuitur LXII:D; perfunditur amne Ilisso. <73> ab ea Lemnos XXII, quae ab Atho LXXXVII; circuitu pate CXV:D p., oppida habet Hephaestiam et Myrinam, in cuius forum solstitio Athos eiaculatur umbram. ab ea Thasos libera VI p., olim Aëria uel Aethria dicta. inde Abdera continentis XXII, Athos LXII:D, tantundem insula Samothrace libera ante Hebrum, ab Imbro XXXII, a Lemno XXII:D p., a Thraciae ora XXXVIII; circuitur XXXV, attllitur monte Saoce X p. altitudinis, uel inportuosissima omnium. Callimachus eam antiquo nomine Dardaniam uocat. <74> inter Cherronesum et Samothracen, utrimque fere XV, Halonesos, ultra Gethone, Lamponia, Alopeconnesus haud procul a Coelo, Cherronesi portu, et quaedam ignobiles. desertis quoque reddantur in hoc sinu quarum modo inueniri potuere nomina: Auesticos, Sarnos, Cissyros, Charbrusa, Calathusa, Scyllia, Dialeon, Dictaea, Melanthia, Dracanon, Arconesos, Diethusa, Ascapos, Capheris, Mesate, Acantion, Pateronnesus, Pateria, Calathe, Neriphus, Pelendos. [4,24] <75> Quartus e magnis Europae sinus ab Hellespontio incipiens Maeotis ostio finitur. sed totius Ponti forma breuiter conplectenda est, ut facilius partes noscantur. uastum mare, praeiacens Asiae et ab Europa porrecto Cherronesi litore expulsu, ancgusto meatu inrumpit in terras, VII stadiorum, ut dictum est, interuallo Europam auferens Asiae. primas angustias Hellespontum uocant; hac Xerxes Persarum rex constrato in nauibus ponte duxit exercitum. porrigitur deinde tenuis Euripus LXXXVI spatio ad Priapum urbem Asiae, qua Magnus Alexander transcendit. <76> inde exspatiatur aequor rursusque in artum coit. laxitas Propontis appellatur, angustiae Thracius Bosporus, latitudine quingentorum passuum, qua Darius pater Xerxis copias ponte transuexit. tota ab Hellesponto longitudo CCXXXIX. dein uastum mare Pontus Euxinus, qui quondam Axenus, longe refugientes occupat terras magnoque litorum flexu retro curuatus in cornua ab iis utrimque porrigitur, ut sit plane arcus Scythici forma. medio flexu iungitur ostio Maeotii lacus. Cimmerius Bosporus id os uocatur,II quingentorum passuum latitudine. <77> at inter duos Bosporos Thracium et Cimmerium derecto cursu, ut auctor est Polybius,D intersunt. circuitus uero totius Ponti uiciens semel L, ut auctor est Varro et fere ueteres. Nepos Corenlius CCCL adicit, Artemidorus uicies nouies decem nouem milia facit, Agrippa |XXV|:XL, Mucianus |XXIIII|:XXV. simili modo de Europae latere mensuram alii |XIIII|:LXXVIIII determinauere, alii |XI|. <78> M. Varro ad hunc modum metitur: ab ostio Ponti Apolloniam CLXXXVII:D p., Callatim tantundem, ad ostium Histri CXXV, ad Borysthenem CCL, Cherronesum Heracleotarum oppidum CCCLXXV p., ad Panticapaeum, quod aliqui Bosporum uocant, extremum in Europae ora,CCXII:D, quae summa efficit |XIII|:XXXVII:D. Agrippa a Byzantio ad flumen Histrum DLX, inde Panticapaeum DCXXXVIII. lacus ipse Maeotis, Tanain amnem ex Ripaeis montibus defluentem accipiens, nouissimum inter Europam Asiamque finem, |XIIII|:VI circuitu patere traditur, ab aliis |XI|:XXV. ab ostio eius ad Tanais ostium derecto cursu CCLXXV esse constat. accolae sinus eius in mentione Thraciae dicti sunt Histropolin usque. inde ostia Histri. <79> Ortus hic in Germania iugis montis Abnouae ex aduerso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus ac per innumeras lapsus gentes Danuui nomine, inmenso aquarum auctu et unde primum Illyricum adluit Hister appellatus, LX amnibus receptis, medio ferme eorum numero nauigabili, in Pontum uastis sex fluminibus euoluitur. primum ostium Peuces, mox ipsa Peuce insula, in qua proximus alueus appellatus XIX p. magna palude sorbetur. ex eodem alueo et super Histropolim lacus gignitur LXIII passuum ambitu; Halmyrin uocant. secundum ostium Naracustoma appellatur, tertium Calon Stoma iuxta insulam Sarmaticam, quartum Pseudostomon et insula Conopon Diabasis, postea Borion Stoma et Psilon Stoma. singula autem ora sunt tanta, ut prodatur in XL passuum longitudinis uinci mare dulcemque intellegi haustum. [4,25] <80> Ab eo in plenum quidem omnes Scytharum sunt gentes, uarie tamen litori adposita tenuere, alias Getae, Daci Romanis dicti, alias Sarmatae, Graecis Sauromatae, eorumque Hamaxobli aut Aorsi, alias Scythae degeneres et a seruis orti aut Trogodytae, mox Alani et Rhoxolani; superiora autem inter Danuuium et Hercynium saltum usque ad Pannonica hiberna Carnunti Germanorumque ibi confinium, campos et plana Iazyges Sarmatae, montes uero et saltus pulsi ab iis Daci ad Pathissum amnem, <81> a Maro, siue Duria est a Suebis regnoque Vanniano dirimens eos, auersa Basternae tenent aliique inde Germani.grippa totum eum tractum ab Histro ad oceanum bis ad decies centenum milium passuum in longitudinem, quattuor milibus minus CCCC in latitudinem, ad flumen Vistlam a desertis Sarmatiae prodidit. Scytharum nomen usquequaque transiit in Sarmatas atque Germanos. nec aliis prisca illa durauit appellatio quam qui extremi gentium harum, ignotis prope ceteris mortalibus, degunt. [4,26] <82> Verum ab Histro oppida Cremniscoe, Aepolium, montes Macrocremni, clarus amnis Tyra, oppido nomen inponens ubi antea Ophiusa dicebatur. in eodem insulam spatiosam inclutn Tyragetae; abest a Pseudostomo Histri ostio CXXX. mox Axiacae cognomines flumini, ultra quos Crobyzi, flumen Rhode, sinus Saggarius, portus Ordesos et a Tyra CXX flumen Borysthenes lacusque et gens eodem nomine et oppidum ab mari recedens XV passuum, Olbiopolis et Miletopolis antiquis nominibus. <83> rursus litore portus Achaeorum, insula Achillis, tumulo eius uiri clara, et ab ea CXXV passuum paeninsula ad formam gladii in transuersum porrecta, exercitatione eiusdem cognominata Dromos Achilleos, cuius longitudinem LXXX tradidit Agrippa. totum eum tractum tenent Sardi Scythae et Siraci. inde siluestris regio Hylaeo mare, quo adluitur, cognominauit; Enoaecadioe uocantur incolae. ultra Panticapes amnes, qui Nomadas et Georgos disterminat, mos Acesinus. quidam Panticapen confluere intra Olbiam cum Borysthene tradunt, diligentiores Hypanim, tanto errore eorum, qui illum in Asiae parte prodidere. <84> Mare subit magno recessu, donec V passuum interuallo absit a Maeotide, uasta ambiens spatia multasque gentes. sinus Carcinites appellatur. flumen Pacyris; oppida Nauarum, Carcine. a tergo lacus Buces, fossa emissus in mare. ipse Buces a Coreto, Maeoti lacus sinu, petroso discluditur dorso. recipit amnes Bucem, Gerrhum. Hypanim, ex diuerso uenientes tractu. nam Gerrhus Basilidas et Nomadas separat, Hypanis per Nomadas et Hylaeos fluit, manu facto alueo in Bucen, naturali in Coretum. regio Scythiae Sindica nominatur. <85> Sed a Carcinite Taurica incipit, quondam mari circumfusa et ipsa qua nunc campi iacent; dein uastis attollitur iugis. triginta sunt eorum populi, ex iis mediterranei XXIII; VI oppida Orgociini, Characeni, Assyrani, Stactari, Acisalitae, Caliordi. iugum ipsum Scythotauri tenent; cluduntur ab occidente Cherroneso Nea, ab ortu Scythis Satarcis. in ora a Carcine oppida Taphrae in ipsis angustiis paeninsulae, mox Heraclea Cherronesus, libertate a Romanis donatum; Megarice uocabatur antea, praecipui nitoris, in toto eo tractu custoditis Graeciae moribus,V passuum ambiente muro. <86> inde Parthenium promunturium, Taurorum ciuitas Placia, Symbolum portus, promunturium Criu Metopon aduerso Carambico Asiae promunturio, per medium Euxinum procurrens CLXX interuallo, quae maxime ratio Scythici arcus formam efficit. ab eo Taurorum portus multi et lacus. oppidum Theodosia a Criu Metopo CXXV p., a Cheroneso uero CLXV. ultra fuere oppida Cytae, Zephyrium, Acrae, Nymphaeum, Dia. <87> restat longe ualidissimum in ipso Bospori introitu Panticapaeum Milesiorum, a Theodosia LXXXVII:D p., a Cimmerio uero oppido trans fretum sito MM:D, ut diximus, passuum. haec ibi latitudo Asiam ab Europa separat, eaque ipsa pedibus plerumque peruia glaciato freto. Bospori Cimmerii longitudo XII:D passuum. oppida habet Hermisium, Myrmecium et intus insulam Alopecen. per Maeotim autem ab extremo Isthmo, qui locus Taphrase uocatur, ad os Bospori CCLX longitudo colligit. <88> A Taphris per continentem introrsus tenent Auchetae, apud quos Hypanis oritur, Neuroe, apud quos Borysthenes, Geloni, Thyssagetae, Budini, Basilidae et careuleo capillo Agathyrsi. super eos Nomades, deinde Anthropophagi, a Buce uero super Maeotim Sauromatae et Essedones. at per oram ad Tanain usque ad Maeotae, a quibus lacus nomen accepit, ultimique a tergo eorum Arimaspi. mox Ripaei montes et adsiduo niuis casu pinnarum similitudine Pterophoros appellata regio, pars mundi damnata a rerum natura et densa mersa caligine neque in alio quam rigoris opere gelidisque Aquilonis conceptaculis. <89> Pone eos montes ultraque Aquilonem gens felix, si credimus, quos Hyperboreos appellauere, annoso degit aeuo, fabulosis celebrata miraculis. ibi creduntur esse cardines mundi extremique siderum ambitus semenstri luce solis aduersi, non, ut imperiti dixere, ab aequinoctio uerno in autmnum: semel in anno solstitio oriuntur iis soles brumaque semel occidunt. regio aprica, felici temperie, omni adflatu noxio carens. domus iis nemora lucique, et deorum cutus uiritim gregatimque, discordia ignota et aegritudo omnis. mors non nisi satietate uitae epulatis delibutoque senio luxu e quadam rupe in mare salientibus; hoc genus sepulturae beatissimum. <90> quidam eos in prima parte Asiae litorum posuere, non in Europa, quia sunt ibi similitudine et situs Attacorum nomine. alii medios fecere eos inter utrumque solem, antipodum occasus exorientemque nostrum, quod fieri nullo modo potest tam uasto mari interueniente. qui alibi quam in semenstri luce constituere eos, serer matutinis, meridie metere, occidente fetus arborum decerpere, noctibus in specus condi tradiderunt. <91> nec licet dubitare de genete ea: tot auctores produnt frugum primitias solitos Delum mittere Apollini, quem praecipue colunt. uirgines ferebant eas, hospitiis gentium per annos aliquot uenerabiles, donec uiolata fide in proximis accolarum finibus deponere sacra ea instituere iique ad conterminos deferre atque ita Delum usque. mox et hoc ipsum exoleuit. Sarmatiae, Scythiae, Tauricae omnisque a Borysthene amne tractus longitudo DCCCCLXXX, latitudo DCCXVI a M. Agrippa tradita est. ego incertam in hac terrarum parte mensuram arbitror, [4,27] Verum instituto ordine reliqua huius sinus dicantur, et maria quidem eius nuncupauimus. <92> Hellespontus insulas non habet in Europa dicendas. in Ponto duae, M:D ab Europa,XIIII ab ostio, Cyaneae, ab aliis Symplegades appellatae traditaeque fabulis inter se concucurrisse, quoniam paruo discretae interuallo ex aduerso intrantibus geminae cernebantur paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebant. citra Histrum Apolloniatarum una,LXXX p. a Bosporo Thracio, ex qua M. Lucullus Capitolium Apollinem aduexit. inter ostia Histri quae essent diximus. <93> ante Borysthenen Achillea est supra dicta, eadem Leuce et Macaron appellata. hanc temporum horum demonstratio a Borysthene CXL ponit, a Tyra CXX, a Peuce insula L; cingitur circiter X p. reliquae in Carcinite sinu Cephalonesos, Spodusa, Macra. non est omittenda multorum opinio, priusquam digrediamur a Ponto, qui maria omnia interiora illo capite nasci, non Gaditano freto, existimauere, haut inprobabili argumento, quoniam aestus semper e Ponto profluens numquam reciprocet. <94> Exeundum deinde est, ut extera Europae dicantur, transgressisque Ripaeos montes litus oceani septentrionalis in laeua, donec perueniatur Gadis, legendum. insulae complures sine nominibus eo situ traduntur, ex quibus ante Scythiam quae appellatur Baunonia unam abesse diei cursu, in quam ueris tempore fluctibus electrum eiciatur, Timaeus prodidit. reliqua litora incerta. signata fama septentrionalis oceani. Amalchium eum Hecataeus appellat a Parapaniso amne, qua Scythiam adluit, quod nomen eius gentis lingua significat congelatum. <95> Philemon Morimarusam a Cimbris uocari, hoc est mortuum mare, inde usque ad promunturium Rusbeas, ultra deinde Cronium. Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum tridui nauigatione insulam esse inmensae magnitudinis Balciam tradit, eandem Pytheas Basiliam nominat. feruntur et Oeonae, in quibus ouis auium et auenis incolae uiuant, aliae, in quibus equinis pedibus homines nascantur, Hippopodes appellati, Phanesiorum aliae, in quibus nuda alioqui corpora praegrandes ipsorum aures tota contegant. <96> Incipit deinde clarior aperiri fama ab gente Inguaeonum, quae est prima in Germania. mons Saeuo ibi, inmensus nec Ripaeis iugis minor, inmanem ad Cimbrorum usque promunturium efficit sinum, qui Codanus uocatur, refertus insulis, quarum clarissima est Scatinauia, inconpertae magnitudinis, portionem tantum eius, quod notum sit, Hilleuionum gente quingentis incolente pagis: quare alterum orbem terrarum eam appellant. nec minor est opinione Aeningia. <97> quidam haec habitari ad Vistlam usque fluuium a Sarmatis, Venedis, Sciris, Hirris tradunt, sinum Cylipenum uocari et in ostio eius insulam Latrim, mox alterum sinum Lagnum, conterminum Cimbris. promunturium Cimbrorum excurrens in maria longe paeninsulam efficit, quae Tastris appellatur. XXIII inde insulae Romanis armis cognitae. earum nobilissimae Burcana, Fabaria nostris dicta a frugis multitudine sponte prouenientis, item Glaesaria a sucino militiae appellata, barbaris Austerauia, praeterque Actania. [4,28] <98> Toto autem mari ad Scaldim usque fluuium Germaniae accolunt gentes, haud explicabili mesnura: tam inmodica prodentium discordia est. Graeci et quidam nostri |XXV| oram Germaniae tradiderunt, Agrippa cum Raetia et Norico longitudinem DCXXXVI, latitudinem CCXLVIII, <99> si coniectare permittitur, haut multum ora deerit Graecorum opinioni et longitudini ab Agrippa proditae. Germanorum genera quinque: Vandili, quorum pars Burgodiones, Varinnae, Charini, Gutones. alterum genus Inguaeones, quorum pars Cimbri, Teutoni ac Chaucorum gentes. <100> proximi autem Rheno Istuaeones, quorum ..... mediterranei Hermiones, quorum Suebi, Hermunduri, Chatti, Cherusci. quinta pars Peucini, Basternae, supra dictis contermini Dacis. amnes clari in oceanum defluunt Guthalus, Visculus siue Vistla, Albis, Visurgis, Amisis, Rhenus, Mosa. introrsus uero nullo inferius nobilitate Hercynium iugum praetenditur. [4,29] <101> in Rheno autem ipso, prope C in longitudinem, nobilissima Batauorum insula et Cannenefatium et aliae Frisiorum, Chaucorum, Frisiauonum, Sturiorum, Marsaciorum, quae sternuntur inter Helinium ac Fleuum. ita appellantur ostia, in quae effusus Rhenus a septentrione in lacus, ab occidente in amnem Mosam se spargit, medio inter haec ore modicum nomini suo custodiens alueum [4,30] <102> Ex aduerso huius situs Britannia insula, clara Graecis nostrisque monimentis, inter septentrionem et occidentem iacet, Germaniae, Galliae, Hispaniae, multo maximis Europae partibus, magno interuallo aduersa. Albion ipsi nomen fuit, cum Britanniae uocarentur omnes de quibus mox paulo dicemus. haec abest a Gesoriaco Morinorum gentis litore proximo traiectu L. circuitu patere |XXXXVIII|:LXXV Pytheas et Isidorus tradunt, XXX prope iam annis notitiam eius Romanis armis non ultra uicinitatem siluae Calidoniae propagantibus. Agrippa longitudinem DCCC esse, latitudinem CCC credit, eandem Hiberniae, sed longitudinem CC minorem. <103> super eam haec sita abest breuissimo transitu a Silurum gente XXX. reliquarum nulla CXXV amplior circuitu proditur. sunt autem XL Orcades, modicis inter se discretae spatiis, VII Haemodae, XXX Hebudes et inter Hiberniam ac Britanniam Mona, Monapia, Riginia, Vectis, Silumnus, Andros, infra uero Samnis et Axanthos et ab aduersa in Germanicum mare sparsae Glaesiae, quas Electridas Graeci recentiores appellauere, quod ibi electrum nasceretur. <104> ultima omnium quae memorantur Tyle, in qua solstitio nullas esse noctes indicauimus, cancri signum sole transeunte, nullosque contra per brumam dies. hoc quidam senis mensibus continuis fieri arbitrantur. Timaeus historicus a Britannia introrsus sex dierum nauigatione abesse dicit insulam Ictim, in qua candidum plumbum proueniat; ad eam Britannos uitilibus nauigiis corio circumsutis nauigare. a Tyle unius diei nauigatione mare concretum a nonnullis Cronium appellatur. [4,31] <105> Gallia omnis Comata uno nomine appellata in tria populorum genera diuiditur, amnibus maxime dinstincta. a Scalde ad Sequanam Belgica, ab eo ad Garunnam Celtica eademque Lugdunensis, inde ad Pyrenaei montis excursum Aquitanica, Aremorica antea dicta. uniuersam oram |XVII|:L Agrippa, Galliarum inter Rhenum et Pyrenaeum atque oceanum ac montes Cebennam et Iures, quibus Narbonensem Galliam excludit, longitudinem CCCCXX, latitudinem CCCXVIII computauit. <106> a Scaldi incolunt Texuandri pluribus nominibus, dein Menapi, Morini ora Marsacis iuncti pago qui Gesoriacus uocatur, Britanni, Ambiani, Bellouaci, Bassi. introrsus Catoslugi, Atrebates, Nerui liberi, Veromandui, Suaeuconi, Suessiones liberi, Ulmanectes liberi, Tungri, Sunuci, Frisiauones, Baetasi, Leuci liberi, Treueri liberi antea et Lingones foederati, Remi foederati, Mediomatrici, Sequani, Raurici, Helueti, coloniae Equestris et Raurica. Rhenum autem accolentes Germaniae gentium in eadem prouincia Nemetes, Triboci, Vangiones, in Ubis colonia Agrippinensis, Guberni, Bataui et quos in insulis diximus Rheni. [4,32] <107> Lugdunensis Gallia habet Lexouios, Veliocasses, Caletos, Venetos, Abrincatuos, Ossismos, flumen clarum Ligerem, sed paeninsulam spectatiorem excurrentem in oceanum a fine Ossismorum circuitu DCXXV, ceruice in latitudinem CXXV. ultra eum Namnetes, intus autem Aedui foederati, Carnuteni foederati, Boi, Senones, Aulerci qui cognominantur Eburouices et qui Cenomani, Meldi liberi, Parisi, Tricasses, Andecaui, Viducasses, Bodiocasses, Venelli, Coriosuelites, Diablinti, Riedones, Turones, Atesui, Segusiaui liberi, in quorum agro colonia Lugudunum. [4,33] <108> Aquitanicae sunt Ambilatri, Anagnutes, Pictones, Santoni liberi, Bituriges liberi cognomine Viuisci, Aquitani, unde nomen prouinciae, Sedibouiates. mox in oppidum contributi Conuenae, Begerri, Tarbelli Quattrosignani, Cocosates Sexsignani, Venami, Onobrisates, Belendi, saltus Pyrenaeus infraque Monesi, Oscidates Montani, Sybillates, Camponi, Bercorcates, Pinpedunni, Lassunni, Vellates, Toruates, Consoranni, Ausci, Elusates, Sottiates, Oscidates Campestres, Succasses, Latusates, Basaboiates, Vassei, Sennates, Cambolectri Agessinates. <109> Pictonibus iuncti autem Bituriges liberi qui Cubi appellantur, dein Lemouices, Aruerni liberi, Vellaui liberi, Gabales. rursus Narbonensi prouinciae contermini Ruteni, Cadurci, Nitiobriges Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori. [4,34] <110> A Pyrenaei promunturio Hispania incipit, angustior non Gallia modo, uerum etiam semet ipsa, ut diximus, inmesnum quantum hinc oceano, illinc Hiberico mari comprimentibus. ipsa Pyrenaei iuga ab exortu aequinoctiali in occasum brumalem breuiores quam latere meridiano Hispanias faciunt. proxima ora citerioris est eiusdemque Tarraconensis situs. a Pyrenaeo per oceanum Vasconum saltus, Olarso, Vardulorum oppida, Morogi, Menosca, Vesperies, Amanum portus, ubi nunc Flauiobrica colonia. <111> ciuitatium nouem regio Cantabrorum. flumen Sauga. portus Victoriae Iuliobrigensium; ab eo loco fontes Hiberi XL p. portus Blendium. Orgenomesci e Cantabris; portus eorum Veseiasueca. regio Asturum, Noega oppidum. in paeninsula Paesici et deinde conuentus Lucensis a flumine Nauia Albiones, Cibarci, Egi, Varri cognomine Namarini, Adoui, Arroni, Arrotrebae. promunturium Celticum, amnes Florius, Nelo. Celtici cognomine Neri et super Tamarci, quorum in paeninsula tres area Sestianae Augusto dicatae, Copori, oppidum Noeta, Celtici cognomine Praestamarci, Cileni. ex insulis nominandae Corticata et Aunios. <112> a Cilenis conuentus Bracarum Helleni, Groui, castellum Tyde, Graecorum subolis omnia. iae Siccae, oppidum Abobrica. Minius amnis,IIII ore spatiosus, Leuni, Surbi, Bracarum oppidum Augusta, quos super Gallaecis flumen Limia, Durius amnis e maximis Hispaniae, ortus in Pelendonibus et iuxta Numantiam lapsus, dein per Areuacos Vaccaeosque, disterminatis ab Asturia Vettonibus, a Lusitania Gallaecis, ibi quoque Turdulos a Bracaris arcens. omnis, quae dicta regio a Pyrenaeo, metallis referta auri, argenti, ferri, plumbi nigri albique. [4,35] <113> A Durio Lusitania incipit. Turduli ueteres, Paesuri, flumen Vagia, oppidum Talabrica, oppidum et flumen Aeminium, oppida Conimbriga, Collippo, Eburobrittium. excurrit deinde in altum uasto cornu promunturium, quod aliqui Artabrum appellauere, alii Magnum, multi Olisiponense ab oppido, terras, maria, caelum discriminans. illo finitur Hispaniae latus et a circuitu eius incipit frons. <114> septentrio hinc oceanusque Gallicus, occasus illinc, oceanus Atlanticus. promunturi excursum LX prodidere, alii XC, ad Pyrenaeum inde non pauci |XII|:L, et ibi gentem Artabrum, quae numquam fuit, manifesto errore. Arrotrebas enim, quod ante Celticum diximus promunturium, hoc in loco posuere litteris permutatis. <115> erratum et in amnibus inclutis. ab Minio, quem supra diximus,CC, ut auctor est Varro, abest Aeminius, quem alibi quidam intellegunt et Limaeam uocant, Obliuionis antiquis dictus multumque fabulosus, ab Durio Tagus CC interueniente Munda. Tagus auriferis harenis celebratur. ab eo CLX promunturium Sacrum e media prope Hispaniae fronte prosilit. |XIIII| inde ad Pyrenaeum medium colligi Varro tradit, ad Anam uero, quo Lusitaniam a Baetica discreuimus,CXXVI, a Gadibus CII additis. <116> gentes Celtici Turduli et circa Tagum Vettones, ab Ana ad Sacrum Lusitani. oppida a Tago memorabilia in ora Olisipo, equarum e fauonio uento conceptu nobile, Salacia cognominata Urbs Imperatoria, Merobrica. promunturium Sacrum et alterum Cuneus. oppida Ossonoba, Balsa, Myrtilis. <117> Uniuersa prouincia diuiditur in conuentus tres, Emeritensem, Pacensem, Scalabitanum, tota populorum XLV, in quibus coloniae sunt quinque, municipium ciuium Romanorum, Latii antiqui III, stipendiaria XXXVI. coloniae Augusta Emerita, Anae fluuio adposita, Metellinensis, Pacensis, Norbensis Caesarina cognomine; contributa sunt in eam Castra Seruilia, Castra Caecilia. qunita est Scalabis quae Praesidium Iulium uocatur. municipium ciuium Romanorum Olisipo, Felicitas Iulia cognominatum. oppida ueteris Latii Ebora, quod item Liberalitas Iulia, et Myrtilis ac Salacia, quae dixmu. <118> stipendiariorum quos nominare non pigeat, praeter iam dictos in Baeticae cognominibus, Augustobrigenses, Aeminienses, Aranditani, Arabricenses, Balsenses, Caesarobrigenses, Caperenses, Caurienses, Colarni, Cibilitani, Cocnordienses, Elbocori, Interannienses, Lancienses, Mirobrigenses qui Celtici cognominantur, Medubrigenses qui Plumbari, Ocelenses, Turduli qui Bardili et Tapori. Lusitaniam cum Asturia et Gallaecia patere longitudine DXL, latitudine DXXXVI, Agrippa prodidit. omnes autem Hispaniae a duobus Pyrenaei promunturiis per maria totius orae circuitu |XXVIIII|:XXIIII colligere existimantur, ab aliis |XXVI|. [4,36] <119> Ex aduerso Celtiberiae conplures sunt insulae, Cassiterides dictae Graecis a fertilitate plumbi, et e regione Arrotrebarum promunturi Deorum VI, quas aliqui Fortunatas appellauere. in ipso uero capite Baeticae ab ostio freti p.XXV Gadis, longa, ut Polybius scribit,XII, lata III. abest a continente proxima parte minus pedes DCC, reliqua plus VII. ipsius spatium XV est. habet oppidum ciuium Romanorum, qui appellantur Augustani Urbe Iulia Gaditana. <120> ab eo latere, quo Hispaniam spectat, passibus fere C altera ia est, longa M passus, M lata, in qua prius oppidum Gadium fuit. uocatur ab Ephoro et Philistide Erythea, a Timaeo et Sileno Aphrodisias, ab indigenis Iunonis. maiorem Timaeus Cotinusam aput eos uocitatam ait; nostri Tarteson appellant, Poeni Gadir, ita Punica lingua saepem significante. Erythea dicta est, quoniam Tyri aborigines earum orti ab Erythro mari ferebantur. in hac Geryones habitasse a quibusdam existimatur, cuius armenta Hercules abduxerit. sunt qui aliam esse eam et ctra Lusitaniam arbitrentur, eodemque nomine quandam ibi appellant. [4,37] <121> Peracto ambitu Europae reddenda consummatio est, ne quid non in expedito sit noscere uolentibus. longitudinem eius Artemidorus atque Isidorus a Tanai Gades |LXXXVII|:XIIII prodiderunt. Polybius latitudinem Europae ab Italia ad oceanum scripsit |XII|:L esse, etiam tum incomperta magnitudine. <122> est autem ipsius Italiae, ut diximus, |X|:XX ad Alpes, unde Lugdunum et ad portum Morinorum Britannicum, qua uidetur mensuram agere Polybius, |XI|:LXVIIII. sed certior mensura ac longior ad occasum solis aestiui ostiumque Rheni per castra legionum Germaniae ab iisdem Alpibus derigitur, |XII|:XLIII. Hinc deinde Africa atque Asia dicentur.