µ01 I. Lupus et Agnus Ad riuum eundem lupus et agnus uenerant, siti compulsi. Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit; 'Cur' inquit 'turbulentam fecisti mihi aquam bibenti?' Laniger contra timens 'Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor'. Repulsus ille ueritatis uiribus 'Ante hos sex menses male' ait 'dixisti mihi'. Respondit agnus 'Equidem natus non eram'. 'Pater hercle tuus' ille inquit 'male dixit mihi'; atque ita correptum lacerat iniusta nece. Haec propter illos scripta est homines fabula qui fictis causis innocentes opprimunt. II. Ranae Regem Petunt Athenae cum florerent aequis legibus, procax libertas ciuitatem miscuit, frenumque soluit pristinum licentia. Hic conspiratis factionum partibus arcem tyrannus occupat Pisistratus. Cum tristem seruitutem flerent Attici, non quia crudelis ille, sed quoniam graue omne insuetis onus, et coepissent queri, Aesopus talem tum fabellam rettulit. 'Ranae, uagantes liberis paludibus, clamore magno regem petiere ab Ioue, qui dissolutos mores ui compesceret. Pater deorum risit atque illis dedit paruum tigillum, missum quod subito uadi motu sonoque terruit pauidum genus. Hoc mersum limo cum iaceret diutius, forte una tacite profert e stagno caput, et explorato rege cunctas euocat. Illae timore posito certatim adnatant, lignumque supra turba petulans insilit. Quod cum inquinassent omni contumelia, alium rogantes regem misere ad Iouem, inutilis quoniam esset qui fuerat datus. Tum misit illis hydrum, qui dente aspero corripere coepit singulas. Frustra necem fugitant inertes; uocem praecludit metus. Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iouem, adflictis ut succurrat. Tunc contra Tonans "Quia noluistis uestrum ferre" inquit "bonum, malum perferte". Vos quoque, o ciues,' ait 'hoc sustinete, maius ne ueniat, malum'. III. Graculus Superbus et Pauo Ne gloriari libeat alienis bonis, suoque potius habitu uitam degere, Aesopus nobis hoc exemplum prodidit. Tumens inani graculus superbia pinnas, pauoni quae deciderant, sustulit, seque exornauit. Deinde, contemnens suos immiscet se ut pauonum formoso gregi illi impudenti pinnas eripiunt aui, fugantque rostris. Male mulcatus graculus redire maerens coepit ad proprium genus, a quo repulsus tristem sustinuit notam. Tum quidam ex illis quos prius despexerat 'Contentus nostris si fuisses sedibus et quod Natura dederat uoluisses pati, nec illam expertus esses contumeliam nec hanc repulsam tua sentiret calamitas'. IV. Canis per Fluuium Carnem Ferens Amittit merito proprium qui alienum adpetit. Canis, per fluuium carnem cum ferret, natans lympharum in speculo uidit simulacrum suum, aliamque praedam ab altero ferri putans eripere uoluit; uerum decepta auiditas et quem tenebat ore dimisit cibum, nec quem petebat adeo potuit tangere. V. Canis et Capella, Ouis et Leo Numquam est fidelis cum potente societas. Testatur haec fabella propositum meum. Vacca et capella et patiens ouis iniuriae socii fuere cum leone in saltibus. Hi cum cepissent ceruum uasti corporis, sic est locutus partibus factis leo: 'Ego primam tollo nomine hoc quia rex cluo; secundam, quia sum consors, tribuetis mihi; tum, quia plus ualeo, me sequetur tertia; malo adficietur si quis quartam tetigerit'. Sic totam praedam sola improbitas abstulit. VI. Ranae ad Solem Vicini furis celebres uidit nuptias Aesopus, et continuo narrare incipit - Uxorem quondam Sol cum uellet ducere, clamorem ranae sustulere ad sidera. Conuicio permotus quaerit Iuppiter causam querellae. Quaedam tum stagni incola 'Nunc' inquit 'omnes unus exurit lacus, cogitque miseras arida sede emori. Quidnam futurum est si crearit liberos?' VII. Vulpis ad Personam Tragicam Personam tragicam forte uulpes uiderat; quam postquam huc illuc semel atque iterum uerterat, 'O quanta species' inquit 'cerebrum non habet!' Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam Fortuna tribuit, sensum communem abstulit. VIII. Lupus et Gruis Qui pretium meriti ab improbis desiderat, bis peccat: primum quoniam indignos adiuuat, impune abire deinde quia iam non potest. Os deuoratum fauce cum haereret lupi, magno dolore uictus coepit singulos inlicere pretio ut illud extraherent malum. Tandem persuasa est iureiurando gruis, gulae quae credens colli longitudinem periculosam fecit medicinam lupo. Pro quo cum pactum flagitaret praemium, 'Ingrata es' inquit 'ore quae nostro caput incolume abstuleris et mercedem postules'. IX. Passer ad Leporem Consiliator Sibi non cauere et aliis consilium dare stultum esse paucis ostendamus uersibus. Oppressum ab aquila, fletus edentem graues, leporem obiurgabat passer 'Ubi pernicitas nota' inquit 'illa est? Quid ita cessarunt pedes?' Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit questuque uano clamitantem interficit. Lepus semianimus 'Mortis en solacium: qui modo securus nostra inridebas mala, simili querella fata deploras tua'. X. Lupus et Vulpis Iudice Simio Quicumque turpi fraude semel innotuit, etiam si uerum dicit, amittit fidem. Hoc adtestatur breuis Aesopi fabula. Lupus arguebat uulpem furti crimine; negabat illa se esse culpae proximam. Tunc iudex inter illos sedit simius. Uterque causam cum perorassent suam, dixisse fertur simius sententiam: 'Tu non uideris perdidisse quos petis; te credo subripuisse quod pulchre negas'. XI. Asinus et Leo Venantes Virtutis expers, uerbis iactans gloriam, ignotos fallit, notis est derisui. Venari asello comite cum uellet leo, contexit illum frutice et admonuit simul ut insueta uoce terreret feras, fugientes ipse exciperet. Hic auritulus clamorem subito totis tollit uiribus, nouoque turbat bestias miraculo: quae, dum pauentes exitus notos petunt, leonis adfliguntur horrendo impetu. Qui postquam caede fessus est, asinum euocat, iubetque uocem premere. Tunc ille insolens 'Qualis uidetur opera tibi uocis meae?' 'Insignis' inquit 'sic ut, nisi nossem tuum animum genusque, simili fugissem metu'. XII. Ceruus ad Fontem Laudatis utiliora quae contempseris, saepe inueniri testis haec narratio est. Ad fontem ceruus, cum bibisset, restitit, et in liquore uidit effigiem suam. Ibi dum ramosa mirans laudat cornua crurumque nimiam tenuitatem uituperat, uenantum subito uocibus conterritus, per campum fugere coepit, et cursu leui canes elusit. Silua tum excepit ferum; in qua retentis impeditus cornibus lacerari coepit morsibus saeuis canum. Tum moriens edidisse uocem hanc dicitur: 'O me infelicem, qui nunc demum intellego, utilia mihi quam fuerint quae despexeram, et, quae laudaram, quantum luctus habuerint'. XIII. Vulpis et Coruus Quae se laudari gaudent uerbis subdolis, serae dant poenas turpi paenitentia. Cum de fenestra coruus raptum caseum comesse uellet, celsa residens arbore, uulpes inuidit, deinde sic coepit loqui: 'O qui tuarum, corue, pinnarum est nitor! Quantum decoris corpore et uultu geris! Si uocem haberes, nulla prior ales foret'. At ille, dum etiam uocem uult ostendere, lato ore emisit caseum; quem celeriter dolosa uulpes auidis rapuit dentibus. Tum demum ingemuit corui deceptus stupor. XIV. Ex Sutore Medicus Malus cum sutor inopia deperditus medicinam ignoto facere coepisset loco et uenditaret falso antidotum nomine, uerbosis adquisiuit sibi famam strophis. Hic cum iaceret morbo confectus graui rex urbis, eius experiendi gratia scyphum poposcit: fusa dein simulans aqua illius se miscere antidoto toxicum, combibere iussit ipsum, posito praemio. Timore mortis ille tum confessus est, non artis ulla medicum se prudentia, uerum stupore uulgi, factum nobilem. Rex aduocata contione haec edidit: 'Quantae putatis esse uos dementiae, qui capita uestra non dubitatis credere, cui calceandos nemo commisit pedes?' Hoc pertinere uere ad illos dixerim, quorum stultitia quaestus impudentiae est. XV. Asinus ad Senem Pastorem In principatu commutando ciuium nil praeter domini nomen mutant pauperes. Id esse uerum, parua haec fabella indicat. Asellum in prato timidus pascebat senex. Is hostium clamore subito territus suadebat asino fugere, ne possent capi. At ille lentus 'Quaeso, num binas mihi clitellas impositurum uictorem putas?' Senex negauit. 'Ergo, quid refert mea cui seruiam, clitellas dum portem unicas?' XVI. Ouis Ceruus et Lupus Fraudator homines cum aduocat sponsum improbos, non rem expedire, sed malum ordiri expetit. Ouem rogabat ceruus modium tritici, lupo sponsore. At illa, praemetuens dolum, 'Rapere atque abire semper adsueuit lupus; tu de conspectu fugere ueloci impetu. Ubi uos requiram, cum dies aduenerit?' XVII. Ouis Canis et Lupus Solent mendaces luere poenas malefici. Calumniator ab oue cum peteret canis, quem commendasse panem se contenderet, lupus, citatus testis, non unum modo deberi dixit, uerum adfirmauit decem. Ouis, damnata falso testimonio, quod non debebat, soluit. Post paucos dies bidens iacentem in fouea prospexit lupum. 'Haec' inquit 'merces fraudis a superis datur'. XVIII. Mulier Parturiens Nemo libenter recolit qui laesit locum. Instante partu mulier actis mensibus humi iacebat, flebilis gemitus ciens. Vir est hortatus, corpus lecto reciperet, onus naturae melius quo deponeret. 'Minime' inquit 'illo posse confido loco malum finiri quo conceptum est initio'. XIX. Canis Parturiens Habent insidias hominis blanditiae mali; quas ut uitemus, uersus subiecti monent. Canis parturiens cum rogasset alteram, ut fetum in eius tugurio deponeret, facile impetrauit. Dein reposcenti locum preces admouit, tempus exorans breue, dum firmiores catulos posset ducere. Hoc quoque consumpto flagitari ualidius cubile coepit. 'Si mihi et turbae meae par' inquit 'esse potueris, cedam loco'. XX. Canes Famelici Stultum consilium non modo effectu caret, sed ad perniciem quoque mortalis deuocat. Corium depressum in fluuio uiderunt canes. Id ut comesse extractum possent facilius, aquam coepere ebibere: sed rupti prius periere quam quod petierant contingerent. XXI. Leo Senex, Aper, Taurus et Asinus Quicumque amisit dignitatem pristinam, ignauis etiam iocus est in casu graui. Defectus annis et desertus uiribus leo cum iaceret spiritum extremum trahens, aper fulmineis spumans uenit dentibus, et uindicauit ictu ueterem iniuriam. Infestis taurus mox confodit cornibus hostile corpus. Asinus, ut uidit ferum impune laedi, calcibus frontem extudit. At ille exspirans 'Fortis indigne tuli mihi insultare: Te, Naturae dedecus, quod ferre certe cogor bis uideor mori'. XXII. Mustela et Homo Mustela ab homine prensa, cum instantem necem effugere uellet, 'Parce, quaeso', inquit 'mihi, quae tibi molestis muribus purgo domum'. Respondit ille 'Faceres si causa mea, gratum esset et dedissem ueniam supplici. Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis, quas sunt rosuri, simul et ipsos deuores, noli imputare uanum beneficium mihi'. Atque ita locutus improbam leto dedit. Hoc in se dictum debent illi agnoscere, quorum priuata seruit utilitas sibi, et meritum inane iactant imprudentibus. XXIII. Canis Fidelis Repente liberalis stultis gratus est, uerum peritis inritos tendit dolos. Nocturnus cum fur panem misisset cani, obiecto temptans an cibo posset capi, 'Heus', inquit 'linguam uis meam praecludere, ne latrem pro re domini? Multum falleris. Namque ista subita me iubet benignitas uigilare, facias ne mea culpa lucrum'. XXIV. Rana Rupta et Bos Inops, potentem dum uult imitari, perit. In prato quondam rana conspexit bouem, et tacta inuidia tantae magnitudinis rugosam inflauit pellem. Tum natos suos interrogauit an boue esset latior. Illi negarunt. Rursus intendit cutem maiore nisu, et simili quaesiuit modo, quis maior esset. Illi dixerunt 'bouem'. Nouissime indignata, dum uult ualidius inflare sese, rupto iacuit corpore. XXV. Canes et Corcodilli Consilia qui dant praua cautis hominibus et perdunt operam et deridentur turpiter. Canes currentes bibere in Nilo flumine, a corcodillis ne rapiantur, traditum est. Igitur cum currens bibere coepisset canis, sic corcodillus 'Quamlibet lambe otio, noli uereri'. At ille 'Facerem mehercules, nisi esse scirem carnis te cupidum meae'. XXVI. Vulpis et Ciconia Nulli nocendum, si quis uero laeserit, multandum simili iure fabella admonet. Ad cenam uulpes dicitur ciconiam prior inuitasse, et liquidam in patulo marmore posuisse sorbitionem, quam nullo modo gustare esuriens potuerit ciconia. Quae, uulpem cum reuocasset, intrito cibo plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens satiatur ipsa et torquet conuiuam fame. Quae cum lagonae collum frustra lamberet, peregrinam sic locutam uolucrem accepimus: 'Sua quisque exempla debet aequo animo pati'. XXVII. Canis et Thesaurus et Vulturius Haec res auaris esse conueniens potest, et qui, humiles nati, dici locupletes student. Humana effodiens ossa thesaurum canis inuenit, et, uiolarat quia Manes deos, iniecta est illi diuitiarum cupiditas, poenas ut sanctae religioni penderet. Itaque, aurum dum custodit oblitus cibi, fame est consumptus. Quem stans uulturius super fertur locutus 'O canis, merito iaces, qui concupisti subito regales opes, triuio conceptus, educatus stercore'. XXVIII. Vulpis et Aquila Quamuis sublimes debent humiles metuere, uindicta docili quia patet sollertiae. Vulpinos catulos aquila quondam sustulit, nidoque posuit pullis escam ut carperent. Hanc persecuta mater orare incipit, ne tantum miserae luctum importaret sibi. Contempsit illa, tuta quippe ipso loco. Vulpes ab ara rapuit ardentem facem, totamque flammis arborem circumdedit, hosti dolorem damno miscens sanguinis. Aquila, ut periclo mortis eriperet suos, incolumes natos supplex uulpi reddidit. XXIX. Asinus Inridens Aprum Plerumque stulti, risum dum captant leuem, graui destringunt alios contumelia, et sibi nociuum concitant periculum. Asellus apro cum fuisset obuius, 'Salue' inquit 'frater'. Ille indignans repudiat officium, et quaerit cur sic mentiri uelit? Asinus demisso pene 'Similem si negas tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo'. Aper, cum uellet facere generosum impetum, repressit iram et 'Facilis uindicta est mihi: sed inquinari nolo ignauo sanguine'. XXX. Ranae Metuentes Proelia Taurorum Humiles laborant ubi potentes dissident. Rana e palude pugnam taurorum intuens, 'Heu, quanta nobis instat pernicies' ait. interrogata ab alia cur hoc diceret, de principatu cum illi certarent gregis longeque ab ipsis degerent uitam boues, 'Sit statio separata ac diuersum genus; expulsus regno nemoris qui profugerit, paludis in secreta ueniet latibula, et proculcatas obteret duro pede. Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet'. XXXI. Miluus et Columbae Qui se committit homini tutandum improbo, auxilia dum requirit, exitium inuenit. Columbae saepe cum fugissent miluum, et celeritate pinnae uitassent necem, consilium raptor uertit ad fallaciam, et genus inerme tali decepit dolo: 'Quare sollicitum potius aeuum ducitis quam regem me creatis icto foedere, qui uos ab omni tutas praestem iniuria?' Illae credentes tradunt sese miluo. Qui regnum adeptus coepit uesci singulas, et exercere imperium saeuis unguibus. Tunc de reliquis una 'Merito plectimur, huic spiritum praedoni quae commisimus'. µ02 Prologus Exemplis continetur Aesopi genus; nec aliud quicquam per fabellas quaeritur quam corrigatur error ut mortalium, acuatque sese diligens industria. quicumque fuerit ergo iocus narrandi, dum capiat aurem et seruet propositum suum, re commendatur, non auctoris nomine. equidem omni cura morem seruabo senis. sed si libuerit aliquid interponere, dictorum sensus ut delectet uarietas, bonas in partes, lector, accipias uelim ita, si rependet illi breuitas gratiam. cuius uerbosa ne sit commendatio, attende cur negare cupidis debeas, modestis etiam offerre quod non petierint. I. Iuuencus Leo et Praedator Super iuuencum stabat deiectum leo. praedator interuenit, partem postulans. 'Darem' inquit 'nisi soleres per te sumere'; et improbum reiecit. forte innoxius uiator est deductus in eundem locum, feroque uiso rettulit retro pedem. cui placidus ille 'Non est quod timeas' ait, 'et quae debetur pars tuae modestiae audacter tolle'. tunc diuiso tergore siluas petiuit, homini ut accessum daret. Exemplum egregium prorsus et laudabile; uerum est auiditas diues et pauper pudor. II. Anus Diligens Iuuenem, Item Puella A feminis utcumque spoliari uiros, ament, amentur, nempe exemplis discimus. Aetatis mediae quendam mulier non rudis tenebat, annos celans elegantia, animosque eiusdem pulchra iuuenis ceperat. ambae, uideri dum uolunt illi pares, capillos homini legere coepere inuicem. qui se putaret fingi cura mulierum, caluus repente factus est; nam funditus canos puella, nigros anus euellerat. III. Aesopus ad Quendam de Successu Improborum Laceratus quidam morsu uehementis canis, tinctum cruore panem misit malefico, audierat esse quod remedium uulneris. Tunc sic Aesopus: 'Noli coram pluribus hoc facere canibus, ne nos uiuos deuorent, cum scierint esse tale culpae praemium'. Successus improborum plures allicit. IV. Aquila Feles et Aper Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; feles, cauernam nancta in media, pepererat; sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. tum fortuitum feles contubernium fraude et scelesta sic euertit malitia. ad nidum scandit uolucris: 'Pernicies' ait tibi paratur, forsan et miserae mihi. nam, fodere terram quod uides cotidie aprum insidiosum, quercum uult euertere, ut nostram in plano facile progeniem opprimat. terrore offuso et perturbatis sensibus derepit ad cubile saetosae suis; 'Magno' inquit 'in periclo sunt nati tui. nam, simul exieris pastum cum tenero grege, aquila est parata rapere porcellos tibi'. hunc quoque timore postquam compleuit locum, dolosa tuto condidit sese cauo: inde euagata noctu suspenso pede, ubi esca sese expleuit et prolem suam, pauorem simulans prospicit toto die. ruinam metuens aquila ramis desidet: aper rapinam uitans non prodit foras. quid multa? inedia sunt consumpti cum suis, felisque catulis largam praebuerat dapem. Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali, documentum habere hinc stulta credulitas potest. V. Tib. Caesar ad Atriensem Est ardalionum quaedam Romae natio, trepide concursans, occupata in otio, gratis anhelans, multa agendo nil agens, sibi molesta et aliis odiosissima. hanc emendare, si tamen possum, uolo uera fabella; pretium est operae attendere. Caesar Tiberius cum petens Neapolim in Misenensem uillam uenisset suam, quae, monte summo posita Luculli manu, prospectat Siculum et respicit Tuscum mare, ex alte cinctis unus atriensibus, cui tunica ab umeris linteo Pelusio erat destricta, cirris dependentibus, perambulante laeta domino uiridia, alueolo coepit ligneo conspargere humum aestuantem, iactans come officiolum: sed deridetur. inde notis flexibus praecurrit alium in xystum, sedans puluerem. agnoscit hominem Caesar, remque intellegit: 'Heus!' inquit dominus. ille enimuero adsilit, donationis alacer certae gaudio. tum sic iocata est tanta maiestas ducis: 'Non multum egisti et opera nequiquam perit; multo maioris alapae mecum ueneunt'. VI. Aquila et Cornix Contra potentes nemo est munitus satis; si uero accessit consiliator maleficus, uis et nequitia quicquid oppugnant, ruit. Aquila in sublime sustulit testudinem: quae cum abdidisset cornea corpus domo, nec ullo pacto laedi posset condita, uenit per auras cornix, et propter uolans 'Opimam sane praedam rapuisti unguibus; sed, nisi monstraro quid sit faciendum tibi, graui nequiquam te lassabit pondere.' promissa parte suadet ut scopulum super altis ab astris duram inlidat corticem, qua comminuta facile uescatur cibo. inducta uafris aquila monitis paruit, simul et magistrae large diuisit dapem. sic tuta quae Naturae fuerat munere, impar duabus, occidit tristi nece. VII. Muli Duo et Latrones Muli grauati sarcinis ibant duo: unus ferebat fiscos cum pecunia, alter tumentis multo saccos hordeo. ille onere diues celsa ceruice eminens, clarumque collo iactans tintinabulum; comes quieto sequitur et placido gradu. subito latrones ex insidiis aduolant, interque caedem ferro ditem sauciant: diripiunt nummos, neglegunt uile hordeum. spoliatus igitur casus cum fleret suos, 'Equidem' inquit alter 'me contemptum gaudeo; nam nil amisi, nec sum laesus uulnere'. Hoc argumento tuta est hominum tenuitas, magnae periclo sunt opes obnoxiae. VIII. Ceruus ad Boues Ceruus nemorosis excitatus latibulis, ut uenatorum effugeret instantem necem, caeco timore proximam uillam petit, ut opportuno se bouili condidit. hic bos latenti 'Quidnam uoluisti tibi, infelix, ultro qui ad necem cucurreris? at ille supplex 'Vos modo inquit 'parcite: occasione rursus erumpam data'. spatium diei noctis excipiunt uices; frondem bubulcus adfert, nil adeo uidet: eunt subinde et redeunt omnes rustici, nemo animaduertit: transit etiam uilicus, nec ille quicquam sentit. tum gaudens ferus bubus quietis agere coepit gratias, hospitium aduerso quod praestiterint tempore. respondit unus 'Saluum te cupimus quidem, sed, ille qui oculos centum habet si uenerit, magno in periclo uita uertetur tua'. haec inter ipse dominus a cena redit; et, quia corruptos uiderat nuper boues, accedit ad praesaepe: 'Cur frondis parum est? stramenta desunt. tollere haec aranea quantum est laboris?' dum scrutatur singula, cerui quoque alta conspicatur cornua; quem conuocata iubet occidi familia, praedamque tollit. Haec significat fabula dominum uidere plurimum in rebus suis. IX. Auctor Aesopi ingenio statuam posuere Attici, seruumque collocarunt aeterna in basi, patere honoris scirent ut cuncti uiam nec generi tribui sed uirtuti gloriam. quoniam occuparat alter ut primus foret, ne solus esset, studui, quod superfuit. nec haec inuidia, uerum est aemulatio. quodsi labori fauerit Latium meo, plures habebit quos opponat Graeciae. si Liuor obtrectare curam uoluerit, non tamen eripiet laudis conscientiam. si nostrum studium ad aures peruenit tuas, et arte fictas animus sentit fabulas, omnem querellam submouet felicitas. sin autem rabulis doctus occurrit labor, sinistra quos in lucem natura extulit, nec quidquam possunt nisi meliores carpere, fatale exilium corde durato feram, donec Fortunam criminis pudeat sui. µ03 Prologus Phaedri libellos legere si desideras, uaces oportet, Eutyche, a negotiis, ut liber animus sentiat uim carminis. "Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum, momentum ut horae pereat officiis meis." Non ergo causa est manibus id tangi tuis, quod occupatis auribus non conuenit. Fortasse dices: "Aliquae uenient feriae, quae me soluto pectore ad studium uocent." Legesne, quaeso, potius uiles nenias, impendas curam quam rei domesticae, reddas amicis tempora, uxori uaces, animum relaxes, otium des corpori, ut adsuetam fortius praestes uicem? Mutandum tibi propositum est et uitae genus, intrare si Musarum limen cogitas. Ego, quem Pierio mater enixa est iugo, in quo Tonanti sancta Mnemosyne Ioui, fecunda nouies, artium peperit chorum, quamuis in ipsa paene natus sim schola, curamque habendi penitus corde eraserim, nec Pallade hanc inuita in uitam incubuerim, fastidiose tamen in coetum recipior. Quid credis illi accidere qui magnas opes exaggerare quaerit omni uigilia, docto labori dulce praeponens lucrum? Sed iam, "quodcumque fuerit," ut dixit Sinon ad regem cum Dardaniae perductus foret, librum exarabo tertium Aesopi stilo, honori et meritis dedicans illum tuis. Quem si leges, laetabor; sin autem minus, habebunt certe quo se oblectent posteri. Nunc, fabularum cur sit inuentum genus, breui docebo. Seruitus obnoxia, quia quae uolebat non audebat dicere, affectus proprios in fabellas transtulit, calumniamque fictis elusit iocis. Ego illius pro semita feci uiam, et cogitaui plura quam reliquerat, in calamitatem deligens quaedam meam. quodsi accusator alius Seiano foret, si testis alius, iudex alius denique, dignum faterer esse me tantis malis, nec his dolorem delenirem remediis. Suspicione si quis errabit sua, et, rapiens ad se quod erit commune omnium, stulte nudabit animi conscientiam, huic excusatum me uelim nihilo minus. Neque enim notare singulos mens est mihi, uerum ipsam uitam et mores hominum ostendere. rem me professum dicet fors aliquis grauem. Si Phryx Aesopus potuit, si Anacharsis Scythes aeternam famam condere ingenio suo, ego litteratae qui sum proprior Graeciae, cur somno inerti deseram patriae decus, Threissa cum gens numeret auctores deos, Linoque Apollo sit parens, Musa Orpheo, qui saxa cantu mouit et domuit feras Hebrique tenuit impetus dulci mora? Ergo hinc abesto, Liuor, ne frustra gemas, quom iam mihi sollemnis dabitur gloria. Induxi te ad legendum? Sincerum mihi candore noto reddas iudicium peto. I. Anus ad Amphoram Anus iacere uidit epotam amphoram, adhuc Falerna faece e testa nobili odorem quae iucundum late spargeret. Hunc postquam totis auida traxit naribus: "O suauis anima, quale in te dicam bonum antehac fuisse, tales cum sint reliquiae!" Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit. II. Panthera et Pastores Solet a despectis par referri gratia. Panthera inprudens olim in foueam decidit. Videre agrestes; alii fustes congerunt, alii onerant saxis; quidam contra miseriti periturae quippe, quamuis nemo laederet, misere panem ut sustineret spiritum. Nox insecuta est; abeunt securi domum, quasi inuenturi mortuam postridie. At illa, uires ut refecit languidas, ueloci saltu fouea sese liberat et in cubile concito properat gradu. Paucis diebus interpositis prouolat, pecus trucidat, ipsos pastores necat, et cuncta uastans saeuit irato impetu. Tum sibi timentes qui ferae pepercerant damnum haut recusant, tantum pro uita rogant. At illa: "Memini quis me saxo petierit, quis panem dederit; uos timere absistite; illis reuertor hostis qui me laeserunt." III. Aesopus et Rusticus Vsu peritus hariolo ueracior uulgo perhibetur; causa sed non dicitur, notescet quae nunc primum fabella mea. Habenti cuidam pecora perpererunt oues agnos humano capite. Monstro territus ad consulendos currit maerens hariolos. Hic pertinere ad domini respondet caput, et auertendum uictima periculum. Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram et insitiuos significari liberos, sed expiari posse maiore hostia. Quid multa? Variis dissident sententiis, hominisque curam cura maiore adgrauant. Aesopus ibi stans, naris emunctae senex, natura numquam uerba cui potuit dare, "Si procurare uis ostentum, rustice, uxores" inquit "da tuis pastoribus." IV. Lanius et Simius Pendere ad lanium quidam uidit simium inter relicuas merces atque opsonia; quaesiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans "Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor." Ridicule magis hoc dictum quam uere aestimo; quando et formosos saepe inueni pessimus, et turpi facie multos cognoui optimos. V. Aesopus et Petulans Successus ad perniciem multos deuocat. Aesopo quidam petulans lapidem impegerat. "Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit sic prosecutus: "Plus non habeo mehercule, sed unde accipere possis monstrabo tibi. Venit ecce diues et potens; huic similiter impinge lapidem, et dignum accipies praemium." Persuasus ille fecit quod monitus fuit, sed spes fefellit impudentem audaciam; comprensus namque poenas persoluit cruce. VI. Musca et Mula Musca in temone sedit et mulam increpans "Quam tarde es" inquit "non uis citius progredi? Vide ne dolone collum conpungam tibi." Respondit illa: "Verbis non moueor tuis; sed istum timeo sella qui prima sedens cursum flagello temperat lento meum, et ora frenis continet spumantibus. quapropter aufer friuolam insolentiam; nam et ubi tricandum et ubi sit currendum scio." Hoc derideri fabula merito potest qui sine uirtute uanas exercet minas. VII. Lupus ad Canem Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar. Cani perpasto macie confectus lupus forte occurrit; dein, salutati inuicem ut restiterunt," Vnde sic, quaeso, nites? Aut quo cibo fecisti tantum corporis? Ego, qui sum longe fortior, pereo fame." Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi, praestare domino si par officium potes." "Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis, a furibus tuearis et noctu domum. Adfertur ultro panis; de mensa sua dat ossa dominus; frusta iactat familia, et quod fastidit quisque pulmentarium. Sic sine labore uenter impletur meus." "Ego uero sum paratus: nunc patior niues imbresque in siluis asperam uitam trahens. Quanto est facilius mihi sub tecto uiuere, et otiosum largo satiari cibo!" "Veni ergo mecum." Dum procedunt, aspicit lupus a catena collum detritum cani. "Vnde hoc, amice?" "Nil est." "Dic, sodes, tamen." "Quia uideor acer, alligant me interdiu, luce ut quiescam, et uigilem nox cum uenerit: crepusculo solutus qua uisum est uagor." "Age, abire si quo est animus, est licentia?" "Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis; regnare nolo, liber ut non sim mihi." VIII. Soror ad Fratrem Praecepto monitus saepe te considera. Habebat quidam filiam turpissimam, idemque insignem pulchra facie filium. Hi speculum, in cathedra matris ut positum fuit, pueriliter ludentes forte inspexerunt. Hic se formosum iactat; illa irascitur nec gloriantis sustinet fratris iocos, accipiens ‹ quid enim? ‹ cuncta in contumeliam. Ergo ad patrem decurrit laesura inuicem, magnaque inuidia criminatur filium, uir natus quod rem feminarum tetigerit. Amplexus ille utrumque et carpens oscula dulcemque in ambos caritatem partiens, "Cotidie" inquit "speculo uos uti uolo, tu formam ne corrumpas nequitiae malis, tu faciem ut istam moribus uincas bonis." IX. Socrates ad Amicos Vulgare amici nomen sed rara est fides. Cum paruas aedes sibi fundasset Socrates (cuius non fugio mortem si famam adsequar, et cedo inuidiae dummodo absoluar cinis), ex populo sic nescioquis, ut fieri solet: "Quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?" "Vtinam" inquit "ueris hanc amicis impleam!" X. Poeta de Credere et non Credere Periculosum est credere et non credere. Vtriusque exemplum breuiter adponam rei. Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est; Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium. Ergo exploranda est ueritas multum, prius quam stulte praua iudicet sententia. Sed, fabulosam ne uetustatem eleues, narrabo tibi memoria quod factum est mea. Maritus quidam cum diligeret coniugem, togamque puram iam pararet filio, seductus in secretum a liberto est suo, sperante heredem suffici se proximum. qui, cum de puero multa mentitus foret et plura de flagitiis castae mulieris, adiecit, id quod sentiebat maxime doliturum amanti, uentitare adulterum stuproque turpi pollui famam domus. Incensus ille falso uxoris crimine simulauit iter ad uillam, clamque in oppido subsedit; deinde noctu subito ianuam intrauit, recta cubiculum uxoris petens, in quo dormire mater natum iusserat, aetatem adultam seruans diligentius. Dum quaerunt lumen, dum concursant familia, irae furentis impetum non sustinens ad lectum uadit, temptat in tenebris caput. Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit, nihil respiciens dum dolorem uindicet. Lucerna adlata, simul adspexit filium sanctamque uxorem dormientem [illum prope], sopita primo quae nil somno senserat, representauit in se poenam facinoris et ferro incubuit quod credulitas strinxerat. Accusatores postularunt mulierem, Romamque pertraxerunt ad centumuiros. Maligna insontem deprimit suspicio, quod bona possideat. Stant patroni fortiter causam tuentes innocentis feminae. A diuo Augusto tum petiere iudices ut adiuuaret iuris iurandi fidem, quod ipsos error implicuisset criminis. Qui postquam tenebras dispulit calumniae certumque fontem ueritatis repperit, "Luat" inquit "poenas causa libertus mali; namque orbam nato simul et priuatum uiro miserandam potius quam damnandam existimo. Quod si delata perscrutatus crimina paterfamilias esset, si mendacium subtiliter limasset, a radicibus non euertisset scelere funesto domum." Nil spernat auris, nec tamen credat statim, quandoquidem et illi peccant quos minime putes, et qui non peccant impugnantur fraudibus. Hoc admonere simplices etiam potest, opinione alterius ne quid ponderent. Ambitio namque dissidens mortalium aut gratiae subscribit aut odio suo. Erit ille notus quem per te congnoueris. Haec exsecutus sum propterea pluribus, breuitate nimia quoniam quosdam offendimus. XI. Eunuchus ad Improbum Eunuchus litigabat cum quodam improbo, qui super obscena dicta et petulans iurgium damnum insectatus est amissi corporis. "En" ait "hoc unum est cur laborem ualidius, integritatis testes quia desunt mihi. Sed quid Fortunae, stulte, delictum arguis? Id demum est homini turpe quod meruit pati." XII. Pullus ad Margaritam In sterculino pullus gallinacius dum quaerit escam margaritam repperit. "Iaces indigno quanta res" inquit "loco! Hoc si quis pretii cupidus uidisset tui, olim redisses ad splendorem pristinum. Ego quod te inueni, potior cui multo est cibus, nec tibi prodesse nec mihi quicquam potest." Hoc illis narro qui me non intellegunt. XIII. Apes et Fuci Vespa Iudice Apes in alta fecerant quercu fauos. Hos fuci inertes esse dicebant suos. Lis ad forum deducta est, uespa iudice; quae, genus utrumque nosset cum pulcherrime, legem duabus hanc proposuit partibus: "Non inconueniens corpus et par est color, in dubium plane res ut merito uenerit. Sed, ne religio peccet inprudens mea, aluos accipite et ceris opus infundite, ut ex sapore mellis et forma faui, de quis nunc agitur, auctor horum appareat." Fuci recusant, apibus condicio placet. Tunc illa talem rettulit sententiam: "Apertum est quis non possit et quis fecerit. Quapropter apibus fructum restituo suum." Hanc praeterissem fabulam silentio, si pactam fuci non recusassent fidem. XIV. De Lusu et Seueritate Puerorum in turba quidam ludentem Atticus Aesopum nucibus cum uidisset, restitit, et quasi delirum risit. Quod sensit simul derisor potius quam deridendus senex, arcum retensum posuit in media uia: "Heus" inquit "sapiens, expedi quid fecerim." Concurrit populus. Ille se torquet diu, nec quaestiones positae causam intellegit. Nouissime succumbit. Tum uictor sophus: "Cito rumpes arcum, semper se tensum habueris; at si laxaris, cum uoles erit utilis." Sic lusus animo debent aliquando dari, ad cogitandum melior ut redeat tibi. XV. Canis ad Agnum Inter capellas agno palanti canis "Stulte" inquit "erras; non est hic mater tua." Ouesque segregatas ostendit procul. "Non illam quaero quae cum libitum est concipit, dein portat onus ignotum certis mensibus, nouissime prolapsam effundit sarcinam; uerum illam quae me nutrit admoto ubere, fraudatque natos lacte ne desit mihi." "Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita. Beneficium sane magnum natali dedit, ut expectarem lanium in horas singulas! Vnde illa sciuit niger an albus nascerer? Age porro, parere si uoluisset feminam, quid profecisset cum crearer masculus? Cuius potestas nulla in gignendo fuit, cur hac sit potior quae iacentis miserita est, dulcemque sponte praestat beneuolentiam? Facit parentes bonitas, non necessitas." [His demonstrare uoluit auctor uersibus obsistere homines legibus, meritis capi.] XVI. Cicada et Noctua Humanitati qui se non accommodat plerumque poenas oppetit superbiae. Cicada acerbum noctuae conuicium faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere cauoque ramo capere somnum interdiu. Rogata est ut taceret. Multo ualidius clamare occepit. Rursus admota prece accensa magis est. Noctua, ut uidit sibi nullum esse auxilium et uerba contemni sua, hac est adgressa garrulam fallacia: "Dormire quia me non sinunt cantus tui, sonare citharam quos putes Apollinis, potare est animus nectar, quod Pallas mihi nuper donauit; si non fastidis, ueni; una bibamus." Illa, quae arebat siti, simul gaudebat uocem laudari suam, cupide aduolauit. Noctua, obsepto cauo, trepidantem consectata est et leto dedit. Sic, uiua quod negarat, tribuit mortua. XVII. Arbores in Deorum Tutela Olim quas uellent esse in tutela sua diui legerunt arbores. Quercus Ioui, at myrtus Veneri placuit, Phoebo laurea, pinus Cybebae, populus celsa Herculi. Minerua admirans quare steriles sumerent interrogauit. Causam dixit Iuppiter: "Honorem fructu ne uideamur uendere." "At mehercules narrabit quod quis uoluerit, oliua nobis propter fructum est gratior." Tum sic deorum genitor atque hominum sator: "O nata, merito sapiens dicere omnibus. Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria." Nihil agere quod non prosit fabella admonet. XVIII. Pauo ad Iunonem de uoce sua Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens cantus luscinii quod sibi no tribuerit; illum esse cunctis auribus mirabilem, se derideri simul ac uocem miserit. Tunc consolandi gratia dixit dea: "Sed forma uincis, uincis magnitudine; nitor smaragdi collo praefulget tuo, pictisque plumis gemmeam caudam explicas." "Quo mi" inquit "mutam speciem si uincor sono?" "Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae; tibi forma, uires aquilae, luscinio melos, augurium coruo, laeua cornici omina; omnesque propriis sunt contentae dotibus. Noli adfectare quod tibi non est datum, delusa ne spes ad querelam reccidat." XIX. Aesopus Respondet Garrulo Aesopus domino solus cum esset familia, parare cenam iussus est maturius. Ignem ergo quaerens aliquot lustrauit domus, tandemque inuenit ubi lacernam accenderet, tum circumeunti fuerat quod iter longius effecit breuius: namque recta per forum coepit redire. Et quidam e turba garrulus: "Aesope, medio sole quid tu lumine?" "Hominem" inquit "quaero." Et abiit festinans domum. Hoc si molestus ille ad animum rettulit, sensit profecto se hominem non uisum seni, intempestiue qui occupato adluserit. Epilogus Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens: primum, esse uidear ne tibi molestior, distringit quem multarum rerum uarietas; dein, si quis eadem forte conari uelit, habere ut possit aliquid operis residui; Quamuis materiae tanta abundet copia, labori faber ut desit, non fabro labor. Breuitatis nostrae praemium ut reddas peto quod es pollicitus; exhibe uocis fidem. Nam uita morti propior est cotidie; et hoc minus redibit ad me muneris, quo plus consumet temporis dilatio. Si cito rem perages, usus fiet longior; fruar diutius si celerius coepero. Languentis aeui dum sunt aliquae reliquiae, auxilio locus est: olim senio debilem frustra aduuare bonitas nitetur tua, cum iam desierit esse beneficio utilis, et Mors uicina flagitabit debitum. Stultum admouere tibi preces existimo, procliuis ultro cum sis misericordiae. Saepe impetrauit ueniam confessus reus: quanto innocenti iustius debet dari? Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius; dein simili gyro uenient aliorum uices. Decerne quod religio, quod patitur fides, ut gratuler me stare iudicio tuo. Excedit animus quem proposui terminum, sed difficulter continetur spiritus, integritatis qui sincerae conscius a noxiorum premitur insolentiis. Qui sint, requiris? Apparebunt tempore. Ego, quondam legi quam puer sententiam "Palam muttire plebeio piaculum est," dum sanitas constabit, pulchre meminero. µ04 Prologus. Poeta ad Particulonem Cum destinassem terminum operi statuere, in hoc ut aliis asset materiae satis, consilium tacito corde damnaui [meum] Nam si quis etiam talis est tituli [appetens], quo pacto diuinabit quidnam omiserim, ut illud ipse incipiat famae tradere, sua cuique cum sit animi cogitatio colorque proprius? Ergo non leuitas mihi, sed certa ratio causam scribendi dedit. Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis, (quas Aesopias, non Aesopi, nomino, quia paucas ille ostendit, ego plures sero, usus uetusto genere sed rebus nouis,) quartum libellum cum uacaris perleges. Hunc obtrectare si uolet malignitas, imitari dum non possit, obtrectet licet. Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui uestra in chartas uerba transfertis mea, dignumque longa iudicatis memoria. Inlitteratum plausum nec desidero. I. Asinus et Galli Qui natus est infelix, non uitam modo tristem decurrit, uerum post obitum quoque persequitur illum dura fati miseria. Galli Cybebes circum in questus ducere asinum solebant, baiulantem sarcinas. Is cum labore et plagis esset mortuus, detracta pelle sibi fecerunt tympana. Rogati mox a quodam, delicio suo quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo: "Putabat se post mortem securum fore: ecce aliae plagae congeruntur mortuo!" II. Poeta Ioculare tibi uidemur: et sane leui, dum nil habemus maius, calamo ludimus. Sed diligenter intuere has nenias; quantum in pusillis utilitatem reperies! Non semper ea sunt quae uidentur: decipit frons prima multos, rara mens intellegit quod interiore condidit cura angulo. Hoc ne locutus sine mercede existimer, fabellam adiciam de mustela et muribus. Mustela, cum annis et senecta debilis mures ueloces non ualeret adsequi, inuoluit se farina et obscuro loco abiecit neclegenter. Mus, escam putans, adsiluit et comprensus occubuit neci; alter similiter, deinde perit et tertius. post aliquot uenit saeculis retorridus, qui saepe laqueos et muscipula effugerat; proculque insidias cernens hostis callidi, "Sic ualeas," inquit, "ut farina es, quae iaces!" III. De Vulpe et Vua Fame coacta uulpes alta in uinea uuam adpetebat, summis saliens uiribus. Quam tangere ut non potuit, discedens ait: "Nondum matura es; nolo acerbam sumere." Qui, facere quae non possunt, uerbis eleuant, adscribere hoc debebunt exemplum sibi. IV. Equus et Aper Equus sedare solitus quo fuerat sitim, dum sese aper uolutat turbauit uadum. Hinc orta lis est. Sonipes, iratus fero, auxilium petiit hominis; quem dorso leuans rediit ad hostem laetus. Hunc telis eques postquam interfecit, sic locutus traditur: "Laetor tulisse auxilium me precibus tuis; nam praedam cepi et didici quam sis utilis." Atque ita coegit frenos inuitum pati. Tum maestus ille: "Paruae uindictam rei dum quaero demens, seruitutem repperi." Haec iracundos admonebit fabula inpune potius laedi quam dedi alteri. V. Poeta Plus esse in uno saepe quam in turba boni narratione posteris tradam breui. Quidam decedens tres reliquit filias, unam formosam et oculis uenantem uiros, at alteram lanificam et frugi rusticam, deuotam uino tertiam et turpissimam. Harum autem matrem fecit heredem senex sub condicione, totam ut fortunam tribus aequaliter distribuat, sed tali modo: "Ni data possideant aut fruantur"; tum "simul habere res desierint quas acceperint, centena matri conferant sestertia." Athenas rumor implet, mater sedula iuris peritos consulit; nemo expedit quo pacto ni possideant quod fuerit datum, fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil quanam ratione conferant pecuniam. Postquam consumpta est temporis longi mora, nec testamenti potuit sensus colligi, fidem aduocauit iure neglecto parens. Seponit moechae uestem, mundum muliebrem, lauationem argenteam, eunuchos glabros; lanificae agellos, pecora, uillam, operarios, boues, iumenta et instrumentum rusticum; potrici plenam antiquis apothecam cadis, domum politam et delicatos hortulos. Sic destinata dare cum uellet singulis et adprobaret populus, qui illas nouerat, Aesopus media subito in turba constitit: "O si maneret condito sensus patri, quam grauiter ferret quod uoluntatem suam interpretari non potuissent Attici!" Rogatus deinde soluit errorem omnium: "Domum et ornamenta cum uenustis hortulis et uina uetera date lanificae rusticae; uestem, uniones, pedisequos et cetera illi adsignate uitam quae luxu trahit; agros et uillam et pecora cum pastoribus donate moechae. Nulla poterit perpeti ut moribus quid teneat alienum suis. Deformis cultum uendet ut uinum paret; agros abiciet moecha ut ornatum paret; at illa gaudens pecore et lanae dedita quacumque summa tradet luxuriam domus. Sic nulla possidebit quod fuerit datum, et dictam matri conferent pecuniam ex pretio rerum quas uendiderint singulae." Ita quod multorum fugit inprudentiam unius hominis repperit sollertia. VI. Pugna Murium et Mustelarum Cum uicti mures mustelarum exercitu (historia, quot sunt, in tabernis pingitur) fugerent et artos circum trepidarent cauos, aegre recepti, tamen euaserunt necem: duces eorum, qui capitibus cornua suis ligarant ut conspicuum in proelio haberent signum quod sequerentur milites, haesere in portis suntque capti ab hostibus; quos immolatos uictor auidis dentibus capacis alui mersit tartareo specu. Quemcumque populum tristis euentus premit, periclitatur magnitudo principium, minuta plebes facili praesidio latet. VII. Phaedrus Tu qui nasute scripta destringis mea, et hoc iocurum legere fastidis genus, parua libellum sustine patientia, seueritatem frontis dum placo tuae et in coturnis prodit Aesopus nouis: "Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo pinus bipenni concidisset Thessala, nec ad professae mortis audacem uiam fabricasset Argus opere Palladio ratem, inhospitalis prima quae Ponti sinus patefecit in perniciem Graium et Barbarum. Namque et superbi luget Aeetae domus, et regna Peliae scelere Medeae iacent, quae, saeuum ingenium uariis inuoluens modis, illinc per artus fratris explicuit fugam, hic caede patris Peliadum infecit manus." Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est", ait "falsoque dictum, longe quia uetustior Aegea Minos classe predomuit freta, iustique uindicauit exemplum imperi." Quid ergo possum facere tibi, lector Cato, si nec fabellae et iuuant nec fabulae? Noli molestus esse ominino litteris, maiore exhibeant ne tibi molestiam. Hoc illis dictum qui stultia nausiant et, ut putentur sapere, caelum uituperant VIII. Serpens ad Fabrum Ferrarium Mordaciorem qui improbo dente adpetit, hoc argumento se describi sentiat. In officinam fabri uenit uipera. Haec, cum temptaret si qua res esset cibi, limam momordit. Illa contra contumax, "Quid me," inquit, "stulta, dente captas laedere, omne adsueui ferrum quae conrodere?" IX. Vulpis et Caper Homo in periclum simul ac uenit callidus, reperire effugium quaerit alterius malo. Cum decidisset uulpes in puteum inscia et altiore clauderetur margine, deuenit hircus sitiens in eundem locum. Simul rogauit, esset an dulcis liquor et copiosus, illa fraudem moliens: "Descende, amice; tanta bonitas est aquae, uoluptas ut satiari non possit mea." Immisit se barbatus. Tum uulpecula euasit puteo, nixa celsis cornibus, hircumque clauso liquit haerentem uado. X. De Vitiis Hominum Peras imposuit Iuppiter nobis duas: propriis repletam uitiis post tergum dedit, alienis ante pectus suspendit grauem. Hac re uidere nostra mala non possumus; alii simul delinquunt, censores sumus. XI. Fur et Lucerna Lucernam fur accendit ex ara Iouis ipsumque compilauit ad lumen suum. Onustus qui sacrilegio cum discederet, repente uocem sancta misit Religio: "Malorum quamuis ista fuerint munera mihique inuisa, ut non offendar subripi, tamen, sceleste, spiritu culpam lues, olim cum adscriptus uenerit poenae dies. Sed ne ignis noster facinori praeluceat, per quem uerendos excolit pietas deos, ueto esse tale luminis commercium." Itaque hodie nec lucernam de flamma deum nec de lucerna fas est accendi sacrum. Quot res contineat hoc argumentum utiles non explicabit alius quam qui repperit. Significat primum saepe quos ipse alueris tibi inueniri maxime contrarios; secundum ostendit scelera non ira deum, Fatorum dicto sed puniri tempore; nouissime interdicit ne cum melefico usum bonus consociet ullius rei. XII. Malas Esse Diuitias Opes inuisae merito sunt forti uiro, quia diues arca ueram laudem intercipit. Caelo receptus propter uirtutem Hercules, cum gratulantes persalutasset deos, ueniente Pluto, qui Fortunae est filius, auertit oculos. Causam quaesiuit Pater. "Odi" inquit "illum quia malis amicus est simulque obiecto cuncta corrumpit lucro." XIII. Simius Tyrannus "Vtilius homini nil est quam recte loqui." Probanda cunctis est quidem sententia; sed ad perniciem solet agi sinceritas, [ubi ueritate plus ualet mendacium.] Duo homines, unus fallax et alter uerax, iter simul agebant. Et cum ambularent, uenerunt in prouinciam simiarum. Quos ut uidit una ex multitudine simiarum, ipse qui prior esse uidebatur, iussit eos teneri, ut interrogaret quid de illo homines dicerent. Iussitque omnes sibi similes adstare ante se ordine longo, dextra laeuaque, et sibi sedile parari; sicut uiderat imperatorem aliquando, taliter sibi adstare fecit. Iubentur homines adduci in medio. Ait maior: "Quis sum ego?" Fallax dixit: "Tu es imperator." Iterum interrogat: "Et isti quos uides ante me stare?"Respondit: "Hi sunt comites tui, primicerii, campidoctores, militares officii." Et quia mendacio laudatus est cum turba sua, iubet illum munerari, et quia adulatus est, omnes illos fefellit. Verax autem apud se cogitabar: "Si iste mendax, qui omnia mentitur, sic accepit, si uerum dixero, magis munerabor." Tunc ait maior simia: "Dic et tu, quis sum ego, et hi quos ante me uides?" At ille, qui semper ueritatem amabat et loqui consueuerat, respondit: "Tu es uere simia, et omnes hi similes tui simiae semper sunt." Iubentur continuo lacerari dentibus et unguibus, eo quod uerum dixisset. Malis hominibus, qui fallaciam et malitiam amant, honestatem et ueritatem lacerant. XIV. De Leone Regnante Tacere [ubi] tormentum, [par] poenast loqui. Cum se ferarum regem fecisset leo, et aequitatis uellet famam consequi, a pristina deflexit consuetudine, atque inter illas tenui contentus cibo sancta incorrupta iura reddebat fide. Postquam labare coepit paenitentia, (et mutare non posset naturam, coepit aliquos ducere in secretum et fallacia quaerere si ei os puteret. Illos qui dicebant "putet," et qui dicebant "non putet," omnes tamen laniabat, ita ut saturaretur sanguine. Cum multis hoc fecisset, postea simium interrogabat si putorem haberet in ore. Ille quasi cinnamomum dixit fragrare et quasi deorum altaria. Leo erubuit laudatorem, sed, ut deciperet, mutauit fidem et quaesiuit fraudem, atque languere se simulabat. Continuo uenerunt medici; qui, ut uenas serunt ei sumere cibum aliquem qui leuis esset et tolleret fastidium pro digestione, ut regibus omnia licent. "Ignota est" inquit "mihi caro simii; uellem illam probare." Vt est locutus, statim necatur beniloquus simius, ut eius carnem cito escam sumeret. [Vna enim est poena loquentis et no loquentis).] XV. Prometheus [tum materia eadem usus formauit recens] a fictione ueretri linguam mulieris. Adfinitatem traxit inde obscaenitas. XVI.Idem Rogauit alter tribadas et molles mares quae ratio procreasset, exposuit senex: "Idem Prometheus, auctor uulgi fictilis qui, simul offendit ad fortunam, frangitur, naturae partes ueste quas celat pudor cum separatim toto finxisset die, aptare mox ut posset corporibus suis, ad cenam est inuitatus subito a Libero; ubi inrigatus multo uenas nectare sero domum est reuersus titubanti pede. Tum semisomno corde et errore ebrio adplicuit uirginale generi masculo, et masculina membra adposuit feminis. Ita nunc libido prauo fruitur gaudio." XVII. De Capris Barbatis Barbam capellae cum impetrassent ab Ioue, hirci maerentes indignari coeperunt quod dignitatem feminae aequassent suam. "Sinite," inquit, "illas gloria uana frui et usurpare uestri ornatum muneris, pares dum non sint uestrae fortitudini." Hoc argumentum monet ut sustineas tibi habitu esse similes qui sunt uirtute impares. XVIII. De Fortunis Hominum Cum de fortunis quidam quereretur suis, Aesopus finxit consolandi hoc gratia. "Vexata saeuis nauis tempestatibus inter uectorum lacrimas et mortis metum, faciem ad serenam ut subito mutatur dies, ferri secundis tuta coepit flatibus nimiaque nautas hilaritate extollere. Factus periclo sic gubernator sophus: "Parce gaudere oportet et sensim queri, totam quia uitam miscet dolor et gaudium." XIX. Canes Legatos Miserunt ad Iouem Canes legatos olim misere ad Iouem meliora uitae tempora oratum suae, ut sese eriperet hominum contumeliis, furfuribus sibi consparsum quod panem darent fimoque turpi maxime explerent famem. Profecti sunt legati non celeri pede; dum naribus scrutantur escam in stercore, citati non respondent. Vix tandem inuenit eos Mercurius et turbatos adtrahit. Tum uero uultum magni ut uiderunt Iouis, totam timentes concacarunt regiam. Vetat dimitti magnus illos Iuppiter; propulsi uero fustibus uadunt foras. .................................... mirari sibi legatos non reuertier; turpe aestimantes aliquid commissum a suis, post aliquod tempus alios ascribi iubent. Rumor cacatus superiores prodidit; timentes rursus aliquid ne simile accidat, odore canibus anum, sed multo, replent. Mandata dant; legati mittuntur; statim abeunt; rogantes aditum continuo impetrant. Consedit genitor tum deorum maximus quassatque fulmen; tremere coepere omnia. Canes confusi, subitus quod fuerat fragor, repente, odore mixto cum merdis, cacant. Di clamant omnes uindicandam iniuriam. Sic est locutus ante poenam Iuppiter: "Non est legatos regis non dimittere, nec est difficile poenas culpae imponere. Sed hoc feretur pro ludibrio praemium: non ueto dimitti, uerum cruciari fame, ne uentrem continere non possint suum. Illi autem qui miserunt bis tam futtiles numquam carebunt hominum contumelia." Ita nunc legatos expectantes posteri, nouum ut uenire quis uidet culum olfacit. XX. Serpens Misericordi Nociua Qui fert malis auxilium, post tempus dolet. Gelu rigentem quidam colubram sustulit sinuque fouit, contra se ipse misericors; namque, ut refecta est, necuit hominem protinus. Hanc alia cum rogaret causam facinoris, respondit: "Ne quis discat prodesse improbis." XXI. Vulpis et Draco Vulpes cubile fodiens dum terram eruit agitque pluris altius cuniculos, peruenit ad draconis speluncam ultimam, custodiebat qui thesauros abditos. Hunc simul aspexit: "Oro ut inprudentiae des primum ueniam; deinde si pulchre uides quam non conueniens aurum sit uitae meae, respondeas clementer: quem fructum capis hoc ex labore, quodue tantum est praemium ut careas somno et aeuum in tenebris exigas?" "Nullum" inquit ille, "uerum hoc ab summo mihi Ioue adtributum est." "Ergo nec sumis tibi nec ulli donas quidquam?" "Sic Fatis placet." "Nolo irascaris, libere si dixero: dis est iratis natus qui est similis tibi." Abiturus illuc quo priores abierunt, quid mente caeca miserum torques spiritum? Tibi dico, auare, gaudium heredis tui, qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, qui tristis audis musicum citharae sonum, quem tibiarum macerat iucunditas, obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, qui dum quadrantes aggeras patrimonio caelum fatigas sordido periurio, qui circumcidis omnem inpensam funeris, Libitina ne quid de tuo faciat lucri. XXII. Phaedrus Quid iudicare cogitas, Liuor, modo? Licet dissimulet, pulchre tamen intellego. Quicquid putabit esse dignum memoria, Aesopi dicet; si quid minus adriserit, a me contendet fictum quouis pignore. Quem uolo refelli iam nunc responso meo: siue hoc ineptum siue laudandum est opus, inuenit ille, nostra perfecit manus. Sed exsequamur coepti propositum ordinem. XXIII. De Simonide Homo doctus in se semper diuitias habet. Simonides, qui scripsit egregium melos, quo paupertatem sustineret facilius, circum ire coepit urbes Asiae nobiles, mercede accepta laudem uictorum canens. Hoc genere quaestus postquam locuples factus est, redire in patriam uoluit cursu pelagio; erat autem, ut aiunt, natus in Cia insula. ascendit nauem; quam tempestas horrida simul et uetustas medio dissoluit mari. Hi zonas, illi res pretiosas colligunt, subsidium uitae. Quidam curiosior: "Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?" "Mecum" inquit "mea sunt cuncta."Tunc pauci enatant, quia plures onere degrauati perierant. Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit, nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi. Hic litterarum quidam studio deditus, Simonidis qui saepe uersus legerat, eratque absentis admirator maximus, sermone ab ipso cognitum cupidissime ad se recepit; ueste, nummis, familia hominem exornauit. Ceteri tabulam suam portant, rogantes uictum. Quos casu obuios Simonides ut uidit: "Dixi" inquit "mea mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit." XXIV. Mons Parturiens Mons parturibat, gemitus immanes ciens, eratque in terris maxima expectatio. At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi, qui, magna cum minaris, extricas nihil. XXV. Formica et Musca [Nihil agere quod non prosit fabella indicat.] Formica et musca contendebant acriter, quae pluris esset. Musca sic coepit prior: "Conferre nostris tu potes te laudibus? Moror inter aras, templa perlustro deum; ubi immolatur, exta praegusto omnia; in capite regis sedeo cum uisum est mihi, et matronarum casta delibo oscula; laboro nihil atque optimis rebus fruor. Quid horum simile tibi contingit, rustica?" "Est gloriosus sane conuictus deum, sed illi qui inuitatur, non qui inuisus est. Aras frequentas? Nempe abigeris quom uenis. Reges commemoras et matronarum oscula? Super etiam iactas tegere quod debet pudor. Nihil laboras? Ideo, cum opus est, nihil habes. Ego grana in hiemem cum studiose congero, te circa murum pasci uideo stercore; mori contractam cum te cogunt frigora, me copiosa recipit incolumem domus. aestate me lacessis; cum bruma est siles. Satis profecto rettudi superbiam." Fabella talis hominum discernit notas, eorum qui se falsis ornant laudibus, et quorum uirtus exhibet solidum decus. XXVI. Poeta Quantum ualerent inter homines litterae dixi superius; quantus nunc illis honos a superis sit tributus tradam memoriae. Simonides idem ille de quo rettuli, uictori laudem cuidam pyctae ut scriberet certo conductus pretio, secretum petit. Exigua cum frenaret materia impetum, usus poetae more est et licentia atque interposuit gemina Ledae sidera, auctoritatem similis referens gloriae. Opus adprobauit; sed mercedis tertiam accepit partem. Cum relicuas posceret: "Illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae. Verum, ut ne irate te dimissum sentiant, ad cenam mihi promitte; cognatos uolo hodie inuitare, quorum es in numero mihi." Fraudatus quamuis et dolens iniuria, ne male dimissus gratiam corrumperet, promisit. Rediit hora dicta, recubuit. Splendebat hilare poculis conuiuium, magno apparatu laeta resonabat domus, repente duo cum iuuenes, sparsi puluere, sudore multo diffluentes, corpore humanam supra formam, cuidam seruolo mandant ut ad se prouocet Simonidem; illius interesse ne faciat moram. Homo perturbatus excitat Simonidem. Vnum promorat uix pedem triclinio, ruina camarae subito oppressit ceteros; nec ulli iuuenes sunt reperti ad ianuam. Vt est uulgatus ordo narratae rei omnes scierunt numinum praesentiam uati dedisse uitam mercedis loco. Epilogus: Poeta ad Particulonem Adhuc supersunt multa quae possim loqui, et copiosa abundat rerum uarietas; sed temperatae suaues sunt argutiae, immodicae offendunt. Quare, uir sanctissime, ep.,Particulo, chartis nomen uicturum meis, Latinis dum manebit pretium litteris, si non ingenium, certe breuitatem adproba; quae commendari tanto debet iustius, quanto cantores sunt molesti ualidius. µ05 Prologus: Idem Poeta Aesopi nomen sicubi interposuero, cui reddidi iam pridem quicquid debui, auctoritatis esse scito gratia; ut quidam artifices nostro faciunt saeculo, qui pretium operibus maius inueniunt nouis si marmori adscripserunt Praxitelen suo, detrito Myn argento, tabulae Zeuxidem. Adeo fucatae plus uetustati fauet inuidia mordax quam bonis praesentibus. Sed iam ad fabellam talis exempli feror. I. Demetrius Rex et Menander Poeta Demetrius rex, qui Phalereus dictus est, Athenas occupauit imperio improbo. Vt mos est uulgi, passim et certatim ruit; "Feliciter!" succlamant. Ipsi principes illam osculantur qua sunt oppressi manum, tacite gementes tristem fortunae uicem. Quin etiam resides et sequentes otium, ne defuisse noceat, repunt ultimi; in quis Menander, nobilis comoediis, quas ipsum ignorans legerat Demetrius et admiratus fuerat ingenium uiri, unguento delibutus, uestitu fluens, ueniebat gressu delicato et languido. Hunc ubi tyrannus uidit extremo agmine: "Quisnam cinaedus ille in conspectu meo audet ceuere?" Responderunt proximi: "Hic est Menander scriptor." Mutatus statim "Homo" inquit "fieri non potest formosior." II. Duo Milites et Latro Duo cum incidissent in latronem milites, unus profugit, alter autem restitit et uindicauit sese forti dextera. Latrone excusso timidus accurrit comes stringitque gladium, dein reiecta paenula "Cedo" inquit "illum; iam curabo sentiat quos attemptarit." Tunc qui depugnauerat: "Vellem istis uerbis saltem adiuuisses modo; constantior fuissem uera existimans. Nunc conde ferrum et linguam pariter futilem. Vt possis alios ignorantes fallere, ego, qui sum expertus quantis fugias uiribus, scio quam uirtuti non sit credendum tuae." Illi adsignari debet haec narratio, qui re secunda fortis est, dubia fugax. III. Caluus et Musca Calui momordit musca nudatum caput, quam opprimere captans alapam sibi duxit grauem. Tunc illa inridens: "Punctum uolucris paruulae uoluisti morte ulcisci; quid facies tibi, iniuriae qui addideris contumeliam?" Respondit: "Mecum facile redeo in gratiam, quia non fuisse mentem laedendi scio. Sed te, contempti generis animal improbum, quae delectaris bibere humanum sanguinem, optem carere uel maiore incommodo." Hoc argumento uenia donari decet qui casu peccat. Nam qui consilio est nocens, illum esse quauis dignum poena iudico. IV. Asinus et Porcelli Hordeum Quidam immolasset uerrem cum sancto Herculi, cui pro salute uotum debebat sua, asello iussit reliquias poni hordei. Quas aspernatus ille sic locutus est: "Libenter istum prorsus adpeterem cibum, nisi qui nutritus illo est iugulatus foret." Huius respectu fabulae deterritus, periculosum semper uitaui lucrum. Sed dicis: "Qui rapuere diuitias, habent." Numeremus agedum qui deprensi perierunt; maiorem turbam punitorum reperies. Paucis temeritas est bono, multis malo. V. Scurra et Rusticus Prauo fauore labi mortales solent et, pro iudicio dum stant erroris sui, ad paenitendum rebus manifestis agi. Facturus ludos diues quidam nobilis proposito cunctos inuitauit praemio, quam quisque posset ut nouitatem ostenderet. Venere artifices laudis ad certamina; quos inter scurra, notus urbano sale, habere dixit se genus spectaculi quod in theatro numquam prolatum foret. Dispersus rumor ciuitatem concitat. Paulo ante uacua turbam deficiunt loca. In scaena uero postquam solus constitit sine apparatu, nullis adiutoribus, silentium ipsa fecit expectatio. Ille in sinum repente demisit caput, et sic porcelli uocem est imitatus sua, uerum ut subesse pallio contenderent et excuti iuberent. Quo facto, simul nihil est repertum, multis onerant laudibus hominemque plausu prosequuntur maximo. Hoc uidit fieri rusticus: "Non mehercule me uincet" inquit, et statim professus est idem facturum melius se postridie. Fit turba maior. Iam fauor mentes tenet et derisuros, non spectaturos, scias. Vterque prodit. Scurra degrunnit prior, mouetque plausus et clamores suscitat. Tunc simulans sese uestimentis rusticus porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, sed, in priore quia nil compererant, latens), peruellit aurem uero, quem celauerat, et cum dolore uocem naturae exprimit. Adclamat populus scurram multo similius imitatum, et cogit rusticum trudi foras. At ille profert ipsum porcellum e sinu, turpemque aperto pignore errorem probans: "En hic declarat quales sitis iudices!" VI. Duo Calui Inuenit caluus forte in triuio pectinem. Accessit alter aeque defectus pilis. "Heia" inquit "in commune quodcumque est lucri! " Ostendit ille praedam et adiecit simul: "Superum uoluntas fauit; sed fato inuido carbonem, ut aiunt, pro thensauro inuenimus." Quem spes delusit, huic querela conuenit. VII. Princeps Tibicen Vbi uanus animus aura captus friuola arripuit insolentem sibi fiduciam, facile ad derisum stulta leuitas ducitur. Princeps tibicen notior paulo fuit, operam Bathyllo solitus in scaena dare. Is forte ludis, non satis memini quibus, dum pegma rapitur, concidit casu graui necopinus et sinistram fregit tibiam, duas cum dextras maluisset perdere. Inter manus sublatus et multum gemens domum refertur. Aliquot menses transeunt, ad sanitatem dum uenit curatio. Vt spectatorum molle est et lepidum genus, desiderari coepit, cuius flatibus solebat excitari saltantis uigor. Erat facturus ludos quidam nobilis. Is, ut incipiebat Princeps ad baculum ingredi, perducit pretio precibus ut tantummodo ipso ludorum ostenderet sese die. Qui simul aduenit, rumor de tibicine fremit in theatro: quidam adfirmant mortuum, quidam in conspectum proditurum sine mora. Aulaeo misso, deuolutis tonitribus, di sunt locuti more translaticio. Tunc chorus ignotum modo reducto canticum insonuit, cuius haec fuit sententia: LAETARE INCOLVMIS ROMA SALVO PRINCIPE. In plausus consurrectum est. Iactat basia tibicen; gratulari fautores putat. Equester ordo stultum errorem intellegit magnoque risu canticum repeti iubet. Iteratur illud. Homo meus se in pulpito totum prosternit. Plaudit inludens eques; rogare populus hunc choro ueniam aestimat. Vt uero cuneis notuit res omnibus, Princeps, ligato crure niuea fascia, niueisque tunicis, niueis etiam calceis, superbiens honore diuinae domus, ab uniuersis capite est protrusus foras. VIII. Tempus Cursu uolucri, pendens in nouacula, caluus, comosa fronte, nudo corpore, quem si occuparis, teneas, elapsum semel non ipse possit Iuppiter reprehendere, occasionem rerum significat breuem. Effectus impediret ne segnis mora, finxere antiqui talem effigiem Temporis. IX. Taurus et Vitulus Angusto in audito taurus luctans cornibus cum uix intrare posset ad praesepia, monstrabat uitulus quo se pacto flecteret. "Tace" inquit; "ante hoc noui quam tu natus es." Qui doctiorem emendat sibi dici putet. X. Canis Vetulus et Venator Aduersu omnes fortis et uelox feras canis cum domino semper fecisset satis, languere coepit annis ingrauantibus. Aliquando obiectus hispidi pugnae suis, arripuit aurem; sed cariosis dentibus praedam dimisit rictus. Venator dolens canem obiurgabat. Cui senex contra Lacon: "Non te destituit animus, sed uires meae. Quod fuimus lauda, si iam damnas quod sumus." Hoc cur, Philete, scripserim pulchre uides. µ06 I. [Simius et uulpes] Auarum etiam quod sibi superest non libenter dare Vulpem rogabat partem caudae simius, contegere honeste posset ut nudas nates; cui sic maligna: "Longior fiat licet, tamen illam citius per lutum et spinas traham, partem tibi quam quamuis paruam impartiar." II. [Auctor] De his qui legunt libellum Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea, nequitia pariter laudat et frugalitas, sed haec simpliciter; illa tacite irascitur. III. [Auctor] Non esse plus aequo petendum Arbitrio si Natura fixisset meo genus mortale, longe foret instructius. Nam cuncta nobis attribuisset commoda quae cui Fortuna indulgens animali dedit, elephanti uires et leonis impetum, cornicis aeuum, gloriam tauri trucis, equi uelocis placidam mansuetudinem; et adesset homini sua tamen sollertia. Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter, haec qui negauit magno consilio hominibus, ne sceptrum mundi raperet nostra audacia. Ergo contenti munere inuicti Iouis fatalis annos decurramus temporis, nec plus conemur quam sinit mortalitas. IV. [Mercurius et mulieres duae] De eodem alia fabula Mercurium hospitio mulieres olim duae inliberali et sordido receperant; quarum una in cunis paruum habebat filium, quaestus placebat alteri meretricius. Ergo ut referret gratiam officiis parem, abiturus et iam limen excedens ait: "Deum uidetis; tribuam uobis protinus quod quaeque optarit." Mater suppliciter rogat barbatum ut uideat natum quam primum suum; moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit. Volat Mercurius, intro redeunt mulieres. Barbatus infans, ecce, uagitus ciet. Id forte meretrix cum rideret ualidius, nares repleuit umor ut fieri solet. Emungere igitur se uolens predit manu traxitque ad terram nasi longitudinem, et aliam ridens ipsa ridenda extitit. V/VI. [Prometheus et dolus] De ueritate et mendacio Olim Prometheus saeculi figulus noui cura subtili Veritatem fecerat, ut iura posset inter homines reddere. Subito accersitus nuntio magni Iouis commendat officinam fallaci Dolo, in disciplinam nuper quem receperat. Hic studio accensus, facie simulacrum pari, una statura, simile et membris omnibus, dum tempus habuit callida finxit manu. Quod prope iam totum mire cum positum foret, lutum ad faciendos illi defecit pedes. Redit magister, quo festinanter Dolus metu turbatus in suo sedit loco. Mirans Prometheus tantam similitudinem propriae uideri uoluit gloriam. Igitur fornaci pariter duo signa intulit; quibus percoctis atque infuso spiritu modesto gressu sancta incessit Veritas, at trunca species haesit in uestigio. Tunc falsa imago atque operis furtiui labor Mendacium appellatum est, quod negantibus pedes habere facile et ipse adsentio. Simulata interdum initio prosunt hominibus, sed tempore ipsa tamen apparet ueritas. VII. [Auctor] Sensum aestimandum esse, non uerba Ixion quod uersari narratur rota, uolubilem Fortunam iactari docet. Aduersus altos Sisyphus montes agens saxum labore summo, quod de uertice sudore semper irrito reuoluitur, ostendit hominum sine fine [esse] miserias. Quod stans in amne Tantalus medio sitit, auari describuntur, quos circumfluit usus bonorum, sed nil possunt tangere. urnis scelestae Danaides portant aquas, pertusa nec complere possunt dolia; immo luxuriae quicquid dederis perfluet. Nouem porrectus Tityos est per iugera, tristi renatum suggerens poenae iecur; quo quis maiorem possidet terrae locum, hoc demonstratur cura grauiore adfici. Consulto inuoluit ueritatem antiquitas ut sapiens intellegeret, erraret rudis. VIII. [Auctor] De oraculo Apollinis Vtilius nobis quid sit dic, Phoebe, obsecro, qui Delphos et formosum Parnasum incolis. Subito sacratae uatis horrescunt comae, tripodes mouentur, mugit adytis Religio, tremuntque lauri et ipse pallescit dies. Voces resoluit icta Pytho numine: "Audite, gentes, Delii monitus dei: pietatem colite, uota superis reddite; patriam, parentes, natos, castas coniuges defendite armis, hostem ferro pellite; amicos subleuate, miseris parcite; bonis fauete, subdolis ite obuiam; delicta uindicate, corripite impios, punite turpi thalamos qui uiolant stupro; malos cauete, nulli nimium credite." Haec elocuta concidit uirgo furens; furens profecto, nam quae dixit perdidit. IX. [Aesopus et scriptor] De malo scriptore se laudante Aesopo quidam scripta recitarat mala, in quis inepte multum se iactauerat. Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex, "Numquid tibi" inquit "uisus sum superbior?" Haud uana nobis ingeni fiducia est." Confectus ille pessimo uolumine, "Ego" inquit "quod te laudas uehementer probo; namque hoc ab alio numquam contiget tibi." X. [Pompeius et miles] Quam difficile sit hominem nosse Magni Pompeii mile uasti corporis fracte loquendo et ambulando molliter famam cinaedi traxerat certissimi. Hic insidiatus nocte iumentis ducis cum ueste et auro et magno argenti pondere auertit mulos. Factum rumor dissipat; arguitur miles, rapitur in praetorium. Tum Magnus: "Quid ais? Tune me, commilito, spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat sibi in sinistram et sputum digitis dissipat: "Sic, imperator, oculi exstillescant mei, si uidi aut tetigi." Tum uir animi simplicis id dedecus castrorum propelli iubet, nec cadere in illum credit tantam audaciam. Breue tempus intercessit, et fidens manu unum de nostris prouocabat barbarus. Sibi quisque metuit; primi iam mussant duces. Tandem cinaedus habitu, sed Mars uiribus, adit sedentem pro tribunali ducem, et uoce molli: "Licet?" eum uero eici, ut in re atroci, Magnus stomachans imperat. Tum quidam senior ex amicis principis: "Hunc ego committi satius fortunae arbitror, in quo iactura leuis est, quam fortem uirum, qui casu uictus temeritatis te arguat." Assensit Magnus et permisit militi prodire contra; qui mirante exercitu dicto celerius hostis abscidit caput, uictorque rediit. His tunc Pompeius super: "Corona, miles, equidem te dono libens, quia uindicasti laudem Romani imperi; sed exstillescant oculi sic" inquit "mei," turpe illud imitans ius iurandum militis, "nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas." XI. [Iuno, Venus et gallina] De mulierum libidine Cum castitatem Iuno laudaret suam, iocunditatis causa non renuit Venus, nullamque ut affirmaret esse illi parem interrogasse sic gallinam dicitur: "Dic, sodes, quanto possis satiari cibo?" Respondit illa "Quidquid dederis, satis erit, sic ut concedas pedibus aliquid scalpere." "Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici? "Plane, immo nimium est, sed permitte scalpere." "Ex toto ne quid scalpas, quid desideras?" Tum denique illa fassa est naturae malum: "Licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen." Risisse Iuno dicitur Veneris iocos, quia per gallinam denotauit feminas. XII.Iuuencus et bos uetulus Quomodo domanda sit ferox iuuentus Paterfamilias saeuum habebat filium. Hic, e conspectu cum patris recesserat, uerberibus seruos afficiebat plurimis et exercebat feruidam adulescentiam. Aesopus ergo narrat hoc breuiter seni: "Quidam iuuenco uetulum adiungebat bouem. Is cum refugiens impari collo iugum aetatis excusaret uires languidas, 'Non est quod timeas' inquit illi rusticus; 'non ut labores facio, sed ut istum domes, qui calce et cornu multos reddit debiles.' Et tu nisi istum tecum assidue retines, feroxque ingenium comprimis clementia, uide ne querela maior accrescat domus." [Atrocitati mansuetudo est remedium.] XIII. [Aesopus et uictor gymnicus] Quomodo comprimatur aliquando iactantia Victorem forte gymnici certaminis iactantiorem Phryx cum uidisset sophus, interrogauit an plus aduersarius ualuisset neruis. Ille: "Ne istud dixeris; multo fuere uires maiores meae." "Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus, minus ualentem se uicisti fortior? Ferendus esses, arte si te diceres superasse eum qui te esset melior uiribus." XIV. [Asinus ad lyram] Quomodo ingenia saepe calamitate intercidant Asinus iacentem uidit in prato lyram; accessit et temptauit chordas ungula. Sonuere tactae. "Bella res mehercules male cessit" inquit "artis quia sum nescius. Si reperisset aliquis hanc prudentior, diuinis aures oblectasset cantibus." Sic saepe ingenia calamitate intercidunt. XV. [Vidua et miles] Quanta sit inconstantia et libido mulierum Per aliquot annos quaedam dilectum uirum amisit et sarchphago corpus condidit; a quo reuelli nullo cum posset modo et in sepulchro lugens uitam degeret, claram assecuta est famam castae coniugis. Interea fanum qui compilarant Iouis, cruci suffixi luerunt poenas numini. Horum reliquias ne quis posset tollere, custodes dantur milites cadauerum, monumentum iuxta, mulier quo se incluserat. Aliquando sitiens unus de custodibus aquam rogauit media nocte ancillulam, quae forte dominae tunc adsistebat suae dormitum eunti; namque lucubrauerat et usque in serum uigilias perduxerat. Paulum reclusis foribus miles prospicit, uidetque egregiam facie pulchra feminam. Correptus animus ilico succenditur oriturque sensim ut impotentis cupiditas. sollers acumen mille causas inuenit, per quas uidere posset uiduam saepius. Cotidiana capta consuetudine paulatim facta est aduenae submissior, mox artior reuinxit animum copula. Hic dum consumit noctes custos diligens, desideratum est corpus ex una cruce. Turbatus miles factum exponit mulieri. At sancta mulier "Non est quod timeas" ait, uirique corpus tradit figendum cruci, ne subeat ille poenas neglegentiae. Sic turpitudo laudis obsedit locum. XVI. [Duo proci] Fortunam interdum praeter spem atque expectationem hominibus fauere Vnam expectebant uirginem iuuenes duo. Vicit locuples genus et formam pauperis. Vt nuptiarum dictus aduenit dies, amans, dolorem quia non poterat perpeti, maerens propinquos contulit se in hortulos, quos ultra paulo uilla splendens diuitis erat acceptura uirginem e matri sinu, parum explicatur, turba concurrit frequens, et coniugalem praefent Hymenaeus facem. Asellus autem, qui solebat pauperi quaestum deferre, stabat portae in limine. Illum puellae casu conducunt sui, uiae labores teneros ne laedant pedes. Repente caelum, Veneris misericordia, uentis mouetur, intonat mundi fragor noctemque densis horridam nimbis parat. Lux rapitur oculis, et simul uis grandinis effusa trepidos passim comites dissipat, sibi quemque cogens petere praesidium fuga. Asellus notum proxime tectum subit, et uoce magna sese uenisse indicat. Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt uirginem et admirantur; deinde domino nuntiant. Inter sodales ille paucos accubans amorem crebris auocabat poculis. Vbi nuntiatum est, recreatus gaudiis hortante Baccho et Venere, dulcis perficit aequalitatis inter plausus nuptias. Quaerunt parentes per praeconem filiam; Nouus maritus coniuge amissa dolet. Quid esset actum postquam populo innotuit, omnes fauorem comprobarunt caelitum. XVII. [Aesopus et domina] Quam noceat saepe uerum dicere Aesopus turpi cum seruiret feminae, quae se expingendo totum tricaret diem, uestem uniones aurum argentum sumeret, nec inueniret digito qui se tangeret, "Licetne paucis?" inquit. "Dicas." "Censeo, quiduis efficies, cultum se deposueris." "Adeone per me uideor tibi meliuscula?" "Immo, ni dederis, sponda cessabit tua." "At non cessabunt latera" respondit "tua"; et obiurgari iussit ferulis garrulum. Post paulo armillam tollit fur argenteam. Eam non apparere ut dictum est mulieri, omnes furore plena uocat, et uerbera proponit grauia, uerum si non dixerint. "Aliis minare; me" inquit "non falles, era; flagris sum caesus , uerum quia dixi modo." XVIII. [Gallus et feles lecticarii] Nimiam securitatem saepe in periculum homines ducere Feles habebat gallus lecticarios. Hunc gloriose uulpes ut uidit uehi, sic est locuta: "Moneo praecaueas dolum; istorum uultus namque si consideres, praedam portare iudices, non sarcinam." Postquam esurire coepit felum societas, discerpsit dominum et fecit partes funeris. XIX. [Scrofa parturiens et lupus] Faciendum prius de homine periculum quam eius te committas fidei Premente partu scrofa cum gemeret iacens. Accurrit lupus et obstetricis partibus se posse fungi dixit, promittens opem. Quae uero nosset pectoris fraudem improbi, suspectum officium repudiauit malefici et "Satis est" inquit "si recedis longius." Quodsi perfidiae se commisisset lupi, pari dolore fata deflesset sua. XX. [Aesopus et seruus profugus] Non esse malo addendum malum Seruus profugiens dominum naturae asperae Aesopo occurrit, notus e uicinia. "Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater, hoc namque es dignus appellari nomine, tuto querela quia apud te deponitur. Plagae supersunt, desunt mihi cibaria. Subinde ad uillam mittor sine uiatico. Domi si cenat, totis persto noctibus; siue est uocatus, iaceo ad lucem in semita. emerui libertatem, canus seruio. Vllius essem culpae mihi si conscius, aequo animo ferrem. Nunquam sum factus satur, et super infelix saeuum patior dominium. Has propter causas et quas longum est promere abire destinaui quo tulerint pedes." "Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris, haec experiris, ut refers, incommoda; quid si peccaris? Quae te passurum putas?" Tali consilio est a fuga deterritus. XXI. [Equus circensis] Ferendum esse aequo animo quidquid acciderit Equum e quadriga multis palmis nobilem abegit quidam et in pistrinum uendidit. Productus ad bibendum cum foret a molis, incircum aequales ire conspexit suos, ut grata ludis redderent certamina. Lacrimis obortis "Ite felices," ait, "celebrate sine me cursu sollemnem diem; ego, quo scelesta furis attraxit manus, ibi sorte tristi fata deflebo mea." XXII. [Vrsus esuriens] Famam acuere animantibus ingenium Si quando in siluis urso desunt copiae, scopulosum ad litus currit et prendens petram pilosa crura sensim demittit uado; quorum inter uillos haeserunt cancri simul, in terram adsiliens excutit praedam maris, escaque fruitur passim collecta uafer. Ergo etiam stultis acuit ingenium fames. XXIII. [Viator et coruus] Verbis saepenumero homines decipi solere Quidam per agros deuium carpens iter AVE exaudiuit, et moratus paululum, adesse ut uidit nullum, corripuit gradum. Iterum salutat idem ex occulto sonus. Voce hospitali confirmatus restitit, ut, quisquis esset, par officium reciperet. Cum circumspectans errore haesisset diu et perdidisset tempus aliquot milium, ostendit sese coruus et superuolans AVE usque ingessit. Tum se lusum intelligens "At male tibi sit" inquit, "ales pessime, qui festinantis sic detinuisti pedes." XXIV. [Pastor et capella] Nihil ita occultum esse quod non reuelatur Pastor capellae cornu baculo fregerat: rogare coepit ne se domino proderet. "Quamuis indigne laesa reticebo tamen; sed res clamabit ipsa quid deliqueris." XXV. [Serpens et lacerta] Vbi leonis pellis deficit, uulpinam insuendam esse; hoc est, ubi deficiunt uires astu utendum Serpens lacertam forte auersam prenderat, quam deuorare patula cum uellet gula, arripuit illa prope iacentem surculum, et pertinaci morsu transuersum tenens auidum solleti rictum frenauit mora. praedam dimisit ore serpens inritam. XXVI. [Cornix et ouis] Multos lacessere debiles et cedere fortibus Odiosa cornix super ouem consederat; quam dorso cum tulisset inuita et diu, "Hoc" inquit "si dentato fecisses cani, poenas dedisses." Illa contra pessima: "Despicio inermes, eadem cedo fortibus; scio quem lacessam, cui dolosa blandiar. ideo senectam mille in annos prorogo." XXVII. [Socrates et seruus nequam] Nullum maledictum esse grauius conscientia Cum seruus nequam Socrati male diceret, uxorem domini qui corrupisset sui, idque ille sciret notum circumstantibus, "Places tibi" inquit "quia cui non debes places; sed non impune, quia cui debes non places." XXVIII. [Lepus et bubulcus] Multos uerbis blandos esse, pectore infideles Cum uenatorem celeri pede fugeret lepus et a bubulco uisus ueprem inreperet: "Per te oro superos perque spes omnes tuas, ne me indices, bubulce; nihil umquam mali huic agro feci." Et rusticus: "Ne timueris; late securus." Iamque uenator sequens: "Quaeso, bubulce, numquid huc uenit lepus?" "Venit, sed abiit hac ad laeuam," et dexteram demonstrat nutu partem. Venator citus non intellexit seque e conspectu abstulit. Tunc sic bubulcus: "Ecquid est gratum tibi, quod te celaui?" "Linguae prorsus non nego habere atque agere maximas me gratias; uerum oculis ut priueris opto perfidis." XXIX. [Meretrix et iuuenis] Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda Cum blandiretur iuueni meretrix perfida, et ille laesus multis saepe iniuriis tamen praeberet sese facilem mulieri, sic insidiatrix: "Omnes muneribus licet contendant, ego te plurimi facio tamen." Iuuenis recordans quotiens deceptus foret: "Lubenter," inquit, "mea lux, hanc uocem audio, non quod fidelis, sed quod iucunda est mihi." XXX. [Fiber] Multi uiuerent se salutis gratia parui facerent fortunas Canes effugere cum iam non possit fiber (Graeci loquaces quem dixerunt castorem et indiderunt bestiae nomen dei, illi qui iactant se uerborum copia), abripere morsu fertur testiculos sibi, quia propter illos sentiat sese peti. Diuina quod ratione fieri non negem; uenator namque simul inuenit remedium, omittit ipsum persequi et reuocat canes. Hoc si praestare possent homines, ut suo uellent carere, tuti posthac uiuerent; haud quisquam insidias nudo faceret corpori. XXXI. [Papilio et uespa] Non praeteritam sed praesentem aspiciendam esse fortunam Papilio uespam prope uolantem uiderat: "O sortem iniquam! Dum uiuebant corpora, quorum ex reliquiis animam nos accepimus, ego eloquens in pace, fortis proeliis, arte omni princeps inter aequalis fui; en cuncta leuitas putris et uolito cinis. Tu, qui fuisti mulus clitellarius, quemcumque uisum est laedis infixo aculeo." At uespa dignam memoria uocem edidit: "Non qui fuerimus, sed qui nunc simus, uide." XXXII. [Terraneola et uulpes] Prauis non esse fidem adhibendam Auis quam dicunt terraneolam rustici, in terra nidum quia componit scilicet, forte occucurrit improbae uulpeculae, qua uisa pennis altius se sustulit. "Salue," inquit illa, "cur me fugisti obsecro? Quasi non abunde sit mihi in prato cibus, grilli, scarabaei, locustarum copia; nihil est quod metuas, ego te multum diligo propter quietos mores et uitam probam." Respondit cantrix: "Tu quidem bene praedicas, in campo non par, [par] sum sublimis tibi. Quin sequere; tibi salutem hic committo meam."