http://www.kennydominican.joyeurs.com/LatinPatrology/PetrusVenerabilisStatuta.htm Petrus Cluniacensis, STATUTA CONGREGATIONIS CLUNIACENSIS. APOLOGETICA, HOC EST SATISFACTIONALIS PRAEFATIO DOMINI PETRI CLUNIACENSIS ABBATIS DE QUIBUSDAM SUO TEMPORE MUTATIS CONSUETUDINIBUS [Col.1025A] Quoniam res gestas, et maxime religiosas, memoriae commendare semper utile est, visum est mihi, ut ea, quae in Cluniacensibus institutis a viginti quatuor annis, hoc est ex quo officium pastorale indignus suscepi, mutata, aucta, et dempta sunt, scriptura mediante, ad modernorum et posterorum notitiam transmittam. Hoc eo modo facere decrevi, ut non solum ea quae, ut dictum est, mutata, aucta, vel dempta sunt, ponam, sed et qua ratione variata sint subjungam. Horum duorum alterum cognitioni rerum inserviet, alterum scandalo eorum qui, causam mutationum ignorantes, et moti fuerant, vel moveri poterant, fortasse sufficiet. Nulli enim sapientium nova, inusitata, et mira videri debet usuum ecclesiasticorum, si necessaria fuerit, et frequens [Col.1025B] mutatio, quoniam aliud est, quod a Domino aeterna lege immobiliter tenendum praecipitur, alterum quod ab hominibus utilitatis cujuslibet causa ad tempus non in perpetuum imperatur. Et illud primum quidem idcirco mutandum non est, quia si non servatur, nec salus aeterna ullo modo conservatur. Hoc vero secundum ideo quandoque mutatur, quia quod aliquando utile fuerat, aliquando noxium comprobatur. Et, ut clarius eloquar, quae verae virtutis sunt, nunquam mutanda sunt; quae vero adjumenta virtutum, pro congruentia rerum, personarum et temporum utiliter dispensanda sunt. Nec enim praeceptum fidei, spei, vel charitatis, et quae sub ipsa charitate continentur, castitatis, humilitatis, veritatis, et sinceritatis mandata mutari, quolibet [Col.1025C] dispensante, vel qualibet dispensatione possunt. Jejunia tamen, vigiliae, opus manuum, corporalis exercitatio, quae juxta Apostolum, utilis quidem sed ad modicum est (I Tim. IV), et similia istis, quae enumerare prolixitas prohibet, nunc minui, nunc augeri, nunc omnino subtrahi certae necessitatis vel charitatis causa praepositorum magisterio debent. Hanc regulam apostoli ipsi secuti sunt, hanc eorum successores apostoli pontifices, hanc sancti monachorum seu eremitarum Patres, hanc et praecedentes Cluniacensis ordinis magni et egregii fundatores. Hos si nominare sigillatim necessitas imperaret, ostenderem a primo sancto Odone usque ad ultimum sanctitatis titulo insignitum Hugonem sanctum Patrem, universos de institutis consuctudinibus [Col.1025D] plurima suis temporibus, urgente tamen necessitate, utili semper causa mutasse. Multa enim priores utiliter instituerunt, quae sequentes corta interveniente causa utiliter mutaverunt. Hos ergo secutus quaedam in pristinis usibus, certae utilitatis [Col.1026A] causa monente, mutavi, et idcirco, non ut quidam olim in angulis, ad corrodendas carnes fraternas, semotis locis insusurrabant, me, ista faciendo, eis praetuli: imo hac sanctorum Patrum mutatione ab eorum tramite non deviavi. Feci tamen hoc non solo arbitrio, sed, juxta Regulae praeceptum, quorumdam Deum timentium ac sapientium fratrum consilio. Feci hoc tandem capituli universalis assensu. Et, quia quod praetermittendum erat breviter praetermissum est, ad ipsa quorum gratia haec praecesserunt jam stylus accedat. Verum, quoniam operi Dei nihil praeponendum esse Regula praecipit, nec ego ei aliquid in scribendo praeferam; sed ab ipso opere divino, hoc est ecclesiastico officio, exordium sumam. [Col.1026B] I. Statutum est ut omnes versus Regularium horarum, exceptis hymnis, sub una et mediocri repausatione decantentur, ita ut universorum voces simul cessuram versus finiant, et post mediocrem, ut dixi, repausationem, simul quoque aliam incipiant. Mediocrem vocavi, ad distinctionem illius quam quidam facere solent, in cujus intervallo orationem Dominicam, hoc est Pater noster saepe bis, quandoque ter, olim ipse consummavi. Unde tantam esse oportet, ut plene ab omnibus semper resumatur, et mora ipsa labor cantantium allevietur. Ab hac institutione Cluniacensis tantum conventus exceptus est, ubi hoc servari non potest, quia ad istud nec diurnae horae, nec nocturnae visae sunt posse sufficere. [Col.1026C] Causa instituti hujus fuit, ut confusa distinctio cantantium, quam alii prius, alii posterius et incipiebant, et finiebant, uniretur, et intellectus ipse, velut quodam communi silentio, simul pausando reformaretur, et par diurnarum, sive nocturnarum horarum, in superfluis et minus utilibus rebus prius expensa, in tam utili et coelesti divino opere expenderetur. II. Statutum est ne, propter ullam duodecim lectionum festivitatem, Dominicale officium intermittatur, illis festivitatibus exceptis, quae ex more in cappis, vel albis fiunt, et quae proprietatem nocturni cantus habent, hoc est integra responsoria, et exceptis octavis apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis sanctae Mariae. Praeter ista, quae excepta sunt, [Col.1026D] si duodecim lectionum festivitas die Dominica occurrerit, octo primas lectiones cum responsoriis suis dies Dominica obtinebit. Reliquas quatuor cum matutinis, Laudibus et Missa tantum matutinali sibi sancti illius commemoratio vendicabit. [Col.1027A] Causa instituti hujus fuit, quia frequentes, ac diversis occasionibus antiquis festis novae superadditae solemnitates, immensam illam Dominicae resurrectionis gloriam, nostraeque per ipsam, et futurae resurrectionis beatam spem, quae duo omnis Dominica dies commendat, pene assidue interpolabant, et lectiones atque cantus proprios ad Dominicam pertinentes, quandoque per quadriennium et quinquennium auferebant. Eapropter, ut sacrosanctae Dominicae diei reverentia, quantum rationabiliter fieri poterat, reformaretur, et aures Ecclesiae nostrae evangelicis seu apostolicis, Veteris quoque Testamenti lectionibus, sive Dominicae dici deputatis, non defraudarentur, hoc praeceptum est. III. Statutum est ut nulla prorsus solemnitas, die [Col.1027B] Dominica proveniens, commemorationem Dominicae diei ad matutinos et ad vesperas impediat. Causa instituti hujus fuit, quae supra, hoc est Dominicae diei reverentia. IV. Statutum est ut in die Dominica nemo in oratione genua flectat, exceptis genuflexionibus illis quae a sacerdote ante et post missam fiunt, et illa, quae ex longo jam usu pene ab omni Ecclesia observatur, quando in professione fidei ad missam cantatur Et homo factus est. Illa etiam, quam communicantes ante perceptionem corporis Domini observare solent. Sed et illa, quae fieri solet ab iis, qui portanti Eucharistiam, quolibet in loco occurrunt, atque illis metanoeis, quae quotidiano usu in capitulo fiunt, et vulgo veniae nominantur. [Col.1027C] Causa instituti hujus fuit jam dicta reverentia Dominicae diei, et universalis Ecclesiae in canonibus decreta observatio. V. Statutum est ut per omnia monasteria et ecclesias quae ad Cluniacum pertinent, Transfiguratio Domini eo more quo Purificatio sanctae Mariae, excepta processione, cum lectionibus, responsoriis et officiis ad diem pertinentibus, celebretur. Causa instituti hujus fuit ipsa admirabilis post nativitatem vel resurrectionem Christi, transfigurationis ejus, nulli alii diei solemnitati inferior, dignitas, et antiquus atque modernus multarum per orbem Ecclesiarum usus, quae non minore quam Epiphaniam et Ascensionem Domini honore jam dictae transfigurationis memoriam recolunt. [Col.1027D] VI. Statutum est ut, dum major missa in conventu cantatur, nullus alicubi in toto monasterio missam cantet, quia occasione illarum missarum in tantum major et principalis missa negligebatur, ut vix quarta pars, cum eadem celebraretur, adesset. Causa instituti hujus fuit, quod jam praemissum est, ne secretarum missarum occasione ea negligerentur, in qua solemne sacrificium omnipotenti Deo non solum a sacerdote, sed et ab universa praesentialiter congregatione iis exceptis, qui nullo modo interesse possent, offerri a Patribus institutum est. VII. Statutum est ut, paulo antequam jam dicta missa incipiatur, ad invitandum eos, qui extra ecclesiam per loca diversa hora illa dispersi sunt, [Col.1028A] privatis diebus aliquanto diutius duo signa pulsentur. Causa instituti hujus fuit quia, ut praefatus sum, horis missam praecedentibus, per obedientias et per opera diversa dispersi fratres, tempore, quo missa cantabatur, ignorabant, et saepe jam ea consummata, necdum coeptam esse putabant. Unde ne vel ipsi tam lucrosam animae horam hac ignorantia amitterent, et laici extra manentes, aut peregrini undecunque convenientes, tempus illius solemnis missae ignorare possent, decretum est ut tali signo universi studiosi pariter ac desides ad conveniendum admonerentur. VIII. Statutum est ut omnium monachorum Cluniacensium defunctorum anniversaria dies ab universis congregationis nostrae fratribus vigilia sancti [Col.1028B] Michaelis archangeli, more anniversariorum solemnium fiat, et vigilia Conversionis sancti Pauli aliud eodem modo anniversarium, pro omnibus utriusque sexus parentibus universorum fratrum congregationis nostrae. Causa instituti hujus fuit ut licet quidquid ab Ecclesia Dei adhuc in terris posita pro defunctis fidelibus fit, nullo excepto, cunctis jam defunctis fidelibus, istoque adjutorio indigentibus prosit; tamen justum esse visum est ut super solita plus aliquid magis domesticis adderetur, quod ipsis specialiter, et cunctis, ut dictum est, hac cura indigentibus, universaliter subveniret. IX. Statutum est ut prima Dominica Adventus Domini legatur principium Evangelii secundum [Col.1028C] Marcum, quod sic incipit: Initium Evangelii Jesu Christi Filii Dei, sicut scriptum est in Isaia propheta, et reliqua. Causa hujus instituti fuit quod ignotum ex quo tempore, et cujus instituto legebatur prius evangelium, et parum vel nihil ad diem Adventus Domini, quo per nativitatem suam mundo primo apparuit, pertinens, et magis passionis ipsius, quam incarnationis, vel nativitatis praecursioni congruens, hoc est: Cum appropinquasset Hierosolymis, et venisset Betphage ad montem (Matth. XXI). X. Statutum est ut universi fratres Cluniacenses, omni sexta feria, praeter Nativitatem Domini, si eadem die occurrerit, ab adipe abstineant. Causa instituti hujus fuit inconveniens non parvum, [Col.1028D] quod non solum clerici, non solum laici, sed et ipsi pueri et infirmi totius Latinae Ecclesiae ab omni esu carnis, et solidae vel attritae et liquefactae pro more jam antiquo ea die, ob reverentiam passionis Dominicae, abstinebant, soli monachi jam dicti adipe et legumina sua infundebant, et eo frixa diversa fercula assumebant. Insuper autem tam absurdum hoc omnibus praeter monachos videbatur, ut nec ipsi pauperes datas sibi talium ciborum reliquias comederent, sed aut in posterum diem reservarent, aut statim indignantes projicerent. Unde, ut tam indecens nota ab ordine nostro tolleretur, et Dominicae passionis abstinentiae publicae reverentia, ab iis qui crucem Domini tollere magis, [Col.1029A] quam eum sequi videntur, non infringeretur, hoc praeceptum est. XI. Statutum est ut ab omni mellis ac specierum cum vino confectione, quod vulgari nomine pigmentum vocatur, coena Domini tantum excepta, qua die mel absque speciebus vino mistum antiquitas permisit, omnes Cluniacensis ordinis fratres abstineant. Causa instituti hujus fuit aliquod, licet parvum abstinentiae incrementum. Et non solum hoc, sed et vera Patris magni Benedicti, de mensura potus monachorum, ut notum est, loquentis. Licet, inquit, legamus vinum omnino monachorum non esse, et reliqua. Quod si juxta haec verba vinum omnino monachorum non est, quia tamen, fragiliores primis monachis posteriores [Col.1029B] fuerunt, vix indultum est, qua auctoritate, quave ratione transmarina vel Orientalis species magno labore quaesita, multo pretio empta, vino pauperum et abstinentium monachorum postmodum admista est? Cumque velut ex magna condescensione infirmo discipulo Apostolus praecipiat, dicens: Modico vino utere, propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V), quid dicent monachi, non aegri, sed sani; non infirmi, sed robusti; non parvo, sed multo; nec solum multo, sed et mellito; nec solum mellito, sed et regiis speciebus vino confecto utentes? Et cum jam dictus ipsis et laicis praecipiat Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V), quid fiet de monachis non solum ebrietatem non praecaventibus, sed ut [Col.1029C] magis eam provocent, peregrinis saporibus gulam irritantibus. XII. Statutum est ut, exceptis infirmis et omnino debilibus, carnibus nullus vescatur. Causa instituti hujus fuit ipsa Regulae auctoritas, in qua hoc idem praecipitur, et ne sanus et integris viribus monachus carnem comedat, prohibetur. Insuper etiam quia nulla rationabilis causa mutandi hujus capituli inveniri poterat, sicut in quibusdam aliis ejusdem Regulae olim mutatis capitulis a Patribus inventa est. XIII. Statutum est ut, si vigiliae festivitatum, quae publica jejunia habent, die Dominica provenerint, Sabbato praecedenti jejunium observetur. [Col.1029D] Causa instituti hujus fuit imprimis quidem reverentia et amor sanctorum, secundo tamen loco incongrua nec honesta nostrae consuetudinis ab aliarum Ecclesiarum usu dissonantia, quia et Romana Ecclesia, et aliarum Ecclesiarum universitas, nostris tantum exceptis, jejunia vigiliarum modo supra scripto servabant. XIV. Statutum est ut jejunia regularia ab Idibus Septembris usque ad caput Quadragesimae a nostris, semel in die comedendo, serventur, excepto festo S. Michaelis, et Dedicationis Ecclesiae, et Apostolorum, extra Adventum, et Septuagesimam, provenientibus festivitatibus abbatum Cluniacensium, octo diebus Natalis Domini, Epiphania prima tantum, die festo sancti Marcelli papae et sancti Vincentii [Col.1030A] martyris, atque Purificationis sanctae Mariae. Conversione vero sancti Pauli jejunium non solvetur, quoniam de eodem apostolo alias aliis anni temporibus festivitates Ecclesia celebrat. Cathedra sancti Petri eadem jejunium relaxabitur, et etiam, quia infra Septuagesimam festivitas illa semper occurrit. Tunc vero post missam majorem statim Sexta cantabitur, et facto intervallo Nona sequetur. Causa instituti hujus fuit multiplicitas noviter adinventarum festivitatum, quae magis fortasse causa quorumdam commodorum, quae proferre nolo, quam amore sanctorum, acclamatione quoque velut indocti vulgi adaucta, majus jam dicti temporis spatium occupabant, et ex Regula injuncta jejunia, frequentatis bonis commestionibus, jam [Col.1030B] pene universa excluserant. Unde eodem modo servata utrinque sobrietate res diffinita est, ut in duodecim lectionum festivitatibus sanctis jam institutis honor non minueretur, et ex Regula praeceptum jejunium, ex quanta rationabiliter parte fieri potest, servaretur. XV. Statutum est ut omni die Adventus Domini, excepta prima Dominica, ab adipe, qui in duodecim lectionum festis in usu esse solebat, omnes abstineant; et nec in eisdem festis, quod similiter antiquo ex more fiebat, nec in ipso festo sancti Thomae apostoli bis comedant. Causa instituti hujus fuit ipsorum dierum ab omni pene Ecclesia solito major ob praeparationem Domini Natalis servata abstinentia, ut sacros dies [Col.1030C] illos, quos multi alii majoribus jejuniis dedicant, nostri saltem mediocribus dedicarent. XVI. Statutum est ut nullus fratrum nostrorum pannis, qui dicuntur galabruni, vel isembruni, vestiatur, nec iis qui vocantur scalfarii, vel frisii, exceptis Anglis vel Angliae affinibus monachis, neque illis, qui appellantur agnelini, exceptis Teutonicis et iis adjacentibus monachis: hac tamen conditione, si magis religioni congruentes nigri coloris vestes in regionibus suis invenire non potuerint. Causa instituti hujus fuit, supra quam dicere velim, sicut et ipse vidi, talium vestium notabiliter inhonesta et turpis curiositas, qua olim multi nostrorum, non aliter quam saeculares homines sericis [Col.1030D] variis vel grisiis vestium generibus se comebant, et electo ad intimam cordis humilitatem designandam humiliore cunctis coloribus nigro colore, ipsa repugnante natura ornare se, velut sponsi procedentes de thalamo, summo studio contendebant. Versa res jam erat in habitum, nec in iis delinquere se, caecati usu longissimo, sentiebant. XVII. Statutum est ut nullus fratrum Cluniacensium, cattinis, sive aliis, quibus uti solebant, peregrinis pellibus, induatur, nec prorsus quibuslibet, exceptis arietinis, sive agninis, atque caprinis pellibus, et ad coopertoria facienda solummodo, sicut hoc magis placuerit, putosiorum, et, juxta aliorum linguam, vesonum pellibus. Causa instituti hujus fuit multa, ut supra de pannis [Col.1031A] dictum est, cattinarum, sive aliarum pellium notabilis et damnabilis curiositas, quae in tantum, ut ipse novi, processerat, ut Gallicanorum cattorum pellibus contemptis, ad Iberorum vel Italorum cattos, religiosorum hominum curiositas transmigraret. Nil se habere non parva piorum, eisque adhaerentium multitudo putabat, nisi ex pilosis illis et condensis Numantinorum, hoc est, juxta modernos, Amorensium cattorum pellibus contexto multi pretii coopertorio, lectus et muniretur pariter et ornaretur. Quod malum paulatim succrescens, ad hoc jam pervenerat, ut fere centum solidis empta coopertoria, addito quoque vestium non mediocri pretio, ditiores domos congesto multo alieni aeris debito, non parum gravarent, pauperiores pene omnino [Col.1031B] pessumdarent. XVIII. Statutum est ut nullus scarlatas, aut barracanos, vel pretiosos burellos, qui Ratisboni, hoc est apud Rainesbors fiunt, sive picta quolibet modo stramina habeat, sed solummodo cilicium superjectis tantum duobus mediocris pretii pannis, qui albi et nigri, et ex utroque misti coloris sint; et qui non duplices, aut quadruplices, seu multiplices, ut a quibusdam fieri solet, sed simplices fratribus supponantur. Causa instituti hujus fuit, ut in aliis vestium generibus damnata curiositas etiam a lectis monachorum removeretur, maxime cum ante tempora S. Hugonis, non nisi cilicio, superposito tantum uno et simplici panno aliquis uteretur. [Col.1031C] XIX. Statutum est ut in infirmaria Cluniacensi, quae quinque habitaculis sub uno tecto divisis distinguitur, tali discretione silentium teneatur, ut in ea parte, in qua fratres defunguntur, quae media est, et in illa quae superior a parte meridiana est, silentium et collocutio antiquo more servetur; in tribus vero aliis claustri regularis silentium teneatur. Sic in cella novitiorum et adjacenti claustro sive officinis, exceptis novitiis, et eorum magistro, qui ubi et quando loqui solent, loquentur; exceptis etiam episcopis et abbatibus supervenientibus majore priore, et subprioribus ordinis custodibus, qui in partibus illius cellae novitiorum, et ipsi loqui poterunt, et in praesentia tantummodo eorum alii. In operatoriis vero universis continuum teneatur silentium, [Col.1031D] excepto uno tantum magistro uniuscujusque operatoriae domus, et exceptis operariis novae ecclesiae et operatoriis ipsorum. Teneatur, insuper claustri silentium in coemeterio, et claustro coemeterii, in sacristiis omnibus, et via quae ad domos superiores ducit, quae juxta majorem ecclesiam sunt et in adjacentibus locis, exceptis supradictis abbatibus et prioribus, quibus in partibus illis loqui supradicto modo licebit. Causa instituti hujus fuit summe necessaria in omni religione silentii utilitas, sine quo modis congruis observato, nec dici religio, nec esse potest. Cujus laus in Scripturis sanctis tanta est, ut inter innumera ejus praeconia, de illo etiam magnus propheta [Col.1032A] Isaias dicat: Cultus justitiae silentium (Isa. XXXII). Quod quia Cluniaci, propter frequentiam negotiorum et multitudinem supervenientium, valde ex aliquanto tempore corruptum fuerat, necessarium visum est ut hic modus silentii, sicut supra distinctus est, institueretur. XX. Statutum est ut quadragesimali tempore additis ad silentium tribus diebus, hoc est tertia feria, et quinta et Sabbato, quibus in claustris juxta morem pristinum locutio esse solebat, continuum per totam Quadragesimam silentium teneatur. Causa instituti hujus fuit tam sanctorum dierum reverentia, quia non plene religiosum videbatur, ut illis summae abstinentiae, et omnium virtutum diebus, virtus silentii colloquiis non valde necessariis [Col.1032B] publice interpolaretur. XXI. Statutum est ut de usitatis in claustro binis locutionibus, secunda omni totius anni tempore subtrahatur. Causa instituti hujus fuit nulla prorsus ejus utilitas, nulla necessitas, a quibus aliquando horam diei apud religiosos vacare, non solum otiosum, sed etiam pernitiosum. Occupat enim illius temporis spatium inutilis, imo noxia loquacitas, quod modo sibi assumit lectionibus et cantibus divinis salubris taciturnitas. XXII. Statutum est ut silentium ad mensam sicut in regulari refectorio ubique et ab omnibus teneatur. Sed, si extra refectorium regulari comedenti quilibet superveniret, surget; cumque invitabit, loquetur, [Col.1032C] et stando, quantum necesse fuerit, postquam resederit, ut prius tacebit. Causa instituti hujus fuit Apostolus etiam laicis praecipiens: Unusquisque panem suum cum silentio manducet. Etiam S. Benedictus monachis imperans et dicens: Summum fiat silentium ad mensam; etiam antiqui seu moderni temporis religiosi, qui ubicunque comedant, rigorem silentii nullo relaxant. Nec honestum est Cluniacensibus videri minus religiosos, per quos in Galliis, Germania, Anglia, Hispania, Italia, ac tota fere Europa a multis annis arefacta religio refloruit, multorumque inveteratus tepor, divina praeeunte et comitante gratia, recaluit. XXIII. Statutum est ut in claustrum, vel in reliquas [Col.1032D] regulares domos nullus clericorum aut laicorum ingrediatur, nisi aut causa operis alicujus, aut causa videndi domos, ut honesti hospites facere solent, aut causa medendi infirmis in infirmaria jacentibus. Causa instituti hujus fuit clericorum, aut laicorum, et maxime famulorum, adeo frequens per claustrum, quibuslibet de causis, transitus ac regressus, ita ut pene in stratam publicam claustrum vertisse, et in eundo ac redeundo, fere jam a monachis nihil distare viderentur. XXIV. Statutum est ut infirmis ipsis, vel quibuslibet in infirmaria comedentibus, nullus, ut fieri solebat, famulorum laicorum serviat, sed monachi tantummodo, aut conversi barbari. [Col.1033A] Causa instituti hujus fuit honestior conversorum quam saecularium famulorum cum monachis cohabitatio, et ne materiam furandi ea quae de mensa in infirmaria comedentium supererant, servientes fratribus conversi haberent sicut priores famuli, quaecunque palam vel furtim fratribus subripere poterant, uxori, filiis, ac qualicunque familiolae suae in burgo constitutae deferre solebant. Praeter hoc, et illud in causa fuit, quod secreta monastici ordinis, aut disciplinas regulares, qua utpote in regularibus officinis assidue commanentes, vel videbant, vel ab aliis audiebant, more saecularium saecularibus vulgantes detegebant. XXV. Statutum est ut loco famulorum, qui mane vociferando fratres in infirmaria jacentes inhoneste [Col.1033B] ad missam vocare solebant, scilla ad hoc in sublimi infirmariae loco suspensa pulsetur. Causa instituti hujus fuit, quia aptius et honestius visum est ut fratres in infirmaria dormientes signi ubique usitati sono excitarentur, quam incongruo in summi silentii tempore verbo, ut saepe contingit, terrerentur. XXVI. Statutum est ut meridianae jejuniorum, quae in aestate post Sextam fieri solent, momentaneae, et simulatitiae, dimittantur, et pro spatio illius temporis quod inutiliter expendebatur, fratres in claustro sedeant, et legant, aut missas cantent, aut aliquid necessarii operis agant. Causa instituti hujus fuit ipsa, ut dictum est, [Col.1033C] inutilis occupatio temporis, quia pro more antiquo diebus jejunii, quae in aestate proveniunt, necesse erat fratribus ante missam et mensam, non ad dormiendum, vel quiescendum, sed ad dormitionem et quietem simulandam, se exspoliare, discalceare, velut longo somno seipsos in lectis componendo, et bene operiendo praeparare. Et quidem antiquus monachorum mos erat jejuniorum diebus detrimenta usitati somni congruenti dormitione ante mensam compensare. Unde Hieronymus: Saepe vacuo ventre dormiendum est. Sed quia sequentes monachi antiquis curiosiores, physicae sectatores, ventre vacuo dormire inutile corpori judicaverunt, ad eam brevitatem meridianos jejuniorum somnos redegerunt, ut meridianae quietis nullam veritatem, [Col.1033D] sed solum veritatis simulacrum retinerent. Addebant (quod salva pace eorum loquor), jam dictae simulationi magis ridendam superstitionem, ut velut graviter dormientes prolixiore sonitu signi excitarentur, et quasi longa lectorum revolutione hispidi et incompti manus abluerent, capita comerent, et omnem prorsus solemnitatem longissimae meridianae explerent. Unde judicatum est ut corporis tam inutili labori inserviens, lectionibus, cantibus, et sacrificiis divinis seu quibuslibet utilibus exercitiis impenderetur. XXVII. Statutum est ut non vasis illis vinariis, quae justitiae vocantur, sicut olim facere cogebantur, sed propriis scyphis unusquisque bibat, eo tempore quo post Nonam ad potum fratres pergere solent. [Col.1034A] Causa instituti hujus fuit ipse ineptus, et omnibus displicens bibendi modus, quo urgebantur fratres scyphis depositis, justitiis bibere, nec in ipso muscarum tempore, quid intus lateret discernere. XXVIII. Statutum est ne calcearios cum corrigiis, quia inutiliter laboriosum erat, Sabbato abluant. Causa instituti hujus fuit quia olim ubicunque necessitas occurrebat, sub dio operantes, et pluviis et lutosis diebus monachi calcearios suos, ipsa operis necessitate cogente, luto plerumque infectos, ad claustrum revertentes, lavabant. Inde superstitio descendens, cum illi hoc ex necessitate facerent, et illos qui per annum et biennium de claustro nusquam procedentes, sua et mundissima et nova calceamenta [Col.1034B] lavare quidem, quia necessarium non erat, non compellebat, sed duorum tantum digitorum extremis summitatibus duabus aut tribus aquae guttulis infundere imperabat. XXIX. Statutum est ut fratres equitantes froccum simul et cappam ferre non compellantur, sed aut frocco simplici, aut cappa tantummodo, si voluerint, induti iter faciant. Causa instituti hujus fuit vestium ipsarum munditia, ne, ut fieri solebat, fratrum claustra ingredientium frocci et tunicae luto, pluviis vel lutosis diebus contracto infesti ac sordidi apparerent, et insuper labor itineris alleviaretur, et antiquus de hac re utiliter institutus modus reformaretur. [Col.1034C] XXX. Statutum est ut morem veterem, quo sine involucris crurum leuca plus una aequitare prohibebatur, tenere, si voluerint, non cogantur. Causa instituti hujus fuit quia nulla ratio apparebat, qua cogerentur absque necessitate quibuslibet involucris crura involvere, et quod necessitatis tantum causa permissum fuerat, sine ulla necessitate portare. XXXI. Statutum est ut psalmi illi, qui a, Deus, auribus nostris, incipiunt, post orationem quae fit ante vesperas decantari solent, in omni XII lectionum festivitate intermittantur. Causa instituti hujus fuit, laboriosa, imo pluribus odiosa psalmorum familiarium paulatim multis de causis adaucta multiplicitas. Quae quia multos gravabat, [Col.1034D] multorum et totius pene conventus postulatione in hac parte immutata est. XXXII. Statutum est ut defunctis fratribus nostris, universis scilicet professis, die anniversarii, quo recitari nomina eorum a lectore, sicuti mos est, in capitulo solent, quinquaginta praebendae dentur, tali conditione, ut sive plura sint, sive minus, quam quinquaginta, ultra numerum jam dictum nec augeantur praebendae, nec minuantur. Causa instituti hujus fuit mira virtutum discretio, quia difficile visum est, et etiam importabile, ut si multiplicitas defunctorum usque ad octogenarium et centenarium, aut forte infinitum numerum, assidue decedentibus fratribus se extenderet, quod pari modo praebendarum numerus. Nullus enim [Col.1035A] monasterii substantia, si a prioribus institutus mos servaretur, diu ad hoc sufficere posset. Raris tamen adhuc diebus defunctorum fratrum nomina usque ad quinquagenarium numerum perveniunt. XXXIII. Statutum est ut quidquid de mensa quotidiana a fratribus superest, eleemosyna communis accipiat. Causa instituti hujus fuit, quia contra morem pene omnium tam religiosorum quam saecularium, si tantum de pane cuilibet fratri superesset, quod panis more absque casu in mensam subsistere posset, non eleemosynae, sed custodi refectorii, ut servaretur in crastinum, reddebatur. Quidquid autem vini supererat exceptis quibusdam jejuniorum diebus, et die, qua frater defunctus tumulabatur, custos [Col.1035B] vini in crastinum similiter reservabat. Hoc quia inhonestum videbatur, et ut insuper id eleemosynae adderetur, omnes absque aliqua exceptione mensarum, refectorii atque infirmariae reliquiae eleemosynae datae sunt. XXXIV. Statutum est ut dies rasurarum aliter ex parte, quam fieri solebat, immutarentur ita ut prima rasura fieret die praecedente vigiliam Natalis Domini. Secunda propter assiduam mutationem quadragesimalis initii, juxta domini abbatis aut prioris dispositionem, medio vel congruo die inter jam dictam rasuram Natalis Domini et primam Dominicam Quadragesimae fiet: quae secunda rasura nunc maturius, nunc tardius occurrit, sed quando major quinque, quando minor trium hebdomadarum est; [Col.1035C] tertia, Sabbato praecedente eamdem primam Dominicam Quadragesimae; quarta feria tertia hebdomadae Palmarum; quinta, Sabbato Paschalis Dominicae, qua cantatur, Jubilate Deo; sexta, feria sexta ante Pentecosten et natalem apostolorum Petri et Pauli, sed quando haec prolixitas temporis exegerit; (septima deest) octava, die praecedente vigiliam apostolorum Petri et Pauli; nona, vigilia sancti Jacobi Apostoli; decima, die praecedente vigiliam Assumptionis beatae Mariae; (undecima deest) duodecima, vigilia sancti Michaelis. Tertia decima, vigilia Omnium Sanctorum. Quarta decima, vigilia sancti Andreae Apostoli. Causa hujus instituti fuit earumdem rasurarum [Col.1035D] importuna, et fratribus, maxime in hieme, molesta frequentatio. XXXV. Statutum est ut nullus in monachum Cluniacensem recipiatur absque Cluniacensis abbatis praecepto et permissione, sicut mos est, nisi ad succurrendum, exceptis magnis et utilibus personis, quae si differrentur, levitate fortassis animi retrocederent, nec in incepto conversionis proposito permanerent. Causa instituti hujus, imo renovatae institutionis fuit frequentissima inutilium personarum per cuncta pene Cluniacensia loca, et indiscreta susceptio. Qua indiscreta susceptione nunc rusticorum, nunc infantium, nunc senum, nunc stultorum, nec ad aliquod opus utilium, eo jam res pervenerat, ut [Col.1036A] talium personarum jam fere major numerus haberetur, et frequentia, ac nefanda mala ab eis commissa, quae quia etiam relatu inhonesta sunt reticeo, pene assidue a diversis terrarum partibus audirentur XXXVI. Statutum est ut nullus etiam ex concessione futurus monachus regularibus usque ad XX annos vestibus induatur. Causa instituti hujus fuit immatura nimisque celer infantium susceptio, qui antequam aliquid rationabilis intelligentiae habere possent, sacrae religionis vestibus induebantur, et admisti aliis puerilibus ineptiis omnes perturbabant, et ut quaedam taceam, et multa breviter colligam, et sibi nihil pene proderant, et aliorum religiosum propositum [Col.1036B] non parum, imo quandoque plurimum, impediebant. XXXVII. Statutum est ut pro annua et regulari probatione, saltem menstrua, hoc est, unius mensis probatio erga novitios observetur, antequam voto promissae obedientiae astringantur. Causa instituti hujus fuit quia annua et ex Regula praecepta probatio discretione succedentium Patrum temperata ad hoc devenerat, ut non dico annus, non dico dimidius, sed nec mensis, nec hebdomada, nec aliquando erga novitiorum probationem dies integra servaretur. Quod quia omnino, et contra rationem et contra Regulae decretum erat, quae praecipit probari spiritus, si ex Deo sunt (I Joan. [Col.1036C] IV); visum est esse rationabile, ut unius saltem mensis novitiorum probatio observaretur, tali modo ut frocco tantum induti, et ut alii regulariter rasi ac tonsi, absque verbi vel scripti alicujus professione, tam in cella novitiorum quam in claustro, cum caeteris ex more permaneant. Si finito mense vel verbo coram priore ac fratribus, et scripto coram domino abbate stabilitatem suam firmaverit, et obedientiam professus fuerit, corpori monasterii, juxta verba Regulae societur. Si vero infra jam dictum mensem recedere voluerit, facultas ei libera concedatur. XXXVIII. Statutum est ut modo, quo praediximus, extra Cluniacum novitii recepti usque ad primum, vel secundum, aut plus tertium annum [Col.1036D] ad benedicendum Cluniacum adducantur, nec interim, sicut usus Cluniacensis exigit, et ad ordines ecclesiasticos ascendant, et missam ante ordinati cantent, aut extra claustrum curam alicujus obedientiae administrent. Causa instituti hujus fuit, nimis tardus ad Cluniacum novitiorum extra Cluniacum susceptorum adventus. Unde lex talis data est, ut quia priores parcentes sumptibus, per X, aut XV, sive vel XXX, quandoque annos novitios Cluniacum ducere et mittere differebant, saltem praescripta lege coacti eos vel ad benedicendum, vel si extra benedicti fuerint, ad obedientiam rursum in Cluniaco coram fratribus adducant vel mittant. XXXIX. Statutum est ut antiquum et sanctum [Col.1037A] opus manuum, vel in claustris ipsis, aut ubi honeste remoto conspectu saecularium fieri poterit, ex parte saltem aliqua restauretur, ita ut omni tempore praeter festivos dies, quibus operari non licet, quolibet semper fratres utili opere exerceantur. Causa instituti hujus fuit, quia otiositas, juxta Patrem Benedictum inimica animae, in tantum magnam partem nostrorum, eorum maxime qui conversi dicuntur, occupaverat, ut in claustris, vel extra claustra, praeter paucos legentes, et raros scribentes, aut adhaerentes claustri parietibus dormitarent, aut ab ipso, ut sic dicam, ortu solis usque ad ejus occasum, imo fere mediam noctem, quibus impune licebat, totam pene diem vanis, [Col.1037B] otiosis, et (quod pejus est) plerumque detractoriis verbis consumerent. XL. Statutum est ut nullus priorum, nullus aliorum iter faciens, ducat secum plus quam tres equitaturas, vel si prior ordinis fuerit, quatuor, aut plus quinque: et hoc tam propter honestatem aut testimonium societatis, quam propter officia ecclesiastica studiosius decantanda. Causa instituti hujus fuit, ne fastus vel curiositas in ministris, vel iter agentibus notaretur, et monasteriorum, vel quorumlibet hospitum gravamen, quantum posset fieri, vitaretur. XLI. Statutum est ut ubicunque facultas loci permiserit, exceptis decanis, XII fratres constituantur [Col.1037C] addito tertio priore, plerumque ordinem teneant. Causa instituti hujus non est necesse scribere, quia patet omnibus. XLII. Statutum est ut ubi XII fratres esse non potuerint, saltem in refectorio et dormitorio semper, in claustro vero ab hora vespertina usque ad horam tertiam alterius diei, perfectum silentium teneatur. Nam quod universaliter in omnibus Ecclesiis semper et ubique teneri debeat, certum est. Causa instituti hujus ut, si fratres in talibus locis plenum ordinem tenere aut non possent, aut nollent, saltem aliquam umbram, vel vestigium, vel particulam ordinis retinerent, ne integra die nugacibus verbis aut rebus vacantes, in nullo a [Col.1037D] saecularibus differre viderentur. XLIII. Statutum est ut nullus nostrorum ad sacerdotium provehatur usque ad XXX vel saltem XXV annos. Causa instituti hujus fuit ut, juxta decreta sacrorum canonum, ne adolescentes, ne illitterati, ne illi, qui nondum capere possunt, quantum, quam divinum, quam excellens sit sacerdotale officium, ad sacra illa coelestia, magis temerarii praesumptores, quam digni administratores accederent. XLIV. Statutum est ne quis terras, vel thesauros Ecclesiarum dare, vendere, commutare, pro vadimonio alicubi, vel apud aliquem sine domni abbatis praecepto vel consilio deponere, vel impignorare audeat. Quod si fecerit, a fratrum suorum et [Col.1038A] totius Ecclesiae communione alienum se esse cognoscat. Causa instituti hujus fuit audita et cognita quorumdam priorum temeritas, qui aliquando ita fecisse probati sunt. XLV. Statutum est ut clericorum aut laicorum ad nos non pertinentium homines vel servi domorum Cluniacensium procuratores cellarii vel praepositi nullatenus fiant. Causa instituti hujus fuit frequens damnorum experientia, quae a talibus vel talium occasione, plerisque monasteriis Cluniacensibus illata sunt. XLVI. Statutum est imo renovatum, ut nullus priorum, de prioratu ad alterum prioratum translatus, famulum aliquem ad sibi commanendum de [Col.1038B] priore loco adducat. Causa instituti hujus fuit sinistra quarumdam rerum, nec non dicendarum suspicio, imo magis probatio, quae etsi olim in his famulorum de locis ad loca translationibus provenerint, hoc decreto, quantum fieri potuit, provisum est ne de reliquo provenirent. XLVII. Statutum est ne sanctimonialibus aut conversis mulieribus juxta domus monachorum infra duas leucas ad minus habitatio aliquatenus concedatur. Causa instituti hujus fuit ne, in quibus maxime cavendum est, contra apostolorum praeceptum locus diabolo daretur, sed ut cum fomite iniquitatis [Col.1038C] omnis ejus etiam suspicio tolleretur; impulit magis ad hoc instituendum quorumdam temeritas, qui mulieribus sanctimoniam vel conversionem professis terrarum pecuniae gratia habitacula juxta domos parare jam coeperant. XLVIII. Statutum est ne hi qui vocantur familiares, hoc est nec monachi nec conversi, quorumdam monasteriorum pessimi destructores, nec etiam pro maximo lucro alicubi recipiantur. Causa instituti hujus fuit familiarium illorum multis nota perversitas, qui nec Deo servientes, nec manibus operantes, nec aliud utile domibus providentes, ad garriendum, ad detrahendum, ad dissipandum, quae poterant, in quibusdam monasteriis et alebantur et vestiebantur. [Col.1038D] XLIX. Statutum est ne quis fratrum nostrorum, in propriis saltem locis sine lumine noctibus dormiat. Qui, si adeo pauper fuerit ut propriam lucernam in dormitorio suo providere non possit, illam quae in ecclesia fuerit, accipiat, et ad dormitorium transferat. Causa instituti hujus fuit ut filii lucis semper in luce etiam corporali conversentur, quia, juxta Apostolum, de spirituali loquentem: Omnes filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum (I Thess. V). Quod licet, ut dixi, de illa spirituali luce dicat, hoc ipsum de corporali tamen simul et spirituali, ait Dominus: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus; qui autem facit veritatem, venit [Col.1039A] ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta (Joan. III). L. Statutum est ut sex diebus infra octavas Assumptionis sanctae Virginis Matris Domini, et eodem modo infra octavas apostolorum Petri et Pauli, XII lectiones ex Evangelio, XII aliae ex prophetis, vel ex propheticis libris, aut Actibus apostolorum, vel Epistolis eorum, sicut a me excerptae sunt, ad majorem missam legantur. Infra octavas scilicet sanctae Mariae sex ex Evangelio, et iterum sex ex prophetis, sicut dictum est, aut propheticis libris. Infra octavas vero apostolorum, sex similiter ex Evangelio, et sex ex Actibus apostolorum, vel Epistolis eorum. Causa instituti hujus fuit specialis, quem, post [Col.1039B] Salvatorem nostrum, erga sanctam matrem ejus, et erga sanctos apostolos Petrum et Paulum habere debemus, amoris affectus; et quia ad eorum venerationem et amorem non adeo plerosque audientium accendebant toto pene anno frequentatae, quantum rarius auditae lectiones. LI. Statutum est (quod tamen antiquum, sed neglectum erat) ne quis fratrum a communi refectorii mensa surgentium, ante a choro ecclesiae, quem ex more omnes ingredi debent, discedat, quam similiter omnes pro perceptis beneficiis omnium bonorum benigno largitori usque ad ultimum Benedicamus, gratias agat, excepto mensae lectore, vel ejus custode, si custodiae idem lector deputatus fuerit. [Col.1039C] Causa instituti hujus fuit quod ecclesiam plerique, imo multi fratrum, post mensam cum conventu ingredientes statim a choro, levi qualibet ex causa recedebant, nec debitas cum fratribus suis Deo gratias agebant. LII. Statutum est ut magnae illi coronae, ex aere, auro, argenteoque elegantissime compositae, quae in medio chori forti catena sustentata dependet, accensi cerei non imponantur, nisi in quinque praecipuis festis, et festo Dedicationis ecclesiae et Omnium Sanctorum. In reliquis vero festivitatibus, quibus accendi solebat machina illa ferrea, quae vulgo crza vocatur, pro illa lampadibus vitreis illustretur. [Col.1039D] Causa instituti hujus fuit, superfluae, et velut ex adipe prodeuntes, cum non nisi ex macie procederent, expensae, et nimis frequens ac viliorem reddens dignitatem solemnitatum, cereorum illorum super coronam accensio, quia, juxta antiquorum sapientium dicta, nihil tam charum et pretiosum est, quod assiduitate non vilescat. LIII. Statutum est ut pars illa novi monasterii, quae ad sinistram partem post chorum sinistrum est, clericis vel laicis non pandatur, nec quibuslibet, ut fieri solebat, praeter monachos, ad eam aliquo tempore accessus sit, exceptis Dominicis diebus, et solemnibus Ecclesiae festivitatibus: et hoc tantum a principio horae tertiae usque ad finem majoris missae. Excipitur nox Nativitatis Domini, et [Col.1040A] nox apostolorum Petri et Pauli, et etiam nox illa, quae ad Vincula sancti Petri dicitur. Excipiuntur et peregrini omnes qui causa orationis vel oblationis altare majus, aut matutinale adire voluerint. Causa instituti hujus fuit ut quia fratres praeter veterem ecclesiam S. Petri non habebant ubi quaedam sacra et secretiora ad religiosos homines pertinentia exercere valerent, jam dictam illam novae ecclesiae partem sibi diebus et noctibus vendicarent; ubi sancta et secreta orationum aromata Deo assidue accenderent, frequentibus metanoeis vel genuflexionibus pio Conditori supplicarent, ac tribus saepe flagellis vel ob poenitentiam, vel ad meritum augendum corpus attererent et his ac similibus sacris [Col.1040B] studiis velut in eremo, ab hominum remoti conspectibus, incessanter se suosque Domino commendarent. LIV. Statutum est ut ad altare matutinalis missae quod est consecratum in honorem B. Mariae, de eadem Matre Domini missa quotidie secreto decantetur. Causa instituti hujus fuit, ut quotidiana ad Dominum oblatione Mater quoque Domini specialiter honoraretur, et ipsa ad subveniendum specialibus post Dominum servis suis talibus obsequiis animaretur. LV. Statutum est ut conventus, qui, domno abbate in capitulum veniente, ex antiquo more non solum ei assurgere, sed et per omnes inferiores gradus [Col.1040C] ad terram usque descendere solebat, assurgat quidem reverenter, sed scamnum subpedaneum descendendo non transgrediatur. Causa instituti hujus fuit quia, licet ex multo et magno, quem semper Patribus suis Cluniacenses fratres exhibent, amore et reverentia, hoc ab antiquis et bonis viris decretum sit, visum et tamen parcendum esse in hoc labore multitudini maximae propter senes et debiles, quorum major in eo tempore numerus CCC, vel CCCC fratribus erat, quam priore illo inter fratres sexaginta, aut ad plus octoginta. LVI. Statutum est ut parvi scholares, dum ad suffragia sanctorum orationes dicuntur, neque in refectorio, [Col.1040D] juxta morem antiquum, comedentes stare compellantur. Causa instituti hujus fuit ne ea debiliori aetati necessitas imponatur, quae a fortiore non exigitur, cum pius Pater Benedictus de hujusmodi dicat: Licet ipsa natura humana trahatur ad misericordiam in iis aetatibus, senum videlicet et infantum, tamen et ipsa auctoritas Regulae eis prospiciat LVII. Statutum est ut in festivitatibus XII apostolorum, Credo in unum Deum, ad missam majorem dicatur, sive ad alias quaslibet missas, quae extra conventum cantantur. Causa instituti hujus fuit aliarum Ecclesiarum, et pene omnium rationabilis mos, quem ab antiquis Patribus institutum retinent, ut in illorum festis [Col.1041A] professionem fidei Christianae decantent, super quos et per quos principaliter post Christum fides Ecclesiae fundata est, scribente hoc idem magno apostolo Paulo Ephesiis, cum dicit: Superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II), et reliqua. LVIII. Statutum ut solemni nocte Natalis Domini ad missam de luce cantetur prosa, cujus initium, Coeleste organum. Causa instituti hujus fuit quia illius cujus principium erat, Nostra tuba, series verborum incomposita, nihil pene ad Nativitatem Salvatoris pertinens, longe amplius incomptiore cantu, cunctis hoc advertentibus displicebat. LIX. Statutum est ut quatuor primis hebdomadibus [Col.1041B] Quadragesimae antiphonae, quae in quinta feria ad Benedictus, et ad Magnificat, dici consueverant, mutarentur, et pro illis aliae cantarentur. Quinta feria primae hebdomadae ad Benedictus: Si manseritis in sermone meo; ad Magnificat: Cognoscite veritatem. Quinta feria secundae hebdomadae ad Benedictus: Non possum a meipso; ad Magnificat: Non quaero voluntatem meam. Quinta feria tertia hebdomadae ad Benedictus: Operamini non cibum qui perit; ad Magnificat: Hoc est opus Dei. Quinta feria quartae hebdomadae, ad Benedictus: Non potest Filius a se facere quidquam; ad Magnificat: Pater diligit Filium. Causa instituti hujus fuit, quoniam antiphonae quae prius dicebantur, aliorum temporum erant; et [Col.1041C] cum alio tempore cantarentur; velut mutuo acceptae rursum in Quadragesima cantabantur, hoc est, Pater Abraham; Fili, recordare; Exibant autem daemonia a multis; Cum sol autem occidisset; Propheta magnus surrexit in nobis; Accepit omnes timor. Et quod magis absurdum erat, quinta feria primae hebdomadae dicebantur antiphonae: Missus sum ad oves; O mulier, magna est fides tua. Quae antiphonae statim sequente Dominica secunda, ex Evangelio ipsius Dominicae iterum cantabantur. Quod sicut a quibusdam prioribus accepi, idcirco contigit, quia jam dictae feriae quintae antiquitus evangelia propria, ex quibus exceptae antiphonae cantarentur, minime habebant: quae a posterioribus Patribus, et erga divina [Col.1041D] officia studiosis de Evangelio Joannis postmodum excerpta sunt. Unde postquam illae quintae feriae propria evangelia habere coeperunt, antiphonae novae de ipsis quoque evangeliis factae sunt. LX. Statutum est ut sicut ex consuetudine, aliae horae sanctae Virginis matris Domini in ecclesia infirmorum, quae in honore ipsius consecrata est, quotidie decantantur, et ejusdem ibi completorium cantaretur, et in omnibus horis ante psalmos praemitteretur versus: Memento, salutis auctor, cum Gloria sua. Causa instituti hujus fuit honor matri Domini super omnem creaturam singulariter exhibendus, et ut, quia ejus horae in conventu publico propter [Col.1042A] fratrum numerositatem, et officiorum multiplicitatem, brevitate temporis prohibente cantari non poterant, saltem in capella ipsius a paucioribus ex integro cantarentur. LXI. Statutum est ut regularis Prima, et Prima S. Mariae diebus privatis a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha, quae ex antiquo more post praemissos matutinos, et post finitam aliam psalmodiam in capella infirmorum ante adventum conventus profunda nocte decantabantur, usque ad lucis ortum, et signi, quod in infirmaria pulsari mano solet, sonitum differantur. Causa instituti hujus fuit, quia et frequenter psalmodia ab infirmis nondum pro sui prolixitate explicita, conventus superveniens eosdem infirmos, [Col.1042B] imo universos, quos in illa ecclesia offendisset, expellebat; et quia frequenter media fere nocte, sole adhuc sub terris profundissime occultato, cantabant: Jam lucis orto sidere. Unde ne tantum mendacium a filiis veritatis coram Deo ulterius proferretur, et ne verba Dominum precantium ac laudantium discordarent, institutum est. Quod si quis objiciat, cur non et in caeteris, in quibus consimilis nota mendacii invenitur, istud correctum est, quando multa adhuc nocte cantatur: Aurora lucis rutilat; et: Aurora jam spargit polum; et: Lux intrat; Albescit polus, et multa in hunc modum, respondeo velle me quidem valde, ut talia cuncta, si cum pace fieri posset, apud nostros et ubique corrigerentur, sed quia, ut aestimo, hoc non potest [Col.1042C] fieri, verbis Magni Gregorii papae utar: Si non possum de agro Dominico multos reportare manipulos, saltem paucos, saltem duos, saltem unum feram. LXII. Statutum est ut quando fratres infirmi oleo sacro ex more ecclesiastico inunguntur, non aurea vel argentea crux eis ad adorandum offeratur, sed lignea, quae imaginem Domini crucifixi pictam habet, et de ipso Dominicae crucis ligno particulam cum auro aptatam, et sub pedibus picti crucifixi eidem cruci insertam. Causa instituti hujus fuit quia rationabilius et devotius visum est, ut non de quolibet alio metallo, aut de alia qualibet re, sed de eadem ligni materia, [Col.1042D] quo Salvator crucifixus est, crux facta aegro praesentaretur, et in verbis ipsis, quae dum adoratur, decantari solent, nulla vel modica falsitatis nota reprehenderetur. Nam non dicitur, ecce aurum crucis, ecce argentum crucis; sed: Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit, venite adoremus. Utique verum est, quia non in auro, neque argento, sed in ligno Christus crucifixus est. Non tamen hoc dicens, cruces ex auro vel argento ad honorem Dominicae crucis factos condemno, vel reprehendo, quod ore catholico maxime approbandum et laudandum est. Sed aliud est metalli pretiositas, quae mentes simplicium excitat ad majorem sacrae crucis venerationem; aliud ligni utilitas, quae spiritualium animos commovet ad vehementiorem erga crucem [Col.1043A] et crucifixum devotionem. Unde ut magis mens devota in amorem Salvatoris passionis accenderetur, particula de ipsius primae crucis ligno, ut jam dixi, pedibus picti crucifixi supposita est, quae statim post pedum osculum, oculis, animo et ori crucem adorantis et osculantis infirmi se offert. Hanc tamen ligneam crucem, quam ego hoc, quem dixi, intuitu isto, quem praescripsi, modo aptari feci, non jam mortuis, sed morientibus ad adorandum deferri decretum est. Quod sicut Cluniaci a me factum est, sic ubi fieri potuerit apud nostros, licet praecipere verear, opto tamen ut fiat. LXIII. Statutum est ne staminiae, quae ex more antiquo, propter graviora quaelibet fratribus acrius flagellandis scindi solebant, et usque ad cingulum [Col.1043B] violenter detrahi, ulterius scinderentur, sed staminia integra manente, verberibus subjiciendus frater ea ex toto exueretur. Causa instituti hujus fuit ut et frequens damnum scissarum staminiarum vitaretur, et plenius nudatus frater expeditius verberaretur. LXIV. Statutum est ne finita lectione refectorii, canistra, juxta morem antiquum, ad suscipiendas panis reliquias per refectorium ulterius deferantur. Causa instituti hujus fuit quoniam prius ea de causa canistra ad suscipiendas residui panis partes deferebantur, ut granatario, non eleemosynario, ad expendendum inposterum redderentur. Sed quia nunc nihil de pane refectorii granatario, sed totum [Col.1043C] eleemosynario redditur, visum est non esse necesse ut ulterius eadem canistra per refectorium deferrentur. LXV. Statutum est ne ad missam matutinalem et majorem, finito cantu offerendae usque ad praefationem, conventus, ut olim fiebat, stare cogatur, sed mox, ut cantus cessaverit, qui sedere voluerint, sedeant; tamen ut, cum sacerdos conversus ad chorum dixerit: Orate fratres, modeste scabellis elevatis in illis subselliis, quae eisdem sedilibus inhaerent, acclives ex more resideant privatis diebus; festivis autem inclinentur ante formas. Causa instituti hujus fuit ut magnus et continuus [Col.1043D] labor Cluniacensis conventus hac quantulacunque remissione relevaretur. LXVI. Statutum est ne parvi scholares, si boni fuerint, procedente tempore, aliquid de aliorum dignitate amittant. Causa instituti hujus fuit quia nescio unde res orta, fama tamen hoc referente, dicebatur morem esse ut nullus scholarium puerorum aliquo unquam tempore aut hebdomadarius majoris missae, aut prior, aut custos ordinis, sive circa fieret, aut quodlibet dignitatis monasticae privilegium obtineret. Quod quantum contra communem justitiam et rationem sit, etiam leviter attendens advertit. Nam cum princeps apostolorum dicat: In omni gente, qui timet Deum, et operatur justitiam, acceptus est illi (Act. X). Si, [Col.1044A] inquam, in omni gente, nunquid non in omni ordine? Si in omni ordine, nunquid non in omni gradu, in omni conditione, in omni aetate? Et quia res clara longa probatione non eget, breviter dico omnem monasticam vel ecclesiasticam dignitatem, si boni et digni fuerint, restitutam esse a nobis publice scholaribus, quia cujus fides, scientia et vita probatur, a qualibet ecclesiastica dignitate valde injustissime reprobatur. LXVII. Statutum est ut pneuma, quod in fine antiphonarum canitur, ubi plures antiphonae se invicem sequentes fuerint, sicut ad vesperas et matutinos, ulterius non cantetur, exceptis quinque praecipuis festivitatibus, hoc est Natali Domini, Pascha, Pentecoste, festo apostolorum Petri et Pauli, [Col.1044B] et Assumptionis B. Virginis. Similiter et illud decretum est, ne ad suffragia sanctorum, excepta oratione S. crucis et S. Mariae, et apostolorum Petri et Pauli et ultima, per Dominum nostrum, cum sequentibus usque ad Amen dicatur, scilicet per Christum Dominum nostrum. Causa instituti hujus fuit taedium prolixitatis multiplicium adjectionum, quae a diversis diverso tempore officiis ecclesiasticis additae sunt. Cujus taedii, ut aliqua relevatio fieret, et quia hoc in nullis Cluniacensibus monasteriis, praeter Cluniacum, servabatur, hoc institutum est. LXVIII. Statutum est ut hymni proprii de S. Stephano primo martyre, de S. Joanne evangelista, de SS. Innocentibus, de sancto Laurentio, de [Col.1044C] S. Vincentio, sumpti de Hymnario S. Ambrosii, vel Hymnario Prudentii docti et religiosi viri, in eorumdem sanctorum solemnitatibus modo a nostris, qui eos habere potuerint, ubique cantentur. Causa instituti hujus fuit amor et reverentia illorum sanctorum quia cum dilectus Christi Joannes post Petrum et Paulum de praecipuis apostolis sit, illique dicti martyres, de summis et sublimioribus martyribus sint, incongruum visum est, ut communibus aliorum apostolorum vel martyrum hymnis decantarentur, maxime cum praeter hymnos omnes alios cantus tam nocturnos quam diurnos proprios habeant. LXIX. Statutum est ut duo maturi et studiosi [Col.1044D] fratres semper diu noctuque dormitorium custodiant, aut quando potuerint simul, aut quando non potuerint vicissim; quando vero causa refectionis simul esse non potuerint, sicut inter se condixerint, unus reficiat, alter custodiat. Quando autem alia de causa, similiter fiat. Causa instituti hujus fuit quia frequenter propter absentiam custodum et multitudinem illic convenientium multorum querelae fiebant, quod vestes suas, vel quaelibet regularia indumenta saepe perderent, nec perdita facile invenire possent. Unde ut tam istud vitaretur, quam ut omnes, qui provenire possent, contrarii casus caverentur, istud decretum est. LXX. Statutum est ne vel abbas Cluniacensis, [Col.1045A] aut prior, aut quilibet priorum, vel fratrum Cluniacensium in Cluniaco, vel extra manentium, famulis aut servientibus sibi cujuslibet generis pelles praeter agninas emat, vel donet; additum est ut rubeo, viridi, omnique alio vestium colore, remoto, aut de burellis mediocris pretii, aut de pannis nigri coloris, hoc est vel agnelinis, aut paris pretii, aut minoris, famulos secum equitantes et suo famulatui deputatos vestiant. Causa instituti hujus fuit primo et praecipue religionis augmentum, et ipsum notum cunctis inconveniens, ut monachis regulariter indutis obsequentes eis saecularibus vestibus uterentur. Nam, juxta verbum Domini, qui mollibus vestiuntur, non in domibus monachorum, sed in domibus regum esse, [Col.1045B] vel habitare solent. Secundo, et multiplices et graves expensae, quae in superfluis illis et noxiis vestibus male, et prodige consumebantur; in necessariis, et utilibus rebus bene et rationabiliter expendantur. LXXI. Statutum est ne in responsoriis vel antiphonis, quae sunt de baptismate Domini, aliquis Cluniacensium dicat, vel cantet: Ipsum audite, sicut verbi gratia, antiquitus in responsorio, quod sic incipit: In columbae specie Spiritus sanctus visus est, paterna vox audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Addi solebat: Ipsum audite. Item sicut in antiphona, quae talis est: Vox de coelo sonuit, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus in quo mihi complacui, et in similibus, si quae [Col.1045C] sunt vel antiphonae, vel responsoria, interdictum est, ne quis addat: Ipsum audite. Causa instituti hujus fuit evidens et apertum mendacium, quod cantantes vel legentes inconsiderate proferebant, quando sacris illis verbis addebant: Ipsum audite. Testes hujus rei sunt non quilibet, sed ipsi sanctissimi et veridici evangelistae, Matthaeus, Marcus, et Lucas, qui pari sententia scribentes, apparuisse Spiritum Dei super baptizatum Christum in specie columbae, et vocem Patris de coelo factam, vel: Hic est Filius meus in quo mihi complacui; vel: Tu es Filius meus, in te complacui mihi, nusquam addiderunt: Ipsum audite. Addita sunt haec verba, non in Christi baptismate, sed in ejus transfiguratione. [Col.1045D] In illa, inquam, transfiguratione adjunctum est verbis similibus: Ipsum audite, sed et ipsa ratio hoc lucide declarat. Nam cum in Christi baptismate vocem illam omnipotentis Patris solus post Christum Baptista audierit, non diceretur soli: Ipsum audite, sed ipsum audi. Unde apparet quod non illi, qui solus erat, hoc in baptismate dictum est; sed tribus apostolis, Petro, Jacobo et Joanni, et in ipsis, et per ipsos, universali Ecclesiae, quam praesignabant, non singulari, sed plurali numero in Domini transfiguratione praeceptum est: Ipsum audite. LXXII. Statutum est ut in Nativitate Domini nullus ex fratribus ante finem missae illius, quae de luce dicitur, et quae de more in conventu cantatur, missam [Col.1046A] alicubi vel dicat vel audiat. Excepti sunt ab hac constitutione infirmi, qui in infirmaria comedunt, de quibus antiquus mos constituit, ut sicut sancto die illo tres missae in conventu cantantur, ita eis eodem tempore tres similiter missae in capella Sanctae Mariae, quae corum officiis deputata est, celebrentur. Causa instituti hujus fuit, quia solebant sacerdotes, non quidem ex consuetudine, sed ex quadan inconsiderata festinatione, statim post evangelium illius missae, cum quibusdam aliis, qui vel eos juvabant, vel communicare ad eorum missas volebant, a conventu recedere, ac sibi unusquisque missam de die cujus introitus est: Puer natus est nobis, celebrare. Ita fiebat, ut non solum chorus [Col.1046B] pene vacuus remaneret, sed nec quod de ipsa missa post evangelium restat, audirent. Hoc jam sic in consuetudinem versum fuerat, ut in consuetudinem esse putarent, et media fere pars Cluniacensis conventus, aut forte plus, die Natalis Domini non audiendo ea, quae in missa de Luce post evangelium supersunt, nec ipsam missam audirent. Quam idcirco non audiebant, quoniam ejus maximam et meliorem partem, hoc est sacrificii divini celebrationem, ex cujus dignitate maxime missa vocatur, perdebant. Hoc ne ulterius fieret, hac constitutione provisum est. LXXIII. Statutum est ut de vasis omnibus vinariis, quae in cellario fuerint ad opus fratrum, hospitum, vel pauperum, hoc est de unoquoque eorum, [Col.1046C] vigilia Natalis Domini, frater, qui vinum ad missas providere solet, tantum accipiat, quantum ad celebrandas omnes missas illius sacrae noctis atque diei sufficere valeat. Causa instituti hujus fuit res a multis, ut audivi, probata, et saepe mihi relata, quod videlicet, nunquam vasis illius vinum acescere, vel in innaturalem et corruptum saporem converti possit, unde pars quantalibet vini ad celebranda jam dicti Natalis Domini sacramenta assumpta fuerit. LXXIV. Statutum est ut illud Kyrie, cujus cantus habet prosaicos versus, quorum principium est, Clemens Rector aeterne, Pater immense eleison, qui in multis monasteriis ad Cluniacum pertinentibus usu antiquo [Col.1046D] cantabatur, etiam Cluniaci in quinque praecipuis festis cantetur. Additum est et hoc, ut in eisdem solemnitatibus et in quibuslibet, prout libuerit, majoribus ad vesperas, vel ad laudes cantetur: Benedicamus Domino, juxta cantum novi quidem, sed boni et jam publici versus illius, qui in Nativitate B. Matris Domini a multis canitur: Virgo Dei genitrix virga est, flos filius ejus. Sumptus est autem cantus non de toto versu, sed de fine versus, hoc est, Flos filius ejus. Causa instituti hujus fuit, ut et solemnioribus diebus magis congrueret solemnior cantus, et ut ipsa cantuum variatio maior esset cantantium devotio. LXXV. Statutum est ut in festo Inventionis S. Crucis [Col.1047A] et Exaltationis ejusdem, ad laudes matutinas cantentur versus excerpti de hymno, cujus principium est, Pange, lingua, gloriosi praelium certaminis, quorum primus est, Crux fidelis, secundus, Flecte ramos, tertius, Sola digna tu fuisti, cum Gloria sequenti quae est, Gloria et honor Deo. Causa instituti hujus fuit quia devotius et elegantius visum est, in jam dictis salvatricis crucis solemnitatibus, laudes ipsius continentes hymnos variari jucunde, quam easdem iterari fastidiose. Canebatur enim prius hymnus, cujus principium est, Vexilla Regis prodeunt, ad utriusque festi utrasque laudes vespertinas, et rursus iterabatur ad matutinas. [Col.1048A] LXXVI. Statutum est ut antiphona de sacra Matre Domini facta, cujus principium est, Salve, Regina, mater misericordiae, in festo Assumptionis ipsius, dum processio fit, a conventu cantetur: et insuper in processionibus, quae a principali ecclesia Apostolorum, ad ejusdem matris Virginis ecclesiam ex more fiunt, exceptis illis sanctorum festivitatibus, in quibus mos antiquus exigit, ad eosdem sanctos pertinentia decantari. Causa instituti hujus fuit nulla alia, quam summus et maximus amor, ab omni rationali creatura, quibuscunque modis rationabiliter fieri potest, exhibendus post auctorem omnium matri auctoris universorum.