[1,0] Ad Eloysam abbatissam. Venerabili et in Christo plurimum dilectae sorori Eloysae abbatissae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutem quam promisit deus diligentibus se. [1,1] Accaeptis litteris caritaris tuae, quas michi nuper per filium meum Theobaldum misisti, gauisus sum, et eas mittentis gratia amicabiliter amplexus sum. Volui statim rescribere quod animo insederat, sed impedientibus importunis curarum exactionibus, quibus plerumque immo pene semper caedere compellor, non potui. Vix tamen a tumultibus tandem interpolata die, quod concaeperam attemptaui. Visum est ut affectui tuo erga me quem et tunc ex litteris, et prius ex michi missis xeniis cognoueram, saltem uerborum uicem rependere festinarem, et quantum in corde meo locum tibi dilectionis in domino seruarem, ostenderem. Reuera enim non nunc primum diligere incipio quam ex multo tempore me dilexisse reminiscor. Necdum plene metas adolescentiae excesseram, necdum in iuueniles annos euaseram, quando nomen non quidem adhuc religionis tuae, sed honestorum tamen et laudabilium studiorum tuorum, michi fama innotuit. Audiebam tunc temporis, mulierem licet necdum saeculi nexibus expeditam, litteratoriae scientiae quod perrarum est, et studio licet saecularis sapientiae, summam operam dare, nec mundi uoluptatibus, nugis, uel deliciis, ab hoc utili discendarum artium proposito retrahi posse. Cumque ab his exercitiis detestanda desidia totus pene torpeat mundus, et ubi subsistere possit pes sapientiae, non dicam apud sexum femineum a quo ex toto explosus est, sed uix apud ipsos uiriles animos inuenire ualeat, tu illo efferendo studio tuo, et mulieres omnes euicisti, et pene uiros uniuersos superasti. [1,2] Mox uero iuxta uerba apostoli, ut complacuit ei, qui te segregauit ab utero matris tuae, uocare te per gratiam suam longe in melius disciplinarum studia commutasti, et pro logica aeuangelium, pro phisica apostolum, pro Platone Christum, pro academia claustrum tota iam et uere philosophica mulier elegisti. Eripuisti uictis spolia hostibus, et thesauris Aegyptiacis per huius peregrinationis desertum transiens, preciosum in corde tuo tabernaculum deo erexisti. Cantasti cum Maria, demerso Pharaone, canticum laudis, et beatae mortificationis tympanum, ut olim illa prae manibus gerens, noui modulaminis melos usque ad ipsas deitatis aures docta tympanistria, transmisisti. Conculcasti iam incipiendo quod per omnipotentis gratiam bene perseuerando conteres, uetusti anguis ac semper mulieribus insidiantis caput, atque ita elides, ut nunquam ulterius contra te sibilare audeat. Ostentui facis et facies superbum principem mundi, et illum qui diuina uoce uocatur rex filiorum superbiae, iuxta ipsius dei ad beatum Iob uerba, tibi ac tecum cohabitantibus ancillis dei alligatum ingemiscere coges. Et uere singulare miraculum ac super omnia miranda opera extollendum eum quo iuxta prophetam: Cedri non fuerunt altiores in paradyso dei, et cuius summitatem frondium abietes non adaequauerunt, a fragili sexu uinci, et fortissimum archangelum a muliere infirmissima superari. Gignitur tali duello maxima gloria conditori, infertur e conuerso summa ignominia decaeptori. Exprobratur ei hoc certamine non solum stultum, sed et super omnia ridiculum fuisse, illum aspirasse ad aequalitatem sublimissimae maiestatis, qui nec breue luctamen ferre praeualet femineae debilitatis. Sustinet caput cuiuslibet uictricis illius, merito talis uictoriae, gemmeam a rege caelorum coronam, ut quanto in transacta pugna carne infirmior, tanto in remuneratione sempiterna appareat gloriosior. Haec carissima in domino soror uere non adulando, sed exhortando dico, ut magnum in quo aliquamdiu perstitisti bonum attendens, ad caute illud conseruandum animosior reddaris, et sanctas illas quae tecum domino seruiunt, secundum gratiam a deo tibi collatam, ut in eodem sollicite agone contendant, uerbis pariter et exemplis accendas. Es enim unum de animalibus illis, quae Ezechiel propheta uidit, licet sis mulier, quae non tantum ut carbo ardere, sed ut lampas ardere debes pariter et lucere. Es quidem discipula ueritatis, sed es etiam ipso officio, quantum ad tibi commissas pertinet, magistra humilitatis. Humilitatis plane, et totius caelestis disciplinae tibi a deo magisterium impositum est, unde non solum tui, sed et commissi gregis curam habere, et pro uniuersis maiorem uniuersis debes mercedem recipere. Manet tibi certe palma pro omnibus quia ut optime nosti, quotquot ducatu tuo mundum mundique principem uicerint, tot tibi triumphos, tot gloriosa trophaea apud aeternum regem et iudicem praeparabunt. Sed nec omnino apud mortales insolitum est feminas feminis principari nec ex toto inusitatum etiam praeliari, ipsos insuper uiros ad praelia comitari. Nam si uerum est quod dicitur: Fas est, et ab hoste doceri, et apud gentiles, Amazonum regina Penthesilea cum suis Amazonibus non uiris sed mulieribus Troiani belli tempore sepe pugnasse scribitur; et in populo etiam dei, prophetissa Debora, Barach iudicem Israel contra ethnicos animasse legitur. Cur ergo non liceat feminas uirtutis contra fortem armatum ad praelia procaedentes ductrices fieri exercitus domini, cum et illa quod quidem indecens uidebatur, manu tamen propria contra hostes pugnauerit, et haec nostra Debora uiros ipsos ad bella diuina commouerit, armauerit, accenderit? Victo dehinc Iabin rege, occiso Sisara duce, deleto prophano exercitu, cecinit statim canticum illa, illudque dei laudibus deuota dicauit. Erit dei gratia hoc faciente post datam tibi tuisque de longe fortioribus hostibus uictoriam, longe tuum gloriosius canticum, quod sic laeta cantabis, ut nunquam postea laetari, nunquam cantare desistas. Interim eris ancillis dei, hoc est caelesti exercitui, quod illa suo Iudaico populo Debora, nec a tam lucroso certamine aliquo tempore, quolibet casu, nisi uincendo cessabis. Et quia hoc nomen Debora, ut tua nouit eruditio, lingua Hebraica apem designat, eris etiam in hoc et tu Debora, id est apis. Mellificabis enim tu, sed non soli tibi, quia quicquid boni per diuersos et a diuuersis collegisti, exemplo, uerbo, modisque quibus poteris, domesticis sororibus, seu quibuslibet aliis totum refundes. Satiabis hoc exiguo uitae mortalis tempore, et te ipsam sacrarum litterarum secreta dulcedine, et beatas sorores aperta praedicatione, quousque iuxta uocem propheticam, in illa quae promittitur die distillent montes aeternam dulcedinem, et colles fluant lac et mel. Hoc enim licet de hoc tempore gratiae dicatur, nil obstat, immo et dulcius est, ut de tempore gloriae accipiatur. Dulce michi esset diu tecum de huiusmodi protrahere sermonem, quia et famosa eruditione tua delector, et praedicata michi a multis religione tua longe magis allicior. [1,3] Utinam te Cluniacus nostra habuisset, utinam te iocundus Marciniaci carcer, cum ceteris Christi ancillis libertatem inde caelestem expectantibus inclusisset. Praetulissem opes religionis ac scientiae maximis quorumlibet regum thesauris, et illarum sororum illud praedarum collegium cohabitatione tua clarius rutilare gauderem. Retulisses et ipsa ab ipsis non modicum quaestum et summam mundi nobilitatem, ac superbiam, pedibus substratam mirareris. Cerneres omnigenos saeculi luxus, miranda parcitate mutatos, et sordida quondam uasa diaboli, in mundissima spiritus sancti templa conuersa. Videres puellas dei Sathanae uel mundo uelut furto subtractas, super innocentiae fundamentum altos uirtutum erigere parietes, et usque ad ipsa caeli fastigia, felicis fabricae cacumen producere. Laetareris angelica uirginitate florentes castissimis uiduis iunctas, et uniuersas pariter, beatae illius et magnae resurrectionis gloriam sustinentes, infra arta septa domorum etiam corporaliter beatae spei uelut sepulchro iam conditas. Quae licet omnia et fortassis maiora, cum tibi daris a deo collegis habeas, licet forte nichil ad sacrarum rerum studium pertinens tibi addi possit, augeretur tamen augmento gratiarum tuarum, non paruis ut arbitror commodis, res publica nostra. Sed quamuis a dispensatrice omnium rerum prouidentia dei, hoc nobis de te negatum sit, concessum tamen est de illo tuo, de illo inquam sepe ac semper cum honore nominando, seruo ac uere Christi philosopho, magistro Petro, quem in ultimis uitae suae annis, eadem diuina dispositio Cluniacum transmisit et eam in ipso et de ipso super omne aurum et topazion munere cariore ditauit. Cuius sanctae, humili ac deuotae inter nos conuersationi, quod quantumue Cluniacus testimonium ferat, breuis sermo non explicat. [1,4] Nisi enim fallor, non recolo uidisse me illi in humilitatis habitu et gestu similem, in tantum ut nec Germanus abiectior, nec ipse Martinus bene discernenti pauperior appareret. Cumque in magno illo fratrum nostrorum grege, me compellente gradum superiorem teneret, ultimus omnium uestitu incultissimo uidebatur. Mirabar sepe, et in processionibus eo me cum reliquis pro more praecaedente, pene stupebam, tanti tamque famosi nominis hominem, sic se ipsum contempnere, sic se abiicere posse. Et quia sunt quidam religionis professores qui ipsum quem gerunt habitum religiosum nimis esse cupiunt sumptuosum, erat ille prorsus parcus in istis et cuiusque generis simplici ueste contentus, nil ultra quaerebat. Hoc et in cibo, hoc et in potu, hoc et in omni cura corporis sui seruabat, et non dico superflua, sed et cuncta nisi ualde necessaria, tam in se quam in omnibus, uerbo pariter et uita dampnabat. Lectio erat ei continua, oratio frequens, silentium iuge, nisi cum aut fratrum familiaris collatio, aut ad ipsos in conuentu de diuinis publicus sermo eum loqui urgebant. Sacramenta caelestia, immortalis agni sacrificium deo offerendo prout poterat frequentabat, immo postquam litteris et labore meo, apostolicae gratiae redditus est, pene continuabat. Et quid multa? Mens eius, lingua eius, opus eius, semper diuina, semper philosophica, semper eruditoria meditabatur, docebat, fatebatur. Tali nobiscum uir simplex et rectus, timens deum, et recedens a malo, tali inquam per aliquantum temporis conuersatione, ultimos uitae suae dies consecrans deo, pausandi gratia, nam plus solito, scabie et quibusdam corporis incommoditatibus grauabatur, a me Cabilonem missus est. Nam propter illius soli amenitatem, qua cunctis pene Burgundiae nostrae partibus praeminet, locum ei habilem, prope urbem quidem, sed tamen Arari interfluente prouideram. Ibi iuxta quod incommoditas permittebat, antiqua sua renouans studia, libris semper incumbebat, nec sicut de magno Gregorio legitur momentum aliquod preterire sinebat, quin semper aut oraret, aut legeret, aut scriberet, aut dictaret, In his sacrorum operum exercitiis, eum aduentus illius aeuangelici uisitatoris reperit, nec eum ut multos dormientem sed uigilantem inuenit. Inuenit eum uere uigilantem, et ad aeternitatis nuptias, non ut fatuam, sed ut sapientem uirginem euocauit. Attulit enim ille secum lampadem plenam oleo, hoc est, conscientiam refertam sanctae uitae testimonio. Nam ad soluendum commune mortalium debitum, morbo correptus, eoque ingrauescente, in breui ad extrema perductus est. Tunc uero quam sancte, quam deuote, quam catholice, primo fidei, dehinc peccatorum confessionem fecerit, quanto inhiantis cordis affectu, uiaticum peregrinationis, ac uitae aeternae pignus, corpus scilicet redemptoris domini accaeperit, quam fideliter corpus suum et animam hic et in aeternum ipsi commendauerit, festes sunt religiosi fratres, et totus illius monasterii, in quo corpus sancti martyris Marcelli iacet, conuentus. Hoc magister Petrus fine dies suos consummauit, et qui singulari scientiae magisterio, toti pene orbi terrarum notus, et ubique famosus erat, in illius discipulatu, qui dixit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde; mitis et humilis perseuerans, ad ipsum ut dignum est credere, sic transiuit. [1,5] Hunc ergo uenerabilis et carissima in domino soror, cui post carnalem copulam tanto ualidiore, quanto meliore diuinae caritatis uinculo adhesisti, cum quo et sub quo diu domino deseruisti, hunc inquam loco tui, uel ut te alteram in gremio suo confouet, et in aduentu domini, in uoce archangeli, et in tuba dei descendentis de caelo, tibi per ipsius gratiam restituendum reseruat. Esto ergo in domino memor ipsius, esto etiam si placet et mei, et sanctis sororibus tecum domino famulantibus fratres congregationis nostrae, ac sorores quae ubique terrarum pro posse suo eidem cui et tu domino famulantur, sollicite commenda.