[17a] XXVIII. (Lettres de ma vieillesse, XVII, 3) (1) Librum tuum, quem nostro materno eloquio ut opinor olim iuuenis edidisti, nescio quidem unde uel qualiter, ad me delatum uidi. Nam si dicam legi, mentiar, siquidem ipse magnus ualde, ut ad uulgus et soluta scriptus oratione, et occupatio mea maior, et tempus angustum erat; idque ipsum, ut nosti, bellicis undique motibus inquietum, a quibus et si animo procul absim, nequeo tamen fluctuante Republica non moueri. Quid ergo? Excucurri eum, et festini uiatoris in morem, hinc atque hinc circumspiciens nec subsistens. Animaduerti alicubi librum ipsum canum dentibus lacessitum, tuo tamen baculo egregie tuaque uoce defensum. Nec miratus sum. Nam et uires ingenii tui noui, et scio expertus esse hominum genus et insolens et ignauum, qui quicquid ipsi uel nolunt uel nesciunt uel non possunt, in aliis reprehendant, ad hoc unum docti et arguti, sed elingues ad reliqua. Delectatus sum in ipso transitu, et si quid lasciuie liberioris occurreret, excusabat etas tunc tua, dum id scriberes, stilus, idioma, ipsa quoque rerum leuitas et eorum qui lecturi talia uidebantur. Refert enim largiter, quibus scribas, morumque uarietate stili uarietas excusatur. Inter multa sane iocosa et lenia, quedam pia et grauia deprehendi, de quibus tamen diffinitiue, quid iudicem, non habeo, ut qui nusquam totus inheserim: at quod uere accidit eo more currentibus, curiosius aliquanto quam cetera libri principium finemque perspexi; quorum in altero patrie nostre statum, illius scilicet pestilentissimi temporis, quod pre omnibus nostra etas lugubre ac miserum mundo uidit, meo quidem iudicio, et narrasti proprio et magnifice deplorasti. In altero autem historiam ultimam et multis precedentium longe dissimilem posuisti, que ita michi placuit meque detinuit, ut inter tot curas, que pene mei ipsius immemorem fecere, illam memorie mandare uoluerim, ut et ipse eam animo, quotiens uellem, non sine uoluptate repeterem, et amicis ut sit confabulantibus renarrarem, si quando aliquid tale incidisset. Quod cum breui postmodum fecissem gratiamque audientibus cognouissem, subito talis interloquendum cogitatio superuenit fieri posse, ut nostri etiam sermonis ignaros tam dulcis historia delectaret, cum et michi semper ante multos annos audita placuisset, et tibi usque adeo placuisse perpenderem, ut uulgari eam stilo tuo censueris non indignam et fine operis, ubi Rhetorum disciplina ualidiora quelibet collocari iubet. Itaque die quodam, inter uarios cogitatus, animum more solito discerpentes et illis et michi ut sic dixerim iratus, uale omnibus ad tempus dicto, calamum arripiens, historiam ipsam tuam scribere sum aggressus, te haud dubie gauisurum sperans, ultro rerum interpretem me tuarum fore. Quod non facile alteri cuicunque prestiterim, egit me tui amor et historie: ita tamen, ne Horatianum illud poetice artis obliuiscerer: "Nec uerbum uerbo curabis reddere fidus Interpres" : Historiam tuam meis uerbis explicui, imo alicubi aut paucis in ipsa narratione mutatis uerbis aut additis, quod te non ferente modo sed fauente fieri credidi. Que licet a multis et laudata et expetita fuerit, ego rem tuam tibi non alteri dedicandam censui. Quam quidem an mutata ueste deformauerim an fortassis ornauerim, tu iudica; illuc enim orta illuc redit, notus iudex, nota domus, notum iter, ut unum et tu noris, et quisquis hec leget, tibi non michi tuarum rationem rerum esse reddendam. Quisquis ex me queret, an hec uera sint, hoc est an historiam scripserim an fabulam, respondebo illud Crispi: Fides penes auctorem, meum scilicet Iohannem, sit. Hec prefatus incipio. [17b] (2) DE INSIGNI OBEDIENTIA ET FIDE UXORIA. (3) Est ad Italie latus occiduum Vesullus ex Apenini iugis mons unus altissimus, qui, uertice nubila superans, liquido sese ingerit etheri, mons suapte nobilis natura, Padi ortu nobilissimus, qui eius e latere fonte lapsus exiguo, orientem contra solem fertur, mirisque mox tumidus incrementis breui spatio decurso, non tantum maximorum unus amnium sed fluuiorum a Virgilio rex dictus, Liguriam gurgite uiolentus intersecat; dehinc Emiliam atque Flaminiam Venetiamque disterminans multis ad ultimum et ingentibus hostiis in Adriacum mare descendit. Ceterum pars illa terrarum de qua primum dixi, que et grata planitie et interiectis collibus ac montibus circumflexis, aprica pariter ac iocunda est, atque ab eorum quibus subiacet pede montium nomen tenet, et ciuitates aliquot et opida habet egregia. Inter cetera, ad radicem Vesulli, terra Salutiarum uicis et castellis satis frequens, marchionum arbitrio nobilium quorundam regitur uirorum, quorum unus primusque omnium et maximus fuisse traditur Valterius quidam, ad quem familie ac terrarum omnium regimen pertineret; et hic quidem forma uirens atque etate, nec minus moribus quam sanguine nobilis, et ad summam omni ex parte uir insignis, nisi quod presenti sua sorte contentus, incuriosissimus futurorum erat. Itaque uenatui aucupioque deditus, sic illis incubuerat ut alia pene cunta negligeret; quodque in primis egre populi ferebant, ab ipsis quoque coniugii consiliis abhorreret. Id aliquandiu taciti cum tulissent, tandem cateruatim illum adeunt quorum unus cui uel autoritas maior erat uel facundia maiorque cum suo duce familiaritas, «Tua» inquit «humanitas, optime marchio, hanc nobis prestat audaciam, ut et tecum singuli quotiens res exposcit deuota fidutia colloquamur, et nunc omnium tacitas uoluntates mea uox tuis auribus inuehat, non quod singulare aliquid habeam ad hanc rem, nisi quod tu me inter alios carum tibi multis indiciis comprobasti. Cum merito igitur tua nobis omnia placeant, semperque placuerint, ut felices nos tali domino iudicemus. Unum est, quod si a te impetrari sinis teque nobis exorabilem prebes, plane felicissimi finitimorum omnium futuri simus: ut coniugio scilicet animum applices, collumque non liberum modo sed imperiosum legitimo subicias iugo, idque quam primum facias. Volant enim dies rapidi, et quanquam florida sis etate, continue tamen hunc florem tacita senectus insequitur, morsque ipsa omni proxima est etati. Nulli muneris huius immunitas datur, eque omnibus moriendum est: utque id certum, sic illud ambiguum quando eueniat. Suscipe igitur, oramus, eorum preces qui nullum tuum imperium recusarent. Querende autem coniugis studium nobis linque, talem enim tibi procurabimus que te merito digna sit, et tam claris orta parentibus ut de ea spes optima sit habenda. Libera tuos omnes molesta solicitudine, quesumus, ne siquid humanitus tibi forsan accideret, tu sine tuo successore abeas, ipsi sine uotiuo rectore remaneant». Mouerunt pie preces animum uiri, et «Cogitis» inquit «me, amici, ad id quod michi in animum nunquam uenit; delectabar omnimoda libertate, que in coniugio rara est. Ceterum subiectorum michi uoluntatibus me sponte subicio, et prudentie uestre fisus et fidei. Illam uobis quam offertis querende curam coniugis remitto, eamque humeris meis ipse subeo. Quid unius enim claritas confert alteri? Sepe filii dissimillimi sunt parentum. Quicquid in homine boni est, non ab alio quam a Deo est. Illi ego et status et matrimonii mei sortes, sperans de sua solita pietate, commiserim; ipse michi inueniet quod quieti mee sit expediens ac saluti. Itaque quando uobis ita placitum est, uxorem ducam: id uobis bona fide polliceor, uestrumque desiderium nec frustrabor equidem nec morabor. Unum uos michi uersa uice promittite ac seruate: ut quamcunque coniugem ipse delegero, eam uos summo honore ac ueneratione prosequamini, nec sit ullus inter uos qui de meo unquam iudicio aut litiget aut queratur. Vestrum fuerit me omnium quos nouissem liberrimum iugo subiecisse coniugii; mea sit iugi ipsius electio; quecunque uxor mea erit, illa, ceu Romani principis filia, domina uestra sit». Promittunt unanimiter ac lete nichil defuturum, ut quibus uix possibile uideretur optatum diem cernere nuptiarum, de quibus in diem certum magnificentissime apparandis domini iubentis edictum alacres suscepere. Ita e colloquio discessum est, et ipse nichilominus eam ipsam nuptiarum curam domesticis suis imposuit, edixitque diem. [17c] (4) Fuit haud procul a palatio uillula paucorum atque inopum incolarum, quorum uni omnium pauperrimo Ianicole nomen erat; sed ut pauperum quoque tuguria nonnunquam gratia celestis inuisit, unica illi nata contigerat Griseldis nomine, forma corporis satis egregia, sed pulcritudine morum atque animi adeo speciosa ut nichil supra. Hec parco uictu, in summa semper inopia educata, omnis inscia uoluptatis, nil molle nil tenerum cogitare didicerat, sed uirilis senilisque animus uirgineo latebat in pectore. Patris senium inextimabili refouens caritate, et pauculas eius oues pascebat, et colo interim digitos atterebat; uicissimque domum rediens, oluscula et dapes fortune congruas preparabat, durumque cubiculum sternebat, et ad summam angusto in spatio totum filialis obedientie ac pietatis officium explicabat. In hanc uirgunculam Valterius, sepe illac transiens, quandoque oculos non iuuenili lasciuia sed senili grauitate defixerat, et uirtutem eximiam supra sexum supraque etatem, quam uulgi oculis conditionis obscuritas abscondebat, acri penetrarat intuitu. Unde effectum ut et uxorem habere, quod nunquam ante uoluerat, et simul hanc unam nullamque aliam habere disponeret. Instabat nuptiarum dies; unde autem uentura sponsa esset, nemo nouerat, nemo non mirabatur. Ipse interim et anulos aureos et coronas et baltheos conquirebat, uestes autem preciosas et calceos et eius generis necessaria omnia ad mensuram puelle alterius, que stature sue persimilis erat, preparari faciebat. Venerat expectatus dies, et cum nullus sponse rumor audiretur, admiratio omnium uehementer excreuerat. Hora iam prandii aderat, iamque apparatu ingenti domus tota feruebat. Tum Valterius, aduentanti uelut sponse obuiam profecturus, domo egreditur, prosequente uirorum et matronarum nobilium caterua. Griseldis, omnium que erga se pararentur ignara, peractis que agenda domi erant, aquam e longinquo fonte conuectans, paternum limen intrabat, ut, expedita curis aliis, ad uisendam domini sui sponsam cum puellis comitibus properaret. Tum Valterius, cogitabundus incedens eamque compellans nomine, ubinam pater eius esset interrogauit; que cum illum domi esse reuerenter atque humiliter respondisset, «Iube» inquit «ad me ueniat». Venientem seniculum, manu prehensum, parumper abstraxit ac submissa uoce, «Scio» ait «me, Ianicola, carum tibi, teque hominem fidum noui, et quecunque michi placeant uelle te arbitror. Unum tamen nominatim nosse uelim: an me, quem dominum habes, data michi hac tua in uxorem filia, generum uelis?» Inopino negotio stupefactus, senex obriguit, et uix tandem paucis hiscens, «Nichil» inquit «aut uelle debeo aut nolle, nisi quod placitum tibi sit, qui dominus meus es». «Ingrediamur soli ergo» inquit «ut ipsam de quibusdam interrogem, te presente». Ingressi igitur, expectante populo ac mirante; puellam circa patris obsequium satagentem et insolito tanti hospitis aduentu stupidam inuenere, quam his uerbis Valterius aggreditur: «Et patri tuo placet» inquit «et michi ut uxor mea sis. Credo id ipsum tibi placeat, sed habeo ex te querere, ubi hoc peractum fuerit quod mox erit, an uolenti animo parata sis ut de omnibus tecum michi conueniat, ita ut in nulla unquam re a mea uoluntate dissentias et, quicquid tecum agere uoluero, sine ulla frontis aut uerbi repugnantia te ex animo uolente michi liceat». Ad hec illa miraculo rei tremens, «Ego, mi domine» inquit «tanto honore me indignam scio; at si uoluntas tua, sique sors mea est, nichil ego unquam sciens, nedum faciam, sed etiam cogitabo, quod contra animum tuum sit; nec tu aliquid facies, etsi me mori iusseris, quod moleste feram». «Satis est» inquit ille; sic in publicum eductam populo ostendens, «Hec» ait «uxor mea, hec domina uestra est; hanc colite, hanc amate, et si me carum habetis, hanc carissimam habetote». Hinc ne quid reliquiarum fortune ueteris nouam inferret in domum, nudari eam iussit, et a calce ad uerticem nouis uestibus indui, quod a matronis circumstantibus ac certatim sinu illam gremioque fouentibus uerecunde ac celeriter adimpletum est. Sic horridulam uirginem, indutam, laceramque comam recollectam manibus comptamque pro tempore, insignitam gemmis et corona uelut subito transformatam, uix populus recognouit; quam Valterius anulo precioso, quem ad hunc usum detulerat, solemniter desponsauit, niueoque equo impositam, ad palatium deduci fecit, comitante populo et gaudente. Ad hunc modum nuptie celebrate, diesque ille letissimus actus est. Breui dehinc inopi sponse tantum diuini fauoris affulserat, ut non in casa illa pastoria sed in aula imperatoria educata atque edocta uideretur; atque apud omnes supra fidem cara et uenerabilis facta esset, uixque his ipsis qui illam ab origine nouerant persuaderi posset Ianicole natam esse, tantus erat uite, tantus morum decor, ea uerborum grauitas ac dulcedo, quibus omnium animos nexu sibi magni amoris astrinxerat. Iamque non solum intra patrios fines sed per finitimas quasque prouincias suum nomen celebri preconio fama uulgabat, ita ut multi ad illam uisendam uiri ac matrone studio feruente concurrerent. Sic Valterius, humili quidem sed insigni ac prospero matrimonio honestatus, summa domi in pace, extra uero summa cum gratia hominum, uiuebat; quodque eximiam uirtutem tanta sub inopia latitantem tam perspicaciter deprehendisset, uulgo prudentissimus habebatur. Neque uero solers sponsa muliebria tantum ac domestica, sed ubi res posceret, publica etiam obibat officia, uiro absente, lites patrie nobiliumque discordias dirimens atque componens tam grauibus responsis tantaque maturitate et iudicii equitate, ut omnes ad salutem publicam demissam celo feminam predicarent. Nec multum tempus effluxerat, dum grauida effecta, primum subditos anxia expectatione suspendit; dehinc, filiam enixa pulcerrimam, quamuis filium maluissent, tamen uotiua fecunditate non uirum modo sed totam patriam letam fecit. [17d] (5) Cepit, ut fit, interim Valterium, cum iam ablactata esset infantula, mirabilis quedam (quam laudabilis doctiores iudicent) cupiditas, sat expertam care fidem coniugis experiendi altius et iterum atque iterum retentandi. Solam igitur in thalamum seuocatam, turbida fronte sic alloquitur: «Nosti, o Griseldis, — neque enim presenti fortuna te preteriti tui status oblitam credo, — nosti, inquam, qualiter in hanc domum ueneris. Michi quidem cara satis ac dilecta es; at meis nobilibus non ita, presertim ex quo parere incepisti, qui plebeie domine subesse animis ferunt iniquissimis. Michi ergo, qui cum eis pacem cupio, necesse est de filia tua non meo sed alieno iudicio obsequi, et id facere quo nil michi posset esse molestius. Id enim uero te ignara nunquam fecerim; uolo autem tuum michi animum accomodes, patientiamque illam prestes quam ab initio nostri coniugii promisisti». His auditis, nec uerbo mota, nec uultu, «Tu» inquit «noster es dominus, et ego et hec parua filia tue sumus; de rebus tuis igitur fac ut libet, nichil placere enim tibi potest quod michi displiceat. Nichil penitus uel habere cupio uel amittere metuo, nisi te; hoc ipsa michi in medio cordis affixi, nunquam inde uel lapsu temporis uel morte uellendum. Omnia prius fieri possunt quam hic animus mutari». Letus ille responso, sed dissimulans uisu mestus abscessit, et post paululum unum suorum satellitum fidissimum sibi, cuius opera grauioribus in negotiis uti consueuerat, quid agi uellet edoctum, ad uxorem misit, qui ad eam noctu ueniens, «Parce» inquit «o domina, neque michi imputes quod coactus facio. Scis, sapientissima, quid est esse sub dominis, neque tali ingenio predite quamuis inexperte dura parendi necessitas est ignota. Iussus sum hanc infantulam accipere, atque eam». Hic sermone abrupto, quasi crudele ministerium silentio exprimens, subticuit. Suspecta uiri fama, suspecta facies, suspecta hora, suspecta erat oratio, quibus etsi clare occisum iri dulcem filiam intelligeret, nec lacrimulam tamen ullam nec suspirium dedit, in nutrice quidem, nedum in matre, durissimum. Sed tranquilla fronte puellulam accipiens, aliquantulum respexit, et simul exosculans, benedixit ac signum sanete crucis impressit, porrexitque satelliti et «Vade» ait «quodque tibi dominus noster iniunxit exequere. Unum queso: cura ne corpusculum hoc fere lacerent aut uolucres, ita tamen nisi tibi contrarium sit preceptum». Reuersus ad dominum, cum quid dictum quid ue responsum esset exposuisset et ei filiam obtulisset, uehementer paterna animum pietas mouit; susceptum tamen rigorem propositi non inflexit, iussitque satelliti obuolutam pannis, ciste iniectam, ac iumento impositam quieto, omni quanta posset diligentia Bononiam deferret ad sororem suam, que illic comiti de Panico nupta erat, eamque sibi traderet alendam materno studio, et caris moribus instruendam, tanta preterea occultandam cura, ut cuius esset filia a nemine posset agnosci. Iuit ille illico, et solicite quod impositum ei erat impleuit. Valterius interea, sepe uultum coniugis ac uerba considerans, nullum unquam mutati animi perpendit indicium: par alacritas atque sedulitas, solitum obsequium, idem amor, nulla tristitia, nulla filie mentio, nunquam siue ex proposito siue incidenter nomen eius ex ore matris auditum. [17e] (6) Transiuerant hoc in statu anni quattuor, dum ecce, grauida iterum, filium elegantissimum peperit, letitiam patris ingentem atque omnium amicorum, quo nutricis ab ubere post biennium subducto, ad curiositatem solitam reuersus pater, uxorem rursus affatur: «Et olim» ait «audisti populum meum egre nostrum ferre connubium, presertim ex quo te fecundam cognouere, nunquam tamen egrius quam ex quo marem peperisti. Dicunt enim — et sepe ad aures meas murmur hoc peruenit — "Obeunte igitur Valterio, Ianicule nepos nostri dominabitur, et tam nobilis patria tali domino subiacebit". Multa quotidie in hanc sententiam iactantur in populis; quibus ego, et quietis auidus et — ut uerum fatear — michi metuens, permoueor ut de hoc infante disponam quod de sorore disposui. Id tibi prenuntio ne te inopinus et subitus dolor turbet». Ad hec illa «Et dixi» ait «et repeto, nichil possum seu uelle seu nolle nisi quod tu, neque uero in his filiis quicquam habeo preter laborem. Tu mei et ipsorum dominus; tuis in rebus iure tuo utere. Nec consensum meum queras, in ipso enim tue domus introitu ut pannos sic et uoluntates affectusque meos exui; tuos indui; quacunque ergo de re quicquid tu uis, ego etiam uolo. Nempeque si future tue uoluntatis essem prescia, ante etiam quicquid id esset et uelle et cupere inciperem, quam tu uelles; nunc animum tuum, quem preuenire non possum, libens sequor. Fac sentiam tibi placere quod moriar, uolens moriar, nec res ulla denique nec mors ipsa nostro fuerit par amori». Admirans femine constantiam, turbato uultu abiit, confestimque satellitem olim missum ad eam remisit, qui multum excusata necessitate parendi, multumque petita uenia siquid ei molestum aut fecisset aut faceret, quasi immane scelus acturus poposcit infantem. Illa eodem quo semper uultu, qualicunque animo, filium forma corporis atque indole non matri tantum sed cuntis amabilem in manus cepit, signansque eum signo crucis et benedicens ut filiam fecerat, et diuticule oculis inherens, atque deosculans, nullo penitus signo doloris edito, petenti obtulit. «Et tene» inquit «fac quod iussus es. Unum nunc etiam precor: ut, si fieri potest, hos artus teneros infantis egregii protegas a uexatione uolucrum ac ferarum». Cum his mandatis reuersus ad dominum, animum eius magis ac magis in stuporem egit, ut nisi eam nosset amantissimam filiorum, paulo minus suspicari posset hoc femineum robur quadam ab animi feritate procedere, sed cum suorum omnium ualde, nullius erat amantior quam uiri. Iussus inde Bononiam proficisci, eo illum tulit quo sororem tulerat. Poterant rigidissimo coniugi hec beniuolentie et fidei coniugalis experimenta suffficere; sed sunt qui, ubi semel inceperint, non desinant; imo incumbant hereantque proposito. Defixis ergo in uxorem oculis, an ulla eius mutatio erga se fieret contemplabatur assidue, nec ullam penitus inuenire poterat, nisi quod fidelior illi in dies atque obsequentior fiebat, sic ut duorum non nisi unus animus uideretur, isque non comunis amborum sed uiri duntaxat unius, uxor enim per se nichil uelle, ut dictum est, nichil nolle firmauerat. Ceperat sensim de Valterio decolor fama crebrescere: quod uidelicet effera et inhumana duritie, humilis penitentia ac pudore coniugii filios iussisset interfici, nam neque pueri comparebant, neque ubinam gentium essent ullus audierat; quo se ille uir alioquin clarus et suis carus multis infamem odiosumque reddiderat. Neque ideo trux animus flectebatur, sed in suscepta seueritate experiendique sua dura illa libidine procedebat. Itaque cum iam ab ortu filie duodecimus annus elapsus esset, nuntios Romam misit, qui simulatas inde literas apostolicas referrent, quibus in populo uulgaretur datam sibi licentiam a Romano Pontefice, ut pro sua et suarum gentium quiete, primo matrimonio reiecto, aliam ducere posset uxorem; nec operosum sane fuit alpestribus rudibusque animis quidlibet persuadere. Que fama cum ad Griseldis notitiam peruenisset, tristis, ut puto, sed ut que semel de se suisque de sortibus statuisset, inconcussa constitit, expectans quid de se ille decerneret cui se et sua cunta subiecerat. Miserat iam ille Bononiam, cognatumque rogauerat ut ad se filios suos adduceret, fama undique diffusa uirginem illam sibi in coniugium adduci. Quod ille fideliter executurus, puellam iam nubilem, excellentem forma preclaroque conspicuam ornatu, germanumque simul suum annum iam septimum agentem ducens, cum eximia nobilium comitiua, statuto die iter arripuit. [17f] (7) Hec inter Valterius, solito ut uxorem retemptaret ingenio, doloris ac pudoris ad cumulum, in publicum adducte coram multis, «Satis» inquit «tuo coniugio delectabar, mores tuos non originem respiciens; nunc quoniam, ut uideo, magna omnis fortuna seruitus magna est, non michi licet quod cuilibet liceret agricole. Cogunt mei, et papa consentit, uxorem me alteram habere, iamque uxor in uia est statimque aderit. Esto igitur forti animo, dansque locum alteri, et dotem tuam referens, in antiquam domum equa mente reuertere. Nulla homini perpetua sors est». Contra illa, «Ego» inquit «mi domine, semper sciui inter magnitudinem tuam et humilitatem meam nullam esse proportionem; meque nunquam tuo, non dicam coniugio, sed seruitio dignam duxi, inque hac domo, in qua tu me dominam fecisti, Deum testor, animo semper ancilla permansi. De hoc igitur tempore quo tecum multo cum honore longe supra omne meritum meum fui, Deo et tibi gratias ago; de reliquo, parata sum bono pacatoque animo paternam domum repetere, atque ubi pueritiam egi senectutem agere et mori, felix semper atque honorabilis uidua, que uiri talis uxor fuerim. Noue coniugi uolens cedo, que tibi utinam felix adueniat, atque hinc ubi iocundissime degebam quando ita tibi placitum, non inuita discedo. At quod iubes dotem meam mecum ut auferam, quale sit uideo, neque enim excidit ut paterne olim domus in limine spoliata meis, tuis induta uestibus ad te ueni, neque omnino alia michi dos fuit quam fides et nuditas. Ecce igitur ut hanc uestem exuo, anulumque restituo quo me subarrasti; reliqui anuli et uestes et ornamenta quibus te donante ad inuidiam aucta eram, in thalamo tuo sunt. Nuda e domo patris egressa, nuda itidem reuertar, nisi quod indignum reor ut hic uterus in quo filii fuerunt quos tu genuisti, populo nudus appareat. Quamobrem si tibi placet, et non aliter, oro atque obsecro ut in precium uirginitatis quam huc attuli quamque non refero, unicam michi camisiam linqui iubeas earum quibus tecum uti soleo, qua uentrem tue quondam uxoris operiam». Abundabant uiro lacrime, ut contineri amplius iam non possent, itaque faciem auertens, «Et camisiam tibi unicam habeto», uerbis trementibus uix expressit, et sic abiit illacrimans. Illa, coram cuntis sese exuens, solam sibi retinuit camisiam, qua contecta, nudo capite pedibusque nudis, egreditur; atque ita prosequentibus multis ac flentibus fortunamque culpantibus, siccis una oculis et honesto ueneranda silentio, ad paternam domum remeauit. Senex, qui has filie nuptias semper suspectas habuerat neque unquam tantam spem mente conceperat semperque hoc euenturum cogitauerat, ut, satietate sponse tam humilis exorta, domo illam quandoque uir tantus et more nobilium superbus abiceret, tunicam eius hispidam et attritam senio, abdita parue domus in parte seruauerat. Audito ergo non tam filie tacite redeuntis quam comitum strepitu, occurrit in limine et seminudam antiqua ueste cohoperuit. Mansit illa cum patre paucos dies equanimitate et humilitate mirabili, ita ut nullum in ea signum animi tristioris, nullum uestigium fortune prosperioris extaret, quippe cum in mediis opibus inops semper spiritu uixisset atque humilis. [17g] (8) Iam Panici comes propinquabat, et de nouis nuptiis fama undique frequens erat; premissoque uno e suis, diem quo Salutias peruenturus esset acceperat. Pridie igitur Valterius, ad se Griseldim euocans, deuotissime uenienti, «Cupio» ait «ut puella cras huc ad prandium uentura magnifice excipiatur, uirique et matrone qui secum sunt, simulque et nostri qui coniugio intererunt, ita ut locorum uerborumque honor integer singulis pro dignitate seruetur. Domi tamen feminas ad hoc opus ydoneas non habeo; proinde tu, quamuis ueste inopi, hanc tibi, que mores meos nosti optime, suscipiendorum locandorumque hospitum curam sumes». «Non libenter modo» inquit illa «sed cupide et hoc et quecunque tibi placita sensero faciam semper, neque in hoc unquam fatigabor aut lentescam dum spiritus huius reliquie ulle supererunt». Et cum dicto, seruilia mox instrumenta corripiens, domum uerrere, mensas instruere, lectos sternere, ortarique alias ceperat, ancille in morem fidelissime. Proxime lucis hora tertia, comes superuenerat; certatimque omnes et puelle et germani infantis mores ac pulcritudinem mirabantur. Erantque qui dicerent prudenter Valterium ac feliciter permutasse, quod et sponsa hec tenerior esset et nobilior, et cognatus tam speciosus accederet. Sic feruente conuiuii apparatu, ubique presens omniumque solicita Griseldis, nec tanto casu deiecta animo nec obsolete uestis pudore confusa, sed sereno uultu intranti obuia puelle, «Bene uenerit domina mea» inquit. Dehinc ceteros dum conuiuas leta facie et uerborum mira suauitate susciperet, et immensam domum multa arte disponeret, ita ut omnes et presertim aduene unde ea maiestas morum atque ea prudentia sub tali habitu uehementissime mirarentur, atque ipsa in primis puelle pariter atque infantis laudibus satiari nullo modo posset, sed uicissim modo uirgineam, modo infantilem elegantiam predicaret. Valterius, eo ipso in tempore quo assidendum mensis erat in eam uersus, clara uoce coram omnibus, quasi illudens, «Quid tibi uidetur» inquit «de hac mea sponsa? Satis pulcra atque honesta est?». «Plane» ait illa «nec pulcrior ulla nec honestior inueniri potest. Aut cum nulla unquam, aut cum hac tranquillam agere poteris ac felicem uitam; utque ita sit cupio et spero. Unum bona fide te precor ac moneo: ne hanc illis aculeis agites quibus alteram agitasti, nam quod et iunior et delicatius enutrita est, pati quantum ego auguror non ualeret». Talia dicentis alacritatem intuens, atque constantiam totiens tamque acriter offense mulieris examinans, et indignam sortem non sic merite miseratus, ac ferre diutius non ualens, «Satis» inquit «mea Griseldis, cognita et spectata michi fides est tua, nec sub celo aliquem esse puto qui tanta coniugalis amoris experimenta perceperit». Simul hec dicens, caram coniugem leto stupore perfusam et uelut e somno turbido experrectam, cupidis ulnis amplectitur et «Tu» ait «tu sola uxor mea es; aliam nec habui, nec habebo. Ista autem quam tu sponsam meam reris, filia tua est; hic qui cognatus meus credebatur, tuus est filius: que diuisim perdita uidebantur, simul omnia recepisti. Sciant qui contrarium crediderunt me curiosum atque experientem esse, non impium; probasse coniugem, non damnasse; occultasse filios, non mactasse». Hec illa audiens, pene gaudio exanimis et pietate amens iocundissimisque cum lacrimis, suorum pignorum in amplexus ruit, fatigatque osculis, pioque gemitu madefacit. Raptimque matrone alacres ac fauentes circumfuse, uilibus exutam suis, solitis uestibus induunt exornantque; plaususque letissimus et fausta omnium uerba circumsonant, multoque cum gaudio et fletu ille dies celeberrimus fuit, celebrior quoque quam dies fuerat nuptiarum. Multosque post per annos ingenti pace concordiaque uixere; et Valterius inopem socerum, quem hactenus neglexisse uisus erat, nequando concepte animo obstaret experientie, suam in domum translatum in honore habuit, filiam suam magnificis atque honestis nuptiis collocauit, filiumque sui dominii successorem liquit, et coniugio letus et sobole. [17h] (9) Hanc historiam stilo nunc alio retexere uisum fuit, non tam ideo, ut matronas nostri temporis ad imitandam huius uxoris patientiam, que michi uix imitabilis uidetur, quam ut legentes ad imitandam saltem femine constantiam excitarem, ut quod hec uiro suo prestitit, hoc prestare Deo nostro audeant, qui licet (ut Iacobus ait Apostolus) intentator sit malorum, et ipse neminem temptet. Probat tamen et sepe nos multis ac grauibus flagellis exerceri sinit, non ut animum nostrum sciat, quem sciuit ante quam crearemur, sed ut nobis nostra fragilitas notis ac domesticis indiciis innotescat. Abunde ego constantibus uiris ascripserim, quisquis is fuerit, qui pro Deo suo sine murmure patiatur quod pro suo mortali coniuge rusticana hec muliercula passa est.