DE TULLO HOSTILIO TERTIO ROMANORUM REGE. (1) Tullus Hostilius, Hostilii nepos illius qui sub Romulo aduersus Sabinos pugnans occubuerat, et auite memoria et proprie merito uirtutis rex creatus, tertius Rome regnauit, uir acerrimus secundoque regi dissimillimus et ferocior primo. Hic «militie artifex» dictus est quod bella, que Romulus impetu animi feruidaque uirtute gesserat, hic pari animo sed cautius et ratione adhibita bellicisque artibus gessit. (2) Primum illi cum Albanis pene domesticum ac ciuile bellum fuit, utrisque una eademque profectis origine: inter natos parentesque orta dimicatio uidebatur, ferox miserandumque negotium nisi ducum prouidentia miro quidem et prope incruento Marte transactum esset. (3) Id enim, ut cognato sanguini parceretur, petierat dux albanus neque, quamuis animo ac uiribus et uincendi spe erectior, rex romanus abnuerat. Neque consilio ducum fortuna defuerat; forte enim utrinque trigemini fratres inuenti sunt, et numero pares et nomine similes ac uirtute, tres romani, Horatii, tres albani, Curiatii dicti. (4) His, hortatu ducum hinc illinc sponte subeuntibus, utriusque reipublice fatum et totius graue belli pondus imponitur, federe perquam solemniter inter partes inito ut, penes cuius populi ciues uictoria, penes ipsum populum esset imperium. (5) His conuentis, ex diuerso terni fratres prodeunt armati et, utroque exercitu spectante ac solicito futuri magis seruitii quam presentis discriminis obtentu, ipsi quoque, non tam sibi quam quisque sue patrie soliciti, tot milium sub oculis paruam quidem sed atrocem pugnam ineunt. (6) Cuius ut principium animosum sic mirus et fere incredibilis finis fuit; primo siquidem concursu, duobus hinc Romanis interfectis tribus inde Albanis uulneratis et exercitu iam albano exultante, romano autem attonito et iam spe abiecta de instanti seruitio cogitante, Romanus unus qui supererat, adhuc integer et intactus ferro, subitum uafrumque consilium capit eternumque pugnantibus documentum arctis in rebus agili uersatilique animo opus esse, non stupido neque inerti. (7) Nempe se se incolumem et uiribus indefessum sentiens, hostes saucios cernens cogitansque, quod erat, uarie illos uulneribus affectos, nec pares robore nec incessu, neque omnino pariter secuturos, ut circumfusos distrahat quibus ut omnibus imparem sic superiorem singulis se sperabat, fugam arripit; nec multum uie obierat cum retro aspiciens, quod animo conceperat, iam distractos hostes unumque iam tergo instantem uidet. (8) Illum magna ui conuersus obtruncat, Albanis frustra ut opem fratri ferant alios duos hortantibus, Romanis inopina spe recuperatis animis et suum bellatorem uotis ac uoce firmantibus. Ille, cui prospere consilii primordia successissent, continuato impetu in secundum ruens, illum quoque, antequam tertius uulnere grauior quanquam iam uicinus accurreret, interficit. (9) Hinc iam cum tertio negotii nichil: equi numero, sed dispares uiribus animisque concurrunt; itaque Romanus attonitum improuisis euentibus fratrum et uulneribus debilitatum sternit ac iugulat, et militaribus exuuiis illum atque alios spoliat; eoque maiore quo insperatiore letitia susceptus a suis, uictoriam imperiumque in patriam reuexit. Sepulcra olim nunc uestigia sepulcrorum ostenduntur ubi quisque occiderat: duo simul romana Albe, tria albana inter se distantia Rome propius, sicut illos uictor Horatius fugiendo distraxerat. (10) Sed hanc tantam gloriam uictor tristi mox parricidio fedauit. Romam enim rediens hostilibus spoliis honustus, cum sororem suam uirginem, que uni Curiatiorum desponsata fuerat, obuiam habuisset, conspectoque fratris in humeris sponsi paludamento suis manibus texto, sponsalitio munere, mestam in publico gaudio deflentemque conspiciens, acerrime indignatus illam gladio transfixit, exclamans: 'Sic eat quecunque romanum lugebit hostem'; huiusque facinoris reus apud regem et a duumuiris damnatus, populum appellans iuri ereptus, annosi patris orbitatem deprecantis precibus ac lacrimis condonatus est. (11) Hoc maxime modo Alba Rome in ditionem, quasi mater filie in imperium, uenit. Dehinc Metius Suffetius Albanorum dux, se apud suos odiosum sentiens quod libertatem fortunasque omnium in tam paucis manibus posuisset, ut in gratiam rediret, Fidenates ac Veientes, pollicitus se se illis in tempore affuturum laturumque opem, in romanum bellum impulit. (12) Quo cum a Tullo euocatus ex federe cum exercitu aduenisset, pugnaque inita, neutram totus in partem inclinare ausus, proximum se in collem contulisset expectaturus rei exitum, Romanis nouitate trepidantibus Tullus exclamat, ut ab utroque intelligeretur exercitu, suo id consilio iussuque geri, ut a tergo hostes adoriretur; quo dicto et suis metu transfugii dempto et suspitione hostibus iniecta, uictoriam maturauit. (13) Post quam, cum ille gratulabundus romanis sua signa coniungeret, rex grauibus uerbis increpitum graui itidem nec iniusto tamen puniit supplicio. Nempe: ut diuisus enim huc illuc proditoris animus fuerat, sic quadrigis in diuersum actis discerpi corpus iubet, Albamque subuerti et cognatum populum Romam transuehi atque in Celio monte constitui, ubi ipse sibi etiam sedem legit. (14) Tandem cum Sabinis his, qui a Romulo relicti erant intra fines patrios, congressus ad siluam que Malitiosa dicitur atroci prelio uictor fuit; cumque nullum belligerandi finem facturus uideretur, et ciuitas peste ingenti, et ipse iam senior dura correptus egritudine ac totus in sacra uersus et Nume quam Tullo similior factus esset, ad extremum, cum regnasset annos duos ac triginta, tota cum domo sua fulmine ictus interiit.