II Prefatio Ex omnibus que uel michi lecta placuerint uel audita, nichil pene uel insedit altius, uel tenacius inhesit, uel crebrius ad memoriam rediit, quam illud Heracliti: “Omnia secundum litem fieri”. Sic est enim, et sic esse propemodum uniuersa testantur. Rapido stelle obuiant firmamento; contraria inuicem elementa confligunt; terre tremunt; maria fluctuant; aer quatitur; crepant flamme; bellum immortale gerunt uenti; tempora temporibus concertant, secum singula, nobiscum omnia: uer humidum, estas arida, mollis autumnus, hiems hispida, et que uicissitudo dicitur, pugna est. Hec ipsa igitur quibus insistimus, quibus circumfouemur et uiuimus, que tot illecebris blandiuntur, quanque, si irasci ceperint, sint horrenda, indicant terremotus et concitatissimi turbines, indicant naufragia atque incendia seu celo seu terris seuientia. Quis insultus grandinis, quenam illi uis imbrium, qui fremitus tonitruum, qui fulminis impetus, que rabies procellarum, qui feruor, qui mugitus pelagi, qui torrentium fragor, qui fluminum excursus, qui nubium cursus et recursus et concursus? Mare ipsum, preter apertam ac rapidam uim uentorum atque abditos fluctuum tumores incertis uicibus alternantes, certos statutosque fluxus ac refluxus habet, cum multis in locis, tum conspectius in occasu, que res, dum manifesti motus latens causa queritur, non minorem Philosophorum in scholis, quam fluctuum ipso in pelago, litem mouit. Quid, quod nullum animal bellis uacat? Pisces, fere, uolucres, serpentes, homines: una species aliam exagitat, nulli omnium quies data. Leo lupum, lupus canem, canis leporem insequitur. Est et canum stirps audentior, non lupis modo resistere, sed leones, pardos, apros, ursos insectari solita atque aggredi. Quorundam uero tam generosa ferocia, et tam nobilis fertur elatio, ut ursos aprosque fastidiant, inque solos elephantes aut leones dignentur irruere; qualem unum Alexandro regi missum, contemptuque tali mali cognito, contemptum occidique iussum legimus, missumque inde alterum probatumque qua decuit, dilectumque regi unice atque in delitiis habitum. Nam ipsius canis erga hominem cui fertur amicissimus quanta sit caritas, nisi quam conciliat spes cibi, preter morsus et latratus implacabiles, non tantum Acteonis fabula, sed discerptus uere probat Euripides. Vulpina fallacia una quidem ex multis audita est: piscatores cum ad urbem pisces deferent, quod estate libenter noctu faciunt, aliquando uulpeculam ceu exanimem calle medio transuersam habuisse, quam arreptam decoriaturi ex commodo, cum supra sarcinam proiecissent illam ubi se piscibus affatim implesset subito prosiluisse, mirantibusque illis atque indignantibus effugisse. Iam qui, oro, alii uulpium doli? qui luporum ululatus? quod murmur ad caulas? que coruorum miluorumque circa columbrarum domos ac pullorum nidos uigilantia? quod inter se, ut perhibent naturale atque eternum odium? Alter alterius inuadit nidum, effractisque ouis spem prolis interimit: nam cucullo non unus quidem alterque est hostis: omnes fere auicule illi insultant, profugo semper et querulo. Quenam preterea et quales mustellarum contra aspides insidie? quod circa diuitum thalamos acumen furum? Quenam, ex diuerso, cuiusque pro se suo in genere excubie, quantaque quanque uigil repugnantia est? quis uenatorum, quisue aucupum artes ac laqueos, quis piscatorum hamos ac retia, horumque omnium labores uigiliasque explicet? aut hec contra, ferarum, auium, piscium ingenia? que cuncta quid sunt aliud, quam litium instrumenta? Age, quinam asilorum aculei uesparumque, hisque cum pestibus que boum prelia, qui sudores? nec maior canum equorumque aut reliquorum quadrupedum pax quiesue. Que muscarum estiua tedia, que niuium, quas muscas albas ludo dicunt, hiberne molestie? Que soricum perennis inquietudo? que pulicum pernox obsidio? que culicum lis diurna? que anguium ranarumque cum ciconiis? que Pygmeorum bella cum gruibus? quas inter Arimaspos et gryphes pugnas excitat auri sitis? ut quorum maior improbitas haud facile iudicem, nisi quod illi rapinam, hi custodiam moliuntur, illos auaritia stimulat, hos natura. Idem et custodie studium, et prede, distantissimo mundi tractu apud Indos inuenio, illic quoque suum aurum, contra parem gentis auaritiam, formicis quibusdam incredibili mole et mira feritate tuentibus. Basiliscus angues reliquos sibilo territat, aduentu fugat, uisu perimit. Elephantem draco spiris implicat seu perosus (est enim incertum unde nonnullis animantibus inter se naturale odium), seu estate algidum sitiens cruorem, quod et quidam tradidere, et pugne exitus facit ut credi possit, si uerum est alterum exanguem exiccatumque emori, alterum uero fusi hostis hausto sanguine, ceu bello uictorem, uictumque delitiis et nimio potu ruptum commortuumque procumbere. Multa preterea genus hoc, atque in primis acerrimus epote dolor hirundinis et uisi uel auditi muris, fastidia offendunt; mirum dictu, tantum animal et tantarum uirium, tam pusilli hostis horrere conspectum. Sed sic, sine lite atque offensione nil genuit natura parens. Leo ipse, generosum ac securum animal, pro defensione fetuum ferrum spernens, neu forte uisum terreat, nec aspiciens quidem rotarum strepitum uacuos currus agentium, et gallinaceorum cristas (quis non stupeat, si uera fama est), magisque etiam cantus, super omnia uero flammas metuere crepitantes traditur? Ea ergo huic generi lis propria est, preter illam communem feris omnibus uenationem. Est et sua lis tigribus rapte prolis, et profugi hostis ludificantis instantem atque ingenio retardantis. Lupo una semper cum fame perpetua rusticisque ac pastoribus lis manet. Venenosa loquor et ferocia. Quenam uero mansuetis gregibus est quies? Quantis nisibus quantisque odiis dentati confligunt sues? Quantis armentorum duces? Quenam inter illos certamina? Quenam fuge? Que uictoris insolentia? Qui uicti dolor? Que iniuriarum recordatio? qui reditus ad uindictam? Quis non, legendo, perpendit ut poetarum ingenia, et bellaces exercent tauri, et inter se aduersis luctantes cornibus hedi? Quid de aliis? lis omnibus una est, nichilque non secundum litem fit. Quando nouum ad presepe hospes equus, quando pullus aduena quietum cibum inter pares sumpsit? Quis non illud aduertit gallinis fetantibus pro imbecilli familia, quantus ardor, impatientia quanta sit, quanquam est id quidem commune omnium? Nullum tam mite animal, quod non amor sobolis ac metus exasperet. Galli se calcaribus impetunt et natura, et cruore rutilas cristas inter uulnera detinent, totis corporibus obnixi; tantum inuidie tantumque superbie paruo regnat in pectore, tanta uincendi cupiditas, tantus cedendi pudor est. Anatum atque anserum pertinaciam quis non uidit, ut pectoribus se perurgent, clangoribus increpitant, alis diuerberant, rostris herent? Et quidem in ferocibus minus miri usitatum enim et commune est, ut animalia maiora minorum pernicies ac sepulcrum sint. Fera feram, auis auem, piscis piscem, uermem uermis rodit. Quin et litoree uolucres, aquaticeque quadrupedes, equor, stagna, lacus et flumina rimantur, exhauriunt, et infestant, ut michi omnium inquietissima pars rerum aqua uideatur, et suis motibus et incolarum perpetuis acta tumultibus, quippe que nouorum animantium ac monstrorum feracissima esse non ambigitur, usque adeo, ut uulgi opinionem, ne docti quidem respuant omnes prope, quas terra uel aer animantium formas habet, esse in aquis, cum innumerabiles ibi sint, quas et aer et terra non habet; et in his quidem ferme omnibus, preda uel odium litem parit. Quid, quod his cessantibus lis non cessat? Age enim in amore quantus zelus, quanta in coniugio dissonantia, quot querele, quante suspitiones amantium, que suspiria, qui dolores! Quanta non dicam dominorum ac seruorum, qui non ideo minus infesti, quia domestici hostes sunt, cum quibus nulla unquam pax speranda, nisi quam uel mors fecerit, uel paupertas; non dicam fratrum, quorum gratiam raram ipsam ueritas ore Nasonis testata est; non filiorum in parentes, quod eiusdem poete carmen canit; sed parentum, quorum opinatissimus est amor, quanta indignatio in filios, quos dum bonos cupiunt, malos lugent! Atque ita quodammodo, dum ualde diligunt, oderunt, et fraternum quidem paternumque uincli nomen arctissimi, sepe sine amore, interdumque cum odio uidemus. Veniam ad amicitie sanctum nomen, quod ab amando dictum, absque amore nec esse certe nec intelligi potest: quanta uero in amicis, quamuis finium concordia, uie tamen actuumque discordia, quanta opinionum atque consiliorum conflictatio est? ut uix Ciceroniana diffinitio stare queat. Sit enim licet inter amicos beniuolentia et caritas, deest tamen illa “omnium diuinarum humanarumque rerum consensio”, ex qua ille diffinitionem conficit: quid in odio speres igitur? Est et in amore odium, et in pace bellum, et in consensione dissensio. Ostendam tibi sic esse, ex his ipsis que assidue in oculis sunt. Feras aspice, quas ferro indomitas, omnipotens amor domat; intende animum: leene, tigres, urse, quanto cum murmure ueniunt, ad id quod cupidissime faciunt? non cupidas, sed coactas putes. Ferarum alie, dum coeunt, magnis stridoribus, alie rapidis unguibus inquiete sunt; iam si credimus quod de natura uiperea magni scribunt uiri, quanta rerum contrarietas, quantumque litigium! Maris caput sua quadam naturali, sed effrenata dulcedine, in os uipere insertum, illa precipiti feruore libidinis amputat; inde, iam pregnans uidua, cum pariendi tempus aduenerit, fetu multiplici pregrauante, et uelut in ultionem patris uno quoque quamprimum erumpere festinante, discerpitur. Ita duo animantium prima uota, proles et coitus, huic generi infausta penitusque mortifera deprehenduntur, dum marem coitus, matrem partus interimit. Apum aluearia contemplare: que illa concursatio, qui strepitus, quenam non modo bella cum proximis, sed ciuiles, ut ita dixerim, discordie, ac bella domestica! Columbarum nidos intuere: simplicissimum animal, et, ut memorant, felle carens, quantis, queso, cum preliis quantisque clamoribus uitam ducit? Indisciplinatis in castris ac barbaris esse uideare, adeo nec luce pacati aliquid, nec nocte quidem uideas; mitto autem insultus in alterutrum, ipsum in se uinculo mutue uoluptatis astrictum par, eamque ob causam Veneri sacrum, quantis querimoniis ad optatum fertur, ut sepe columbam circumit, sepe alis rostroque persequitur suus amans? Ad minutissima te remittam, que non ut minor, sic et minus spectabilis minusue laboriosa materia est: quenam ergo aranearum insidie et quam uigil intentio? Que captandis infirmioribus telarum scena, qui retium obtentus fallaciis ac rapinis? Quid pannis tinee, quid caries tignis, nocturnique uermiculi non sine tedio, et, obtuso quodam sub strepitu, trabium uiscera fodientes, illarum maxime quibus cedendis lune ac mensium obseruatio diligens sit neglecta? Que latens pestis ut fumosis tectis agrestium, sic auratis regum laquearibus insultat, templis quoque sacratis et altaribus, sacrisque opibus philosophantium non parcit; quin et librorum postes et membranas et literas addam; quod nisi pice liquida, leuique incendio sit occursum, nonnunquam periculi uel naufragii etiam causa est, et maria ingredi, et carinas nauium terebrare ausa, sepe bellum graue nescientibus intulit. Preterea quid bruchus oleribus, quid segetibus locusta, quid messibus seu anser aduena, seu passer indigena, seu grus domicilii translatrix, uolucresque alie importunum genus? Unde illud Georgicum Virgilii, quod mirari soleo, iam non miror, ut aues sonitu terreantur. Rure enim nunc Italico habitanti unum hoc ex multis estiuis tediis esse cepit, sic michi ad uesperam et insultus uolucrum, et lapidum collisio, et uillici clamor durat. Ad hec quid ericius uindemie, quid erugo herbis, eruca frondibus, talpa radicibus? quid postremo areis horreisque curculio atque inopi metuens formica senecte ut ait ille? Quis feruor et perexigui animantis inquietudo, ut dum brume sue consulit, nostram turbat estatem? Tardus essem ad credendum aliis; expertus scio, quanto non solum tedio sed et damno sit puluerulentum illud, ac trepida semper expeditione festinum agmen, ut non tantum agros, sed arcas et thalamos et promptuaria populentur. Iam credere incipiam, Pisanis in finibus, castrum quod haud longe a mari nauigantibus ostenditur, formicarum scatebris ac diluuio desertum; tale aliquid Vicentinis quoque memorant in finibus, et ego uel utrobique, uel ubique fieri posse crediderim. Sic me nuper non agresti quidem, sed urbana paulominus pepulerunt domo, ut ignis et calcis, ad extremum fuge rerum remedio opus esset; Apuleioque fidem habeam, consumptum ab his hominem, et si desit mel, mirarique me non negem. Quid est, quod quidam sollicitudinis exemplum proposuere formicam, alii de hac longos texuere sermones, parsimoniam atque industriam predicantes? Bene hercle, si omnis sollicitudo laudabilis esset; exemplum fortasse igitur predonibus ydoneum, non his quibus de suo uiuere, sine cuiusquam iniuria mens est. At sollicitum animal (quis nescit?), sed improbum, sed iniustum, rapto uiuens, nullius industrie, nisi in malum, nullius usus, ac incommodi tediique multiplicis. Cur igitur hoc exemplum dederint, cur hoc animal laudauerint, dico iterum, miror, precipue cum adesset apis industrium prouidentissimumque animal, nulli noxium, multis utile, sibique et aliis arte quadam naturaliter insita et suo illo nobili labore subueniens. Quid nunc ego damnosam eloquar ubertatem et excrescentium luxuriem foliorum, contra quam peruigil excubat, et pre duris unguibus armatus agricola, et ultrici succinctus falce frondator? quid lappas et tribulos, atque annuam tempestatem renascentium stirpium ac radicum, litium ac laborum materiam immortalem? Quid imbrium bella furentium, et moles niuium, et uredinem pruinarum, et asperitatem et uiolentiam glaciei, et torrentium repentinos impetus, et uaga fluminum incrementa, totas sepe regiones et magnos populos, sed in primis rusticorum septa quassantium, quorum in tot malis uix terrestris, et in terra, semper accliuis agitur uita? Atque ut delicatorum ac diuitum de tediis aliquid dicam, quis nocturna aurium bella non pertulit: bubones strigesque et oblatrantium lune canum superuacuas excubias, et catas in tegulis nundinantes ac tranquilla silentia horrendis occentibus et clamore tartareo infestantes, et mesti soricum occentus, et quicquid inter tenebras importunum strepit? His accedunt et nocturna ranarum coaxatio, et matutini plantus hirundinum ac mine. adesse Itym putes ac Tereum. Nam diurnam aurium quietem et cicade stridule, et procaces corui, et rudentes impediunt aselli, et balatus pecudum, et mugitus boum, et magno pretio parua oua uendentium gallinarum concentus inconditus fine carens. Super omnia uero uel suillus grunnitus, uel uulgaris clamor, et stultorum risus, quo inepto res ineptior nulla est, ut Catullus ait; et ebriorum cantus ac gaudia, quibus nichil est tristius, et litigantium querele et anile conuicium seu garritus; et puerorum nunc prelia, nunc lamenta; et nuptiarum uel conuiuia turbida, uel choree; et uxorum uiros arte lugentium leti fletus, et parentum ueri natorum in mortibus eiulatus. Adde his fori turbas ac strepitum, altercationesque mercantium, et ementium hinc contemptus, hinc uendentium iuramenta. Adde hinc artificum laborem uoce mulcentium mestos cantus, hinc fidibus lanas ac uellera conglobata pulsantium iniucundam musicam, et telas pectinis pererrantis, hinc follium fabrilium raucos flatus, et acutos sonitus malleorum, quibus scissa equis partibus hiberna nox additur, ut nullum uel quieti datum tempus, litibus sit immune. Ut uero insensibilium rerum genus attingam, quid uel cum ferro magnes habet, uel cum magnete adamas? quorum etsi causa litis occultior, lis aperta est. Magnes si quidem ferrum trahit; adhibe adamantem: trahere desinet remittetque si traxerit; utrobique uis mirabilis, seu quod pigro et informi lapidi natura quasi manus atque uncos dederit aduersus rigidum ac preualidum metallum, seu quod illos, sibi de lapide altero astante, subripuerit; que non prime litis finis, sed noua lis est, etsi hoc ultimum multi negent. Michi enim experiendi hactenus uel occasio defuit uel uoluntas, itaque nichil affirmo: primum uero notum adeo, ut ne affirmari quidem sit necesse. Verum ego, breui nimis in tempore et angusto in spatio opus ingens magno impetu aggressus, iam hinc uideo, ad hanc rem plus michi animi esse, quam uirium: nec michi nec cuiquam sane, unum hoc agenti ex commodo, facile futurum singula prosequi, ex quibus appareat “omnia secundum litem fieri”; que seu magna, seu parua, magno miraculo fiant licet, nondum tamen illud maximum stupendumque inter summa et extrema nature prodigia numeratum attigi; sed attingam paucis. Echinus, semipedalis pisciculus, nauim quamuis immensam uentis, undis, remis, uelis actam, retinet solus, elementorum atque hominum uim retundens, nullo quidem actu alio, quam nauigii postibus adherendo, nullo demum conamine, sed natura ipsa; quod etsi scriptis illustribus insitum, e numero tamen incredibilium haberetur, si de occeano Indico fortassis aut Scythico scriptum esset, et non potius in nostro mari monstrum hoc Romanis imperatoribus accidisset: Animaduersa enim more causa, quod, tota classe prodeunte, nauis una uelut in anchoris staret, neque prorsus loco moueretur, dimissis pelagi expertis, manu, ut dicitur, comperta ueritas et, limacis instar, piscis clauo insidens inuentus atque ostensus est principi indignanti, tantum in se potuisse tantillum animal, idque unum precipuum admiranti, quod in nauigium receptus, tantam illam exterius inherendi efficaciam amisisset. Nam illud alterum monstri genus, non siluisse equidem quam affirmasse maluerim, cuius apud nos nescio quam uerax, sed noua utique et ob id ipsum suspecta michi est fama. Esse circa mare Indicum inaudite magnitudinis auem quandam, quam “rochum” nostri uocant, que non modo singulos homines, sed tota insuper rostro prehensa nauigia secum tollat in nubila, et pendentes in aere miseros nauigantes, aduolatu ipso terribilem mortem ferat. Quanta uero uis auaritie est, que neque aliis multis, neque hoc uno tam immani periculo a nauigatione deterritos, sequaces suos prede auidos predam facit? Iam uero ut de inuisibilibus aliquid ad inceptum traham, quanta commixtione contrariorum fit uotiua temperies? inter quas contrarietates aduersantium extremorum ad medium uirtutis; per quas differentias quantamque discordiam uocum ad musicam concordiam peruenitur? denique quecunque sunt excute, et percurre animo celum, terras, maria: eque in summo ethere et in fundo pelagi, inque imis terre certatur hiatibus, eque in siluis et in agris, eque in desertis arenarum et in plateis urbium lis eterna est. Ne enim uarietate rerum ab incepto deuiem, taceo quod iam inde, ab ipso mundi primordio, inter ethereos spiritus, in ipsa celi arce pugnatum est, hodieque in hoc tractu caliginosi aeris pugnari creditur. Taceo quod, in illo celesti congressu, uicti angeli, uictoribusque iam suis facti impares, dum in nos mortales terre accolas ulcisci student, immortale nobis bellum tentationum uariarum durumque negotium atque ambiguum peperere. Taceo quod, ut omnia (et que sensu carent, et que sentiunt) in unum cogam, a supremo celi uertice, ut dixi, usque ad infimum terre centrum, et a principe angelo, usque ad minimum et extremum uermem, iugis et implacabilis pugna est. Homo ipse, terrestrium dux et rector animantium, qui rationis gubernaculo solus hoc iter uite et hoc mare tumidum turbidumque tranquille agere posse uideretur, quam continua lite agitur, non modo cum aliis, sed secum! De quo mox dicam. Nunc de primo agendum, si quidem nichil mali est quod non homo in hominem machinetur, ut cetera hominum mala undecunque uenientia seu a natura, seu a fortuna, huic una collata, leuia quedam incommoda uideantur; id enim uero, si ad plenum aperire uoluero, id quod nolim, quodque a proposito longe est, et omnis humanorum actuum scena retegenda, et omnis eui historia retexenda erit. Hoc unum dixisse satis sit, quia si nulla unquam alia quam Romanorum bella toto fuissent orbe terrarum, abunde bellorum esset et litium. Adde sententiarum dissonantiam, et inenodabiles rerum nodos. Quis sectarum uarietates, aut philosophorum bella dinumeret? Populorum et regum prelia quieuere, Philosophi non quiescunt; et pugnant illi de eo, quod cum huius esse ceperit, esse desinit illius; hi de ueritate litigant, que una simul omnium esse potest, neque hanc litem aut quesite ueritatis splendor, aut Academicus unquam ualuit finire Carneades, philosophice sequester pacis anxius sed irritus, ut non ineleganter michi quidem lusisse uideatur Anneus Seneca, ubi horologia Philosophis confert, quod scilicet par utrisque discordia est. Idque quam uerum sit, quisquis et Philosophis animum et horologiis aurem dedit, intelligere potuit. Nec uero aliorum doctrina tranquillior: que grammaticorum adhuc sub iudice lis existens? qui conflictos rethorum, que dialecticorum altercationes? Que denique artium omnium discordie? qui clamores? Inter Causidicos quam bene conueniat ipsarum causarum immortalitas probat! De concordia medicorum testimonium sit egrorum: uitam certe quam breuem dixere, sepe suis litibus fecere breuissimam. Quanta est preterea de sacris et de religione difformitas animorum, non tam literatorum uerbis hominum, quam populorum armis, et campo sepius commissa quam schole; ita cum una sit ueritas, unumque sit in rebus uerum, cui, ut ait Aristoteles, omnia consonant, de hoc ipso tam dissone pugnantesque sententie, ipsos ueri agitant professores. Quid de communi uita deque actibus mortalium loquar? Vix duos in magna urbe concordes, cum multa, tum maxima edificiorum habituumque uarietas arguit. Nam quis unquam tam locupletis delicatique patris familias nactus est domum, ut non ibi multa mutauerit, ut quod uni studium fuit extruere, alteri sit uoluptas euertere? Testantur mutate sepius fenestre, obstrusa ostia, passimque uetustis in parietibus noue indicant cicatrices. Neque in alienis id tantum, sed in nostris patimur, sua dum cuiusque sententia secum pugnans; quod ait Flaccus: diruit, edificat, mutat quadrata rotundis, quo luce clarius fiat quis nostrum quisque cum aliis, quisue secum sit. Iam qui uestium modus, quiue habitus triduum totum nostris durat in urbibus? Que municipiorum scita non, ut longeua essent, cum suis latoribus desierunt? Ad hec, quenam ducum in ordinanda acie, quenam magistratuum in ferendis legibus, quenam nautarum in capiendo consilio disparitas, queue discordia est? Didici hoc ego ultimum magnis sepe periculis meis, dum, mari celoque mortem minantibus, nocte simul ac nubibus cuncta terrarum ac stellarum signa tegentibus, puppe iam fatiscente et semioppleta fluctibus, naute de summa rerum, media in morte, contrariis studiis atque opinionibus obstinatissime litigarent! Adde in quibus sine aduersario lis est. Que scriptorum prelia cum membranis, cum atramento, cum calamis, cum papyro? Que fabrorum cum malleis, cum forcipibus, cum incude? Que aratorum cum stiua, cum uomere, ipsisque cum glebis et cum bobus? Que militum, non dico cum hoste, sed cum equis atque armis propriis, dum et illi rebellant, et hec pregrauant aut comprimunt? Quid dictantibus scribentibusque negotii est, dum hos in expletum loqui multa cogit intentio, illos uel expleta percipere uetat, hinc inscitia, hinc uolatilis et inconstans animus, semperque aliud cogitans quam quod agit? Sed quid singillatim ago? Nulla mechanicarum difficultatibus suis uacat. Relique uero, ut quiddam note dulcedinis, sic latentis amaritudinis multum habent, nilque eorum etiam que delectant sine lite agitur. Iam que infantium bella cum lapsibus? Que puerorum rixa cum literis, amarissime serentium, quod predulciter metant? Quenam insuper adolescentium lis cum uoluptatibus, dicam uerius, immo quanta secum lis affectuumque collisio? cum uoluptatibus enim nulla lis penitus, sed consensus est, omni lite funestior. Credo, expertus, nulli hominum generi, nulli etati plus litigii esse, plus inextricabilis laboriosique negotii, nullos hominum tam letos uideri, nullos esse tam miseros aut tam mestos. Postremo quenam feminis puerperii difficultas, quantumque discrimen? Quenam uiris cum paupertate atque ambitione luctamina? Quanta uite plura quam expedit satagentis anxietas? Quod denique illud senum cum etate ac morbis propinquante morte? Quod omnium ipsa cum morte, quodque est morte molestius, cum perpetuo mortis terrore certamen? Possem hunc sermonem mille rerum argumentis extendere; sed si ut libro superiore uoluisti, sic epystolam quoque hanc, prologi locum obtinere et libri huius partem esse uolueris, iam hinc uideo, quantum hec ipsa prefatio libri modum excedat, itaque frenanda curiositas, et cohibendus est stilus. Ad summam ergo, omnia, sed in primis omnis hominum uita, lis quedam est. Verum hac externa lite interim omissa, de qua paulo ante diximus (et que minor utinam, et ob id minus omnibus nota esset), lis interior quanta est? Neque enim solum contra aliam, sed contra suam, ut dixi, speciem, neque contra aliud indiuiduum, sed contra semetipsum. Idque et in superficie ista corporea, que nostri pars uilissima atque ultima est, et in intimis anime penetrabilibus: quisque secum assidue bellum habet. Nam et corpus hoc, quam contrariis estuet ac turbetur humoribus, ab his quos Physicos dicunt, quere! Animus quam diuersis quanque aduersis secum pugnet affectibus, unusquisque non alium quam sese interroget, sibique respondeat, quam uario quanque reciproco mentis impulsu, modo huc rapitur, modo illuc, nusquam totus, nusquam unus, secum ipse dissentiens, se discerpens. Nam ut sileam reliquos motus, uelle, nolle, amare, odisse, blandiri, minari, irridere, fallere, fingere, iocari, flere, misereri, parcere, irasci, placari, labi, deici, attolli, titubare, subsistere, progredi, retrouerti, inchoari, desinere, dubitare, errare, falli, nescire, discere, obliuisci, meminisse, inuidere, contemnere, mirari, fastidire, despicere simulque suspicere et que sunt eiusmodi, quibus utique nichil incertius fingi potest, quibusue sine ulla requie ab ingressu usque ad exitum fluctuat uita mortalis. Quenam tandem, illa passionum quattuor tempestas ac rabies, Sperare seu Cupere et Gaudere, Metuere et Dolere, que rerum inter scopulos, procul a portu miserum alternis flatibus animum exagitant? Quas alii fortasse, immo certe, aliter sub uno ne integro quidem uersiculo et, ut Augustino placet, notissima ueritate Virgilius strinxit, de quibus ad utranque partem, et plura quidem et pauciora dici posse scio. Verum ego nec breuitati admodum studui, nec copie, sed que de communi uita hominum, quo se obtulerunt ordine, scriptis inserui, ne legentem uel inopia uel fastidio fatigarem. Neque uero te moueat fortune nomen, non tantum in ipsis inscriptionibus sed opere repetitum: sepe quidem ex me quid de fortuna sentiam audisti, sed cum his maxime qui doctrina minus fulti essent hec necessaria preuiderem, noto illis et communi uocabulo usus sum, non inscius, quid de hac re late alii, breuissimeque Hieronymus ubi ait: “Nec fatum nec fortuna”. Communis ergo acies suum hic loquendi morem recognoscet. Docti autem, qui perrari sunt, quid intendam scient, nec uulgari cognomine turbabuntur. Bipartiti sane operis passionum ac fortune, de parte altera que uisa sunt diximus, de altera que dehinc uisa fuerint, dicemus.