[0] Prefatio. [1] Cum res fortunasque hominum cogito incertosque et subitos rerum motus, nichil ferme fragilius mortalium uita, nichil inquietius inuenio. Ita cunctis animantibus naturam miro remedii genere consuluisse uideo, ignorantia quadam sui, nobis solis memoriam, intellectum, prouidentiam, diuinas ac preclaras animi nostri dotes, in perniciem et laborem uersas. Tam superuacuis enim semper nec inutilibus modo, sed damnosis atque pestiferis curis obnoxii et presenti torquemur et preterito futuroque angimur, ut nichil magis metuere uideamur quam nequando forte parum miseri simus, tanto studio si quidem miseriarum causas et dolorum alimenta conquirimus, quibus uitam — que, si rite ageretur, felicissima prorsus ac iocundissima rerum erat — miserandum ac triste negotium effecimus, cuius initium cecitas et obliuio possidet, progressum labor, dolor exitum, error omnia; quod ita esse quisquis uite sue cursum acri iudicio remetietur intelliget. Quem quietum, queso, quem tranquillum, quem non laboriosum magis atque anxium diem egimus? Quod unquam tam securum aut tam letum mane uidimus, ut non ante crepusculum sollicitudo merorque subreperet? [2] Cuius mali, etsi ipsis in rebus multa insit occasio, nisi tamen nos fallat amor nostri, causa maior siue, ut ingenue fateamur, culpa omnis in nobis est. Ut uero sileam reliqua, quibus undique trudimur, quod illud est bellum quamque perpetuum, quod cum fortuna gerimus? Cuius nos facere poterat uirtus sola uictores, nos ab illa uolentes scientesque desciuimus: soli igitur, imbecilles, exarmati, non equo Marte cum implacabili hoste congredimur, quos illa uicissim ceu leue aliquid attollit ac deicit et in gyrum rotat ac de nobis ludit. Vinci tolerabilius foret; nunc ludibrio etiam habemur. [3] Id uero quid aliud quam leuitas ac mollities nostra fecit? Idonei uisi sumus, qui pile in morem huc illuc tam facile iactaremur, animalia eui breuissimi, sollicitudinis infinite, quibus insciis cui puppim litori, cui animum consilio applicemus, pro consilio interim sit pendere ac preter presens malum et a tergo quod doleat et ante oculos semper habere quod terreat; quod preter hominem animantium nulli accidit, quibus presentia euasisse plenissimam securitatem tribuit. Nobis ob ingenium et acumen animi semper quasi cum Cerbero tricipiti hoste luctandum est, ut ratione caruisse prope melius in nosmetipsos etherea nature prestantioris arma uertentibus. Huic malo obstare subdifficile est, uetustate iam et consuetudine radicato: enitendum tamen, in quam rem preter generosi animum conatum — cui nichil est arduum, nichil inexpugnabile — et sapientum hominum crebra colloquia — quamuis id genus iam rarescat — et multo maxime iugis lectio ac peruigil scriptorumque nobilium monumenta profuerunt, modo salubribus monitis consensus animi non desit, quem unum in terris sani consilii uiuum fontem asseuerare non uerear. [4] Quamobrem, si uel plebeis scriptoribus pro affectu nudo gratiam aliquando habitam scimus, siue pro eo quod iter aperuisse sequentibus uisi erant, quanta, oro te, gratia, claris et probatis scriptoribus est habenda, qui multis ante nos seculis in terram uersi, diuinis ingeniis institutisque sanctissimis nobiscum uiuunt, cohabitant, colloquuntur interque perpetuos animorum fluctus, ceu totidem lucida sidera et firmamento ueritatis affixa, ceu totidem suaues ac felices aure, totidem industrii ac experti naute et portum nobis quietis ostendunt et eo uoluntatum nostrarum lenta carbasa promouent et fluitantis anime gubernaculum regunt, quoad tantis procellis agitata consilia tandem sistat ac temperet? Hec est enim uera philosophia, non que fallacibus alis attollitur et sterilium disputationum uentosa iactanctia per inane circumuoluitur, sed que certis et modestis gradibus compendio ad salutem pergit. [5] In hoc te studium hortari, amicum forte, sed profecto necessarium non est. Natura te uarie lectionis multiplicisque notitie auidum fecerat; fortuna, que, ut aiunt, magne rerum partis imperium tenet, turbido quodam ac profundo negotiorum et curarum pelago iactandum dedit. Ceterum non ut legendi otium, sic noscendi desiderium eripuit, quo minus semper litteratorum hominum delectatus amicitia et conuictu et occupatissimis diebus otiosas horas quotiens licuit furatus, quotidie instructior, quotidie rerum memorabilium doctior fieri uelles, ubi illa, qua nulli cedis, memoria sepe te pro libris uti solitum ipse tibi sum testis. In quod si ab ineunte etate pronus eras, eo nunc putandus es pronior, quo serotinus matutino uiatore feruentior atque animo saltem promptior esse solet, quandoquidem hec uulgaris est querela: crescere iter diemque decrescere; quod utique nobis in hoc uite tramite accidit, ad uesperam propinquantibus et uie multum superesse cernentibus. Non michi igitur es hortandus, ut facias quod semper auidissime fecisti: admonuisse suffecerit, ut intendas animum ne qua te hinc humanarum rerum cura dimoueat, que plerosque mortalium post egregios labores in ipsa consummatione maximorum operum auertit, [6] hoc adiecto ut, quia simul omnia uel legere uel audire et meminisse non potes, utilissimis quidem et, quoniam breuitas est amica memorie, breuissimis quoque te fulcias, non quod ego suadeam operosiora illa et maiora sapientie consulta negligere, quibus te in ordinario, ut ita dicam, fortune certamine tueare, sed ut his interim breuibus ac precisis sententiis, quasi quibusdam expeditis atque continuis armis contra omnes insultus omnemque repentinum impetum hinc illinc iugiter sis instructus. Duplex enim nobis est duellum cum fortuna et utrobique quodammodo par discrimen, cuius non nisi partem unicam uulgus nouit, eam scilicet que uocatur aduersitas. Philosophi, etsi utranque nouerint, hanc tamen ipsam difficiliorem arbitrantur; itaque notum illud Aristotelis in Ethicis suo iure diffinientis: “Difficilius esse tristia sustinere quam a delectabilibus abstinere”, quem secutus Seneca ad Lucilium scribens “maius est” inquit “difficilia perstringere quam leta moderari”. Quid dicam? Ausimne tantos inter uiros hiscere? Durum quidem, et temeritatis parata suspitio nouo homini uetusta tangenti. Hinc auctoritate igitur, hinc etate permoueor; sed alterius magni cuiusdam et antiqui uiri succurrit auctoritas: “Neque enim impetrari potest, quin quale quidque uideatur ei, talem quisque de illo opinionem habeat”. Marci Bruti uerba sunt scribentis ad Atticum, quibus uix aliquid uerius dici reor. Quid enim de re qualibet iudicare possum nisi quod sentio? Nisi forte compellar ut iudicio iudicem alieno; quod qui facit iam non ipse iudicat, sed iudicata commemorat. [7] Ego itaque reuerenter tantorum hominum omniumque sic sentientium iudicia preteruectus, si de proprio loqui uelim, scio quidem alias uarie de uirtutibus disputatum neque semper difficilioribus principatum dari neque fortuito ultimum inter uirtutes locum obtinuisse modestiam, siue eam temperantiam dici mauis; quantum tamen ad id de quo agitur attinet, difficilius prospere fortune regimen existimo quam aduerse aliquantoque, fateor, apud me formidolosior et, quod constat, insidiosior est fortuna blanda quam minax. Quod ut sic opiner, non me scribentium fama, non uerborum laquei nodique sophismatum, sed rerum experimenta uiteque huius adigunt exempla et, magnum difficultatis argumentum, raritas. Nam qui damna, qui pauperiem, qui exilium, qui carcerem, qui supplicium, qui mortem et peiores morte graues morbos equo animo tulerint, multos uidi; qui diuitias, qui honores, qui potentiam, nullum. Ita sepenumero me spectante contra omnem aduerse fortune uiolentiam inuictos ludo facili prosperior strauit humanique robur animi, quod mine non fregerant, inflexere blanditie. Nescio enim quomodo, mox ut mitior ceperit esse fortuna, incipit mens emollita tumidior fieri et sue sortis obliuionem adiuncta prosperitate concipere. Neque de nichilo dictum est iamque apud nostros homines in prouerbium uenit magni laboris esse ferre prosperitatem neque casu Flaccus ait: Bene ferre magnam disce fortunam; difficilem nempe censebat artem, que nisi studio adhibito nesciretur. Ceterum Seneca ipse fortune partem illam, que sibi difficilior uisa erat — et est haud dubie prima fronte rigidior — breui admodum sermone perstrinxerat. Is libellus passim in manibus est uulgi, cui ego nichil addere, nichil detrahere meditor, quod et magno ingenio conflatum opus nostram dedignatur limam et michi meis rebus intento nec comere aliena nec carpere est animus. Sed quoniam et uirtus et ueritas publice sunt neque studium antiquitatis obesse debet posteritatis industrie, cui excitande atque adiuuande noscitur institutum, de hoc ipso loqui tecum aliquid quodque ille tunc Gallioni suo prestitit, id Azoni meo nunc, quantum hoc defesso iam et occupato semper ingenio dabitur, prestare propositum est michi, insuper et partem alteram, ab illo seu obliuione seu iudicio pretermissam, attingere. Utrique autem sciens pauca permiscui, non fortune cuiuspiam sed uirtutis aut uitii excellentie aut defectus, quod, etsi extra propositum, ipsa quidem effectu tamen haud dissimili et letos quoque mestosque animos factura uiderentur. Quibus in rebus quo me gesserim ingenio tu censebis, occupationum memor ac temporis, qui paucissimis diebus ceptum perfectumque opus admirans uideris; ego solius fidei iudex sum. Studui hercle non ut unumquodque michi speciosius, sed ut tibi atque aliis — si tamen alius quisquam hec attigerit — utilius uisum est conquirere; denique finis meus is, qui semper in hoc genere studiorum fuit, non tam scilicet scribentis laus quam legentis utilitas, si qua ex me percipi aut sperari potest: ad id maxime respexi, ne armarium euoluere ad omnem hostis suspitionem ac strepitum sit necesse, quin mali omnis et nocentis boni atque utriusque fortune remedium breue sed amica confectum manu, quasi duplicis morbi uelut non inefficax antidotum, in exigua pixide omnibus locis atque temporibus ad manum, ut aiunt, et in promptu habeas. Nam, ut dixi, utraque fortune facies metuenda, ueruntamen utraque toleranda est et hec quidem freno indiget, illa solatio: hic animi elatio reprimenda, illic refouenda ac subleuanda fatigatio. Hanc ergo uarietatem cogitanti michi, non modo cum de hoc uellem aliquid scribere, tu occurrebas dignus eo munere, quo uterque nostrum communiter uteretur, ut ait Cicero, sed etiam tu me solus ut scriberem excitabas, non quidem uerbo, ut qui ceptorum nichil conscius sis tantorum, sed rebus ipsis et in utranque partem abundante materia. Multos in eculeo fortune habitos, multos in delitiis scimus, multos magno impetu rotatos; nec scandentium desunt exempla nec ruentium, nec sum nescius quosdam ex altiore fastigio prolapsos. Quot Romani imperatores, quot externi reges, uel hostium uel suorum manibus e summo solio detracti, uitam simul et imperium amisere? Ac, ne omnia a uetustate mutuemur, et exules nuper et captiuos et in acie cesos, domi et capite truncos quodque durissimum uel relatu, et laqueo enectos fedeque laniatos reges nouimus. Tibi, cui cor regium natura dederat, nec dedit regnum fortuna nec abstulit: at quem in ceteris illa tam uarie egerit, uix, quod sciam, nostra etas inueniet. Iam in primis ualitudine prosperrima et corporis uiribus dudum fretus usque ad stuporem omnium qui te norant, intra non multos annos ter desperatus a medicis, ter uitam ac salutem tuam in solo medici celestis auxilio posuisti: sic ab illo tandem sanitati redditus, ut penitus tuum illud pristinum robur amiseris, non inferiore miraculo dexteritatis eximie atque insolite grauitatis, ut qui olim pene eripes fueris, nunc acclinis aut seruorum manibus equi tergo impositus aut humeris nixus lentis terram passibus metiaris. Patria tua uno prope tempore te dominum uidit atque exulem, ita tamen, ut nichil obscurior exilio uiderere. Nulli fere nostrorum hominum par principum fauor, nulli par fuit iniuria ut, cum paulo ante certatim in amicitiam tuam niterentur, idem ipsi, de nulla alia re concordes, in tuum mox exitium quasi communicato consilio conspirarent et pars quidem tuum caput insidiis peteret, auro prius ac gemmis largifluisque muneribus tot per annos propitie ac fauentis fortune et — que his omnibus grauior iactura est — amicis atque clientibus uniuersaque familia, duris equidem sed diuersis tormentorum ac mortium generibus, spoliatum, pars que clementior fuit illud ingens patrimonium, terras, homines, domos, oppida inuaderet, ut qui modo te uiderant mox e summis opibus ad inopiam redactum ceu aliquod fortune prodigium mirarentur. Amicorum, ut dixi, pars periit, in superstitibus periit fides fugitque, quod adsolet, cum prosperitate fauor hominum, ut dubitare posses an amicorum prius an fidei fleres interitum. Accessit in medio rerum estu egritudo pene ultima et tam morti proxima ut quem uiuere amplius non posse persuasum esset, extinctum fama uulgaret. Et hic morbus, hec paupertas, hic laborum cumulus, pulsum patria, procul domo, in alienis terris ac laribus circumtonante bello semiobsessum oppresserant, ne quid omnino interim tibi cum his amicis, si quos aut uirtus fecerat aut fortuna dimiserat, seu colloqui seu litterarum posset esse commercium. Nichil omnium preter carcerem defuit ac mortem, quamuis nec carcer defuerit, dum fidissima coniunx et pars tuorum uiscerum nati omnes nateque ab hostibus capti essent, nullo prorsus tibi relicto solatio tante prolis, nec mors quidem, dum et tu secum adsidue luctareris et unus ex filiis iam tunc teneram et insontem animam in carcerem posuisset. Quid multa? Impletum in te uno uidimus quod de duobus summis uiris Gaio Mario Magnoque Pompeio legimus, quid boni scilicet et quid mali possit, haud unquam leta tristibus miscentem, in te tuisque pignoribus secretim explicuisse fortunam. Cuius olim cum blanditias non tam insolenter ut plerique felicium, tum uero minas nuper atque impetum tam forti tamque inuicto animo tulisti, ut uel ob hoc unum, multis qui antea tuum nomen oderant te amandum mirandumque prebueris —habet enim hoc proprium uirtus, ut in amorem sui bonos erigat, in stuporem malos idque cum omnis uirtus habeat, tum precipue fortitudo, cuius inter fortune turbines ac tenebras rerum terribilium et tranquillitas gratior et lux ipsa conspectior est —, michi uero non solum ad antiquum tuum amorem, quod impossibile factu rebar, multum noue beneuolentie adieceris, sed alio festinantem calamum ad hec non suo tempore scribenda deflexeris, ut et in scriptis meis animi tui uultum uelut in speculo contempleris. Et si quid ibi minus excultum apparuerit, quod bona fide displiceat, ad hunc modum formes atque ita te instituas, ut seu solitis seu nouis artibus, que innumerabiles ei sunt, tecum posthac fortuna uariauerit, nulla te species rerum turbet, sed paratus ad omnia, promptus ad singula, dulcia pariter et amara despicias, fidentissime ab aduerso Maroneum illud exclamans: Non ulla laborum, o uirgo, noua mi facies inopinaue surgit: omnia precepi atque animo mecum ante peregi. Nec me fallit, ut in corporibus hominum sic in animis multiplici passione affectis, medicamenta uerborum multis inefficacia uisum iri, sed nec illud quoque me preterit, ut inuisibiles animorum morbos, sic inuisibilia esse remedia. Falsis opinionibus circumuenti ueris sententiis liberandi sunt, ut qui audiendo ceciderant, audiendo consurgant. Ad hec qui quod habuit egenti libens obtulit amico, quantulumcumque est, pleno amicitie functus est munere. Animum enim spectat amicitia, non rem, que parua licet magni amoris indicium esse potest. Ego quidem, ut magnificum quodque tibi opto, sic quid aptius hoc tempore largiar non habeo. Quod si ualidum senseris, ipsa que pretium rebus facit utilitas commendabit; sin inualidum, excusabit amor noster. Sic autem ad legendum uenies, quasi quattuor ille famosiores et consanguinee passiones animi, spes seu cupiditas et gaudium, metus et dolor, quas due sorores equis partubus prosperitas et aduersitas peperere, hinc illinc humano animo insultent: que uero arci presidet ratio, his omnibus una respondeat clipeoque et galea, suisque artibus et propria ui, sed celesti magis auxilio circumfrementia hostium tela discutiat. Ea michi de tuo ingenio spes est, ut unde uictoria stet facile iudices. Non te diutius traham, sed ut propositum meum nosses, index operis epistola premittenda erat, quam si ascribendam duxeris, utrunque metiens uideto ne longior prefatio libellum breuem non aliter quam pregrande caput exiguum corpus premat. Nichil est enim sine mensura ac partium proportione formosum.