[96,0] DE REGNO ET IMPERIO [96,1] (Gaudium) Ecce autem iure rex sum. (Ratio) Id enim uero occultum diu esse non poterit; quid intersit inter regem tyrannumque iam diximus: quid autem iuuat dici regem, si tyrannus es? non in specioso cognomine, sed in uera iustitia regis regnique salus sita est. Minus mali, reor, ui quesitum dominium reformare teque de reliquo sic agere ut rex uerus appareas, quam regnum iure partum, in quo iusto successeris parenti, tyrannica uexatione diripere. Plus enim uere laudis in progressu ac fine quam in principio rerum est. (Gaudium) Rex sum. (Ratio) Melius sub iusto rege ageres atque tranquillius quam rex ipse. (Gaudium) Regni solium conscendi. (Ratio) Locum late conspectum patentemque omnium indiciis eoque periculosum ignauie, laboriosum uero difficilemque uirtuti. Bonus enim rex seruus est publicus. [96,2] (Gaudium) Regni solio euectus sum. (Ratio) Ut meritus uideare, tuas res teque ipsum obliuiscere, populum tuum et rempublicam cogita. Quo die primum rex fuisti tibi moriens aliis uiuere incepisti quodque durissimum est, ingratis et iniquis extimatoribus laboris tui. (Gaudium) In regiam ueni. (Ratio) Aliquid ibi forsitan periture glorie reperturus, sed quietis nichil. (Gaudium) Iuste regno. (Ratio) Bene agis gratissimamque rem Deo; scito autem seruire te querulis et uix tibi ante obitum gratiam relaturis. Raro tam iustus quisquam regum fuit, ut non carior populo successor foret; is cum uenerit alter optabitur. Hi sunt uulgi mores: odisse presentia, uentura cupere, preterita celebrare; quando ergo defuerint querele, si omne presens bonum sordet nilque omnium placet, nisi quod cruciat, seu perditum seu speratum? [96,3] (Gaudium) Sceptrum et diadema sortitus sum. (Ratio) Fulgidas compedes claramque miseriam, que si plene omnibus nota esset, crede michi, non totiens uno de solio litigarent duo, sed plura essent regna quam reges. (Gaudium) Purpuram indutus sum. (Ratio) Non cultus exterior, sed internus habitus et mens regia regem facit: Alexandri Romani principis dictum fuit, imperium in uirtute, non in decore consistere. (Gaudium) Ad regnum prouehor. (Ratio) Nunc in dubio uertitur subiectorum status, an felices, ea que hic fingitur felicitas, an miseri sint. Nempe mortalis regni felicitas rex bonus; te in dubio labor manet et graue negotium. [96,4] (Gaudium) Rex sum, nil non licet regi. (Ratio) Nulli minus; immo uero, quod olim licuit iam non licet: et si forte de regno licentiam aucuparis, non te regem noueris, sed tyrannum. (Gaudium) Rex sum atque omnia possum. (Ratio) Immo nichil nisi quod decet regem, cuius, ut dixi, minor licentia quam priuati est. Sin hoc calle uoluptatem petis falleris et tota, ut aiunt, erras uia. Voluptas a tergo longe est; hac ad laborem itur et ad gloriam. (Gaudium) Rex sum eritque michi iam certa tranquillitas. (Ratio) Immo si qua olim fuit, periit: stultus nauta, qui relicto portu in altum uela facit tranquillitatem querens! [96,5] (Gaudium) At Romanus imperator factus sum. (Ratio) Clarissimum nomen, sed durissimum officium; magna seruare difficile est: quid collapsa erigere, sparsa colligere, recuperare perdita, deformia reformare? Et deserti cultura ruris multisque diu neglectam suscepisti, multis egent dura ardua ligonibus, multis prata riuis arentia; estuandum algendumque tibi est. Si successerit, tu hinc laudem, reliqua successor tuus metet; illi seueris, sera est messis, multas poscit estates. [96,6] (Gaudium) Ascendi ad imperium; iam quiescam et securus uiuam. (Ratio) Falsa te habet opinio, nunquam minus: tune in excelsum montem, ut uentos et fulmina euaderes, ascendisti! Non legisti horatianum illud: "Sepius uentis agitatur ingens pinus, et celse et grauiore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes?" [96,7] Et quanto aliter de hac status eminentia sentiebant experti principes, Augustus et Diocletianus! Quorum alter, ut legimus, de dimittendo imperio cogitauit, alter autem dimisit imperium, nec reuocatus assensum dedit. Quanto aliter Marcus Aurelius et Pertinax! Quorum primus adoptione ad spem imperii euocatus, solito tristior effectus mirantibus amicis, multa de malis imperii disputasse, alter imperator effectus semper imperium horruisse memoratur. Magnus est ad imperium ascensus, magni in imperio labores, magni quoque cum ascenderis ex alto casus; si michi non credis, Iulium Cesarem interroga, Gaium quoque Caligulam et Claudium et Neronem et Galbam, Othonem, Vitellium, Domitianum, Commodum, Pertinacem, de quo proxime dictum est, Bassianum preterea et Macrinum cum filio Diadumeno fedissimumque omnium Heliogabalum longeque dissimilem moribus Alexandrum, utriusque etiam, quod mireris, cum filio matrem, Maximinos quoque et Maximianos et Maximos et Gordianos preterea et Philippos et Decium Gallumque et Volusianum et Valerianum insigni calamitate notabilem et contemptorem paterne miserie Galienum, Aurelianum denique et Probum, Iulianum et Licinium et Constantium et Valentem et Gratianum et Valentinianum. Ac ne ad fastidium cuncta complectar, totam illam tyrannorum simul et principum seriem percontare: uno tibi ore omnes responsum dabunt, eodem se calle ad ruinam atque imperium ascendisse. Et tu illic requiem fingis ad securam uitam, ubi omnes periculum et laborem, multi miserabilem exitum inuenere? [96,8] Non hoc sibi fingebant illi quattuor quos ab initio nominaui, non Antonini Pii principis maternus auus Arrius Antoninus, homo sanctus — ut historie loquuntur; ut ego fateor, uir prudens — Neruam miseratus quod imperium accepisset. Vere enim frustra principes premit inuidia, cum illis potius miseratio debeatur. (Gaudium) Sum imperator et ulcisci possum. (Ratio) In hostes publicos forsitan, non in tuos: illis enim, si uerus es princeps, hoc tuo ascensu securitas parata est; priuatis affectibus pietas publica frenum stringet. Non potes huius aut illius hostis esse, ex quo pater omnium esse meruisti. Id in ciues principi iuris est, quod in filios patri: iustus princeps pater patrie est. Nullum ex omnibus titulis hoc gratius summus ille principum Augustus accepit, ut qui compresso adolescentie impetu patris nomen implere decreuerat. Tibi ergo qui hostes fuerant iam filii sunt. [96,9] (Gaudium) Imperator sum, ulcisci potero. (Ratio) Uti hac potentia non debebis, et sic habe: summi imperii potestatem excellentibus et fortune paribus animis esse uenie materiam, non uindicte, cuius eo auidior quisque quo uilior infirmiorque animi ac uirium est. Qua in re meminisse profuerit illud Hadriani principis, qui, ut scriptum est, uni quem capitalem inimicum habuerat factus imperator dixit: “Euasisti”. Generosum plane uerbum ac magnificum uereque Cesareum! {(Gaudium) Regno et ultio mea est. (Ratio) Tua quidem minime, neque enim mentitur is qui ait: “Mea est ultio”. Profecto autem si uerus es rex, nichil tuum minus est quam ultio, nichil magis quam clementia. Natura utinam, ut apum sic hominum reges aculeo exarmasset! Nunc libero animali exemplum dedit, non eripuit libertatem. Meum est quod illa non cogit hortari. Respice paruum illud sed diuinum animal, pone et tu non in uulnere, sed ante uulnus aculeum: plebeium enim illud, hoc regium. Alioquin ut sine iustitia, sic sine clementia rex non eris ac ne homo quidem sed, quod in fabulis dici solet, coronatus leo. [96,10] (Gaudium) Imperator sum eritque iam thesaurus par impense. (Ratio) Ad rapinam uox hec spectat; est ut aliarum rerum, sic sumptuum fluxus quidam ac uorago, cui nichil est satis. Longum est mortalium hac in parte sed in primis Romanorum principum furores stilo equare; paucos tamen ex omnibus eorumque ipsorum pauca de multis attingam. Conspectissimus ille quidem Gaii furor Baias atque Puteolos ponte iungentis atque illum tumidi maris sinum primum equis, mox quadrigis triumphaliter permeantis; quid aceto liquefactas memorem margaritas pretii ingentis appositosque conuiuiis panes aureos atque aureas dapes, quibus non famem compescere conuiuarum, ut mos est, propositum illi esset, sed imperii opes spargere atque illorum auaritiam irritare? Adde effusos in plebem nummos turbidoque et profundo mari iactas moles, durissimas rupes scissas, campos equatos montibus et campis iuga montium, terra illic addita, hinc detracta, tam subito ut nature miraculum uim passe cum celeritate certaret, nempe cum dilati pretium operis mors esset. Quibus predecessoris sui Tiberii thesauro ingenti diuitiisque omnibus imperii intra anni spatium exhaustis, ad inopiam fedissimasque rapinas est compulsus. Illud inter ista non numero, quod Corinthium montem Isthmum perfodi animo destinarat: etsi sumptuosissimum opus, tamen, ut perhibent, nauigantibus utile, quo duo maria iungerentur et a Brundusio Athenas aut Chalcidem Byzantionque petentibus flexus ingens remitteretur Achaie. [96,11] Huius comes ac uictor amentie sequitur Nero, cuius enormium impensarum nullus est modus, in edificando presertim, in quo omnes prodigos et se ipsum uicit. Nulla alia in re damnosior, ut de illo scribitur, unus ex mille furoribus attingendus est: domus a Palatino ad Exquilinum collem porrecta et magnam partem urbis occupans, ut non immerito inter conuicia, quibus liberrima plebis indignatione proscissus est, illud quoque iactatum sit: "Roma domus fiet, Veios migrate, Quirites, si non et Veios occupat ista domus". Hanc auream dici uoluit, non inepte quidem signans nomine pretium: auro enim et gemmis crustata ac stellata domus fuit, tante altitudinis, ut in uestibulo Collossus centum uiginti pedum staret, intus porticus atque aule laquearibus aureis atque eburneis tabulatis et conuexa domorum celi instar ui propria sese sensim diebus ac noctibus sine intermissione uoluentia, stagnum quoque maris emulum edificiisque circumdatum litoree urbis in morem, rura preterea et pascua et uineta et silue omnium generibus animalium referte. In hac domo, quantum coniecturis ad uerum uia est, illud quod Collosseum uulgo dicitur, medium fuit, cuius nunc etiam ruine stuporem spectantibus afferunt. Et hec omnia dum, quod miraculum rei auget, Rome medio consummasset, ita non dicam excessisse, sed nec implesse quidem imperatorie domus modum uisus est sibi, ut dedicans domum ipsam non amplius miraretur quam ut hoc solum diceret: “Iam tandem quasi homo habitare incipio”. [96,12] Mitto illa leuia, quod uestem nullam bis induit, nullum iter minus mille carrucis egit, calceatis argento usus mulis, aureo rete piscatus est, purpureis atque coccineis funibus ac reliqua fidem excedentia, simul et tedium paritura. Sed quis illa non stupens legit stupentiorque aspicit — uestigia enim extant —, piscinam illam ceptam a Miseno monte uenturamque usque ad Auernum lacum miris circumseptam contectamque porticibus fossamque illam ab Auerno usque Hostiam per tantum uie spatium totque obuios montes, ut inducto mari sine maritimis casibus nauigans et terre laborem et pelagi fastidium declinaret? Longitudo quidem, ut nunc incole metiuntur, nota omnibus; ut Tranquillus numerat, milia passuum centum sexaginta; latitudo autem duarum capax quinque remium ex aduerso iter agentium neque se impedientium concurso. Quod opus si explesset, Italiam omnemque rem publicam exhausisset; tantis autem mundi malis mors sola consuluit. [96,13] Hunc sequitur Aurelius Verus, qui, ut omittam cetera, cenam illam fecit, cui si par prandium facere uoluisset, nescio an Romana res sufficere potuisset: quo audito frater eius Marcus Aurelius, tam modestie amicus quam hic hostis, ingemuisse fertur, reipublice misertus et imperio collabenti. Linquo alios; nimis multi sunt enim, nec me fallit posse ex nobis longiuscula hec uideri remedia, breuiora pollicitis: sed delectat interdum doctum seu doctrine deditum frugique hominem stultorum insanias audire, que illi quasi pro contrario signo sint, unde sibi, ut aiunt, remis ueloque fugiendum sciat. Hec autem eo spectant, ut recogites quid est quod thesaurum impense speras; ut enim frugalitati et modestie haud sane magnis thesauris est opus, sic prodigalitati et luxurie neque thesauri neque imperia ipsa sufficiunt. Et hec causa non tantum mediocris fortune homines, sed principes quoque pene omnes — eos dico, qui nepotino uictui operam dedere — necessario in rapinas et in predam misit, que multis festinate misereque mortis occasio fuit. [96,14] (Gaudium) Nunquid unius hominis impense tot urbes non sufficient? (Ratio) Hi tibi respondeant de quibus multa diximus innumerabilesque alii, quos par pestis pari dedit exitio. Ad summam, uero profundissimum hoc sumptuum, ut sic dicam, specus, quasi illud olim Curtii, non opibus expleri ullis sed uirtutibus, ante alias modestia, cohiberi constringique potest; in quod maxime proderit meminisse alienum esse quod prodigis et hic quoque unum aliud Hadriani uerbum sepe ad memoriam reuocasse, quod sepe ille et in contione et in Senatu legitur dixisse: ita se rempublicam gesturum, ut sciret populi rem esse, non propriam; optimo principe dignum uerbum! (Gaudium) Imperator sum Romanus. (Ratio) Habes Augustum, habes et Neronem et Vitellium quem sequaris; ad hos tres tota non modo omnium principum, sed hominum turba restringitur. Hinc ergo tibi ducem elige: si recentioribus delectaris, habes eiusdem ordinis Traianum, Decium, Galienum. (Gaudium) Sum Romanus imperator, mundi dominus. (Ratio) Fuit quando id dici prope ueraciter poterat; quorsum uero redierint res uides, ut intelligi detur quam sit tutum stultis et ignauis magna committere, quanta prouidentia quantum in furorem, quantus labor quantaque diligentia quantum in torporem incidit. Non est amplius gaudii materia Romanum imperium, sed humane fragilitatis et fortune uariantis indicium. [96,15] (Gaudium) Imperio clarus sum. (Ratio) Clara nomina, res obscure, mundi fraudes, humana credulitas! Hi sunt unci quibus huc illuc faciles animi trahuntur. Pulchrum imperii, pulchrum regni nomen, sed imperium et regnum difficillima omnium officia, si rite gerantur; alioquin et periculosa prorsus et mortifera neque de nichilo dictum illud regium laudatur: diadema nobilem potius quam felicem pannum, plenum curis periculisque et miseriis multis, quem cognoscens nemo non ambiat modo aut parto gaudeat, sed nec oblatum ultro recipiat aut abiectum humo leuet. [96,16] Proinde expergiscimini aliquando mortales! Aperite oculos neue semper falsis caligate fulgoribus, uestra metimini atque extimate corpuscula, circumspicite quibus septi estis angustiis, nolite geometras ac philosophos contemnere: terra omnis punctus est, uos caduci ac fragilis et incerti exitus, et cum iuuenes et cum sani estis cum morte luctamini, cum ascendere creditis descenditis et cum stare uidemini, tum maxime ruitis; nec ullum animal magis suarum uirium obliuiscitur ac sepius uermes semimortui regna et imperia somniatis. Mementote uos punctum perexiguum seu uerius punctum, ut sic dixerim, puncti breuis, immo ne millesimam quidem partem possidere: hanc superbi incole premitis, mox premendi neque amplius ex uniuerso possessuri quam quod frigentibus membris ac pallidis occupabitis. [96,17] Ite nunc ceci et insani elatoque uultu tumidi quod natura angustat laxate animis et uincti immensa et moribundi immortalia cogitate inque hoc nichilo ridiculosas et insanas insolentias ad momentum rapidi temporis, hic rapinas, hic iniurias, hic uindictas, hic spes anxias, hic honores uanos, hic cupiditates inexpletas, hic furores demum uestros, hic regna principatus et imperia, hic classes, hic acies, hic bella molimini. Cum multum insanieritis, siue imperatores fueritis siue aratores, seu diuites seu mendici, corpus uestrum putris terra, uita uestra fumus leuis magno flatu pulsus fuerit, et uix tandem sero quidem cognoscetis uitam hanc fuisse non patriam totumque hoc regni et imperii falsum nomen. [96,18] (Gaudium) Imperator factus sum. (Ratio) Stulti cum imperatores fiunt, homines se esse non recolunt aut fuisse; quale est illud Tiberii Cesaris, qui amicum uolentem eum commemoratione quorundam actuum in memoriam pristine familiaritatis adducere, cum uix aperto ore hoc unum uerbum emisisset: “Meministi”, preueniens interrupit nec passus est explere quod ceperat, sed repente ait: “Quid fuerim non memini”: uocem improbam ac superbam, nec amicitiarum modo, sed totius humanitatis immemorem! (Gaudium) Ad Romanum imperium ascendi. (Ratio) Quid hinc gaudes? et in eculeum ascenditur et in crucem; contra uero et in lectulum et in sedile descenditur et sepius in immo quies habitat. Nonnullis opprobrium, multis supplicium, omnibus labor est scandere.