[80,0] DE EXCELLENTI PRECEPTORE. [80,1] (Gaudium) Excellenti preceptore glorior. (Ratio) Alieno necdum desinis gloriari: quid ad te excellentia preceptoris tui? Crede michi, quod sepe reitero: intra te sit oportet quod te faciat gloriosum. (Gaudium) Preceptore glorior excellenti. (Ratio) Sine illum interim rebus suis ut uidetur uti et, si libet, etiam gloriari, quamuis, si excellens uere est, minime id facturus sit; de te autem post uiderimus. (Gaudium) Est michi preceptor insignis. (Ratio) Qualis tu discipulus sis expecto; ante enim quid pronuntiem non habeo. Quam multos stultos atque hebetes habuisse putas scholam Socratis ac Platonis? Quam multos absque preceptore ullo per se ipsos in altum euolasse, ut preceptores fierent aliorum qui preceptoribus caruissent? Nullum Virgilio preceptorem legimus, Horatius Flaccus de suo nichil nisi quod plagosum dixerit: uerberum puerilium, credo, meminerat; Cicero autem suum laudibus amplissimis celebrare uoluit, nec ualuit. Contra huius filius quantis preceptoribus, patre scilicet et Cratippo, illius etatis philosophorum principe si quid ipsi credimus Ciceroni, quantus nebulo quamque famose ebrietatis euaserit notum est; qui solo patris uel tacentis aspectu doctus ac sobrius euasisse debuerit. Plato ipse etsi, ut supra memini. Socratis magisterio glorietur, maior tamen est gloria Socratem excessisse quam sub Socrate didicisse. [80,2] (Gaudium) Scientificus preceptor est michi. (Ratio) Scientia preceptoris discipulo utilis esse potest, gloriosa esse non potest; quin etiam, quod mireris, est que tibi famam minuat, ignauiam exaggeret; iactantie excusationibusque aditum preclusisti. Quicquid sciueris preceptori dabitur, quicquid ignoraueris tuum erit; est ergo non unde glorieris, sed unde aspires ad gloriam. Habes et quem sequi uelis atque assequi, non quem te esse putes quod discipulus eius sis. Est denique non quod habeas, sed quod habere cupias et quod speres idque non sine ingenti tuo studio ac labore. [80,3] (Gaudium) Est michi preceptor assiduus uir clarus. (Ratio) At illi de quo diximus Ciceronis filio duo erant summi uiri, quorum alter libris eminus, alter uerbis cominus in eum incubuerat, et quid profecerint audisti. Quam multos uero e filiis principum preceptores simul complurimos habuisse comperimus! sed quid refert esse qui doceant, si qui discat nemo sit? Patiente indisposito frustra nititur uis agentis. Certe si doctos uiros propius spectare uel alloqui doctos faceret spectatores, etsi paucos uirtutis aut doctrine cupidos uideamus, magna circa eos esset tamen et importuna frequentia. [80,4] (- - -) [80,5] (- - -)