[78,0] LXXVIII. DE REGNO AMISSO. I. {DOLOR} Regno excidi. {RATIO} Iam solatii genus est filium non habere. {DOLOR} Regno excidi. {RATIO} Utilis casus: in precipiti sedebas. Saluus, in plano depositus, et periculosam altitudinem post terga respicens, uidebis te, regni solio descendentem, ad priuate uite requiem ascendisse, et, si nulla est sine securitate iucunditas, nulla felicitas, aliquanto iucundius te, aliquantoque felicius atque ita altius esse quam fueras, cognosces. II. {DOLOR} Regno depulsus sum. {RATIO} Habeto gratiam depellenti. Durum auribus, animo liquidum quod iubeo: depulsus enim es unde erat abeundum; quod sponte debueras, coactus facis. Optanda uis, equidem, non deflenda. Nam quis pudor, hominem natum aut regnum super homines optare, aut, se parem factum, hominibus indignari? Si excellere pulchrum atque optabile, quid ni omnium pulcherrime rei excellentia exoptanda sit? non superbie igitur, neque licentie, sed uirtutis, ex qua uera diademata regum, non ex gemmis auroque fieri, nemo tam auri cupidus aut gemmarum est qui neget. Quis autem queso hominum non uidet, inter homines principatum humanitati debitum, non opibus, que opulentum hominem faciunt, non humanum magis, atque ita nec meliorem certe nec hominibus altiorem? Sed hic unus ex multis erroribus uestris, est in excellentie appetitu, quam, in sua sede contentam, ubi non est queritis, non uidentes consequentiam rerum ueram et causarum; sicut enim inter diuites diuitiis, inter robustos uiribus, inter formosos forma, inter disertos eloquentia, sic profecto inter homines humanitate precellitur. III. {DOLOR} Regia de sede cecidi. {RATIO} Si incolumis, perrarum. Solent enim qui decidunt perire, regnoque simul atque anima spoliari; quibus illa relinquitur, tranquillior gratiorque si sapiunt uita est. Quod illos minime latuit, qui non collapsi aut depulsi sed et stantes et uolentes, aut Imperio cessere, aut Pontificatum iam sublimiorem regnis et imperiis reliquere. In quibus Diocletianus clarum nomen habet, qui, dimissum ultro ad Imperium reuocatus, spreuit opes turbidas, ancepsque fastigium et quesitum ab aliis, querendumque tantis cedibus, rursus oblatum expertus exhorruit; et Philosophice grauiterque cum amicis iocans, oleribus, que in hortulo suo priuatus sibi ipse plantauerat, post habendum censuit. IV. {DOLOR} Regia arce detrusus sum. {RATIO} Latentium illa discriminum plena erat, inter que dudum cecus animi, quibusdam uelut aureis (nec minus urgentibus quia fulgidis) manicis atque compedibus, tenebaris; quibus nunc solutus, lumine reddito, quod fortuna suis auferre sequacibus solita est, illius circulatricis instabiles ludos uides. Et quis auarus adeo, ut non auro uisum redimat, eligatque inopem magis integritatem nobilissimi sensus, quam diuitem cecitatem? Atqui non minus nobilis, sed sine comparatione nobilior animi uisus est quam corporis. Illum gaude regni nutantis impendio redemisse, rem magnam paruo pretio, neque rem unam tantum: non modo enim cecitas cum regno abiit, sed libertas rediit: publico seruitio liberatus es. V. {DOLOR} Regia exuor maiestate. {RATIO} Chlamys regia sceptrumque et diadema, crede expertis, ponderosissima rerum sunt: multiplici leuatus fasce, queri desine. {DOLOR} Regnum amisi. {RATIO} Immo quidem euasisti, et nudus ex ingenti fastigio enatasti: solent terre redditi querelas premere, uotaque soluere. {DOLOR} Regni felicitatem perdidi. {RATIO} Seu felicitatem miseram, seu felicem miseriam dici mauis, hanc fateor perdidisti, seu utranque simul falsam felicitatem ueramque miseriam. {DOLOR} Regnum simul ac potentiam, regiasque opes perdidi. {RATIO} Gaudendum perditis que te perdere potuissent. {DOLOR} Regni potestate careo. {RATIO} Et regni curis et casibus, quorum tedio atque odio quidam solio excedere uoluerunt; quod ut uellet Augustum modestia, Neronem metus impulit. Nonnulli etiam excesserunt, ut paulo ante memoraui. Id qui uelle non potest (sunt namque peruicaces et indomite uoluntates), necessitati saltem uictorique suo gratias agat, ad eum statum ui redactus, quem optasse debuerit. Primum boni animi uotum esse debet, honesta consilia libenter amplecti, proximum uel coacte. Quod magnum illum Syrie regem non preterit Antiochum, qui omni que cis Taurum est Asia priuatus, Senatui Populoque Romano gratias agebat, quod eum magna nimis sollicitudine liberatum, ad mediocria redigissent. Facete quidem ille si ficte, sapienter grauiterque si uere. VI. {DOLOR} Regni e solio descendi. {RATIO} Dicebam superbie impudentis, addam et amentie negligentis esse, conditionis oblitum, fastidire quod sis, esse uelle quod nequeas. Non possunt omnes homines reges esse; sit satis esse homines. Quid non sui regni auidis sua sordet humanitas? Quiescite, miseri. Bene secum agi putent hi, qui reges esse desierint. Cum enim dura omnium mortalium, tum durissima regum sors, quorum et uita innocens labori, et scelerata infamie, atque utraque periculis exposita, quocunque se uerterit difficultatum scopulos, rerumque naufragia circa se uidet. Hinc erupisse tu miserum ducis: nil unquam tibi felicius accidit, quam quod miserrimum arbitraris. VII. {DOLOR} Regnum meum ad alium translatum doleo. {RATIO} Non tuum certe, sed fortune; que, si donare illud tibi potuerat, cur auferre cum uelit et transferre non possit? Vide autem ne preter transferentis uoluntatem, que sola sufficiens est, alie etiam cause fuerint transferendi; ille, scilicet, quas quidam sapiens uir expressit: “Regnum, inquit, a gente in gentem transfertur, propter iniustitias et iniurias et contumelias et diuersos dolos.” {DOLOR} Rex esse desii. {RATIO} Homo esse incipis: ea est enim regum insolentia, ut quod esse dignatus est Rex regum, dici se homines dedignentur.