[63,0] LXIII. DE HABITATIONE ANGUSTA. {DOLOR} -- Anguste habito. {RATIO} -- Angusta domus ad multa est habilis; inter alia contra fures utilis, de quibus paulo ante querebaris, qui in ea latebras non habent; sicut, ex aduerso, de magna domo recte dicitur, quod dominum fallit, et prodest furibus. Artam sane uel amplam domum pro numero inhabitantium accipio; tu nunc, ut tibi uideris, anguste habitas: at quanto habitat angustius anima tua, quantoque fedius inter saniem et cruorem? Nec migrare illam inde si fieri possit unquam uelis. {DOLOR} -- Arta domus est michi. {RATIO} -- Domus lutea celestem animum non angustat. Sepe parua domus magne glorie capax fuit, cum magna, interim, multe infamie plena esset. Non format domus animum, sed ab illo formam accipit: ut leta igitur atque honesta pauperum tuguria esse possunt, sic infames mesteque regum arces diuitumque palatia. 2. Nulla tam parua domus est quam non amplificet magnanimus habitator, magnoque hospiti se prestet ydoneam. {DOLOR} -- Parua domus mea est. {RATIO} -- Parua Euandri regia, magnum cepit Alcidem; modicis edibus futurus mundi dominus natus est Cesar; pastorali casa Romulus ac Remus, tam magne urbis auctores, educati. Non amplis atriis habitauit Cato, uolubili dolio Diogenes, angusto tugurio Ilarion, imis terre specubus sancti uiri, in exiguis hortulis magni Philosophi, sub diuo modicisue sub tentoriis summi duces, in stupendis palatiis Gaius et Nero, tu cum quibus habitare malles elige. 3. {DOLOR} -- Angusta est michi domus et humilis et inculta. {RATIO} -- Muri fures uentosque submoueant, et, utriusque peiora, uulgi tedia, frigus, estum, soles, imbres arceant, turres aeree uolucribus, domus ampla superbie, ornata luxurie, referta cupidini; nullum uirtus spernit habitaculum, nisi uitiis occupatum. {DOLOR} -- Peranguste habito. {RATIO} -- Vis ne tibi domus omnis amplissima uideatur? Sepulchrum cogita.