LI. DE AMICIS INCOGNITIS NISI PER FAMAM. {- - -} {GAUDIUM} Fama presens absentes michi peperit amicos. {RATIO} Est id quidem aliquando uisum, ut non solum incognitos sed hostes quoque fama faciat amicos. Fecit Masinissam Scipioni, ut qui in omni Carthaginensium equitatu primus esse consueuerat, in omni Romanorum equitatu aduersus Carthaginem primus esset; neque hostes tantum proprios, sed predones, qui publici omnium mortalium hostes sunt, eidem illi fame splendor attraxit, qui Linterni ad eum in exilio habitantem facto agmine uenientes, sic ut primo aspectu terribiles uiderentur; ubi se suspectos intellexerunt, positis minis atque armis et dimissis satellitibus, insuetam mansuetudinem induti, soli predonum principes accesserunt eumque ceu numen aliquod domumque eius ut templum deuotissimum uenerati, dextra illa uictoriosa multis osculis fatigata affixisque muneribus domus in limine, qualia deorum aris affigi mos tunc erat, quasi ingenti lucro aucti quod uirum illum conspexissent et tanquam celesti uisione alacres abierunt. Hoc illi uni contigit; quere alium: ubi eum, queso, reperies? Ut tamen aliis accidat et nominis claritas absentem conciliet amicum — multum enim in rebus, non inficior, potest fama —, nunquid tamen non uerendum erit ne, quod ait quidam, “minuat presentia famam”? Quam multi quos absentes stupuerunt, coram positos contempserunt! Tenera res est iudicium humanum, facile flectitur. {GAUDIUM} Fama michi amicos trans Alpes et trans maria quesiuit. {RATIO} Vestra fere omnia friuola eque et inania sunt. Nam quis usus aut quis fructus fuerit illius, a quo nec uisus nec uidendus quemue nec uideris nec uisurus unquam sis? Vitia uestra presentes quoque amicitias inutiles faciunt et infidas, quamuis non sint ille quidem, sed dicantur amicitie. Quid nunc igitur de his tuis amicitiis speres uide. Obsequium amicos parere ait comicus; immo hercle ueri amici uix multis obsequiis pariuntur: tu credis amicum paucis, forte et ne tuis quidem, uerbis quesiuisse. Bone spei es! {GAUDIUM} Fama ab extremo terre michi attulit amicum. {RATIO} Fama contraria illum tibi auferet eoque facilius, quo patentiores malis quam bonis relatibus aures sunt. {GAUDIUM} Fama michi bonum peperit amicum. {RATIO} Unde scis quam bonus sit quem nunquam uideris rogo, cum illi ipsi quos quotidie uides atque alloqueris quales sint tanto in tempore nondum scias. Sepe uos credulitas uestra circumuenit, libenter creditis quod optatis, multum fidei fame tribuitis mendaci; speras eius animum uidere cuius nunquam frontem uideris, cum sint inter notissimos quoque tot pectorum diuersoria, tot latebre. Difficile est enim amicum nisi in magna aduersitate cognoscere, operosius est illum noscere quam querere. Una sepe hora paucis uerbis queritur, qui uix multis annis atque experimentis agnoscitur. Voco autem amicum ut uulgus: uerus enim non ante queritur quam probetur. Nec amicum probant aliorum uerba certe nec propria, sed experta caritas fidesque. {GAUDIUM} Amicum michi de longinquo fecit fama. {RATIO} De te aliquid mentiendo quispiam tibi amicum dedit; de te uera loquendo, uel forsitan mentiendo itidem tibi hunc ipsum alter eripiet. Quibus uiis fiunt crescuntque omnia, eisdem facile resoluuntur; et natura uult ut cito aucta cito desinant.