[41,0[ DE DISCIPULO INDOCILI AC SUPERBO - DE CONTUMACI FILIO (cap. 44). [41,1] (Dolor) Discipulum habeo indocilem. (Ratio) Perdis operam, litus aras, semina proicis: natura non uincitur. (Dolor) Discipulum indocilem sors dedit. (Ratio) Terre aride colonus, solue boues, quid te torques? Illi parce et tibi, cum tot sint labores necessarii et ineuitabiles: superuacuos querere stultitia est. (Dolor) Discipulum habeo literarum indocilem. (Ratio) Si docilis est uirtutum, illic insta: melioribus illum artibus ornaueris. Quod si neutrum capit, uacuum sine, neue quid in pertusum uas effuderis, quod neque ibi subsideat, teque iugi tedio exhauriat. Sic habeto enim: omnes qui sunt, quique erunt, aut fuerunt uirtutibus aut doctrinis clari, non posse unum ingenium accendere, nisi alique intus in animo scintille sint, que preceptoris spiritu excitate et adiute generosum discipline fomitem arripiant; alioquin algidum in cinerem, ne quicquam flabis. [41,2] (Dolor) Intractabilem discipulum ac superbum habeo. (Ratio) Superbia hostis ingenii est, dumque subesse dedignatur, et discere negligit discipulus insolens; egre manum ferule subiciet, doctrine animum, reprehensionibus aurem, collum iugo. (Dolor) Habeo prosperitate tumidum discipulum. (Ratio) Sicut tumor oculorum uisui, ita tumor animi ingenio nocet: ut disciplinis aditus fiat, comprimenda est omnis elatio. Scis ut Alexander Macedo, cum aliquando Mathematicis animum applicasset, et Geometrica sibi quedam obscuriuscula traderentur, difficultatibus offensus preceptori imperat, ut id ipsum clarius tradat, et quid ille respondeat: “Hec, inquit, eque omnibus difficilia sunt”, ut scilicet omnem illi spem regii fastus excuteret. Sic est enim hercle, nulle sunt fortune partes in ingenii rebus: quisquis doctus ac sapiens fieri uult, obliuiscatur interim se potentem. [41,3] (Dolor) Discipulum rudem elatumque habeo. (Ratio) Contra uentum, aduerso flumine, nauigas: contrahe carbasa, terram pete. (Dolor) Contumacem habeo discipulum proteruumque. (Ratio) Non harenam tantum fodis, sed serpentem nutris, aconitum excolis, hostem doces. (Dolor) Dure discipulum ceruicis instruo. (Ratio) Surdo canis. Sed sic est: hos clamor, hos silentium delectat. Potentissima semper in rebus omnibus consuetudo est; uiden ut piscator tacitus, clamosus uenator? at clamosior aliquanto schole arbiter quam silue. (Dolor) Duricordem discipulum nactus sum. (Ratio) Sepe facilius ursi caput mollias quam hominis. Quid uis autem? Est in fabulis lupum, uulpeculam, literas didicisse; nam elephantis studiosi non anilis fabula est, sed naturalis historia. Et hic tuus forsitan studio naturam leniet; apud me, autem, una fere pastoris ac preceptoris uita est; mirum nisi uterque tandem a conuictu mores traxerit. Ille beluas regit, hic pueros. [41,4] (Dolor) Habeo filium contumacem. (Ratio) Equum est ut qui patrem ferre non poteras, filium feras, utique sarcinam grauiorem; magis animum premit pungitque acrius superbi filii uerbum unum irreuerentius prolatum, quam seueri patris quecunque durities. Ille enim iniuriam facit, hic iure suo utitur. (Dolor) Filium habeo rebellantem. (Ratio) Impudenter de minorum rebellione conqueritur, qui maiorum iusta contempsit imperia. (Dolor) Filius contumax est michi. (Ratio) Tandem fortassis intelligis, quid tuus ille tam durus pater uisus est tibi. (Dolor) Filium patior insolentem. (Ratio) Si etatis est uitium, cum etate transibit; multorum ferox adolescentia, progressu temporis, ad uirtutem mirificis prouectibus flexa est. [41,5] (Dolor) Rebellem filium habeo. (Ratio) Non solus: et Dauid, et Mithridates Ponti rex, et Seuerus imperator Romanus rebellantes filios habuere, et multis post seculis Britannici pacem regni, ut fama loquitur, turbauit regii adolescentis in patrem concitata rebellio; sed quisquis sua deflet incommoda, nullus aliena uel publica. (Dolor) Impius ac rebellis est filius. (Ratio) Magna tibi portio paterne molestie dempta est, mortem filii timere. (Dolor) Habeo ignauum et inertem filium. (Ratio) Nescis ut Africanus ille uir magnus, dissimillimum filium sibi longeque degenerem amauit unice. Et profecto maior non dicam amor, sed miseratio debetur ei, quem minus adiuuat natura. Nullius rei eget qui uirtutum diues est, quarum indigentia uere miseros ac proinde misericordie egentissimos facit. Tu in filio, etsi non uirtutem, ama quod filius, si ne id quidem, at quod homo est, postremo si nichil est quod ames, miserere. Proprium patris, ut seueritas, sic misericordia est. [41,6] (Dolor) Perdite filius est uite. (Ratio) Pondus infaustum, eoque grauius, quod dum ferri potest, nequit abici: perfer, et qua datur corrige. Sic enim aut filium curaueris, aut certe patris officium egeris: hoc tibi debitum, illud optabile. (Dolor) Impius, inhumanus, intractabilis est filius. (Ratio) Si quidem mollities ac uoluptas in perfidiam ac scelus eruperint, uenenosum animal exigendum domo est, neque ubi, sed quid natum extimandum; et in siluis ortas auiculas pascitis, et domi natos scorpiones occiditis. (Dolor) Impius filius est michi. (Ratio) Periculosa seponere, antequam noceant, sapientis est. Non te pietatis umbra decipiat, nulla impio debetur pietas; est, ubi sit, crudelitatis species pium esse; sed dum aliquid uel minimum spei est, semper ad misericordiam inclina, mementoque te patrem esse, non iudicem, nec hic tibi Terentianum illud excidat: Pro peccato magno paululum supplicii satis (est) patri.