[21,0] DE OTIO ET QUIETE. [21,1] (Gaudium) Otium quiesue a laboribus obtigit. (Ratio) Duo humane uite bona gratissima, nisi usus immodicus mala illa grauissima fecerit, quod multis fecit, et totidem corporis atque animi pestes, tumorem corpori parientes animoque rubiginem. (Gaudium) Otio fruor iucundissimo. (Ratio) “Utor” dic: nulla hic re fruendum sed utendum multis habet doctrina salubrior. (Gaudium) Delectabile otium est michi. (Ratio) Refert multum hoc ipsum otium quale sit: duas nempe species otii diffiniunt, operosi alteram atque ipsa in requie laborantis ac circa honesta studia solliciti, quo nil est dulcius, alteram inertis et languidi et solam requiem complexi, quo nil fedius, nil similius est sepulchro. De primo igitur sepe magna quedam opera, et mundo utilia et suis auctoribus gloriosa, proueniunt, de secundo autem nichil unquam nisi inglorius torpor ac marcidus. Primum illud rite philosophantibus, hoc secundum pigris et uentri somnoque deditis peropportunum, ubi nullo interpellante edant licenter ac dormiant. [21,2] (Gaudium) Optata perfruor quiete. (Ratio) Quies illa qua perfruendum erit, nullum finem habitura, non est hic. Vide ergo qua gaudeas quiete. (Gaudium) Quietem optatam reperi. (Ratio) Quietem dicis: an accubitum uis dicere, an somnum, quem mortis consanguineum poete quidam, alii mortis imaginem dixere, utrique perproprie? (Gaudium) Dormio et quiesco. (Ratio) Atqui et euntes sepe animo quiescunt et sedentes iacentesque animo laborant. Et somnus ipse animalium quies dictus suos habet abditos dolores uisionumque ac phantasmatum turbidos tumultus atque horribiles, de quo Deum familiariter alloquens sanctus et afflictus uir ille queritur. (Gaudium) Otiosus in thalamo requiesco. (Ratio) Uter, queso, putas dulcius quiesceret, an Vatia suo in rure dormiens, an Scipio in Africa cum hostibus pugnans, Cato cum anguibus, Regulus cum utrisque? Nec quies sine gaudio nec sine uirtute uerum gaudium esse potest. [21,3] (Gaudium) Reiectis laboribus grato recreor sopore. (Ratio) Labor est materia uirtutis et glorie; hunc qui reicit, illas reicit; contra, uitii et infamie materie sopor est nimius, qui multos ad perpetuum soporem urget atque precipitat: fouet ille libidinem, corpora pregrauat, eneruat animos, fuscat ingenia, scientiam minuit, memoriam extinguit, parit obliuionem. Non sine causa insomnes industriique laudantur, somno non laudatos cernimus sed inflatos: proinde ut somnum quidam mortem dicunt, sic uitam alii dixere uigiliam. Inter mortem uero et uitam uide quid eligas: uigilandum certe, quod sapientibus placet, ad hoc saltem ut longior uita sit. [21,4] (Gaudium) Longo et minime interrupto fruor somno. (Ratio) Bene, si non curis mordacibus, auaritia, ambitione, metu, merore aut amore impio, male autem si non honesti studii cura cuiuspiam sopor abrumpitur. Profecto populis stertentibus uigilant reges sopitoque duces uigilant exercitu, quod et res docet et Ilias probat Homerica: nobilioribus animis cure uigiles impendent, sed sobrie ac salubres. Augustum Cesarem principum maximum atque optimum somni breuis accepimus eiusque etiam crebrius interrupti: tu contrario gloriaris? (Gaudium) Profunde dormio. (Ratio) Et gulosi et libidinosi et iracundi brutis animantibus, uiuis tamen, somnolenti ac sopiti duntaxat mortuis comparantur: et, quod ad illam partem temporis attinet, nichil differre felices a miseris philosophicam scis esse sententiam. Iure igitur: ut pars illa pro uiribus euitanda, que solam inter homines differentiam somniorum linquit, sic sectanda contraria est, nichil difficultatis allatura uolentibus. Si pro leui enim gloria aut lucro exiguo et bellatores et mercatores et naute totis sub diuo noctibus peruigilant, illi quidem inter hostium insidias, hi quolibet hoste peiores inter fluctus ac scopulos, tu propter ueram gloriam lucrumque ingens inter Dei laudes ac libellos tuos partem noctium uigilare non poteris? [21,5] (Gaudium) Vigiliis defessus somno totus incubui. (Ratio) Sic est: non mutatis stilum, cuncta fere uno modo agitis et que Deus ipse uel natura uel ars aliqua uobis ad obsequium dedit in uestrum dedecus damnumque conuertitis, potum cibumque ad ebrietatem et crapulam, otium et quietem ad somnolentiam et marcorem, ualitudinem ad uoluptates, formam corporis ad libidinem, robur ad iniurias, ingenium ad fraudes, scientiam ad superbiam, eloquentiam ad discrimen, domicilium ac uestitum ad pompam inanemque iactantiam, opes ad auaritiam et luxum, prolem et coniugium ad metum et sollicitudinem immortalem. Ite nunc, stupete et querimini de fortuna, et malis uestris ingemiscite: de bonis mala facitis deque celestibus donis compedes uobis ac laqueos et uincula anime conflatis! [21,6] (Gaudium) Somno placido delector. (Ratio) At non modo reges et duces et principes et philosophi et poete, insuper et familiarum patres uigilant ac nocte consurgunt, quod ad sanitatem atque economiam et philosophiam utile ait Aristoteles, sed fures etiam et insidiatores quodque est mirabilius, insani etiam amatores, quos suarum muliercularum memoria et desiderium excitat: tu uero non uirtutis amore somnum oderis uitiis amicum utque eleganter ait Flaccus: "Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones, ut te ipsum serues non expergisceris? Pudeat semper tantum in uobis posse turpes causas et nil posse pulcherrimas". [21,7] (Gaudium) Nullo usquam interpellante totis noctibus quiesco. (Ratio) Videtur quidem Aristoteles, quod superius attigi, ita uitam hominis partiri, ut dimidiam partem somno tribuat dimidiamque uigilie, dum pro parte dimidia non differre studiosi uitam ait a stulti uita. Et si quidem pro somno noctem, pro uigilia diem uult intelligi, recta fateor ac uera est diuisio: equis enim partibus tempus inter sese diuidunt. At si sic accipitur, equas spatio inter partes differentia certe alia ingens est: nulla enim acrior, nulla altior cogitatio quam nocturna, nulla pars temporis studentibus aptior. Si autem somnum ipsum dimidiam temporis partem dicit, mirabile dictum est ex ore tam studiosi et tam docti hominis: absit enim ab anima bene instituta et studiis intenta dimidium temporis dormire, cum quartum suffecerit quibusdam et tertium uoluptuosis quoque sufficiat. Noctu quidem surgere qualibet anni parte consilium est; absit ut noctem non hibernam modo, sed estiuam totam dormiant, qui grande aliquid moliuntur. Ceterum semel illa fregisse sufficiet fortassis quodque uigiliarum anticipatum erit, breui, si res poscat, meridiana uicissitudine restaurari potest. At brumalis hore noctis sepius rumpende, psallendum, studendum, legendum, scribendum, cogitandum, contemplandum, querendum ingenio noui aliquid semper et quod studio quesitum fuerit memoria repetendum. Audiendus quoque est Hieronymus ad Eustochium scribens: “Noctibus bis terque surgendum” inquit “reuoluenda de scripturis que memoriter retinemus”. Denique his studiis fatigati oculi alterno sopore recreandi et breui quiete recreati alterno exercitio fatigandi erunt: ne totis noctibus dormiendo et culcitre incumbendo sepulta cadauera uideamini, motu crebro atque honesto uos uiuos et uirtuti deditos comprobate.