[106,0] CVI. DE PACE ET INDUTIIS. [- - -] [106,1] {GAUDIUM} Pacem habeo. {RATIO} Bonum ingens, si sincerum esset atque perpetuum: neutrum sane est. Nam neque nouum est, sed commune nimisque quotidianum est, ut sub umbra pacis bellum lateat neque pacem, quamuis puram, diuturnam sinit animorum instabilitas, secum assidue non minus quam cum hoste pugnantium. {GAUDIUM} Pax quesita est. [106,2] {RATIO} Sed amissa est cautio et disciplina militaris, fida urbium tutela, quesita autem lenta segnities et semper periculosa securitas: cum in multis nempe sit melior bello pax, in hoc uno bellum melius, quod cautius atque experientius. Nunquam Romana uirtus abiisset, si bellum Carthaginense mansisset. Pax Punica Romane urbis excidium fuit urbibusque aliis documentum sempiternum non semper populis atque imperiis optimam pacem esse idque uir optimus Nasica male non sibi creditum iurabit et uera locutum docti omnes fatebuntur. [106,3] {GAUDIUM} Pacem habeo. {RATIO} Modeste utere: bello quolibet funestior pax superba et negligens; sepe armati inter gladios tuti, mox togati in gladios inciderunt, et seris uotis optauere bellum. Quid ruinam morum atque ipsius humanitatis interitum loquar? Quot iam bello uiri optimi pace pessimi euasere, quasi cum armis omnem penitus exuti uirtutem, mox cum toga uitia omnia induissent: sic interior habitus cum exteriore mutatus est, cuius quidem rei, etsi multa milia hominum in testimonium trahi possunt, tamen abunde suffecerint testes duo, Silla et Marius. Quorum primum, ut de illo scribitur, neque laudare neque uituperare quisquam satis digne potest, quia, dum querit uictorias, Scipionem se populi Romani, dum exercet seuitiam, Hannibalem representauit. Secundus uero uir fuit, ut de illo itidem scriptum est, cuius si examinentur cum uirtutibus uitia, haud facile sit dictu utrum bello melior an pace perniciosior fuerit, adeo quam rempublicam armatus seruauit, eam primo togatus omni genere fraudis, postremo armis hostiliter euertit. [106,4] {GAUDIUM} Pacem patrie partam letor. {RATIO} Quid si pax interdum quod in homine optimum est extinguit nutritque quod est pessimum? Notum est illud satyrici qui, cum de causis prisce illius Romane uirtutis multa dixisset, inter quas est et proximus urbi Hannibal, ad extremum intulit: "Nunc patimur longe pacis mala: seuior armis luxuria incubuit uictumque ulciscitur orbem". Estne autem, oro te, ulla pax tanti, ut odiosa sit uiris egregiis comitante luxuria? Certe altius cogitanti, depositis licet armis, pax uideri nequit ubi bello domestico uitiorum insidiosissimo et carente indutiis oppugnantur animi, boni mores in exilium pelluntur, uoluptates imperant, uirtus opprimitur. [106,5] {GAUDIUM} Pax firma est. {RATIO} Et pacis comites, licentia ac libido et, ut dixi, discrimina nec pauciora nec minora quam belli. Illa enim corporibus, hec animis pestem ferunt, sepe etiam corporibus: itaque multis lorica felicior quam toga campusque securior quam thalamus, tuba quam tibie, sol quam umbra. Sunt quibus nil tutius bello sit, quod Iulium Cesarem predicantem de se suisque militibus audisti; pacem uero, si sine uitiis ueniret, et celeste munus et secundum nulli bonum fateor; raro autem sine uitiis uenit. [106,6] {GAUDIUM} Sed feci indutias. {RATIO} Dedisti hosti spatium ad colligendas uires, quibus fortius te feriret. {GAUDIUM} Indutias habeo. {RATIO} Cognate indutiis insidie sunt, multa per insidias hostiliter fieri uides, plura etiam facta legis: ut nil aliud, belli consilia licentius agitantur, liberius contrahuntur auxilia; quosdam bello inuictos indutie confecere. {GAUDIUM} Sunt michi cum hostibus indutie. {RATIO} Ignauum tempus, nec pace letum nec bellis exercitum, sed dubiis inter utrunque pulsum fluctibus, ubi et tumor paci obstat et timor bello! Nescio an sit grauius pendere quam ruere; respirandi tempus optare fatigati est, miseri autem et insani est nec pacem pati posse nec bellum.