[101,0] CI. DE VINDICTA. [101,1] {GAUDIUM} Hostis in manus uenit, ultionis oblata est facultas. {RATIO} Immo experimentum tui: an ire mancipium an clementie sis amicus, quod, nisi ad utranque ferri posses, incertum esset: multi enim esse credunt quod non sunt; experti autem quid sint sciunt. {GAUDIUM} Est michi hostis in manibus, ulcisci possum. {RATIO} Alii potentie fines sunt, decoris alii: non quid possis, sed quid deceat extimandum est ne, si quantum potes uelis, nil posse sit melius. {GAUDIUM} Ulcisci possum, nil dulcius est uindicta. {RATIO} Ira nichil amarius, quam cur quidam dulcem dixerit mirari soleo; sin dulce aliquid inesse consenseris, dulcedo effera, uiro indigna ac propria beluarum earumque non omnium, sed premordacium atque ferocium. Nil humanum minus quam seuitia et feritas contraque nil homini suum magis quam misericordia et lenitas, quibus nichil tam contrarium quam uindicta est et quicquid animi impetu homo in hominem committit asperius. Quod si omnino uindicte nomen dulce est, ostendam tibi quo multa cum gloria uti possis: nobilissimum uindicte genus est parcere. [101,2] {GAUDIUM} Ulcisci licet. {RATIO} Multo est satius multoque formosius obliuisci iniuriam quam ulcisci: generosior nulla est obliuio quam offense. Hanc summus orator summo duci summe laudi tribuit, quod scilicet nil soleret nisi iniurias obliuisci. Nichil autem prohibet unius laudem illi non ereptam ad plurimos peruenire. Hoc inter multa precipuum pre cunctis opibus habent animi bona: non decrescunt sparsa nec pereunt. Sume igitur et tu tibi nobilissimam hanc opinionem cesaream, que te multo faciet clariorem quam Cyneam Carmadamque memoria sua. Illa enim nature fuerit, hec uirtutis. {GAUDIUM} Ulcisci iuuat. {RATIO} Ultionis momentanea delectatio est, misericordie sempiterna: duorum nempe delectabilium, illud preferendum quod diutius delectat. Fac tu hodie quo perpetuo delecteris; nulla uero maior, nulla firmior delectatio est quam que de puritate conscientie et rerum bene gestarum recordatione oritur. {GAUDIUM} Honestum est ulcisci. [101,3] {RATIO} Honestius est misereri: multos clementia honestauit, nullum ultio. Nichil tam necessarium inter mortales, nichil tam commune quam uenia: nemo est enim qui non peccet, nemo cui non misericordia opus sit: qua negata, quis tam multos criminum et culparum extricabit nodos aut dissutum diruptumque societatis humane fedus sarciet? Semper inter sese homines semperque in illos decertabit ira dei. Nullus erit aut litium aut penarum finis, nec cessabunt arma nec fulmina. Parce igitur, miserere et compesce animum, fac tu homini quod tibi ab homine fieri uelles, quod a Deo uis. Impudenter a Domino ueniam petit, qui conseruo illam suo negat. Ecclesiasticus doctor clamat indignans: “Homo homini iram seruat et a Deo querit medelam. In hominem sibi similem non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur.” {GAUDIUM} Non infero iniuriam, sed ulciscor. [101,4] {RATIO} Quid refert, primus pecces an ultimus? Non est equum ut quod in alio improbas in te probes. Visne seuitiam in hoste damnatam sequi fierique illi similis moribus, cui dissimilis animo sis quidque ille pessimum habet, tuum facere? {GAUDIUM} Volo quidem et licitum est ulcisci. {RATIO} Nec debes uelle nec ulla id licitum lege est: ut defensio licita, sic ultio uetita. Scriptum est: “Qui uindicari uult, a Deo inueniet uindictam”. Et rursus, ut paulo ante dixi, “Mea est ultio et ego retribuam eis in tempore” dixit dominus. Illud tempus expecta, sine ille te uindicet, qui et offendentis est dominus et offensi: solet inter seruos domini communis esse cognitio. Si quid ingenui habes, si qua tibi perfectionis habitus cura est, opta potius atque ora ut ne ille quidem uindicet: sic hostis crimen in tuam uerteris salutem. {GAUDIUM} Ulcisci est animus. {RATIO} Da ire spatium, da consilio tempus, frena impetum, differ: aut desinet aut lentescet. Breuis hora sedat iratum equor. {GAUDIUM} Ulciscar. [101,5] {RATIO} Uno actu multos offendes; una iniuria sepe innumerabiles hostes fecit. {GAUDIUM} Ulciscar. {RATIO} Plus te ipsum leseris quam hostem: illi corpus forsitan aut opes, tibi animam famamque corruperis. {GAUDIUM} Ulciscar. {RATIO} Quotiens ulciscendi studio iniuria geminata est, leso sepe unicum dissimulasse remedium: sepe uel questum esse uel nutu tacito sensum iniurie pretendisse periculum fuit. {GAUDIUM} Perdere hostem possum. {RATIO} Melius est amicum querere quam hostem tollere, sed utrunque simul optimum, quod nulla arte melius quam parcendo fit cum ulcisci possis. Aptissimum tollendis hostibus instrumentum est lenitas, in quo si creditum esset Herennio seni sapientissimo, nec Samnitium exercitus modo uictor collo iugum Romanum, nec iugum primo cum reliquis, mox securim solus imperator Pontius pertulisset. {GAUDIUM} Ulciscendi pungor aculeis. [101,6] {RATIO} Resiste cogitationibus piis exemplisque omnibus que leniorem in partem inclinare animum possunt, et in primis memoria uite breuis et ambigue: hec enim Senece, cui assentior, efficacissima uidetur de iracundia lenienda, cui is ipse quem memoraui doctor accedit. Nam quid aliud sentiebat, ubi ait: “Memento nouissimorum et desine inimicari”? Sic est enim nilque inimicitias magis alit quam conditionis obliuio. Si quidem iste cuius mortem sitis, ne dubita, moriturus haud dubie est et id ipsum cito, fortasse hodie tuque illum forsitan, quod non cogitas, precursurus; expecta paululum, subsiste: fiet quod fieri optas — et quod metuis fiet. Ceterum mors quam hosti paras, sine tuo illi scelere preparata est: quid iuuat fati cursum properantis impellere et morituri sanguine morituras manus inficere? Non scelestum modo, sed superuacuum est impietate tua proximum ac festinans tempus arcessere, quod, si ualde uelis, nulla possis pietate repellere aut differre; quanto tranquillius atque honestius ille integer et illesus, tu siccus et innocens quam uterque cruentus, et tu noxius hinc abibis. [101,7] {GAUDIUM} Urgeor ulciscendi stimulis. {RATIO} Caue, ne cesseris; sed oppone eis memoriam eorum qui non tantum mites hostibus, sed fauentes ac benefici fuere contraque illos tibi propone, qui membratim cesis hostibus, adhuc rabiem spirantes, nequicquam in non sensura cadauera seuierunt: dehinc tecum elige quorum similis esse malis neque actus solos, sed et uerba confer. Pars enim non parua crudelitatis in uerbis est: crudelis pes, crudelior manus, crudelissima lingua est. Sepe animi seuitiam, quam manus non equauerat, lingua transcendit. Illa uero optima ut crudelitatis sic clementie testis est. Sonet igitur ad aurem tibi illa cuius non multo ante meminimus Hadriani uox simulque illa Tiberii, de quo scriptum est quod, cum audisset unum e reis, Carnulium nomine, anticipasse mortem, exclamauit: “Carnulius me euasit”. O uox ferox et, si dici potest, ipso uocis auctore ferocior! Quid inusitati supplicii cogitabat, quem se in uinculis manu sua perimens euasisset? Ecce duo igitur unius status sed mentium diuersarum: uno et eodem uerbo quam uarie usi sunt! Ille ad presentem hostem “euasisti” ait, hic de absente “euasisti” inquit; ille suo hosti uitam donauit, hic inuidit mortem. Elige quid horum potius a te dictum uelis dici, an tranquillum illud uere principis, an illud alterum immane carnificis. [101,8] Nec ignoro quam sit promptius iubere ista quam facere, et quid obici possit intelligo: difficilius in suis quam in alienis iniuriis mitem esse; difficile, fateor, sed bonum; de bono autem ac difficili omnem esse uirtutem nec tu neges. Virtutis amatoribus sunt cuncta facilia. {GAUDIUM} Fixum est ulcisci. {RATIO} Vincit pars deterior: obsta illi, dum adhuc potes, uictoriamque illi priusquam ea uti ceperit eripe stratamque mansuetudinem attolle. Memento te hominem: multos quidem uindicasse penituit, neminem pepercisse. {GAUDIUM} Ultus sum. {RATIO} Vinci ab hoste prestabat, hostis uictorem uicit ira. [101,9] {- - -} [101,10] {- - -} [101,11] {- - -} [101,12] {- - -}