COLLATIO INTER SCIPIONEM ROMANUM, ALEXANDRUM MACEDONEM, HANIBALEM PENUM, ET PYRRUM EPYROTARUM REGEM, QUIS EORUM PRESTANTIOR FUERIT. [1] Dum Hanibal, uictus in Africa, inde abiisset ad Anthiocum regem, ut eum impelleret ad bellum contra Romanos, oratores ad regem Romani misere, ex quorum numero tradunt fuisse Scipionem Africanum, tuncque cum Hanibale colloquium habuisse. Speciosa res fuit, et relatu dignissima: duos clarissimos maximarum toto orbe duces gentium, post tantum odium, post tot bella, longo temporis interuallo depositis tandem armis, in unum locum conuenisse ubi, posthabita parua mentione bellorum, familiares ueluti sermones inuicem consererent. [2] Dicunt ergo Africanum Scipionem, insita sibi naturali facundia dum cum Hanibale colloquitur, in hanc sententiam proposuisse questionem: «Quem ex omnibus, Hanibal, qui usquam fuerunt summum imperatorem aut bellorum ducem arbitraris?»; Hanibalem uero respondisse se Alexandro Macedonum regi principatum huius glorie tradere, et huic dicto statim adiecisse rationem: quod Alexander sepe cum paucis immensas hostium copias debellasset; quod mundi extrema uix credibiliter breui etate circuisset. [3] Quo dicto, interrogasse iterum, quem secundum crederet; et illum de Pyrro Epyrotarum rege respondisse, et ratione similiter affirmasse quod dixerat: quod is castra metandi primus auctor fuisset, ordinandi quoque acies et loca oportuniora capiendi et, quod super omnia est, alliciendi animos hominum mirabilem quandam artem atque industriam habuisset, usqueadeo ut Italia, quam armis inuaserat, eius tamen, alienigene atque longinqui regis, quam Rome, que Italie caput est, imperium ferre mallet. [4] Interrogante demum Africano, quem tertium existimaret, se ipsum sine ulla cuntatione nominasse. Quo audito, Scipionem subrisisse et inter ridendum adiunxisse: «Quid ergo tu, Hanibal, diceres, si me uicisses? quem tibi gradum assumeres?»; Hanibalem uero eadem qua cetera constantia dixisse: «Si te uicissem, Scipio, tunc me et Alexandro et Pyrro, et seculorum omnium imperatoribus fidentissime preponerem». Quo responso satis admonuit idcirco se in responsionibus primis, cum de aliis loqueretur, Scipionis mentionem non fecisse, quod eum cuiusdam singularis excellentie uirum, et nullum ducum ei comparandum iudicaret. [5] Michi autem nunc urget animum questio, uere ne an falso sit gloriatus Hanibal. Nec michi certe propositum uenit, inter tantas partes, in re tam uetusta, tam dubia, meam precipitare sententiam. Illud potius in animo est, inter autoritates scriptorum ueterum et probabiles coniecturas iter agere. [6] Magnum imprimis quidem et pene importabile uidetur, ex ore proprio presertim, audire quod in tanta maximorum imperatorum clarissimorumque ducum omnium ante seculorum cuntarumque gentium turba, uel primum, uel tam proximum primi, bellice sibi laudis preconium usurpet. Nec inarroganter dictum facile quis excusauerit. [7] Ego uero longe aliter existimo, ante omnia quod superbiam inter et fiduciam sui ipsius plurimum interest. Illa enim insolentis et humane fragilitatis obliti animi est, hec generosi et sibi bene conscii. Qualia multa et de hoc Hanibale et de aliis excellentibus atque magnanimis uiris ad laudem, non ad infamiam, scripta sunt. [8] Illud equidem animaduertendum fateor, quanam intentione dictum factum sit id, de quo queritur. Quod si de animo dubium est, quid est cur Hanibalem superbie arguam, quod se tertium inter egregios duces enumeret, et non modestiam potius cognoscam, quod se illis postponat? quibus uel equare se, uel forsan anteponere non impudenter poterat. Cum bona uenia tantorum uirorum loquor. [9] Pretereo quod multum apud gentes illustratur Alexandri nomen quodam fortune impetu, usque ad extremum breuissime uite tempus nunquam interrupto, interrumpendo tamen forsitan, si ad similem peruenisset etatem; in Pyrro mansuetudinem illam et urbanitatem regiam que hostibus etiam eum carum fecit, quibus odiosissimus omnium fuit Hanibal: non hic morum, sed bellorum questio est. Quid usquam queso aut Alexander egit, aut Pyrrus, per quod Hanibali preferendi aut conferendi sint? [10] De Alexandro prius agam; nec sum adeo demens, ut ex me uel Hanibalis augere, aut Alexandri laudes exterminare uelim. Maior est quisque, quam ut sermunculis meis ullum fame lucrum aut iacturam sentire queat. Sed delectat in questione noua, que michi de rebus uetustissimis orta est, ueterum auctorum ludere sententiis. Dubitare quoddam fuit meum; quecunque autem ad dubitationem absoluendam affero, non sunt mea, sed clarorum testimonia scriptorum. [11] Quid, obsecro, Hanibali simile habuit Alexander? Magnum equidem et magni nominis ducem nemo negat; tamen licet enuntiare quod sentio; nec uera narrari uulgus obstrepat. Ille, inquam, Greciam uiuit, tunc in se ipsam intestinis bellis ac motibus agitatam, tunc a Philippo patre magna ex parte domitam; inde uictorem exercitum per imbelles Orientis populos semianimemque barbariem longe lateque circumduxit; extrema orbis inuasit; Nili fontem inuestigare, occeano classes inferre uoluit. [12] Hec de illo legimus; preter hec fabulosa multa narrantur, nullis satis ydoneis testibus asseuerata. Sed hoc est quod, dicet aliquis, magnitudinem eius ostendit: quam michi partem mundi dabis, quo non inuicti regis nomen loquax fama pertulerit? [13] Siquis uero que de illo authenticis scriptis edita sunt, uel fama referuntur ab his quibus iniciendi aliquis pudor est, altius excutiat, inueniet, ni fallor, multa potius esse quam grandia, et magis admiranda quam fortia plurima reperiet, que in Asia gessit. Sepe numerosissimos fudit exercitus, fortissimos raro. [14] Ingentem pecudum gregem lupus aggreditur; uiso tamen procul leone contremescit. Tutius esse arbitror ignauam et inertem turbam quam armatum uirum fortem inuadere. [15] Scio quibus uerbis Iustinus historicus de Alexandro loquens utatur: «Cum nullo», inquit, «unquam hostium congressus est quem non uicerit, nullam urbem obsedit quam non expugnauerit, nullam gentem adiit quam non calcauerit». Sit ita. At nunquam ille Germanos aut Theutones, fortissimos bello uiros et Macedonie proximos, nunquam Dacas indomitos, nunquam Gallos, aut Britones uiderat, nunquam peragrauit uictor Hispanias, nunquam potentissimam bellicosissimamque urbem Carthaginem, aut ullos Africe populos, nunquam «imperiis grauidam», ut ait Virgilius, «bellisque frementem Italiam», postremo nunquam Romanos et uere martium populum temptauerit. [16] Quid ergo sibi, extra has totius orbis ualidissimas nationes, tam magnificum? Qui, sicut aliquando creditum fuit, in Italiam si transcendisset, — dicam quod Liuius ait —, «longe alius Italie quam Indie, per quam temulento agmine comessabundus incessit, uisus illi habitus esset, saltus Apulie ac montes Lucanos cernenti et uestigia recentia domestice cladis, ubi auunculus eius, Epyri rex Alexander, nuper fuerat absumptus». Nota quidem est historia: Alexandrum Epyrensem, regem acrem et egregium, et si fortuna tulisset non inferiorem Alexandro Macedonie regi, ceterum et matris eius Olimpiadis fratrem et Cleopatre sororis uirum, nepote eodemque cognato ad Orientem profecto, in Italiam uenisse, quasi sibi partiti essent terrarum orbem, ut illi Oriens, huic Occidens in sorte cederet. [17] Prius tamen quam Romanos lacesseret, iuxta Pandosiam urbem, que Lucanorum Brutiorumque fines dirimit, occisum sparsumque et per frusta discerptum regis corpus est. Itaque morientem et letali uulnere transfixum ferunt dixisse sibi longe aliam ac nepoti fore bellorum sortem, quod ipse uiros, ille feminas inuenisset. Cuius mortis fama ad Alexandrum Macedonem, ut Iustinus scribit, in Parthiam usque perlata est. [18] Cum his uiris, non cum illis feminis, per annos XVII pugnandum fuit Hanibali: quibus si que per Hispanias aut Africam gessit addideris, multo plures annos Hanibalem pugnando quam Alexandrum uiuendo consumpsisse reperies. [19] Quisquis ergo inuictum miratur Alexandrum, insistat cogitare secum Hanibalem multo diutius inter uiros indomitum, quam Alexandrum inter feminas. Verum fortuna Hanibalis mutata est, alterius felicitatem mors sola conclusit. Nam Alexander quarto et trigesimo etatis anno morte subtractus est, Hanibali uero post quartum et quadragesimum annum fortuna mutauit. [20] Sed qua etate Alexander obiit, et postea multos per annos, quis hominum a se uictum Hanibalem bello gloriari poterat? Si recte iudicare uelis, equentur amborum tempora: uel mortuus fingatur Hanibal iuuenis in procursu rapidissime felicitatis, uel senuisse Alexander. Quis michi uates erit fortunam hanc, que paucissimis quidem unquam fidem fecit, usque in finem placidam stabilemque perdurasse? At non in ipso Hanibale satis exemplum est, quantum fidendum sit fortune? [21] Nullius externorum ex longinquo petenda sunt exempla; ut ceteros sileam, quid Atilio Regulo felicius, quid Gaio Mario uiolentius, quid Magno Pompeio clarius mundus habuit? Sed expecta paululum, si iuuat. Ostendam tibi Atilium inter durissimorum hostium manus exquisitis tortoribus et longa morte consumptum; monstrabo Marium, quem «fortune depositum» uocant, post tantas hostium strages, palustri limo latebras captantem, et longi carceris squalore obsitum mucidi panis frusta mendicantem; detegam Pompei miserabile cadauer, proiectum post triumphos in puluere niliaco, capite tanti uiri inulto etiam Romanis ad ludibrium reseruato. [22] Comunes sunt eminentis tales exitus fortune; nemo mirari debet, hec audiens, cum quid taliter acciderit; stupendum est quando non suis moribus utitur. Longa etas magnos animos debilitat; uiuendo senescunt omnia; et siquis fuerit tantus uigor animorum ut resistatur sento, at ipsa certe felicitas humana caduca et fugacissima rerum euique breuissimi est. [23] Mors igitur, Alexandrum a rebus adhuc prosperis rapiens et in parte eius etatis florentissima, sicut ad gloriam eius aliquantulum confert, sic, cunta uoluentibus fatis, incertum facit quantus in aduersis dux futurus esset. De Hanibale quidem certum est quam forti animo tulerit utramque fortunam, quod nichil intactum toto orbe reliquerit, postquam fractas patrie uires uidit, ut eo uiuo nunquam quiescere uacaret populo imperioque romano. [24] Nisi forte dicamus, quod nullus sensus inops admiserit, difficilius esse per plana Persidis aut iacentis Arabie duxisse acies, quam per saltuosos colles Hispanie; quam Pireneos montes transcendisse, Gallias peragrasse, hominibus Alpes inaccessas perfregisse, non hoste solum repugnante sed natura, uiam sibi per medias rupes strauisse; Hibero, Rodano, rapidissimis amnibus, ui ac armorum ferocitate traiectis, per aduersos hostium armatorum cuneos non mollia ultime barbarie castella, sed ipsum mundi caput recto calle Romam petiisse. [25] Sed si dux duci, bellaque bellis conferantur, non loca tantum quibus quisque rex gesserit pensanda reor; sed alia quedam gentium uirtus, de qua satis dictum est; quantum enim ad hunc articulum spectat, cum inter Alexandrum et Hanibalem de eorum excellentia et rerum gloria sit questio, uideo differentiam, que inter Persas et Romanos est. [26] Preliorum quoque magnitudo attendenda est, quanquam hec ex pendenti pendeant fortuna: neque enim iustius ubi multi, quam ubi forte pauciores uiri pereunt magnum prelium uocabo. Et profecto quantaslibet strages Alexander ediderit, quotcunque populos fuderit — nichil enim credere respuo talium rerum in Oriente patratum, ubi magna hominum multitudo, sed ea effeminata et imbecillis spiritus, alitur —, tamen illa precipua laudati regis uirtus enituit. [27] De quibus populis sint licet innumerabiles uictorie, et milia infinita cadentium, sit denique, ut ait Satyricus, «quicquid Grecia mendax audet in historia», his omnibus nonnisi quattuor uictoriarum Hanibalis monimenta, Ticinum, Trebiam, Transimenum et Cannas, obicio, notissima cuntis annalibus et Romanis in eternum deflenda nomina; cum quibus siquid cruoris Alexandro duce perfusum est, sit licet quantitate immensum, comparetur, quis dubitat quo potissimum statera cladium pondus inclinet? [28] Restant duces, cum quibus concurrendum fuit, iuxta se positos pensare. Enimuero hic iudice greculo quocunque nichil questionis est. Ex cuntis enim aduersus Alexandrum ducibus, duo sunt longe omnium maximi: Porus cui, fateor, uelut indo homini animorum aliquid ac indolis fuit, ac Darius quem, ut Liuii uerbis utar ad contextum, «mulierum ac spadonum agmen trahentem inter purpuram atque aurum oneratum fortune apparatibus sue, predam uerius quam hostem, nichil aliud quam bene ausus uana contemnere, incruentus deuicit», post quam uictoriam ita mutatos Alexandri mores atque habitum scribit idem, ut Dario quam Alexandro similior euaserit. [29] At aduersus Hanibalem quales fuerunt duces! P. Cornelius Scipio, C. Sempronius Longus, C. Flaminius, C. Terentius Varro, L. Emilius Paulus cannensis, Q. Fabius Maximus, M. Marcellus, Fuluius Flaccus, Appius Claudius, Claudius Nero, Liuius Salinator, postremo P. Cornelii Scipionis filius, Scipio Africanus. Cum his tantis ducibus, per quos facile totus orbis domari potuisset, bellandum fuit Hanibali. [30] Quod sic exegit, ut ex his quosdam acie uicerit, quosdam ad mortem uincendo perduxerit. Itaque quanquam ab amplissimo et inextimabili uiro, nulla sua culpa, solo superexcessu uirtutis aliene, post tot tandem uictorias uictus sit, Alexander uero, tametsi a nullo sit uictus, nec cum his arma contulerit quibus esset mos uincendi, cui tamen ex hoc plus bellice laudis debeatur, iudicet quisque uolet. [31] Iam quid ego mores moribus comparem? De his moribus loquor, qui ad rem bellicam disciplinamque militarem possunt pertinere. Pudor est de tam famoso rege quicquam minus gloriosum eloqui; sed nichil horum apud nobiliores auctores non uulgatissimum est. Quenam illa uini auiditas? quam inexpleta, quam tenax et immitis ebrietas! que semper conuiuiis non hostium, ut Philippi patris, sed amicorum sanguine madefacta discessit. [32] Quid comessatio in noctem aut diem alterum producta? Quid lusus ille barbaricus, exquisitissime uestis ornatus, uiro militiam professo mollissimus? Quenam preceps illa temeritas proiciendi se se quocunque tulisset impetus? Quis ille ob impatientiam caloris malignantis aquas fluminum repentinus saltus ac stolidus? [33] Dicat nunc similia de Hanibale, quisquis nouit; nemo fame eius parcat. Ego que de ipso legisse me memini proferam in medium: aduersus ebrietatem uini parcissimum fuisse, circa conuiuiorum curam nec in bello nec in pace discumbentem cenasse comperio. Liuius quoque de hoc agens, «cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate, finitum modum» sibi tribuit. Quid de uestibus dicam? Cum constet nichil eum inter milites uestitu, sed armis tantum precellere. De temeritate superuacuum est loqui: quid hoc uiro cautius? quid consultius? quid ad omnia circumspectius? Iam caloris et frigoris eum tolerantissimum, et res ipsa et Liuius sunt testes. [34] Nam illa pretereo, quod nemo melius paruit ubi parendum esset, nemo melius imperauit ubi res poposcit. Quod nullum illi uel milites imperatorem, uel imperatores militem pretulerunt; quotiens enim imperatoria aut militari arte tempus egit, audacissimus ad suscipienda pericula, prudentissimus post suscepta et in mediis periculis fuit, ut nec animus ad aggredienda quelibet nec ad assequenda consilium deforet, quin cuntis laboribus obeundis mentem corpusque preparauerit, qui media quiete contentus, eam nec nocturnis horis nec silentio captabat, sed tempore in rebus necessariis consumpto, reliquias eius somno prestabat. Quod longe primus omnium pugnam inibat, campo nouissimus excedebat. [35] Quod ea sibi discipline militaris peritia fuerit, ut ab auctoribus pre miraculo sit relatum Hanibalem per annos XVI, non in Asia ut Alexander, sed in media Italia et sepe iuxta menia romana exercitum, non ex suis hominibus ut ille, sed collectum ex diuersis gentibus atque inter se legibus, moribus, lingua, uestibus, et armorum specie, sacrorumque ritu longe differentibus, habuisse, nec semper fauente fortuna, ut alter, sed interdum grauiter aduersante, nonnunquam in summa pecunie ac commeatuum inopia, inter metum et pericula tumultuantium undique populorum et locis omnibus aduersantium romanarum legionum; [36] et tamen, tanti ducis uel amore uel autoritate, indeuicto animo perdurasse, ut nullis unquam casibus, nulla indigentia et, quod super omnia est mirandum, non Hasdrubalis fratris nece et tanti exercitus excidio, aut militum defectio aut dissensio, siue inter se se siue aduersus ducem, quomodolibet exarserit. [37] Hos nec Magni Alexandri mores militarem uirum bella gerentem decere arbitramur. Iudicet ut uisum sibi fuerit quicunque. Ego uero scio, quam quisque primum opinionem nexit, eam locum apte ueritatis asciscere, uixque animo excipi siquid aliter dicitur quam persuasio longeua sibi finxerit. Quamobrem, tametsi multa produximus, tutius arbitror indecisam litem doctioribus relinquere. Credat interim quisque quod credidit, aut quod credere delectat. [38] Audire tamen michi uideor adhuc uelut a tergo uociferantes aliquos, quod partem facere uisus sum, qui unius uitia liberius insectatus, alterius, que nec pauciora et certe grauiora sunt, tacui. Ego contra si hodie Alexander atque Hanibal uiuerent bellumque inter eos esset, Alexandro, quoniam nulla re possem, uotis saltem fauerem tacitis. Nimirum, ad id me patrie caritas induceret: quid enim usquam ab eo, nisi forsan inanes minas passi sumus? At uero inexpiabile odium Hanibalis multis nostris cladibus pertulimus. [39] Sed uirtutum testimonium etiam hosti persoluendum reor. Atque, ut ueritatis questio incidit, nichil accedere potest per quod consulto ueritas claudatur ad aliam uiam. Quod autem attinet ad Hanibalis uitia, scio illum inhumanum, crudelem, etiam inter Carthaginenses uarium ac perfidum, nichil ueri, nichil sancti, nichil religionis habentem, dei ac iurisiurandi contemptorem scio. Verum, ut incipiens dixeram, non de moribus agitur nisi quantum rei militari aut prodesse posset aut obesse. [40] Iam michi cum Pyrro minus negotii uideo: qui, licet uideatur memorabilis et sui temporis ducum regumque clarissimus fuerit atque in multis non inferior Alexandro, est tamen fame tenuioris apud gentes, nec tam multos contradictores inueniam, si huic Hanibalem pretulero. [41] Et profecto, quanquam Pyrrus non cum Asiaticis sed cum Romanis in Italia bella fecerit, eo tamen tempore minus, ni fallor, uirium et, quod certe scio, dux Africanus Scipio nondum erat; et tamen aliquanto citius uictus atque Italia pulsus quam ipse Hanibal aliquantoque facilius fuit.