[7,0] LIVRE VII. Nescius extincti iuuenis ferus Hanibal instans Bellum animo et uarios agitans sub pectore casus, Fraternam sperabat opem, iamque affore classem Illius ac dulces cupide sibi fingere uultus, Fingere colloquia et Latiis quid passus in aruis Audire et proprios fratri narrare labores, Inque sibi infestos ulcisci in tempore ciues, Hannonem ante alios. Acies dum mente frequenter Instruit atque equitum circumdat cornua, semper 10 Germanum armauit primaque in fronte locauit. Spem quoque non nunquam mens immoderata uetustam Rettulit imperii: caro tunc grandia fratri Italiamque dedit partem, regemque uocauit; Atque superuacuis ignarus pectora ueri Implicuit curis. Volucris uelut anxia nido Pabula dum cumulet, memori torquetur amore Assiduoque fremit studio et suspenditur alis, Cui tamen interea generis spem forte malignus Abstulerit natos atque incunabula pastor. 20 Non procul Hanibalis distabat cursus ab Afro Litore, cum iussus raptim fastigia mali Nauita conscendit, quam classis prenderet oram Visurus; summoque sedens in uertice ligni "Diruta" respondit "spectamus saxa sepulcri; Huc recto impellens fert uentus tramite proram." Tristior augurio "Clauum rege, carbasa uolue! Flecte uiam cursumque alio melioribus" inquit "Auspiciis detorque meum." Tum iussa magistri Expediunt, ac uersa uadis ad proxima Leptis 30 Litora solicito peruenit remige classis. Qui status interea Romanis esset in oris Quiue foret Libicis, que spes, qui terror utrimque Volueret alterno fluitantes turbine mentes, Dictu difficile est. Quotiens ingentia duri Hanibalis monimenta animis confectaque bella Obuersabantur, tunc spes Romana cadebat Victa retro; at quotiens clari occurrebat imago Scipiade florensque uiri et spectata iuuentus Ac uirtus infracta malis, Spes pulcra redibat 40 Tunc Italis, Terrorque iterum transibat ad hostes. Et quanquam Latiis depulsum finibus acrem Hanibalem fratremque oculis Respublica letis Cerneret, ast alia urgebat precordia cura: Segnities suspecta ducum, quibus omne Senatus Mandarat studium ne quo molimine possent In Libiam transire hostes, neu terra uel equor Securum prestaret iter. Discrimine nullo Nunc ambos abiisse simul: nempe una pericli Conditio, sed campus erat discriminis alter, [7,50] Collectisque domi Penorum uiribus, ingens Casus et excidium metuendum instabat et hora Ultima Romani imperii. Ceu corpus in omne Si longeua fuit scabies abiensque repente Deserat extremamque cutem partesque patentes, Gaudia corripiunt animum; si forsitan eger Sentiat abstrusum introrsum turgescere pectus, Horrescit peiora timens, pestemque priorem Optat et in regnum cordis dolet esse coactam: Sic metus extinctus minime, licet hoste remoto, 60 Verum alio translatus, idem grauiusque periclum Visceribus superesse monet. Magnumque timendi Calcar erat Fabii presens quasi semper ymago, Cui longe presaga uiro sapiensque futuri Mens fuerat certoque uelut prudentia uati. Ille quidem uulgo solitus predicere semper, Si quando patriam peteret ferus Hanibal, Urbi Tunc ueros instare metus et flebile tempus: Non ibi ductores pauidos regesque fugaces Venturos acie aduersa, non lecta per agros 70 Agmina pastorum propere, uerum arma tremendum Laturum Hanibalem, cuius memorare triumphos Expleat annales; plures qui truserit Orco Romuleo ex populo, uidue quam liquerit Urbi; Ast utrumque latus circum belloque geluque Duratas longaque fame uallare cohortes; Quin etiam multos quibus ars celeberrima passim est Romanos iugulare duces, quorum agmina nudis Scipiade occurrent gladiis. Nil nominis illic Maiestas ualitura duci, nil forma genusque, Fabula nil ortus, nil colloquiumque deorum. 80 Dixerat hec Fabius, quoniamque id morte sub ipsa Vaticinatus erat, ueluti suprema minantis Dicta patris memori nunc iactabantur in urbe, Terrebantque animos. At enim iam parta per agros Tot uotis optata quies uultusque serenus Ausonie letam merito persoluere plebem Vota iubent superis. Per quinque altaria flammis Incaluere dies, totidemque onerata coronis Limina cunta deum uiridique comantia lauro. Hanibal a Lepti trepidis rumoribus actus 90 Ad Zammam celebrabat iter. Iamque omnia late Scipio uastabat: facibus iam rura uel armis Ditia Romanis ardebant. Ultima secum Prelia dum pensat Penus subitosque ueretur Congressus, certos statuit premittere contra Qui referant qua sint hostes regione locorum, Quidue agitent: quo fulsa situ quoue ordine castra Consistant. Tulit hos leuo Fortuna profectos Tramite; castrorum incautos custodia captos Pertraxit ducis ante pedes. Tunc ille tribunis [7,100] Imperat ut circumductis per singula monstrent Castrorum armorumque genus uultusque uirorum Atque equitum peditumque habitus numerumque manusque. Paretur. Sic intrepidi tentoria passim Circumeunt: omnem abstulerat dux ipse pauorem. Mirantur morem indomitum legesque seueras Militie durasque manus atque apta labori Corpora non glacie nec ui frangenda nec estu, Atque cicatrices aduerso corpore crebras Ingentesque acres oculos testantiaque altos 110 Ora animos et uerba tonis resonantia miris. Postquam cunta uiris sunt explorata, reuersos Scipio subridens placide uultuque sereno Alloquitur firmatque animos: "Satis omnia numquid Iuistis per castra, uiri, nostrosque paratus? Siquid adhuc superest, securi cunta uidete Et uestro narrate duci." Sic ille benigne Hortatus dubios hominemne deumne loquentem Audissent, stupidosque incerta mente reliquit. Inde uiris sumptus prestatur opimus equisque, 120 Concessi comitesque uie, qui tuta locorum Ostendant, nutuque tegant, ne forte per agros Sparsa manus iustam oblato putet hoste rapinam. Talia dum Latius peragit dux, forsitan illo Massinissa die peditumque equitumque caterue Ingentes alacri ueniunt in castra fragore. Omnibus ex uisis nil tam perterruit asprum Hanibalem quam clara hostis fiducia, magnas Spes animo uoluentis enim, nec bella pauentis. Attamen extremas quoniam iam Fata ruinas 130 Urgebant, aderatque dies qui nubila sortis Pelleret ambigue, statuit tentare loquendo Ante ducis mentem aduersi, si flectere possit Consilio, pacisque nouos infundere amores: Siue illa egregia morum dulcedine tactus, Seu uentura pauens, seu iam longeua laborum Tedia pertesus, seu fraudem inuoluere uerbis Insidiasque parans solitasque recurrere ad artes. Nuntius hec propter premissus pergit ad hostem Colloquiumque petit. Nichil aduersatus; et ambo 140 Castra mouent ex composito, multumque propinquis Consedere locis, facilis congressus ubi illos Iungeret. Exiguis urbs Nargara menibus inde est Haud procul. Hunc Scipio raptim munimine collem Occupat. Hec sedes tutis aptissima castris: Dulcis aque fontes illic et pabula passim Opportuna uiris et equis. Vix milibus alter Quatuor aduersis ductor distantia castris Ardua communit, scatebris ubi nulla benignis Limpha caput tollit camposque irrorat inertes, [7,150] Neue diu mora tuta foret, sitis ipsa uetabat. In medio tumulus legitur conspectus utrimque Detectusque situ, nequid inter frondea claustra Antraque siluarum fraudisque dolique lateret: Marcellus terrebat enim et collega peremptus. Hinc illinc armate acies huc gressibus equis Agmine quadrato ueniunt, paribusque remote Subsistunt spatiis. At dux pregressus uterque Cornipede excelso positis concorditer armis; Pone suus quemque est testisque comesque secutus 160 Unicus interpres. Tumulo sic cominus ambo Conueniunt, summi siquidem regumque ducumque Quos aut prima tulit celi quocumque sub axe Aut etas latura sequens. Ceu bella Gigantes Si renouent indigna deis, stentque agmina contra, Fulmine deposito procedat Iupiter ingens Mercuriusque comes; tum pars aduersa Typheum Mittat, et huic comitem se turpis homunculus addat; At longe armati spectent commercia fratres Terrigene: tum parte alia furor ipse deorum 170 Conticeat: promat Phebus teneatque sagittas, Horrificamque minax quatiat procul egida Pallas; Terra tremat, uibrent ignes et fulguret ether; Motibus haud aliis alioque horrore uidentum Conuenere pares. Sileant michi cunta priorum Nomina! Non alias nullo consistere campo Maiores Fortuna duos uisisse negabit. Alter ad alterius conspectum hesere uicissim Immoti. Tum multa alto sub corde mouentes, Dum stupor attonitos habuit, siluere parumper: 180 Scipio fulminei cernens horrentia circum Ora ducis uultusque truces, "Hic, Iupiter! ille est Cuius ab armatis legionibus ora timentur, Italie terror, murus Carthaginis arxque, Hesperie domitor, qui Gallica rura peragrans Fregit inaccessas Alpes callemque niuosum Natura luctante dedit; tot nostra cecidit Agmina, totque duces, totiens qui lumina nostro Sanguine fedauit, campo potuitque patenti Atque acie iusta magnum superare parentem 190 Meque simul iuuenem; pauide qui limina Rome Non ferro nostrique metu, sed numine certo Presentique deum nimbisque fauentibus urbi Liquit, et erubeo nostram debere salutem Non animis, non uirtuti, non fortibus armis, Sed tempestatis tantum auxiliaribus undis." Talia uoluebat Scipio. Contra Hanibal: "Hic est, Hic cuius tenera iam nunc etate remotos Fama polos penetrat; cuius dant credula summis Secula numinibus - Virtus quia suggerit - ortum; [7,200] Sanguine qui patrio madidum contingere campum Non timuit, cladesque suas tam fortiter ultus Insequitur uictos et nos post prelia tanta Hispana tellure fugat, nostrosque labores Irritat. Iste abitum cuntis meditantibus unus Consilium uertit, cuntisque trementibus idem Constitit immotus. Nullus sua rura tueri Audebat: nostras en iste insultat in arces. Hic regem, cui nostra ingens innixa manebat Spes, prius alloquio flexit, mox fregit aperta 210 Perdomuitque acie uictumque in uincla coegit. Me quoque deiecit prius hic quam uiderit; et nunc Expulit Italia. Quid multa? uel iste profecto Est michi, uel nullus toto metuendus in orbe." Que dum cunta pares oculi trepidantis in ictu Voluissent animis, incepta silentia rumpens Hanibal hec primus: "Si me mea fata maligno Sidere damnabant ut tot post bella peracta Totque acies cesas, tot campis milia fusa Solus ego pacem a uobis petiturus inermis, 220 Fortuna uariante uices, supplexque uenirem, Gratulor, ex cuntis quibus hoc decus illa parabat Te potius michi sorte datum; quia nobilis ingens Solamen michi uictor erit, minimumque pudebit Sub tanto cecidisse uiro. Tibi gloria porro Ultima non fuerit - nisi mens me conscia fallit - Hanibalem, cui de uobis tot larga triumphos Fata dabant, cui tot campis atque agmine fracti Romani cessere duces, tibi cedere soli, Non acie, non ui, solo sed nomine uictum. 230 Ludibrium quoque Fortune, que bella parenti Cepta tuo mecum nato claudenda reseruat, Indigner stupeamne magie? Namque ille per arma Dux acer, plenis uictor fortissimus annis, Ille michi cessit iuueni, uictusque Latinis Finibus est. Contra tu nunc iuuenilibus annis In propria me nempe domo sine uulnere uinces Tempore iam belloque ducem uictricia signa Duratosque animos durataque membra gerentem. Cura quidem, fateor, fuerat pulcerrima pacis 240 Gentibus indomitis. Nec enim Trinacria nobis, Non fera Sardinie tellus, non tractus Hiberus Premia magna satis pro tot iam classibus aut tot Sunt exercitibus, pro tanto sanguine fuso. Culpari transacta tamen licet usque loquendo, Mutari uetitum est. Transuerso calle furentes Traxit auaritie rabies. Aliena petebam: Urgeor in propriis. Spes immoderata fefellit Atque animus paris impatiens. Sic blanda parumper Fortuna, in magnis alio furit improba uultu. [7,250] Casibus hec uariis - nisi me quoque fallere dulce est - Iam satis edocuit: non sat sibi credere tutum. Hinc ratione meos moderantem certius actus Cepit pacis amor. Tua sed feruentior etas Et fortuna diu felix exterret, utrumque Consilio aduersum pacis studiisque quietis. Namque ego commemini medio feruore iuuente Qualis apud Trebiam fuerim, - permitte profari - Qualis apud Cannas! Talem te suspicor esse. Nempe uirens etas et famosissima clari 260 Te uindicta patris, te tot felicia bella Africe et Hesperie et nunquam mentita secundos Successus Fortuna leuat. Satis omnia noui. Preterea expertus totiens, scio quanta libido est Vincendi, quantumque decus uictoria. Quando Certa foret, fateor, rerum est dulcissima; sed nunc Quis deus hanc uobis, qui non et fallere possit, Pollicitus? Michi crede, aderunt, nisi sistimus iras, Corpora, ferrum, animi uultusque manusque uirorum Agmine ab aduerso. Simul hic quem cernis inermem, 270 Alter erit, pectusque aliud fronsque altera longe; Nec sonus hic uocis nec pacis inertia uerba. Ergo animos assume nouos neu nomina pacis Vile sonent. 'Pulcra est' inquis 'uictoria'. Sed spes Anxia uincendi. Pax est pulcerrima rerum. Hec tibi certa patet, nisi respuis. Omnia uersa Et quotiens animos presentia prospera tollunt, Ante acres intende oculos circumque retroque, Nec quid leta ferat tantum Fortuna tulitue, Sed quid ferre potest animo metire sagaci. 280 Nil facies recte, nisi cum spes uenerit illinc, Hinc metus occurrat. Tibi sin uictoria forsan Cesserit: et quantum est propriis quod laudibus addis? Victor es et uincis, uixque unum mille triumphis Adicis. At si forte diu comitata repente Destituant te Fata, ruis pereuntque labores Innumeri spesque ampla simul. Consultor et hostis Unus adest: odium sileat, res firment utrimque Utile consilium et si nulla pericula terrent, At retrahat saltem studium te nominis alti. 290 Altius ire nequit: nunc conseruare labora. Magnus enim labor est magne custodia fame. Visne tot egregios actus et tempore tanto Quesitum decus unius committere casus Arbitrio? uisne una dies tot subruat annos? Fortunam frenare suam finemque secundis Ponere consilium est, nec parue accessio magne Fortune est tenuisse modum. Si frena relaxas, Corrues in preceps. Possem te multa monere; Namque exemplorum magna est michi copia. Quantus [7,300] Vir fuerat Cirus? Tamen is dum fine sine ullo Credulus insequitur Fortunam, turpiter alto Excidit e solio. Cumulus fuit ille pudori, Feminea cecidisse manu. Felicia Pirrus Arma tulit: quanta potuit cum laude reuerti In regnum! Vobis etiam mansisset amicus, Ut reor, illa animi tanta dulcedine, tali Dignus amicitia. Sed dum nec frena tenere, Nec cursum cohibere potest, collapsus ad ima Corruit. Hic medio si permansisset, abunde 310 Sparserat Epiri celebrem per secula famam: Ha quotiens Italo rex formidatus in orbe! Trinacrie diadema tulit: mox cognitus Artho Sceptra etiam Macedum arripuit. Sed sistere nusquam Dum ualet, ille uiris inuictus, gloria uulgi Feminei Argolico ruit ingens uictima saxo. Sed quia uestra magis fortasse exempla mouebunt, Hac ipsa in patria Regulum Fortuna supremis Equarat ducibus. Sed dum conscendere ad astra Nititur, in tergum iacuit resupinus, acerbo 320 Fine decus partum claudens. Aliena renarro Meque libens taceo. Fato iactatus utroque, Quid sim, quid fuerim, cernis. Vix notius usquam Inuenis exemplum, Fortuna uolubilis in quo Luserit illa magis. Tutum est discedere sensim Illius e gremio, nimium nec fidere blandis. Vin tu illi prestare fidem, que uoluere nunquam Desinit instabilem uiolento turbine rotam? Que non ceca modo est, sed cecos efficit illos Quos complexa sinu est, nunquamue attollit et implet 330 Muneribus falsis, nisi quos de culmine summo Vertere precipiti fuerit meditata ruina? At fuerit suspecta tibi iam federe fracto Punica forte fides. Sed tu desiste uereri: Tempus pacis adest. Et uos, nisi falsa relatu Audiui, pactum fedus spreuistis, auorum Tempore, quod minime dignis auctoribus ictum Esse uideretur. Nos si Fortuna maligne Strauit humi, reris forsan cecidisse decoris Omne simul studium? Non sic nos numina leuo 340 Sidere prospiciunt. Fateor, non omnibus eque Publica fata uelim et patrios committere casus. Nunc autem de pace agitur tractantibus illis Quorum primus honos pacis bellique futurus Et labor aut requies. Equidem, quia bella mouendi Auctor eram, donec uetuerunt Fata, tetendi Ut faustus foret euentus. Sic federa certe Consilio firmata meo pacemque tuebor: Que nobis inhonesta quidem; sed uelle necesse est. At uobis speciosa uenit. Sit dicere quamquam [7,350] Victorum pacis leges penamque iubere, Tu tamen hanc patiare reos imponere mulctam Ore uelim proprio, nostris erroribus equam. Hesperie tractus atque arua nouissima mundi Eolieque triceps regio et Sardinia et omnis Insula Tirreno aut Libico perfusa profundo Vestra sit: hinc alia ex aliis conquirite regna, Ite per extremos axes atque inuia ferro Pandite fulmineo, reges calcate superbos, Vestra sub occasu uictricia signa ferantur 360 In Boream et solis tandem uoluantur ad ortus. Nos autem Libicis arctati finibus, inde Vos dominos rerum longinquaque cunta regentes Imperia et multum terraque marique timendos Cernamus, superis postquam Fatoque potenti Id placitum." Tantum ille graui sermone profatus Subticuit; contra Scipio cui talia reddit: "Certus eram quecumque michi promissa fuissent, Aduentu turbanda tuo, nec federa Penos Iusue hominum uel sacra deum seruare paratos, 370 Ni cogente metu. Prius hic grauis astra uolatu Scandet equus, prius hic solidus per inania collis Ascendet, celumque cauo subsidet Auerno, Quam uobis sit amica Fides. Sed iusta deorum Ultio persequitur sontes, stirpemque profanam Verberat et, claudo quamquam pede nisa, fugaces Preuenit interdum. Scelerum spectator ab alto Perfidieque Deus..., quamquam tibi fabula uana est, Hanibal, esse Deum. Quotiens rubicunda cruente Litora pulsarunt absorptis classibus unde! 380 Viscera bellantum pelago quot sparsa natarunt! Quot trunce aut lacere afflictim super equora puppes! Quot tabo undantes estu iactante carine! Quot clipei et tetro stillantes sanguine postes! Credis adhuc non esse Deum? Sic pectore prorsus Egatis abrasit non multum annosa uetustas? Bis prius aduersum nos arma nefanda tulistis, Nosque lacessiti semper, sociisque fauentes Id meritis, contra stetimus certare coacti. Nos Pietas quondam Siculis succurrere iussit; 390 Nunc autem Hispanis, in quos tua maxima quantum Seuitia exarsit! Dolor est meminisse pudorque; Sera nimis miserie quoniam Romana fuerunt Auxilia, atque ingens infamia nostra Saguntum est. At Deus ille, Deus quem uos contemnitis, equas Exegit penas meritis, bellique prioris Exitus ille fuit, quem uos sensistis, et idem Huius erit, nisi iusta Deum uindicta fatigat. Si qua tamen medio tulimus, que multa fatemur, Vulnera, permisit forsan rectissimus ultor, [7,400] Exercens purgansque pios. Sed prisca relinquo: Si tibi cura manet, ne pax tua ciuibus obsit, Et michi, perfidie ne premia forte reportent, Est animus. Quid enim? nunc uos et federa et omnem Spem pacis uiolasse parum est; nunc federa rursus Et pacem, indignos quos prima iniuria fecit Conditione pari, petitis leuiore secundam: Nec pudet! et quantis sese Fortuna reuoluat Casibus admoneor, quam sit uia lubrica magne Fortune; iubeor reges meminisse ducesque 410 Quos mutata gradu subito deiecit ab alto; Exemplisque premor. Scio quod mortalia nobis Corpora sunt, animi eterni; scio multa sepultis Supplitia et longos scelerum superesse dolores; Hic famam restare bonis eternaque celo Premia. Visne aliud docilem, uir docte, monere? Casibus expositum scio me; teque armipotentem Egregiumque ducem fateor: desiste minari. Scimus: et hinc maior nostris speratur ab armis Gloria. Nec regnum Fortune ignoro iocantis 420 Rebus in humanis. At nulla potentia summo Est equanda Deo. Solet hic pia bella fouentes Auxilio firmare suo. At ne forte moremur Hunc totum per uerba diem, si federa uobis Prima placent, ratibusque recens iniuria nostris Legatisque illata aliqua purgatur, habetis Quod petitis, neu polliciti puter inscius, ingens Munus habes pacem. Quonam fortuna reuersa est Vestra uides. Si dum Latio tua fama tonabat Tempestate graui bellorum, mitior hostis 430 Optasses eadem precibus, tunc forte superbum Non prestare fuit. Nunc cum prope uictus et omni Pulsus ab Italia metuensque et uelle subactus Pacem ores, poterat recta cum fronte negari. Et tamen, ut mundus uideat non aspera nobis Deiecisse animos, non tollere prospera bella, Fortunaue pares habitus consistere in omni, Posteritasque notet non nos dulcedine prede Prelia, non odiis, sed pacis amore mouere, Pax dabitur, fuerit uobis si pura uoluntas. 440 Sed quid uana refers? Hac est Hispania dextra, Si nescis, multoque michi iam parta cruore. Cetera nostra uides. Stulta est iactantia dantis Quod retinere nequit. De nostro munera fingis. Proinde aliud paci pactisque prioribus ultro Adice, si quid habes. Quod si nimis illa uidentur Importuna animis, gladios atque arma parate, Indociles tolerare togam pacemque perosi." Dixerat, et tremula tellurem perculit hasta. His dictis retro redeunt. Ceu cornua postquam [7,450] Obnixi tenuere diu grauibusque tumentes Impleuere animos odiis nisuque maligno, Digressu tacito referunt uestigia tauri, Ut grauius toto coeant cum pondere rursus, Mugituque fero complent nemus omne frementes - Circumstant reducesque acuunt in bella iuuence Quemque sue -, talis ducibus redeuntibus ore Spiritus, et talis tumido sub pectore feruor. Postquam ad uicinas ambo rediere cohortes, Arma animosque parent in bella nouissima tandem 460 Edicunt: alacri celum tonat omne tumultu. Tum uero urgentes stimulos uirtutis et estus Irarumque faces grauiterque minantia uerba Flammantesque oculos ardentiaque ora uideres: Haud aliter quam cum stipulis immittere flammam Forte ex composito late distantibus aruis Discedunt gemini agricole; dispersus in agros Horridus alternos nunc hic, nunc cernitur illic, Et crepitante sono subitus micat ignis utrinque. Ut uero in castra est reditum, clamore fauenti, 470 Qualis apum strepitus regem circumstat ouantem, Pro se quisque ducum excipitur, cupidumque tuendi Funditur inquirens certatim singula uulgus. Unus in amborum castris discurrere sermo: Supremum uenisse diem, nec premia belli Qualia preteritis soleant spectare periclis, Nec penas instare pares. Victoribus orbem Terrarum imperiumque sequens per cunta patere Secula; tum uictis extremos affore casus: Semianimis quod fracta metu propiorque cadenti 480 Carthago nondum icta tremat, Fatoque premente Amplius immensam nequeat differre ruinam; Romanis non esse fuge, non collis amici Presidium, obstrusosque abitus maris equore circum, Alarum celique fugam restare patentis. Hinc igitur quoniam Terror, Spesque incitat illinc, Imperiumque ducum, uario permixta fragore Castra modis reboant miris. Hic corrigit hastam, Ille acuit gladios, agiles probat ille sagittas; Induit hic galeam capiti cristasque trementes 490 Excolit, hic blando permulcens murmure fortem Frenat equum phalerisque tegit; studet ille recuruus Ferratos aptare pedes unguemque cauatum Verberat ac crebris tinnitibus inde fauillas Elicit; hic pictum clipeum textamque cathenis Loricam exiguis tenuisque rigentia ferri Tegmina circum humeros et fortia pectora ducit; Implicat hic ocreas femori tibiasque pedesque Armat et aurata prefulget ymagine poples. (- - -) [7,500] Hic michi, Pyerides, quoniam maiora pusillis Viribus aggredior, si uos ab origine semper Dilexi coluique libens, si rite uocaui, Hic prebete animos totoque Elicone fauete. Auia Castalie sitiens conuexa pererro; Urget amor fameque trahit spes blanda decore. Lux ea terribili hinc illinc consumpta paratu Cesserat et celso radiabant sidera celo. Inclita magnificis opibus cultuque uerendo Ethereas matrona uirens perlabitur auras. 510 Stat capiti diadema sacro turritaque frontis Effigies sceptrumque manu, sed sparsa capillos Et trepido festina gradu. Cui feruida contra Multa minax mulier medioque perustior axe Ac succincta sinus pauloque annosior ibat. Illa quoque sceptrum et regni uiolenta gerebat Signa, deos hominesque omnes regemque deorum Aspernata animis. Ambe simul alta tenebant, Quaque rubens Martis metuendi luminis astrum Scorpio chelarum amplexu caudaque tegebat, 520 Utraque celestes pariter tempusque sub unum est Introgressa fores. Illas mirantur euntes Celicole: rapidos tenuerunt sidera cursus. Ut summo solio coram stetit, altera raptim Incipit: "En quantum facinus! Iunonia longum Hospita et eternum Fato statuente futura, Tentor ab Italia: nec tot sua uulnera prosunt, Nec quod, siqua fides gladiis, letale putaui, Cannarum memoranda dies. O fata deorum Dura bonis! Liceat iustas inferre querelas, 530 Et celo non ficta loqui. Natura benigne Mecum egit, fateor: superi inuidistis acerbi. Equoris immensi pulcerrima litora clemens Illa michi circum dederat portusque decorem Addiderat, celique aderat clementia blandi Et uespertino uenientis ab axe Fauoni Dulcior afflatus Zephirique tepentior aura. Litoris aduersi frigus glaciale uidebam Et post terga graues exurere cunta calores; Ipsa meo contenta situ mediisque fruebar 540 Leta bonis. Poterat terre celestis ymago Vera, nisi fallor, spectantibus illa uideri. Adde tot illustres natos Martisque secundi Tot titulos, tot gesta ducis famamque sonoram. Non tibi, Mars, illum fratrem fateare pudendum. Hunc quo Fata uirum rapuerunt inuida furtim Tempore, uulgatum est. Quantos tunc ille paratus Orsus erat, nomenque meum quo ferre putabat, Infelix, quanto flagrans genitricis amore! Mitto alios: nam magna michi numerosaque turba est. [7,550] Quanta michi nuper qualisque nouissima proles Contigerat! Fateor, superi, mordaxque fatenti Inuidia absistat: non ullum regia pascit Maiorem generosa Iouis. Quis feruor in ullo Par fuit, ex quo Prometheus subduxit ab astris Particulam cecique infudit pectoris antro Accenditque homines? Quanta est constantia menti Insita! quam preceps per cunta pericula fertur! Credite: corporeo nisi mentem carcere clausam Sarcina membrorum premeret, foret ille deorum 560 Ex numero, solioque altus radiante sederet. Nomine non opus est, ubi soli conuenit uni Quod loqueris; factisque satis iam cognitus Orbi est Hanibal. Ante suos perdent errantia calles Sidera et Ethiopes niuibus grauis obruet estas Ripheumque gelu Borea tepefacta liquenti Soluet hyems, quam feta uiro produxerit illi Terra parem. Nec fallit amor; sed uera fatebor Parcite, Celicole : uereor ne tristis alumno Inuidia et cecus noceat Fauor. Aspice terras, 570 Iupiter, Italie. Viden interstrata colonis Arua suis? uiden indigena uariata cruore Flumina, et ignotis multum distantia terris Busta ducum? Potuit latum effudisse per Orbem Hanibal iste meus, potuit disiungere montes Et saxis arctare uagis. Verum obuius illi Nunc deus est aliquis: quis enim mortalia contra Arma ferat? Puer aduerso uenit agmine nobis; En pudor, o superi! Sed nec puer ille nec omnis Terreat Ausonie tellus! non illa, superbo 580 Quam tacitam hic uideo meditantem gaudia uultu Aduersamque meis fatis. Hanc scilicet ipsam Et formidatum mundo puerumque patremque Una acie quondam collatis uicimus armis. Nos nec adhuc tanto melior Fortuna fauore Ceperat amplecti. Nunc tot firmata triumphis, Quid metuam, nisi forte deos? Succurrite fame Atque arcete nefas. Moriar nisi clauditur illo Nescio quid puero, quod me iubet usque timere." Dixerat. At contra uultu ueneranda modesto 590 Altera procedit paulum manibusque coronam Abicit ac sceptrum, pedibusque affusa Tonantis Sic ait: "O magni suprema potentia mundi, Si tua Roma potest lacrimis perfundere sacros Te patiente pedes precibusque inflectere iustis, O superumque hominumque sator rerumque creator Optime, parce tuis, fer opem et moderare labores. Quanta per Hesperium rapidis urgentibus Austris Flamma latus nimboque nocens undante procella Seuierit, mundo notum est et notius astris. [7,600] Nec michi quod misere insultans nunc illa uirago Obicit, infitior: candentes ossibus agros Italie terrisque ducum dispersa sepulcra, Et quicquid misero armorum fert impetus Orbi Sustinui; solioque pater tu passus ab alto es. Crimina sic meruisse reor mea. Respice tandem Mitius afflictos; et si mea crimina nondum Sunt purgata satis, tua fulmine dextra corusco Hoc caput inuisum et Tarpeias uerberet arces: Hanibalem auertas! Iamque auertisse uideris, 610 Et frates actura tibi pro munere tanto Aduenio. Timui, fateor, furiasque dolosque Infandi ducis et laqueos simulataque uerba. Ille etenim, sacra quem genetrix celo tenus effert Atque ipsis insana deis tot laudibus equat, Fraudibus insidiisque magis confidere in armis Quam uirtute solet. Possem sibi multa meorum Funera natorum... Dolor impedit heu heu quanta Seuitia est quantumque nefas, quibus illa superbit! Sic tales cecidisse duces! Sed tempus aperte 620 Nunc uirtutis adest, iuuenem nisi Fata uirentem, Quem puerum uocat ipsa, odiis immitibus urgent: Quod tu, summe parens, prohibe et permitte parenti Id modo solicite. Cesset fraus: arma ferantur Iusta acie; liceat plano confligere campo. Vel nati me fallit amor, uel mira uidebis Prelia et infames equantia uulnera Cannas. Diuinos noui ipsa animos humanaque subter Omnia cernentes; non quod michi fabula mundi Persuadeat natum esse deum. Licet improba fando 630 Excitet inuidiam, diuino tentet honore Predones licet ipsa suos celebrare deisque Adnumeret; michi sufficiat decor ille uirorum Scipio magnanimus, similem cui nulla tulerunt Tempora, nulla ferent. Non hec me uera negabo Credere: nempe animos diuinam accendere mentem Illius, ac nullum sine numine posse benigno Egregium reor esse uirum. Non astra morabor Amplius. Aut nato faueas aut partibus equis Sta medius fraudemque ueta. Si cesserit illa, 640 Vicimus haud dubie. Sed enim Iunonia iactat Hospitia et superos hac sperat uoce mouere. Fallitur, insanit. Stet semper nube sub iste Vel simili! stabitque equidem. Michi pulcra Tonantis Tarpeio stat colle domus, cui thura precesque Deferimus, sed rite utinam! Pia sacra docere Tu potes; et facies, nisi primo in limine celi Fatorum uox intrantem exaudita fefellit. Ergo age supplicibus pateant pia pectora uerbis, Celse parens hominum, spes summa et sola bonorum. [7,650] Audieram imperium terre pelagique supremum Et circumfuso quicquid quocumque sub axe Clauditur Occeano, Latio de sanguine natis Promitti. Sed quis nisi tu tam grandia prestat? Nunc autem non regna peto. Sit tuta merentum Libertas! Liceat sitientem sanguinis hostem A iugulis arcere meis! Si digna rogaris, Si michi non parcis, populis ignosce nepotum, Quos noua religio faciet tibi forsan amicos." Finierat, stringensque pedes, atque oscula rursus 660 Ingeminans lacrimis herebat et ore madenti. Subrisit uultu tacito stellantis Olimpi Rector ad alterius tactus presagia secli. Tandem uerba parat - tremuit conterritus ether, Conticuere poli, siluit tellusque chaosque -: "Nullo unquam ingenio patuit mortalibus" inquit "Quid pareret uentura dies: sic nostra premuntur Consilia, archano sic iussa silentia celo. Et tibi, que partem memoras audisse futuri, Intra sidereum potuit contingere limen; 670 Exterius sonuisse nequit, nisi forsitan ardens Spiritus huc aliquis flammis purgatus et unda Venerit: hinc tenui quedam penetrantia rima Erumpunt; multa quoniam pietate coactus Vim patior. Verum quo longius omnia uoluam? Pauca michi e cuntis que iam sub sole geruntur, Pauca placent: quoniam terris incognita Virtus Huc refugit, totiens de uobis questa, quod inter Milia tanta hominum sibi uix contingat amicum Inuenisse aliquem. Me purpura uestra mouebit 680 Forsitan, aut aurum prefulgens? Cernite celi Hoc spatium! Gemmis forsan contingar Eois? Hinc Oriente alio et circum radiantibus astris Delector, meque ipse magis comitumque choreis. Corpora qui placeant oculis mortalia nostris, Aut fragiles artus, aut forma fugacior umbris? Omnia sunt eterna michi, splendorque decorque, Diuitie stabiles mansuraque gloria regni. At ne cunta sequar, Virtus michi clara placere Sola potest animique habitus, quam dicere sedem 690 Ipse meam nunquam erubui. Sed rara per orbem Hospitia inuenio. Nunc uestra addiscite fata. Est labor hinc illinc per secula multa paratus, Mutuaque alternas tenuabunt funera gentes. Quam Fortuna premat, cui stet Victoria parti, Non est nosse prius; nisi quod cui conscia mens est Iustitie, nostrum licet hanc sperare fauorem. Ast aliam timuisse parum est. Ab origine rerum Premia digna piis atque aspera multa malignis Edixi. Sed enim uobis nunc maxima cura est [7,700] Natorum. Veniet tempus quando utraque tristi Exilio patiare tuum senescere longe A patria, nec busta petes. Non gloria tanta, Non decus aut pietas aut fortia facta mouebunt Amborum. Nimium mortalia corda uolutat Ambitio. Spem, non sobolem, michi credite, amatis. Longior in uerbis solito sum; maxima namque Res agitur merito sermonis et indiga tanti: Imperium mundique caput! Maiore canendum Voce aliud superest: dociles aduertite mentes. 710 Est michi propositum, quoniam caligantia mundo Lumina sunt, propius uestris accedere terris Et pondus nexusque hominum, mortalia membra Sponte subire mea, uestrosque leuare dolores - Quantus amor! - mortemque etiam tolerare pudendam. Ingrate dureque animi, communia quamquam Munera sunt uobis, tamen hec felicior illa est, Fauerit hoc equidem cui nunc Victoria campo. Hanc penes imperium simul et mea maxima sedes Semper erit: sic fixa etenim sententia sanxit. 720 Neue diu dilata nimis spes uestra putetur, Cunta prius cunti mortales ista uidebunt, Quam decies latum Saturnus cinxerit orbem Limite retrogrado. Placida sic Virgine captus Iam rapior; sacri sic mulcent ubera lactis!" Talia narrantem cunti gaudentibus alis Celicole umbrabant atque agmina nuntia pacis. Attonite auditis non uno tramite matres Spe uaria incerte redeunt. Iam litus Eoum Sanguinolenta dies casus uisura supremos 730 Lustrabat radiis: iam classica crebra sonabant Et matutinum per castra frementia murmur. Consurgunt hinc inde duces. Nec tanta sub astris Ulla fuit Romana dies per secula cunta, Nec fuit in campis ullis ductoribus equis Aut paribus certatum odiis aut artibus aut ui. Nec metus in presens tantum, sed milia multa Annorum ante oculos aderant: quemcumque dedisset Hac acie Fortuna gradum, patriamque domumque Et stirpem et genus et seros sperare nepotes. 740 Scipio distinctam campis inducit apertis Ordinibus miris aciem, dextrumque gubernat Massinissa latus Numidis instructus, et illum Hispanus sublimat equus cristataque signat Cassis et aduerso sinuatur purpura uento. Lelius at leuum moderatur in agmine cornu, Quem sequitur Latiis equitatus ductus ab oris. Apulus hunc sonipes rapidum propiorque uolanti Fert circum, rigidoque effulgent pectora ferro. In medio Romana fremit predura iuuentus. [7,750] Eminet his alte imperitans legionibus ingens Scipio iamque auro, iam ferro clarus et ostro, Clarior ast animis et spe clarissimus ampla, Obscuratque alios. Surgentis lumina Phebi Ferre uelut comites nequeunt, hinc Lucifer almus Inter hebes radios, illinc Cillenius ore Pallidus ambiguo; nam cetera sidera circum Non expectato fugerunt omnia sole: Excitat ipse altos animos atque omnia firmat Per medias uolitans acies, nitidisque tremendum 760 Fulmen inest oculis, quod uerberet ora tuentum. Signiferis instare suis equitumque phalanges Hortari, trepidos uerbis solidare, pauentes Erigere ac dubios: hos obtestatur, at illos Orat, et in medium pulcerrima facta recenset Vel sua uel generis, nomenque inculcat auorum. Hos laudat, blandis castigat uocibus illos, Obiurgatque moras et amico uerbere inertes Instigat; docet ille decus, docet ultima belli Premia quam prope sint; discriminis atque pudoris 770 Admonet. His stimulis animos impellit et urget. Omnibus ille locis festinat adesse, nec ullum Perdere supremi momentum temporis ardet. Postquam cunta satis circum prouisa suisque Presidiis firmata uidet, dux maximus acri Cornipede excelsus niueo "Si Iupiter" inquit "Hunc animum qui nostra mouet precordia, cuntis Nunc uobis notum esse uelit, dubitasse pudebit Qui finis seu que nostros fortuna paratus Exciperet. Nullus oculis sol clarior unquam 780 Visus adesse michi. Victoria cernitur ingens. Vicimus. Agnosco trepidantis turbida uulgi Murmura et ambiguos motus aciesque labantes. Vicimus. Hinc animos cerno; statque horrida cedes Ante oculos, taboque tumens et sanguine torrens, Et cumuli ingentes patria tellure iacentum. Ipsum ego iam uideo iactatis turpiter armis Excessisse ducem, uideo, latebrasque petentem. Atque utinam hesterno patuissent cominus aures Cuntorum alloquio! Licuisset noscere aperte 790 Degenerem fractumque animum. Non iste profecto est Hanibal ille prior, nisi nomen territat ipsum. Imo ille est equidem: sed enim dux callidus arma Nota tremit, sentitque aliis tractanda lacertis, Consilioque noui ducis imperioque moueri. Non sibi Cannarum consul temerarius ibit Obuius hoc campo, nec quem pugnare uetabant Omina clara deum manifestaque signa futuri, Si mens sana foret; neque nunc Sempronius alter Presidet his castris. Mecum non puluis et estus [7,800] Solque oculis infestus eum uentusque iuuabunt, Non nebula insidias cannisque palustribus idem Obstruet aut aciem uictam torpore niuali Obruet et calido perfundet corpus oliuo. Hic mecum gladio pectus tentabit acuto, Ense latus rigido, ualidamque incumbet in hastam. Hoc metuit. Pacem quotiens petiere pauore Et quotiens rupere dolis! Si temnimus illos, Hos odisse decet. Vos nunc ad talia bella Felices igitur dextras atque arma mouete. 810 Primus in inuisos ego iam nunc inferor hostes. Inde fuga et terror: sic, di, promittitis omnes, Sic mens saga boni strictique auidissima ferri Dextera et indomiti generosus pectoris ardor. At uobis tanto calcata Hispania cursu Et nostrum iuuenile decus, tot regia bella Ruraque perpetuis ardentia Punica flammis Occurrant. Etas actus iam plena uiriles Incipit a nobis uerosque optare triumphos: Iam michi bellorum stimulus radixque malorum 820 Hanibal et tanti debetur gloria cepti. Quecumque ingressis pelagus di signa dederunt Quando Egatis petiere patres, ac plura fauentes Ostendunt. Equidem tempus michi perdere semper Displicuit, tum precipue cum magna geruntur. Terror, abes! Certa est uictoria - pergite mecum: Nil moror! - et reditus felix. Qui uisere gestit Et patriam et natos et amice coniugis ora, Hac iter est Romam!" Victori talia certo, Non pugnaturo similis postquam ille profatus, 830 Subticet: hortanti leto simul agmina uultu Unanimesque alacri respondent uoce caterue, Haud aliter quam si Capitolia celsa tenentem Curribus in niueis solito clamore sequantur. Hanibal extremi fatalem temporis horam Precipitare uidens, confestim elephante relicto Prerapidum conscendit equum, uultuque minaci Terribilis, qualis pastor Poliphemus ab antro Turbidus Eolio, uel qualis ab ethere tristis Nuntius imperiis solet apparere cometa, 840 Instruit ingentes acies; cuntosque elephantos, Ut grege monstrifico turbatum territet hostem, Prima fronte locat; turresque in terga trementes Cernuntur. Totidem colles iuga summa mouere Dixeris ac totidem nutantes rupibus arces. Hunc clipeum totis pretendit uiribus hostis Mox Ligures Gallosque acie consistere prima Imperat, auxiliis illam Balearibus implens Ac Mauris. Acie Penos locat inde secunda Atque Afros. Brutio completur tertia tantum [7,850] Milite, qui mestus magnaque ex parte coactus Castra sequebatur. Latis tum cornibus agros Occupat immenso circumdans agmina giro. Ad dextram Penos Italis concurrere iussos Ordinat; at leuam Numide tenuere rebelles Optantesque armis inuiso occurrere regi. Hec ubi disposuit, quoniam sibi castra coacta Gentibus ex uariis fuerant et dissona linguis, Nunc interpretibus, proprio nunc ore cohortes Accendit stimulatque, suo non segnior hoste. 860 Omne simul ducis egregii seu militis idem Implet opus. Primas acies ac signa ferentes Instruit, hinc alas cursuque nouissima lustrat, Itque uagus blandis permiscens aspera uerbis: "Si fortuna michi nota est mea, uicimus" inquit; "Nec uicisse sat est: tumidum deleuimus hostem Romanumque genus, maneant modo pristina uobis Pectora, Cannarum aut Trebie memorantia tempus. Nullus ab aduerso uenit obuius agmine quem non Mille locis Italo pridem saturata cruore 870 Fuderit hec acies, cui non fratremue patremue Aut natum abstulerit. Dux ipse ferocior annis Et pater, Ausonii tunc gloria nominis ingens, Hos timuit gladios laudataque signa cruore Infecit, nostros fugiens rediturus in enses. Ni forsan procul a patria melioribus iste Militat auspiciis, aut nos peioribus urbis Ante fores patrie. Non sic Carthaginis alme Immemores rear esse deos ut fortia Rome Menia non ausi ferro defendere, nostris 880 Menibus insultent. Furor huc attraxerit illos; Hec Fortuna potens populo spectacula Peno Miserit, ut quondam digitis auulsa cruentis Tot spolia. Ut modios curuo compleuimus auro, Contenti patrie rerum transmittere famam Tantarum, sic formoso nunc uincula collo Leta ducis Latii uictrix Carthago uidebit Et circumductos pecudum de more per urbem Romanos errare greges Leliumque loquacem Et uarium regem atque inopem, qui nostra reliquit 890 Arma fugax, hodie cuius, per numina testor Vos, Mauri Numideque, iugum uitate superbum! Massinissa suos repetit per uerbera seruos. Vos, Galli, certate odiis hostemque uetustum Nunc gladiis urgete nouis: hic campus, in orbe Collectas alio, longeuas expiet iras. At uos, o Ligures, quos me et mea fata secutos Per mare, per terras nulli cessisse labori Hic uideo, pugnate, precor! Si digna manebunt Premia uictores, non uos, michi credite, uallis [7,900] Hispida, nec regio abruptis imperuia saxis, Sed campi pingues et ditia rura tenebunt Italie, uesterque pauor stimulusque silebit, Roma ferox. Vos, cara michi dilectaque multum Agmina, uosque, mei ciues, impulsibus ullis Non opus aut monitis: patriam spectate trementem Hostilesque faces atque impia pila pauentem; Et notos muros, ubi prima infantia uobis Exacta est, ubi tot meriti duxistis honores, Tot letos festosque dies; ubi busta cinisque 910 Maiorum et memori stant scripte in marmore laudes. Omnis in armatis patrie fiducia dextris Et uestra uirtute sita est: succurrite fesse! Uxores uobis dulcesque occurrere natos Deprecor et trepidas matres sacramque parentum Canitiem, et patrii curam superesse sepulcri." Nondum finierat, magnusque in uerba ferebat Impetus ardentem, subito cum classica et omnes Romane cecinere tube, clamorque tremendus Ortus ab aduerso celum compleuit et auras, 920 Ac strepitu horrisono uolucres hesere uolantes; Quo cunte concusse acies, trepidique elephantes In sua precipiti redierunt agmina cursu Turbaruntque loco, compulsaque cornua retro Cesserunt. O ceca hominum mens, inscia rerum Consiliisque illusa tuis! Quos agmine primo Presidium cauti ducis anxia cura locarat, Hi stragem peperere suis primamque ruinam! Hic fragor Hanibalem medio sermone loquentem Auertit, ueluti subitum si forte canenti 930 Obstrepat et scisso descendat Iupiter axe, Ille silet tremuloque modos sub gutture frangit Attollitque oculos et celum suspicit atrum. Verum tam uariis totiens dux casibus olim Iactatus, totiens dubiis exercitus armis, Perstat et aduersos speculatur turbidus hostes, Increpitansque metus, uires animosque fluentes Colligit, excurritque fremens, seque obuius offert. Sicut aper, rapidis postquam latratibus actus Vulnificos instare canes atque arma sequentum 940 Aduertit, iam terga riget, iam subrigit aures, Hinc preceps in tela ruit; sic feruidus ibat Hanibal, egregiique animam patris ore uocabat. Stabat ab aduerso iuuenis tunc impiger acri Massinissa animo, qui mox fluitantia cernens Cornua Penorum, trepidos irrumpit in hostes, Et quacumque uiam facit ingens belua, raptim Insequitur; similique fretus duce Lelius inter Irruit armorum cumulos tempusque locumque Arripit; obstantes cedit, fugientibus instat. [7,950] Scipio magnanimus uiolenti more leonis, Qui catulis festinet opem siluasque ferasque Obruat, in medios stricto penetrauerat ense. Illum tote acies, illum miratur ab alto Iupiter, et nostro sibi num foret emulus orbe Sol stetit ambiguus: rutilo sic totus in auro Fulgebat, sic purpureo radiabat amictu, Sic rigidis nitidus iuuenis splendebat in armis. Postquam est ad ueros peruentum cominus hostes, Romani Penique manus miscere cruentas 960 Ceperunt. Ingens et inexorabilis urget Ira duces populosque duos; nec Martius usquam Impetus asperior, nec acerbior ulla per orbem Pugna fuit. Nec enim pretio conducta gerebat Bella cohors. Aderant proprio qui sanguine uellent, Quas ipsi ediderant, odiorum extinguere flammas. Unus amor cuntisque adeo legionibus una Mens erat: ulcisci iustos uel morte dolores. Punica perfidia et Romana superbia passim Vocibus alternis uulnus iactantur ad omne: 970 Iurgia et infames questus, et tempore eodem Hic sonus, hic iugulis extorta silentia cesis; Annua nunc Penis et amara tributa subactis, Nunc fraus et capto strages indigna Sagunto, Et quicquid Rabies odio flammata uetusto Armatis dictare solet. Coit omnis in unum Offense cumulus longique iniuria belli. Pectora pectoribus tunduntur et ensibus enses, Vulnera uulneribus, mortes quoque mortibus atre Miscentur: iuuat insertis descendere ad umbras 980 Visceribus, Manesque nouo turbare tumultu, Pugnantesque animas Herebo transferre silenti. Heu furor! et quanto satius uixisse quietus Finibus in patriis populus potuisset uterque! Non sinit ambitio cecique superbia cordis Et sitis, eterna que spe succendit habendi Mortales, uritque animos et trudit in enses. Confligunt infense acies; nec publica tantum Hos odia exagitant; credit sua uulnera quisque Et patris fratrisque necem, dum percutit hostem, 990 Ulcisci. Usque adeo mentes offensa uetusta Asperat! atque odio leuius certare recenti Impellunt sua castra duces et uocibus altis Accendunt animos et honesta pericula monstrant Ac subeunt. Species uisa est pulcerrima mortis Pro patria pepigisse animam. Vis ampla furorum Armorumque dabat strepitus gemitusque cadentum Confusos horrore sonos. Iam sanguinis altus It fluuius camposque rigat fumantibus undis, Iamque furens operit uoluitque cadauera torrens. [7,1000] Mons quoque corporibus prostratis surgit equorum Atque uirum, rabidosque iugis iam separat hostes. Non sic attonitos Egeo litore nautas Expauisse rear, quibus insula nata repente Est prope Therasiam; quod monstrum doctus aruspex Romano dedit imperio Macedumque ruine; Nauita sed transtro rudis ac stupefactus adhesit. Ceperat interea pugna superatus iniqua Auxiliaris eques Penorum excedere campo. Insequitur uictor profugos. Iam sparsa sequendo 1010 Ipsa uiam cumulos inter reperire laborat Cesorum, Romana acies: pars scandere in altum Et dubio titubare gradu, pars lubrica circum Arua tenens, sparsis aditum tentare maniplis. Signiferi fluitare etiam armorumque magistri: Et poterat uincendo uagus felicia miles Bella repentinis preuertere cladibus, atque Illustrem fedare diem, ni prouidus alti Scipio consilii, reuocantia signa dedisset. Cognita nam postquam iusso tubicine campis 1020 Vox sonuit, tenuere gradum signumque secuti In primos rediere globos. Hinc agmina rursus Turbine concurrunt alio, sed uiribus isdem; Ethere dispersos ueluti cum turbidus Auster Arctauit nimbos, siluitque repressa parumper, Dum tonat, hinc pluuiis et grandine mixta resurgit Tempestas inimica satis. Excesserat ardens Scipio iam colles immensa strage coactos, Collatisque iterum signis et uiribus ambe Miscebant acies equato prelia campo. 1030 Solicitum spectasse Deum tot funera gentis Indomite, tantosque truci sub Marte labores Crediderim, seu quis ualidis foret exitus armis. Hoc equidem mundi campo commissa patenti Nutabat Fortuna die, quis iura supremi Imperii summumque gradum, quis sceptra teneret. Fauisset si forte etenim sors ultima Peno, Quis dubitet quin immensum dominata per orbem Impia Carthago rerum tenuisset habenas, Romanumque nichil foret hec in tempora nomen? 1040 Itala barbaricis tellus lacerata colonis Mutasset genus egregium, maiorque fuisset Africa. Si potuit nomen sibi Grecia inermis Imposuisse suum, quanto magis Africa uictrix! Sed miserata pios diuina Potentia nobis Succurrit, talemque uirum peioribus annis Italie dedit afflicte, qui fortia bella Fortior exciperet, qui non presentia tantum, Sed uentura etiam discrimina pelleret unus; Temporibus cui tuta suis innixa maneret [7,1050] Et cui libertas seruanda sequentibus annis. Iam media Sol almus equos regione trahebat Etherea et tantas spectabat territus iras. Impiger et nullo defessus membra labore, Non estu, non uulneribus, non nube calentis Pulueris, extremas manibus tentare procellas Scipio tendebat, cuneus quo densior illum Et ducis aduersi facies optata uocabat. Ac uelut Ethneo descendens uertice uastat Flamma cauernosi conuexa trementia montis, 1060 Et scopulos ruit obstantes arbustaque frangit Obuia, sulfuree reboant simul undique ualles, Sic ferus et simili prosternit turbine cunta Scipio, sepe monens: "Miles Romane, precor te: Aut uince aut morere: mecum nunc ultima tenta. Hec uia uel Romam, uel certo tramite ducit Ad superos". Hec uociferans intrabat in agmen Hanibalis. Contra ille graui cum mole ruentem Excipit impauidus. Confligunt fulmina Martis, Hinc Scipio, hinc Hanibal; cernensque ex ethere Mauors 1070 Miratur tales terris superesse magistros Militie, tales operum ferrique ministros. Hic precor ut mendax desistat Grecia tandem Nominibus certare ducum; pudeatque referre Imbelles Asie populos Gangemque subactum. Parthorum sileant reges et Persidis aruis Exiguo spectata phalanx; nec conserat ipsa Troia manum Priamique domus cantata poetis Graiorum et nostris; non regum quisquis odoro Crine fluens atque Assirio crispatus amictu. 1080 His campis non Inde acies, non fluxa per armos Purpura, non leuibus tantum confisa sagittis Turba fugax; uerum hinc armis innata, uirenti Robore subsistens Italo Romana iuuentus Arma tulit: contra assiduis exercita bellis Agmina Penorum, quibus est Hispania testis Virtutis Latiumque magis; que mille per arua Romanos hominum uictores omniaque ausos Iam pessum ferro dederant et fortibus armis. Has inter gentes alio certamine longe 1090 Concursum est, aliis animis. Iam uera fatenti Viribus hec acies preit, hec leuitate; sed unum est Parque odium ambabus. Vix tandem fessa parumper Cedebat Penorum acies. Tum feruidus ira Hanibal exclamat: "Non hec tibi signa, retrorsum, Furcifer, ut referas dederam. Quin pergis? et illa Hostibus in mediis potius discerpta relinque. Heu michi! quo ruitis? Non est uia recta. Venite: Hac hostem reperire licet. Carthaginis estis Sic memores? Hac forte domum remeare putatis? [7,1100] Erratis, miseri ciues! Hec carceris una Exiliique uia est." Hec dicens ibat in hostes Solus et intrepidus. Cuntas sic ille pudore Et uictas pietate ducis firmasse cohortes Visus erat; bellumque ingens renouataque cedes Ceperat. Urgebat Scipio primusque premebat Obstantes cuneos et funera crebra serebat: Perfidiam numquid tam longa inferre uidebo Prelia Virtuti? Non sic pietatis auite Oblitos rear esse deos. Concurrite fortes 1110 Pectoribus manibusque, uiri! Victoria presto est." Talia iactabat stricto mucrone tremendus. Iamque referre pedem paulatim exterritus hostis: Mox magis atque magis; nec iam reuerentia tanti Ulla ducis retinere diu potuisset in armis. Ecce autem pariter redeuntes hoste fugato Rex Leliusque retro fessos Improuisi a tergo inuadunt. Ilicet ergo Cepta prius sensim laxis fuga pergit habenis; Nec patrie pietas, proprii nec cura pudoris 1120 Nec decus Hanibalis quicquam ualuere precesque. Ille uidens fractas acies et terga suorum Versa metu, rapidum trepida formidine tandem Voluit equum campoque fugit lacrimosus aperto, Accusansque omnes hominesue deosue, propinquum Peruenit Adrumetum. Illic menibus urbis amice Substitit. Hinc iterum Peno reuocante senatu Digreditur. Postquam attonite sub menia uentum Est patrie, non ille forum, non publica templa, Sed furtim petiisse larem contentus et ima 1130 Sede diu mestus, latebris sese abdidit atris.