HISTORIAE ADVERSUM PAGANOS. LIBER SEPTIMUS ( I - XXV). [1] Sufficientia ut arbitror documenta collecta sunt, quibus absque ullo arcano, quod paucorum fidelium est, probari de medio queat, unum illum et uerum Deum, quem Christiana fides praedicat, et condidisse mundum creaturamque eius, cum uoluit, et disposuisse per multa, cum per multa ignoraretur, et confirmasse ad unum, cum per unicum declaratus est, simulque potentiam patientiamque eius multimodis argumentis eluxisse. 2 in quo quidem angustas deiectasque mentes offendi paulisper intellego, quod tantae potentiae patientia tanta miscetur. si enim potens erat, inquiunt, creare mundum, componere pacem mundi, insinuare mundo cultum ac notitiam sui, quid opus fuit tanta uel, ut ipsi sentiunt, tam perniciosa patientia, ut in ultimo erroribus cladibus laboribusque hominum fieret, quod a principio uirtute eius, quem praedicas, Dei sic potius coepisse potuisset? 3 quibus quidem ueraciter respondere possem, ad hoc ab initio creatum et institutum humanum genus, ut sub religione cum pace sine labore uiuens fructu oboedientiae aeternitatem promereretur, sed abusum bonitate creatoris libertatem indulgentis in contumaciam uertisse licentiam atque ex contemptu in obliuionem defluxisse, 4 iustamque nunc esse patientiam Dei et iustam in utramque partem, ut nec contemptus disperdat in totum cui misereri uelit et affici laboribus dum uelit sinat contemptus potens; deinde subsequens esse, iuste semper adhibere quamuis ignoranti gubernationem, cui aliquando pie restituturus sit paenitenti antiquae gratiae facultatem. 5 sed haec quoniam, etsi uerissime fortissimeque dicuntur, fidelem tamen atque oboedientem requirunt, mihi autem, uidero an aliquando credituris, certe nunc cum incredulis actio est, promptius ea proferam, quae ipsi etsi probare noluerint, inprobare non possint. 6 Itaque, quantum ad conscientiam humanarum mentium pertinet, utrique sub reuerentia religionis et confessione cultuque supernae potentiae uiuimus, distante dumtaxat fide; quia nostrum est, fateri ex uno et per unum Deum constare omnia, illorum, tam multos deos putare quam multa sunt. 7 si potentiae Dei, inquiunt, quem praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eiusdem obfuit, ut ante non fieret? quibus sub eodem uerbo respondebitur: si potentiae deorum, quos praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eorundem obfuit, ut ante non fieret? 8 an ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat? an illi non colebantur? an haec necdum idonea imperio uidebatur? si non dum erant dii, cessat intentio; in quid enim iam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem inuenio naturam ? si autem erant dii, aut potentia eorum, ut ipsi iudicant, aut patientia in culpa est: uel patientia, si fuit, uel potentia, si defuit. 9 aut, si magis suadibile uidetur fuisse tunc quidem deos, qui prouehere potuissent, sed nondum exstitisse Romanos, qui prouehi iure possent, nos auctorem rerum potentiam, non artificem scientiam quaerimus. de diis quippe, ut putant, magnis, non de fabris uilissimis quaestio est, quibus nisi materia accedat, ars cessat. 10 si enim praescisse illis ac uoluisse praesto semper fuit, immo etiam subiacente praescientia, quia apud omnipotentiam de operibus dumtaxat suis hoc est praescire quod uelle quodcumque illud praesciebatur, cui uoluntas adstipularetur, non exspectari oportuit sed creari; maxime cum et Iouem illum suum aceruos formicarum in populos hominum ludo uertere solitum ferant. 11 porro autem de cura caerimoniarum nec recensendum arbitror, quoniam inter sacra continua incessabilibus cladibus nullus finis ac nulla requies fuit, nisi cum saluator mundi Christus inluxit: cuius aduentui praedestinatam fuisse imperii Romani pacem, etsi iam sufficienter ostendisse me arbitror, tamen paucis adhuc supplere conabor. [2] Principio secundi libelli cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa conuenienter inter Babylonam urbem Assyrriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi: 2 fuisse illud primum, hoc ultimum imperium; illud paulatim cedens, at istud sensim conualescens; defluxisse illi sub uno tempore nouissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc inuadente Cyro captam uelut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis; 3 praecipue cum, uindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus seruiebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. 4 praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab oriente fuerat, et Romanum, quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione breuibus uicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. 5 orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent; 6 Carthaginem uero uniuersae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant. 7 dictum est etiam, uastatae per Medos Babyloniae et inruptae per Gothos Romae pares admodum annorum numeros cucurrisse. 8 Nunc autem his illud adicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum regnorum locorumque omnium Deum. 9 regnum Carthaginiense a conditione usque ad euersionem eius, paulo amplius quam septingentis annis stetit, aeque regnum Macedonicum a Carano usque ad Persen paulo minus quam septingentis; utrumque tamen septenarius ille numerus, quo iudicantur omnia, terminauit. 10 Roma ipsa etiam, quamuis ad aduentum Domini Iesu Christi perfecto proueheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit. 11 nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim uicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Liuius, maiore incendio uastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam uim pecuniae ex aerario publico largitus sit. 12 poteram quoque ostendere eundem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione reuocarer. 13 illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini - quamuis et pater eius Belus obscure primus regnasse referatur - illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus; 14 deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti Caesaris - quamuis et pater eius Caesar metator imperii potius quam imperator exstiterit - istius ergo Caesaris, posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno quadragensimo secundo natus est Christus, qui Abrahae sub Nino primo rege fuerat repromissus. 15 natus est autem VIII kalendas Ianuarias, cum primum incrementa omnia anni uenientis incipiunt. ita factum est, ut, cum Abraham quadragensimo tertio anno natus sit, sub fine quadragensimi secundi natiuitas Christi conueniret, ut iam non ipse in parte tertii anni sed in ipso potius tertius annus oreretur. 16 qui annus quantis, quam nouis quamque inusitatis bonis abundauerit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror: toto terrarum orbe una pax omnium non cessatione sed abolitione bellorum, clausae Iani gemini portae extirpatis bellorum radicibus non repressis census ille primus et maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen uniuersa magnarum gentium creatura iurauit simulque per communionem census unius societatis effecta est. [3] Igitur anno ab urbe condita DCCLII natus est Christus salutarem mundo adferens fidem, uere petra medio rerum posita, ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet saluaretur; uere ignis ardens, quem qui sequitur inluminatur, qui temptat exuritur; 2 ipse est Christus, Christianorum caput, saluator bonorum, malorum punitor, iudex omnium, qui formam subsecuturis uerbo et opere statuens, quo magis doceret patientes in persecutionibus, quas pro uita aeterna exciperent, esse oportere, mox ut uirginis partu editus mundo apparuit, de passionibus suis coepit. namque eum rex Iudaeae Herodes simul ut natum conperit, necare decreuit plurimosque tunc paruulos, dum unum insectatur, occidit. 3 hinc malignis inprobe incurrentibus digna punitio est; hinc, in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum perniciose inquietatur, blasphemantium poena est, securis per omnia fidelibus Christianis, quibus aut aeternae uitae requies in tuto aut etiam huius in lucro est. quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam. 4 postquam redemptor mundi, Dominus Iesus Christus, uenit in terras et Caesaris censu ciuis Romanus adscriptus est, dum per duodecim, ut dixi, annos clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohibentur, Gaium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque prouincias misit. 5 qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. quod Augustus ubi per eum conperit, prauo usus iudicio prudenter fecisse laudauit. 6 itaque anno imperii Caesaris quadragesimo octauo adeo dira Romanos fames consecuta est, ut Caesar lanistarum familias omnesque peregrinos, seruorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi urbe praeceperit. ita peccante principe in sanctum Dei et correpto per famem populo quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. 7 deinde, ut uerbis Corneli Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos nouae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. hucusque Cornelius. 8 ceterum et tunc capta euersaque urbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiauerunt, extinctisque Iudaeis Titus, qui ad uindicandum Domini Iesu Christi sanguinem iudicio Dei fuerat ordinatus, uictor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit. 9 igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Ianus, tamen per multa ex eo tempora, quamuis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt. 10 unde etiam Dominus ipse Iesus Christus in Euangeliis, cum temporibus illis in summa tranquillitate uniuersus mundus ageret cunctasque gentes pax una uelaret et a discipulis suis interrogatus esset de conclusione temporum subsequentium, inter cetera sic ait: 11 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. uidete ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. tunc tradent uos in tribulationem et occident uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 12 hoc autem diuina prouidentia docens et credentes praemonendo firmauit et incredulos praedicendo confudit. [4] Anno ab urbe condita DCCLXVII post mortem Augusti Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus est mansitque in eo annis uiginti et tribus. 2 hic per semet ipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua grauia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium tumores conprimebantur. 3 sane quarto imperii eius anno Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphauit. 4 ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte cum magna et graui modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. 5 at postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae prouinciae, ad Tiberium imperatorem atque ad senatum rettulit de passione et resurrectione Christi consequentibusque uirtutibus, quae uel per ipsum palam factae fuerant uel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide deus crederetur. 6 Tiberius cum suffragio magni fauoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusauit edictoque constituit, exterminandos esse urbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. 7 Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque uoluntate faciebat, uoluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saeuissima bestia exarsit. 8 nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit; uiginti sibi patricios uiros consilii causa legerat: horum uix duos incolumes reliquit, ceteros diuersis causis necauit; Seianum praefectum suum res nouas molientem interfecit; 9 filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptiuus erat, manifestis ueneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. 10 referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut, qui spreuerant Christo rege saluari, rege Caesare punirentur. 11 huius tamen imperii anno duodecimo noua et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam uiginti milia hominum occidit. 12 dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes auidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo esse uoluisset. 13 deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus uoluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. 14 eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus tetraque nox subito obducta terris est et, sicut dictum est, Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem. 15 usque adeo autem neque lunam lumini solis neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam ea die lunam, tota caeli regione interiecta, longissime a conspectu solis afuisse et stellas tunc diurnis horis uel potius in illa horrenda nocte toto caelo fulsisse referatur. quod non solum sanctorum Euangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri adtestantur. 16 iam hinc post passionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt, continuae clades Iudaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter strepunt. 17 Tiberius siquidem iuuentutem eorum per speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli relegauit, reliquos gentis eiusdem uel similia sectantes urbe submouit sub poena perpetuae seruitutis, nisi obtemperassent. 18 sane Asiae ciuitates illo terrae motu dirutas tributo dimisso propria etiam liberalitate donauit. hic ambiguis signis ueneni obiit. [5] Anno ab urbe condita DCCXC tertius ab Augusto Gaius Caligula regnare coepit mansitque in imperio annis non plenis quattuor, homo omnium ante se flagitiosissimus et qui uere dignus Romanis blasphemantibus et Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus uideretur. 2 hic, ut breuiter magnitudinem crudelitatis eius expromam, exclamasse fertur: utinam populus Romanus unam ceruicem haberet. saepe etiam de condicione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. 3 O beata germina temporis Christiani, quantum praeualuistis in rebus humanis, ut etiam crudelitas hominis magis potuerit clades desiderare quam inuenire! ecce de tranquillitate generali feritas ieiuna conqueritur; furor impius intus Saeua sedens super arma et centum uinctus aenis Post tergum nodis fremit horridus ore cruento. 4 serui rebelles et fugitiui gladiatores perterruere Romam, euertere Italiam, Siciliam deleuerunt, iam paene uniuerso humano generi toto orbe metuendi; in diebus autem salutis, hoc est temporibus Christianis, conuellere quietem non potest uel Caesar infestus. 5 hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus quaerere hostem uiribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. cumque ibi Minocynobelinum Britannorum regis filium, qui a patre pulsus cum paucis oberrabat, in deditionem recepisset, deficiente belli materia Romam rediit. 6 isdem autem diebus Iudaei, qui iam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam seditione excitata, profligati caede atque urbe propulsi, expromendarum querellarum causa Philonem quendam, uirum sane in primis eruditum, legatum ad Caesarem miserant. 7 sed Caligula cum omnibus hominibus tum praecipue Iudaeis infestissimus, spreta legatione Philonis omnes Iudaeorum sacras sedes atque in primis antiquum illud in Hierosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium ac repleri statuis simulacrisque imperauit seque ibi ut deum coli praecepit. 8 Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones in Hierosolymis excepit ac fecit, tantis inrogante Gaio angoribus coartatus est, ut sua se transuerberans manu malorum conpendium mortis celeritate quaesierit. 9 Gaius Caligula libidinibus suis etiam illud sceleris adiecit, ut sorores suas primum stupro pollueret, deinde exilio damnaret. qui post omnes simul exules iussit occidi. ipse autem a suis protectoribus occisus est. 10 duo libelli in secretis eius reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptum erat: ambo lectissimorum uirorum utriusque ordinis, senatorii et equestris, nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta est et arca ingens uariorum uenenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur non sine magno piscium exitio, quos enecatos per proxima litora passim aestus eiecit. 11 Magnum reuera indicium miserentis Dei propter suffragium gratiae in populum continuo ex parte crediturum et propter irae temperamentum in populum tunc infideliter obstinatum, ut quanta multitudo hominum praeparatam mortem euaserit, ex multitudine interfectorum piscium disceretur omnibusque notesceret, quid tanta ueneni moles arte aucta agere in misera ciuitate potuisset, quae neglegenter effusa etiam maria corrupit. [6] Anno ab urbe condita DCCXCV Tiberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est mansitque in eo annis quattuordecim. 2 exordio regni eius Petrus, apostolus Domini Iesu Christi, Romam uenit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli uerbo docuit potentissimisque uirtutibus approbauit; atque exim Christiani Romae esse coeperunt. 3 sensit hoc conlatum fidei suae Roma beneficium. nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio ac republica in antiquum ordinem restituenda euerrendaque penitus Caesarum uniuersa familia senatus et consules decreuissent, 4 Claudius mox ut confirmauit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio, si esset coepta, saeuiret, biduum illud, quo de reipublicae statu infeliciter consultatum actumque fuerat, memoriae exemit omniumque factorum dictorumue in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit. 5 ita illam praeclaram et famosam Atheniensium amnestiam, quam quidem Romae inducere Iulio Caesare interfecto senatus Cicerone suadente temptauerat, sed Antonio et Octauiano propter ultionem extincti Caesaris inrumpentibus in inritum cesserat: hanc Claudius, quamuis multo truculentiore causa in caedem conspiratorum stimularetur, ultronea clementia nullo expetente firmauit. 6 accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum: siquidem Furius Camillus Scribonianus, Dalmatiae legatus, bellum ciuile molitus legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. 7 itaque die dato, ut in unum undique ad nouum imperatorem conueniretur, neque aquilae ornari neque conuelli quoquo modo signa moueriue potuerunt. exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus et conuersus in paenitentiam Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit seseque sacramento prioris militiae continuit. 8 tristius ac perniciosius urbi Romae nihil umquam fuisse quam bella ciuilia satis notum est. itaque propter aduentum apostoli Petri et tenera Christianorum germina uixdum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud ciuile bellum neget quisquam diuinitus esse conpressum. qui praeteritis temporibus de conpressione bellorum ciuilium simile probarit exemplum. 9 Claudius quarto imperii sui anno, cupiens utilem reipublicae ostentare se principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. itaque expeditionem in Britanniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur: transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat, 10 ibique - ut uerbis Suetoni Tranquilli loquar - sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adiecit imperio ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit. 11 Conferatur nunc, si cuiquam placet, sub una insula tempus et tempus, bellum et bellum, Caesar et Caesar - nam de fine nil confero, quoniam hoc felicissima uictoria, illud acerbissima clades fuit - et sic demum Roma cognoscat, per eius latentem prouidentiam in agendis rebus antea se partem felicitatis habuisse, cuius agnitione suscepta plenissima felicitate perfruitur, in quantum non tamen blasphemiarum offendiculis deprauatur. 12 Eodem anno imperii eius fames grauissima per Syriam facta est, quam etiam prophetae praenuntiauerant; sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolymam conuectis ab Aegypto frumentis Helena Adiabenorum regina conuersa ad fidem Christi largissime ministrauit. 13 Anno imperii eius quinto inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta. 14 Anno eius septimo sub procuratore Iudaeae Cumano in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coartato triginta milia Iudaeorum caede prostrata et conpressione suffocata referantur. 15 Anno eiusdem nono expulsos per Claudium urbe Iudaeos Iosephus refert. sed me magis Suetonius mouet, qui ait hoc modo: Claudius Iudaeos inpulsore Christo adsidue tumultuantes Roma expulit; 16 quod, utrum contra Christum tumultuantes Iudaeos coherceri et conprimi iusserit, an etiam Christianos simul uelut cognatae religionis homines uoluerit expelli, nequaquam discernitur. 17 Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conuiciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in Palatium refugiens furorem excitatae plebis euaserit. 18 Paruo autem intercedente tempore triginta et quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis causis interfecit; ipse autem manifestis ueneni signis est mortuus. [7] Anno ab urbe condita DCCCVIII Nero Caesar ab Augusto quintus principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis quattuordecim. Gai Caligulae auunculi sui erga omnia uitia ac scelera sectator immo transgressor, petulantiam libidinem luxuriam auaritiam crudelitatem nullo non scelere exercuit; siquidem petulantia percitus omnia paene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, adsumpto etiam uarii uestitus dedecore cerycas citharistas tragoedos et aurigas saepe sibi superasse uisus est. 2 libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem uel sorore ullaue consanguinitatis reuerentia abstinuisse referatur, uirum in uxorem duxerit, ipse a uiro ut uxor acceptus sit. 3 luxuriae uero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lauaret unguentis. qui etiam numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. 4 denique urbis Romae incendium uoluptatis suae spectaculum fecit; per sex dies septemque noctes ardens ciuitas regios pauit aspectus; 5 horrea quadro structa lapide magnaeque illae ueterum insulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt, ad monumentorum bustorumque deuersoria infelici plebe conpulsa. 6 quod ipse ex altissima illa Maecenatiana turre prospectans laetusque flammae ut aiebat pulchritudine tragico habitu Iliadam decantabat. 7 auaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactauerat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit; cuncta, quae flammae quoquo modo superfuerant, ipse abstulit; 8 centies centena milia sestertium annua ad expensas a senatu conferri sibi imperauit; plurimos senatorum nulla exstante causa bonis priuauit; negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. 9 crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem paene destituerit. sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem fratrem sororem uxorem ceterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostrauit. 10 auxit hanc molem facinorum eius temeritas impietatis in Deum. nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit ac per omnes prouincias pari persecutione excruciari imperauit ipsumque nomen exstirpare conatus beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. 11 mox aceruatim miseram ciuitatem obortae undique oppressere clades. nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta milia funerum in rationem Libitinae uenirent. Britannica deinde clades e uestigio accidit, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque clade et caede direpta sunt. 12 praeterea in oriente magnis Armeniae prouinciis amissis Romanae legiones sub iugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. in Asia tres urbes, hoc est Laodicia Hierapolis Colossae, terrae motu conciderunt. 13 at uero Nero postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognouit, totus animo ac spe concidit. cumque incredibilia perturbandae, immo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab urbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est. [8] Anno ab urbe condita DCCCXXIIII Galba apud Hispanias usurpauit imperium. qui mox, ut Neronis mortem conperit, Romam uenit; cumque omnes auaritia saeuitia segnitiaque offenderet, Pisonem sibi nobilem industriumque adulescentem in filium atque in regnum adoptauit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone iugulatus est. 2 Luit Roma caedibus principum excitatisque ciuilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub aduentu in urbem Petri apostoli diuinitus cohercita conuelli nullo modo ad excitandum ciuile bellum ualuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in urbe interfecto et Christianis poenarum diuersitate laniatis toto se orbe soluerunt. 3 de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt. 4 probent sane etiam inuiti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur: quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur et nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores minimo negotio sopirentur. 5 iam enim erat Romae quamuis persecutione uexata Ecclesia, quae iudici omnium Christo etiam pro inimicis et persecutoribus supplicaret. 6 igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interfectis, inter tumultus caedesque inuasisset imperium ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium conperisset, bellum ciuile molitus tribus primum leuibus proeliis, hoc est uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores uocant, contra Vitellianos duces congressus uictor exstitisset, quarto apud Bedriacum proelio cum animaduertisset suos uinci, mense tertio quam imperare coeperat sese interfecit. 7 Vitellius uictor Romam uenit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam uoracitatis appetitu humanam uitam probris adgrauaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum ceteris Flauianis in Capitolium compulit succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. 8 post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam Palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per uiam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octauo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura. 9 multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus aduersum senatum populumque Romanum indiscreta caede saeuitum est. [9] Anno ab urbe condita DCCCXXV, breui illa quidem sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. 2 namque, ut paulo altius repetam, Iudaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei cum omnibus undique malis circumuenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis praesidiis legatum quoque Syriae suppetias ferentem rapta aquila et caesis copiis fugauerunt. 3 ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum maiorem inter legatos habuit; nam multas et ualidas legiones secum in Syriam traiecit. itaque cum Iudaeos multis eorum oppidis captis in urbem Hierosolymorum praecipue ob diem festum congregatos obsidione clausisset, cognita Neronis morte hortatu plurimorum regum et ducum - maxime Iosephi Iudaeorum ducis sententia, qui captus cum in uincla coiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem sed imperatore soluendum - imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam; sed cognita interfectione Vitelli paulisper Alexandriae substitit. 4 Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros ciuitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore ui et mora opus fuit. 5 quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium uictoriae reseruaret. sed Ecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tam quam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit. 6 itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit. 7 sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium ueniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudaeorum diuersis actas condicionibus toto orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur. 8 Vespasianus et Titus imperatores magnificum agentes de Iudaeis triumphum urbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos uiginti triumphos, qui a conditione urbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru uectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, uictoriam reportasse. 9 qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque conpressis pacem totius orbis pronuntiauerunt et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post urbem conditam censuerunt. iure enim idem honos ultioni passionis Domini inpensus est, qui etiam natiuitati fuerat adtributus. 10 tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in inmensum respublica Romana prouehitur: siquidem Achaia Lycia Rhodus Byzantium Samus Thracia Cilicia Commagene tunc primum redactae in prouincias Romanis iudicibus legibusque paruerunt. 11 Nono autem imperii eius anno tres ciuitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit. 12 Vespasianus autem in uilla propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluuio uentris est mortuus. 13 Anno ab urbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur. 14 et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse. 15 Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est. [10] Anno ab urbe condita DCCCXXX Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. qui per annos XV ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus creuit, ut confirmatissimam toto orbe Christi Ecclesiam datis ubique crudelissimae persecutionis edictis conuellere auderet. 2 is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum uocari scribi colique iusserit. nobilissimos e senatu inuidiae simul ac praedae causa alios palam interfecit, alios in exilium trusit ibique trucidari imperauit. libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. plurimas urbis aedes destructis populi Romani rebus extruxit. 3 bellum aduersum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie, cum et in urbe ipse senatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum adsidua hostes caede conficerent. 4 nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce proelia quantaeque Romanorum clades, longo textu euoluerem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quamplurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus tamen prauissima elatus iactantia, sub nomine superatorum hostium de extinctis legionibus triumphauit. 5 idemque efferatus superbia, qua se deum coli uellet, persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperauit. quo tempore etiam beatissimus Iohannes apostolus in Patmum insulam relegatus fuit. 6 inter Iudaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus Dauid atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et inuidetur et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine Dauid, qui regnum possit adipisci. 7 continuo tamen Domitianus crudeliter in Palatio a suis interfectus est: cuius cadauer populari sandapila per uespillones exportatum atque ignominiosissime sepultum est. [11] Anno ab urbe condita DCCCXLVI - quamuis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit - Nerua admodum senex a Petronio praefecto praetorio et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus Traianum in regnum adoptauit, per quem reuera adflictae reipublicae diuina prouisione consuluit. 2 hic primo edicto suo cunctos exules reuocauit - unde et Iohannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit - emensoque anno imperii sui Nerua confectus morbo diem obiit. [12] Anno ab urbe condita DCCCXLVII Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerua tradente suscepit ac per annos decem et nouem tenuit. 2 apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuuium multas gentes subegit; regiones autem trans Euphraten et Tigrin sitas prouincias fecit; Seleuciam et Ctesiphontem et Babylonem occupauit. 3 in persequendis sane Christianis errore deceptus tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis ac detrectantes interfici praecepisset plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter ceteros iudices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conuenticula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem grauem ac formidulosam uideri, rescriptis ilico lenioribus temperauit edictum. 4 uerumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis priuatis publicisque rebus inpensis condita, repentino conflagrauit incendio, ut intellegeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monumentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. 5 terrae motu quattuor urbes Asiae subuersae, Elaea Myrina Pitane Cyme, et Graeciae ciuitates duae, Opuntiorum et Oritorum; tres Galatiae ciuitates eodem terrae motu dirutae; Pantheum Romae fulmine concrematum; terrae motus in Antiochia paene totam subruit ciuitatem. 6 incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diuersas terrarum partes exarserunt. nam et per totam Libyam aduersus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, uacua penitus terra abraso habitatore mansisset. 7 Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt. 8 sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleuerunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluuio uentris extinctus est. [13] Anno ab urbe condita DCCCLXVII Hadrianus, consobrinae Traiani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, uno et uiginti annis imperauit. 2 hic per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem, uirum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum libris de Christiana religione conpositis instructus atque eruditus, praecepit per epistulam ad Minucium Fundanum proconsule Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine obiectu criminis aut probatione damnare; 3 idemque continuo pater patriae in senatu ultra morem maiorum appellatur et uxor eius Augusta. Hadrianus rempublicam iustissimis legibus ordinauit; bellum contra Sauromatas gessit et uicit. 4 Iudaeos sane, perturbatione scelerum suorum exagitatos et Palaestinam prouinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos, quos illi Cocheba duce, cur sibi aduersum Romanos non adsentarentur, excruciabant; 5 praecepitque, ne cui Iudaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum ciuitate permissa: quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparauit et Aeliam uocari de praenomine suo praecepit. [14] Anno ab urbe condita DCCCLXXXVIII Antoninus cognomento Pius tertius decimus ab Augusto imperator creatus cum liberis suis Aurelio et Lucio uiginti et non plenis tribus annis rempublicam gubernauit adeo tranquille et sancte, ut merito Pius et pater patriae nominatus sit. 2 huius tamen temporibus Valentinus haeresiarches et Cerdo magister Marcionis Romam uenerunt. uerum Iustinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit benignumque eum erga Christianos homines fecit. Antoninus ad duodecimum ab urbe lapidem morbo correptus interiit. [15] Anno ab urbe condita DCCCCXI Marcus Antoninus Verus quartus decimus ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit mansitque in eo annis decem et nouem. hi primi rempublicam aequo iure tutati sunt. 2 bellum deinde contra Parthos admirabili uirtute et felicitate gesserunt. Annius Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologesus enim, rex Parthorum, graui eruptione Armeniam Cappadociam Syriamque uastabat. 3 sed Antoninus, per strenuissimos duces magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hydaspen fluuium sitam cum quadringentis milibus hominum cepit et cum fratre de uictoria Parthica triumphauit; ac non multo post, dum cum fratre in uehiculo sedet, casu morbi, quem apoplexian Graeci uocant, suffocatus interiit. 4 Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit. sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem uice in Asia et in Gallia graues praecepto eius exstiterunt multique sanctorum martyrio coronati sunt. 5 secuta est lues plurimis infusa prouinciis, totamque Italiam pestilentia tanta uastauit, ut passim uillae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta in ruinas siluasque concesserint. 6 exercitum uero Romanum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi nouo dilectu militum, quem triennio iugiter apud Carnuntium Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur. 7 hoc quidem bellum prouidentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula grauissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est. 8 nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret: 9 ad inuocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta uis pluuiae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. 10 quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam uictoriam et omnibus paene antiquorum titulis praeferendam rudi paruoque militum numero sed potentissimo Christi auxilio reportarunt. 11 exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi inuocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse uictoriam. 12 idemque Antoninus Commodum filium suum adsumpsit in regnum; praeteriti etiam temporis per omnes prouincias tributa donauit omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro iussit incendi seuerioresque leges nouis constitutionibus temperauit. postremo in Pannonia constitutus repentino morbo diem obiit. [16] Anno ab urbe condita DCCCCXXX Lucius Antoninus Commodus quintus decimus ab Augusto patri successit in regnum mansitque in eo annis XIII. 2 aduersus Germanos bellum feliciter gessit. ceterum per omnia luxuriae et obscenitatis dedecore deprauatus, gladiatoriis quoque armis saepissime in ludo depugnauit et in amphitheatro feris sese frequenter obiecit; interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animaduertit nobilitate industriaque excellere. 3 flagitia regis poena urbis insequitur. nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bybliothecam illam, maiorum cura studioque compositam, aedesque alias iuxta sitas rapaci turbine concremauit. deinde aliud incendium postea Romae exortum aedem Vestae et Palatium plurimamque urbis partem solo coaequauit. 4 Commodus cunctis incommodus in domo Vestiliani strangulatus interisse fertur, hostis generis humani etiam uiuus iudicatus. 5 Post hunc a senatu creatus est senex Heluius Pertinax sextus decimus ab Augusto. qui sexto mense quam regnare coeperat Iuliani iuris periti scelere in Palatio occisus est. 6 Iulianus interfecto Pertinace inuasit imperium sed mox a Seuero apud pontem Muluium bello ciuili uictus et interfectus est mense septimo postquam coeperat imperare. ita inter Pertinacem et Iulianum unus annus absumptus est. [17] Anno ab urbe condita DCCCCXLIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto destitutum adeptus imperium XVIII annis tenuit. 2 hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem adspirauerat, apud Cyzicum uicit et interfecit. 3 Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro cohercuit. Parthos Arabas Adiabenosque superauit. 4 quinta post Neronem persecutione Christianos excruciauit, plurimique sanctorum per diuersas prouincias martyrio coronati sunt. 5 hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Seueri caelestis ultio e uestigio acta subsequitur. nam continuo rapitur uel potius retrahitur in Galliam Seuerus e Syria ad tertium ciuile bellum; 6 unum iam enim Romae aduersus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. 7 Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur, ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit. 8 ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est. [18] Anno ab urbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem. 2 uixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est. 3 Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est. 4 Anno ab urbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelius Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor. 5 hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est. 6 Anno ab urbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander uicensimus primus ab Augusto senatus ac militum uoluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit; 7 cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curauit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen regem eorum maximo bello uictor oppressit. 8 Ulpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est. [19] Anno ab urbe condita DCCCCLXXXVII Maximinus uicensimus secundus ab Augusto nulla senatus uoluntate imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. 2 sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus et persecutionis et uitae finem fecit. qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et clericos, id est doctores, uel praecipue propter Origenem presbyterum miserat. 3 Anno ab urbe condita DCCCCLXLI Gordianus uicensimus tertius ab Augusto imperator creatus est mansitque in eo annis sex. nam Pupienus, interfector Maximini, et frater eius Balbinus, qui usurpauerant imperium, in Palatio mox interfecti sunt. 4 Gordianus admodum puer in orientem ad bellum Parthicum profecturus, sicut Eutropius scribit, Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat. 5 igitur Gordianus ingentibus proeliis aduersum Parthos prospere gestis suorum fraude haud longe a Circesso super Euphraten interfectus est. [20] Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus uicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem. 2 hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. 3 nec dubium est, quin Philippus huius tantae deuotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando uel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 4 ambo tamen quamuis diuersis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt. [21] Anno ab urbe condita millesimo quarto Decius, ciuilis belli incentor et repressor, occisis Philippis uicensimus quintus ab Augusto inuasit imperium tenuitque annis tribus. 2 idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit. 3 idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est. 4 Anno ab urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus uicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus uix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. 5 exeritur ultio uiolati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere prouincia Romana, nulla ciuitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque uacuata sit. 6 hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum nouis rebus studentem bellum ciuile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense inuasae tyrannidis extinctus est. [22] Anno ab urbe condita millesimo decimo duo imperatores uicensimo septimo post Augustum loco creati sunt: Valerianus in Raetia ab exercitu Augustus appellatus, Romae autem a senatu Gallienus Caesar creatus; mansitque Gallienus in regno infeliciter annis XV, respirante paulisper ab illa supra solitum iugi et graui pestilentia genere humano. prouocat poenam suam obliuiosa malitia. impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. 2 ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione totum Romanum imperium pestilentia magna uexauit. mentita est iniquitas sibi, prauo in perniciem suam circumuenta iudicio, pestilentiam communis casus esse accidentemque ex morbis mortem naturae finem esse non poenam. 3 rursus igitur atque in breui iram Dei sceleratis actionibus prouocat exceptura plagam, cuius aliquandiu meminisse cogatur. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octauus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. 4 Valerianus ilico, nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani ignominiosissima apud Persas seruitute consenuit, hoc infamis officii continua, donec uixit, damnatione sortitus, ut ipse adclinis humi regem semper, ascensurum in equum, non manu sua sed dorso attolleret. 5 et Gallienus quidem tam claro Dei iudicio territus tamque misero collegae permotus exemplo pacem ecclesiis trepida satisfactione restituit. sed non conpensat iniuriae ultionisque mensuram unius impii quamuis perpetua et super modum abominanda captiuitas contra tot milia excruciata sanctorum, iustorumque sanguis ad Deum clamans in eadem sese terra, ubi fusus est, uindicari rogat. 6 non enim de solo constitutore praecepti iusto supplicium iudicio flagitabatur sed etiam exsecutores delatores accusatores spectatores ac iudices, postremo omnes qui iniustissimae crudelitati uel tacita uoluntate adsentabantur - quia Deus secretorum cognitor est - quorum maxima per omnes prouincias pars hominum uersabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat. soluuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes laxatisque habenis in omnes Romanorum fines inuehuntur. 7 Germani Alpibus Raetia totaque Italia penetrata Rauennam usque perueniunt; Alamanni Gallias peruagantes etiam in Italiam transeunt; Graecia Macedonia Pontus Asia Gothorum inundatione deletur; nam Dacia trans Danuuium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania; Parthi Mesopotamiam auferunt Syriamque conradunt. 8 exstant adhuc per diuersas prouincias in magnarum urbium ruinis paruae et pauperes sedes, signa miseriarum et nominum indicia seruantes, ex quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram ad consolationem miseriae recentis ostendimus. 9 et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella ciuilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum Romanis barbarisque saeuientibus; sed cito ira Dei in misericordiam uertitur et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. 10 igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia inuasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; seditione tamen militum interfectus est. 11 Aemilianus apud Mogontiacum cum res nouas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem inuasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est. 12 huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at uero in oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu uicti repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo uincendo uenerunt. 13 Gallienus autem cum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inseruiret, occisus est. [23] Anno ab urbe condita MXXV Claudius uicesimus octauus uoluntate senatus sumpsit imperium statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque uastantes bello adortus incredibili strage deleuit. cui a senatu clipeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est; sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit. 2 Claudio mortuo Quintillus frater eius ab exercitu imperator electus, uir quidem unicae moderationis et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est. 3 Anno ab urbe condita MXXVII Aurelianus uicesimus nonus imperium adeptus quinque annis ac sex mensibus tenuit, uir industria militari excellentissimus. 4 expeditione in Danuuium suscepta Gothos magnis proeliis profligauit dicionemque Romanam antiquis terminis statuit. inde in orientem conuersus Zenobiam, quae occiso Odenato marito suo Syriam receptam sibi uindicabat, magis proelii terrore quam proelio in potestatem redegit. 5 Tetricum, in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum scribentemque etiam: Eripe me his, inuicte, malis ac per hoc proditorem exercitus sui, sine labore superauit. sic orientis et aquilonis receptor magna gloria triumphauit. urbem Romam muris firmioribus cinxit. 6 nouissime cum persecutionem aduersus Christianos agi nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pauore circumstantium ruit ac non multo post in itinere occisus est. [24] Anno ab urbe condita MXXXII Tacitus tricesimus adeptus imperium sexto mense occisus in Ponto est. post quem Florianus parem regni sortem ferens, tertio demum mense apud Tarsum interfectus est. 2 Anno ab urbe condita MXXXIII Probus tricesimus primus regnum sortitus obtinuit annis sex et mensibus quattuor. Gallias iam dudum a barbaris occupatas per multa et grauia proelia deletis tandem hostibus ad perfectum liberauit. 3 bella deinde ciuilia equidem plurimo sanguine duo gessit: unum in oriente, quo Saturninum tyrannide subnixum oppressit et cepit, aliud, quo Proculum et Bonosum apud Agrippinam magnis proeliis superatos interfecit. ipse autem apud Sirmium in turre ferrata militari tumultu interfectus est. 4 Anno ab urbe condita MXXXVIIII Carus Narbonensis tricesimus secundus suscepit imperium ac biennio tenuit. qui cum filios suos Carinum et Numerianum consortes regni effecisset, bello Parthico postquam duas nobilissimas Parthorum urbes Cochem et Ctesiphontem cepit, super Tigridem in castris fulmine ictus interiit. Numerianus, qui cum patre fuerat, rediens fraude Apri soceri sui interfectus est. [25] Anno ab urbe condita MXLI Diocletianus tricesimus tertius ab exercitu imperator electus annis uiginti fuit; statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum interfectorem Numeriani manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose uiuentem difficillimo bello et maximo labore superauit. 2 dehinc cum in Gallia Amandus et Aelianus collecta rusticanorum manu, quos Bacaudas uocabant, perniciosos tumultus excitauissent, Maximianum cognomento Herculium Caesarem fecit misitque in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari uirtute conposuit. 3 deinde Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in prouectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli uindicando accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret, quamobrem a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit ac Britannias occupauit. 4 igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragores concrepuerunt, Carausio in Britanniis rebellante, Achilleo in Aegypto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus etiam rex Persarum orientem bello premeret. 5 hoc periculo Diocletianus permotus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium uero et Maximianum Galerium Caesares legit. Constantius Herculii Maximiani priuignam Theodoram accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. 6 Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime uindicata ac retenta, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit Britanniamque post decem annos recepit. 7 Constantius uero Caesar in Gallia primo proelio ab Alamannis profligato exercitu suo, uix ipse subreptus est; secundo autem secuta est satis secunda uictoria: nam paucis horis sexaginta milia Alamannorum caesa referuntur. 8 at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses apud Alexandriam cepit et interfecit. sed inmoderata uictoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedauit. 9 praeterea Galerius Maximianus cum duobus iam proeliis aduersus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et uictus, amissis copiis ad Diocletianum refugit: a quo arrogantissime exceptus, ita ut per aliquot milia passuum purpuratus ante uehiculum eius cucurrisse referatur, 10 uerumtamen hac contumelia quasi cote ad uirtutem usus est, per quam detrita regii fastus robigine aciem mentis expediit. itaque mox per Illyricum et Moesiam undique copias contraxit raptimque in hostem reuersus, Narseum magnis consiliis uiribusque superauit. 11 extinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam acto, castra eius inuasit, uxores sorores liberosque cepit, immensam uim gazae Persicae diripuit, captiuos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. reuersus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est. 12 postea per eosdem duces strenue aduersus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde uicerunt: quorum copiosissimam captiuam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia. 13 Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, adfligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit, nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. 14 sequitur terrae motus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa hominum milia prostrata sunt. secundo persecutionis anno Diocletianus ab inuito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent ac iunioribus in rempublicam substitutis ipsi in priuato otio consenescerent. itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanium potestatem imperii simul cultumque deposuerunt. 15 Galerius et Constantius Augusti primi Romanum imperium in duas partes diuiserunt: Galerius Maximianus Illyricum Asiam et orientem, Constantius Italiam Africam et Gallias obtinuit; sed Constantius uir tranquillissimus, Gallia tantum [Hispaniaque] contentus, Galerio ceteris partibus cessit. 16 Galerius duos Caesares legit: Maximinum, quem in oriente constituit, et Seuerum, cui permisit Italiam, ipse in Illyrico constitutus. Constantius uero Augustus summae mansuetudinis et ciuilitatis in Britannia mortem obiit. qui Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.