[5,0] DE GESTIS LANGOBARDORUM. LIBER QUINTUS. [5,1] CAPUT PRIMUM. Confirmato itaque Grimoaldus regno apud Ticinum , non multo post tempore iam dudum pactam sibi Ariperti regis filiam, cuius germanum Godebertum exstinxerat, duxit uxorem. Beneuentanum uero exercitum, cuius auxilio regnum adeptus erat, multis ditatum muneribus remisit ad propria. Aliquantos tamen ex eis secum habitaturos retinuit, largissimas eis tribuens possessiones. [5,2] CAPUT II. Qui postquam comperit Bertaridum profugum Scythiam petiisse, et apud Cacanum demorari, eidem Cacano Auarum regi per legatos mandauit, ut si Bertaridum in suo regno detineret, pacem quam Langobardis et secum hactenus habuerat, deinceps habere non posset. Haec Auarum rex audiens, ascito Bertarido, dixit ei, ut in quam partem uellet pergeret, ne propter eum Auares cum Langobardis inimicitias contraherent . Bertaridus uero, haec audiens, Italiam ad Grimoaldum reuertens repetiit, audierat enim eum clementissimum esse. Igitur cum ad Laudensem ciuitatem uenisset, misit ante se ad Grimoaldum regem Hunulfum sibi fidelissimum uirum, qui suum ei aduentum nuntiaret. Hunulfus uero ad regem ueniens, Bertaridum in eius fide aduentare nuntiauit. Haec ille audiens, fidenter promisit in sua eum fide uenientem nihil mali passurum fore. Inter haec Bertaridus adueniens, ad Grimoaldum ingressus, cum eius se uestigiis aduoluere conatus esset, rex eum clementer retinuit, atque ad os suum ad osculumque erexit. Ad quem Bertaridus: Seruus tuus sum, inquit, sciens te Christianissimum et pium esse, cum possim inter paganos uiuere, fretus de tua clementia, ad tua uestigia ueni. Cui rex ut solebat iurando ita repromisit dicens: Per eum qui me nasci fecit, postquam in meam fidem ad me uenisti, nihil mali in aliquo patieris, sed ita de te ordinabo, ut decenter uiuere possis. Tunc ei in spatiosa domo hospitium praebens, eum post uitae laborem, habere requiem iussit, praecipiens eidem ex publico uictum, et quaecunque essent necessaria largius ministrari. Bertaridus uero cum ad hospitium sibi a rege praeparatum uenisset, mox ad eum Ticinensium ciuium coeperunt turmae concurrere, ut eum uel uiderent, uel pristina notitia cognitum salutarent. Verum quid non mala lingua irrumpere potest? Mox namque uenientes ad regem quidam maligni adulatores regi denuntiant, quia nisi Bertaridus citius uita priuaretur, ipse regnum protinus cum uita perderet; asseuerantes ob hoc ad eum totam concurrere ciuitatem. Hiis auditis Grimoaldus nimium credulus effectus, et quod promiserat oblitus, in innocentis Bertaridi statim necem accenditur, consiliumque iniit, qualiter eum, quia iam hora tardior erat, in crastinum uita priuaret. Cui denique ad uesperam diuersos cibos, uina quoque praecipua, uariaque potionum genera transmisit, ut eum inebriare posset, quatinus multa eadem nocte potatione resolutus, uinoque sepultus, de sua nihil salute cogitare ualeret. Tunc unus, qui de eius patris obsequio fuerat, cum eidem Bertarido ferculum regium attulisset, quasi eum salutaturus, sub mensa caput mittens, eidem secrete, quia rex eum occidere disponeret, nuntiauit. Bertaridus uero statim suo pincernae praecepit, ut sibi in phiala argentea non aliud quam aliquantulum aquae propinaret. Cumque hii qui diuersi generis potiones ei a rege deferebant, de uerbo regis eum rogarent ut totam phialam biberet, ille in honorem regis se totam bibere promittens, parum aquae libabat de argenteo calice. Qui ministri dum haec regi nuntiarent, quod ille auidissime biberet, rex laetus respondit: Bibat ebriosus ille, cras enim pariter eadem uina mista cum sanguine refundet. Bertaridus uero, Hunulfo citius ad se ascito, de sua morte ei consilium regis nuntiauit. Qui statim ad domum suam puerum misit, ut sibi lectisternia afferret, lectumque sibi iuxta stratum Bertaridi fieri praecepit. Nec mora, rex Grimoaldus suos satellites direxit, qui domum in qua Bertaridus quiescebat, ne aliquo modo effugere posset, custodire deberent. Cumque coena finita esset, et, egressis omnibus, Bertaridus tantum et Hunulfus, ac uestiarius Bertaridi, remansissent, qui utique ei satis erant fideles, consilium ei aperuit et obsecrauit eum ut cum Bertaridus fugeret, ipse eum quandiu posset intra eiusdem cubiculum quiescere simularet. Cumque ille se hoc facturum spopondisset, Hunulfus pannos suos lecticarios, et culcitram ursinamque pellem, supra dorsum ac ceruicem Bertaridi imposuit, eumque ex consilio quasi rusticanum seruum extra ianuam impellere coepit, multasque ei iniurias faciens, fuste eum percutere desuper, et urgere non cessabat, ita ut impulsus atque ictus saepius ad terram corrueret. Cumque eumdem Hunulfum regis satellites, qui ad custodiam positi erant, requirerent quid hoc esset: Seruus iste, inquit, nequam lectum mihi in cubiculo istius ebrii Bertaridi strauit, qui in tantum uino plenus est, ut quasi mortuus ita cubet. Sed satis est quod eius huc usque amentiam secutus sum, iam deinceps in uita domini regis in domo propria manebo. Haec illi audientes, et uera quae audierant esse credentes, laeti effecti sunt, et eum pariterque Bertaridum, quem putabant seruum, quia opertum ne agnosceretur habebat caput, locum illis dantes, abire permiserunt. Illis autem abeuntibus, uestiarius ille fidelissimus, obserato diligenter ostio remansit intrinsecus solus. Hunulfus uero Bertaridum de muri angulo, qui est a parte Ticini fluminis, per funem deposuit, eique quos potuit socios coniunxit. Qui arreptis quos in pastu inuenerant equis, eadem nocte ad Astensem properant ciuitatem, in qua Bertaridi amici manebant. Deinde Bertaridus quantocius Taurinensem urbem petens, ac post claustra Italiae transgressus, Francorum ad patriam peruenit. Sicque Deus omnipotens dispositione misericordi, et innocentem a morte eripuit, et ex animo bona facientem ab offensione regem seruauit. [5,3] CAPUT III. At uero rex Grimoaldus dum Bertaridum in hospitio suo quiescere putaret, ab eodem hospitio usque ad palatium suum acies hominum hinc et inde astare fecit, ut per eorum medium Bertaridus deduceretur, quatenus effugere minime posset. Cumque a rege missi uenissent, qui Bertaridum ad palatium euocarent, et ad ostium in quo eum quiescere putabant pulsassent, uestiarius ille, qui introrsus erat, rogabat eos dicens: Misericordiam cum eo facite, eumque paululum quiescere sinite, quia adhuc de itinere lassus, grauissimo somno deprimitur. Quod cum illi acquieuissent, hoc ipsum regi nuntiauerunt, quia adhuc Bertaridus graui somno quiesceret. Tunc ille: Sic inquit hesterno sero uino se adeo oppleuit, ut adhuc uigilare non possit? Quibus tamen praecepit, ut mox eum excitatum ad palatium deducerent. Qui uenientes ad ianuam cubiculi, in quo Bertaridum sperabant quiescere, coeperunt acrius pulsare. Tunc uestiarius ille rursum eos rogare coepit, ut quasi eumdem Bertaridum aliquantulum adhuc dormire permitterent. Qui irati uociterantes iam satis ebriosum illum quieuisse, mox calcibus eiusdem cubiculi ostium confringunt, ingressique Bertaridum in lectulo requirunt. Quem cum non inuenissent, ad requisita eum naturae residere suspicati sunt. Quem cum nec ibi reperissent, uestiarium illum interrogant, quid de Bertarido factum fuisset. Quibus ille fugisse eum respondit. Quem statim cupillis apprehensum furentes, eumque ad regis praesentiam perducentes, fugae Bertaridi hunc esse conscium, ideoque morte dignissimum dicunt. Quem rex dimitti praecepit, eumque per ordinem, qualiter Bertaridus effugisset, inquisiuit. Ille regi uniuersa sicut acta fuerant retulit. Tunc rex a circumstantibus requisiuit dicens: Quid uobis de homine isto uidetur, qui taliter perpetrauit? Tunc omnes una uoce responderunt, eum esse dignum multis suppliciis excruciatum interire. At rex: Per eum qui me nasci fecit, inquit, dignus est homo iste bene habere, qui se pro fide sui domini morti tradere non recusauit. Eumque mox inter suos uestiarios esse praecepit, admonens eum ut sibi eamdem fidem quam erga Bertaridum habuerat seruaret, multa se ei commoda largiturum promittens. Cum rex requireret quid de Hunulfo factum fuisset, nuntiatum est ei quod in beati archangeli Michaelis basilicam confugium fecisset. Qui mox ad eum misit, sponte promittens quod nihil pateretur mali, tantum in sua fide ueniret. Hunulfus uero talem regis promissionem audiens, mox ad palatium uenit, atque ad regis uestigia prouolutus, interrogatus ab eo est quomodo aut qualiter Bertaridus euadere potuisset. At ille cum ei cuncta ex ordine retulisset, rex eius fidem et prudentiam collaudans, omnes facultates eius, et quidquid habere poterat, eidem, clementer concessit. [5,4] CAPUT IV. Cumque post aliquod tempus rex Hunulfum inquireret, utrum uellet ipsis diebus cum Bertarido esse, ille iureiurando ait, cum Bertarido prius se uelle mori quam usquam alibi in summis deliciis uiuere. Tunc rex uestiarium illum requisiuit, dicens, utrum melius ei esset secum in palatio manere, an cum Bertarido in peregrinatione degere. Qui cum ei similia, sicut et Hunulfus, respondisset, rex eorum uerba benigne suscipiens, eorumque fidem collaudans, praecepit Hunulfo ut quidquid uellet de domo sua tolleret, pueros scilicet et equos, et diuersam supellectilem, et ad Bertaridum illaesus properaret. Pari etiam modo et uestiarium illum absoluit. Qui omnia sua secundum benignitatem regis sufficienter tollentes, cum eiusdem regis adiutorio, Francorum in patriam ad suum dilectum Bertaridum sunt profecti. [5,5] CAPUT V. Hac tempestate Francorum exercitus de prouincia egrediens, in Italiam introiuit: contra quos Grimoaldus cum Langobardis progressus, hac eos arte decepit. Fugere quippe se eorum impetum simulans, castra sua simul cum tentoriis et diuersis pariter referta bonis, praecipueque uini optimi copia, abductis hominibus, omnino uacua reliquit. Quo dum Francorum acies aduenissent, existimantes Grimoaldum cum Langobardis pauore deterritos castra integra reliquisse, mox laeti effecti certatim cuncta inuadunt, coenamque affluentissimam instruunt. Qui dum diuersis epulis, multoque degrauati uino somnoque quieuissent, Grimoaldus super eos post noctis medium irruens, tanta eos caede prostrauit, ut uix pauci ex eis elapsi ad patriam ualuerunt repedare. Qui locus ubi hoc gestum est praelium Francorum, usque hodie Riuus appellatur, nec longe distat ab Astensis ciuitatis moenibus. [5,6] CAPUT VI. His diebus Constantinus Augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam de Langobardorum manu eruere cupiens, Constantinopoli egressus, per littoralia iter habens Athenas uenit, indeque mare transgressus Tarentum applicuit. Qui tamen prius ad solitarium quemdam, qui prophetiae spiritum habere dicebatur, abiit studiose ab eo sciscitans utrum gentem Langobardorum, quae in Italia habitabat, superare et obtinere posset. A quo cum seruus Dei spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane, ita eidem Augusto respondit: Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quaedam ex alia prouincia ueniens, basilicam beati Ioannis Baptistae in Langobardorum finibus construxit, et propter hoc ipse beatus Ioannes pro Langobardorum gente continue intercedit. Veniet autem tempus quando ipsum oraculum habebitur despectui, et tunc gens ipsa peribit. Quod nos ita factum esse probauimus, quia ante Langobardorum perditionem, eamdem beati Ioannis basilicam, quae utique in loco qui Modicia dicitur est constituta, per uiles personas ordinari conspeximus, ita ut indignis, et adulteris, non pro uitae merito, sed praemiorum datione, isdem locus uenerabilis largiretur. [5,7] CAPUT VII. Igitur cum, ut diximus, Constans Augustus Tarentum uenisset, egressus exinde Beneuentanorum fines inuasit, omnesque pene per quas uenerat Langobardorum ciuitates cepit. Luceriam quoque opulentam Apuliae ciuitatem expugnatam fortius inuadens diruit, et ad solum usque prostrauit. Arentiam sane propter munitissimam loci positionem, capere minime potuit. Deinde cum omni suo exercitu Beneuentum circumdedit, et eam uehementer expugnare coepit, ubi tunc Romoaldus Grimoaldi filius, adhuc iuuenculus, ducatum tenebat. Qui statim ut imperatoris aduentum cognouit, nutritium suum nomine Sesualdum ad patrem Grimoaldum trans Padum direxit, obsecrans ut quantocius ueniret, filioque suo ac Beneuentanis, quos ipse nutrierat, potenter succurreret. Quod Grimoaldus rex audiens, statim cum exercitu filio laturus auxilium, Beneuentum pergere coepit. Quem plures ex Langobardis in itinere relinquentes, ad propria remearunt, dicentes: quia exspoliasset palatium, et iam non reuersurus repeteret Beneuentum. Interim imperatoris exercitus Beneuentum diuersis machinis uehementer expugnabat, e contra Romoaldus cum Langobardis fortiter restistebat. Qui quamuis cum tanta multitudine congredi manu ad manum, propter paucitatem exercitus, non auderet, frequenter tamen cum expeditis iuuenibus hostium castra irrumpens, magnas eisdem inferebat undique clades . Grimoaldus eius pater cum iam iamque properaret, eumdem nutritium eius, de quo praemisimus, ad filium misit, qui ei suum aduentum nuntiaret. Qui cum prope Beneuentum uenisset, a Graecis captus, imperatori delatus est. Qui ab eo unde ueniret requirens, ille se a Grimoaldo rege uenire, eumdemque regem citius aduentare nuntiauit. Statimque imperator exterritus consilium cum suis iniit, quatinus cum Romoaldo pacisceretur, ut Neapolim posset reuerti. [5,8] CAPUT VIII. Accepta ita obside Romoaldi sorore, cui nomen Gisa fuit, cum eodem pacem fecit. Eius uero nutritium Sesualdum ad muros duci praecepit, mortem eidem minatus, si aliquid Romoaldo, aut ciuibus de Grimoaldi aduentu nuntiaret, sed potius asseueraret eumdem minime uenire posse. Quod ille ita se facturum, ut ei praecipiebatur, promisit; sed cum prope muros aduenisset, uelle se Romoaldum uidere dixit. Qui Romoaldus cum citius aduenisset, sic ad eum locutus est: Constans esto, domine Romoalde, et habens fiduciam noli turbari, quia tuus genitor citius tibi auxilium praebiturus aderit. Nam scias eum hac nocte iuxta Sangrum fluuium cum ualido exeritu manere; tantum obsecro, ut misericordiam exhibeas meae uxori, et filiis, quia gens ista perfida me uiuere non sinet. Cumque hoc dixisset, iussu imperatoris caput eius abscissum est, atque cum belli machina, quam petrariam uocant, in urbem proiectum est. Quod caput Romoaldus sibi deferri iussit, idque lacrymans osculatus est, dignoque in loculo tumulari praecepit. [5,9] CAPUT IX. Metuens igitur imperator subitum Grimoaldi regis aduentum, dimissa Beneuenti obsidione, Neapolim proficiscitur. Cuius tamen exercitum Mittola Capuanus comes iuxta fluenta Caloris fluminis, in loco qui usque hodie Pugna dicitur, uehementer attriuit. [5,10] CAPUT X. Postquam uero imperator Neapolim peruenit, unus ex eius optimatibus, cui nomen Saburrus erat, ab Augusto, ut fertur, uiginti millia militum expetiit, seque cum Romoaldo pugnaturum, uictoremque spopondit. Qui cum accepto exercitu ad locum cui Forinus nomen est aduenisset, ibique castra posuisset, Grimoaldus, qui iam Beneuentum aduenerat, haec audiens, contra eum proficisci uoluit. Cui filius Romoaldus: Non est opus, inquit, sed tantum partem nobis de exercitu uestro tribuite. Ego, Deo fauente, cum eo pugnabo, et cum uicero, maior utique gloria uestrae potentiae adscribetur. Factumque est, et accepta aliqua parte de patris exercitu, pariterque cum suis hominibus contra Saburrum proficiscitur. Qui prius quam bellum cum eo iniret, a quatuor partibus tubas insonare praecepit, moxque super eos audenter irruit. Cumque utraeque acies forti intentione pugnarent, tunc unus de exercitu regis nomine Amalongus, qui regium contum ferre erat solitus, quemdam Graeculum eodem conto utrisque manibus fortiter percutiens, de sella super quam equitabat sustulit, eumque in aera super caput suum leuauit. Quod cernens Graecorum exercitus, mox immenso pauore perterritus, in fugam conuertitur, ultimaque pernicie caesus, sibi fugiendo mortem, Romoaldo et Langobardis uictoriam peperit. Ita Saburrus, qui se imperatori suo uictoriae tropaeum de Langobardis promiserat patrare, ad eum cum paucis remeans ignominiam deportauit. Romoaldus uero, patrata de inimicis uictoria, Beneuentum triumphans reuersus est, patrique gaudium et cunctis securitatem sublato hostium timore conuexit. [5,11] CAPUT XI. At uero Constans Augustus, cum nihil se contra Langobardos gessisse conspiceret, omnes saeuitiae suae minas contra suos, hoc est Romanos retorsit. Nam egressus Neapoli Romam perrexit. Cui sexto ab urbe milliario Vitalianus Papa cum sacerdotibus et Romano populo occurrit. Qui Augustus cum ad beati Petri limina peruenisset, obtulit ei pallium auro textum: et manens apud Romanos diebus duodecim, omnia quae fuerant antiquitus instituta ex aere in ornamentum ciuitatis deposuit, in tantum, ut etiam basilicam beatae Mariae, quae aliquando Pantheon uocabatur, et conditum fuerat in honorem omnium deorum, et iam ibi per concessionem superiorum principum, locus erat omnium martyrum, discooperiret, tegulasque aereas exinde auferret, easque simul cum aliis omnibus ornamentis Constantinopolim transmitteret. Deinde reuersus imperator Neapolim, itinere terreno perrexit in ciuitatem Regium. Ingressusque Siciliam per indictionem septimam, habitauit in Syracusa, et tales afflictiones imposuit populo, seu habitatoribus, uel possessoribus Calabriae, Siciliae, Africae atque Sardiniae, quales antea nunquam auditae sunt, ita ut etiam uxores a maritis, uel filii a parentibus separarentur. Sed et alia multa, et inaudita illarum regionum populi sunt perpessi, ita ut nulli spes uitae remaneret. Nam et uasa et cimelia sanctarum Dei ecclesiarum imperiali iussu et Graecorum auaritia sublata sunt. Mansit autem imperator in Sicilia ab indictione septima usque in duodecimam; sed tandem tantarum iniquitatum poenas luit, atque dum se in balneo lauaret, a suis exstinctus est. [5,12] CAPUT XII. Interfecto igitur apud Syracusas Constante imperatore, Mecetius in Sicilia regnum arripuit, sed absque Orientalis exercitus uoluntate. Contra quem Italiae militiae milites, alii per Istriam, alii per partes Campaniae, alii uero a partibus Africae, et Sardiniae uenientes, uehementer in Syracusas irruerunt, eumque uita priuauerunt. Multi ex iudicibus eius detruncati, multique Constantinopolim perducti sunt, cum quibus pariter et falsi imperatoris caput est deportatum [5,13] CAPUT XIII. Haec audiens gens Saracenorum, quae Alexandriam et Aegyptum peruaserat, subito eum multis nauibus uenientes Siciliam inuadunt, Syracusus ingrediuntur, multamque stragem faciunt populorum, uix paucis euadentibus, qui per munitissima castra et iuga confugerant montium. Auferentes quoque praedam nimiam, et omne illud quod Constans Augustus a Roma abstulerat ornatum in aere et diuersis speciebus, sicque Alexandriam reuersi sunt . [5,14] CAPUT XIV. Porro regis filia, quam de Beneuento obsidem nomine Gisa sublatam diximus, Siciliam ueniens, diem clausit extremum. [5,15] CAPUT XV. Hoc tempore tantae pluuiae tantaque tonitrua fuerunt, quanta ante nullus meminerit hominum, ita ut innumera hominum et animantium millia fulminibus essent perempta. Eo anno legumina, quae propter pluuias colligi nequiuerant, iterum renata et ad maturitatem usque perducta sunt . [5,16] CAPUT XVI. At uero Grimoaldus, ereptis Beneuentanis et eorum prouinciis a Graecis, apud Ticinum ad palatium suum, repedare disponens, Trasemundum qui dudum Capuae comes fuerat, et ei ad percipiendum regnum strenuissime paruerat, data ei in matrimonium sua filia, Romoaldi altera sorore, eum post Attonem, de quo superius diximus, apud Spoletum ductorem fecit indeque Ticinum reuersus est. [5,17] CAPUT XVII. Siquidem, ut superius praemiseramus, Grasulfo Foroiulianorum duce defuncto, successor eius in ducatu Ago datus, de cuius nomine usque hodie domus quaedam intra Forum-Iulii constituta domus Agonis appellatur. Quo Agone mortuo, Foroiulianorum ductor Lupus efficitur. Hic Lupus in Grados insulam, quae non longe ab Aquileia est, cum equestri exercitu, per stratam, quae antiquitus per mare facta fuerat, introiuit. Et depraedata ipsa ciuitate, Aquileiensis Ecclesiae thesauros exinde auferens deportauit. Huic Lupo quando Grimoaldus Beneuentum perrexit, suum palatium commendauit. [5,18] CAPUT XVIII. Qui Lupus dum rege absente multa insolenter apud Ticinum egisset, quippe quia eum reuersurum non aestimaret, reuertente rege, sciens eidem ea quae non recte gesserat displicere, Forum-Iulii petens, contra eumdem regem suae nequitiae conscius rebellauit. [5,19] CAPUT XIX. Tunc Grimoaldus nolens ciuile bellum inter Langobardos excitare, regi Auarum Cacano mandauit ut in Forum-Iulii contra Lupum ducem cum exercitu ueniret, eumque bello protereret. Quod et factum est. Nam ueniente Cacano cum magno exercitu in loco qui Fluuius dicitur, sicut nobis retulerunt seniores uiri qui in ipso bello fuerunt, per tres dies Lupus dux cum Foroiulianis aduersus Cacani exercitum conflixit. Et prima quidem die ualidum eius exercitum paucis suis uulneratis prostrauit; secunda uero die iam aliquantis e suis uulneratis, et mortuis, pari modo multos ex Auaribus exstinxit. Tertia uero die iam pluribus ex suis sauciatis, siue peremptis, nihilominus magnum Cacani exercitum deleuit, praedamque copiosam inuasit. At uero die quarto tantam super se multitudinem conspexerunt uenientem, ut uix per fugam euadere possent. [5,20] CAPUT XX. Ibi itaque Lupo duce perempto, reliqui qui remanserant, sese per castella communiunt. Auares uero per omnes eorum fines discurrentes, cuncta rapinis inuadunt, uel supposito igne comburunt. Qui cum per aliquot dies hoc facerent, a Grimoaldo eis mandatum est, ut iam a deuastatione quiescerent. Qui legatos ad Grimoaldum mittunt dicentes Forum-Iulii se minime relicturos, quam armis propriis conquisissent. [5,21] CAPUT XXI. Tunc Grimoaldus, necessitate compulsus, exercitum coadunari praecepit, quatenus Auares de suis finibus exturbaret. In medio itaque campo sua castra contra Auarum hostium componens, cum exercitus partem exiguam haberet, et Cacanus ad eum legatos mitteret, eosdem ipsos, quos habebat diuerso habitu, uariisque instructos armis, ante oculos legatorum per dies aliquot, quasi nouus iugiter exercitus aduentaret, frequenter transire fecit. Auarum uero legati dum eumdem ipsum exercitum, aliis et aliis modis praeterire conspiciunt, immensam Langobardorum multitudinem esse crediderunt. Quibus Grimoaldus ita dixit: Cum omni quam uidistis exercitus multitudine statim super Cacanum irruam, et Auarum exercitus disperdam, nisi de Foroiulianorum finibus uelociter exierint. His uisis et auditis, legati Auarorum cum haec suo regi nuntiassent, mox cum omni suo exercitu ad proprium reuersus est regnum. [5,22] CAPUT XXII. Denique Lupo hoc modo, ut praemisimus, interempto, Warnefridus eius filius uoluit in loco patris apud Forum-Iulii obtinere ducatum. Sed metuens Grimoaldi regis uires, fugit ad Sclauorum gentem in Carnuntum, quod corrupte uocitant Carantanum. Qui postea cum Sclauis adueniens, quasi ducatum eorum uiribus resumpturus, apud Nemas castrum, quod non longe a Foro-Iulii distat, irruentibus super se Foroiulianis, exstinctus est. [5,23] CAPUT XXIII. Deinde ordinatus est apud Forum-Iulii dux Wectari, qui fuit oriundus de Vincentina ciuitate, uir benignus et populum suauiter regens. Hunc cum audisset Sclauorum gens Ticinum profectum esse, congregata ualida multitudine, uoluerunt super Foroiulianorum castrum irruere. Et uenientes castrametati sunt in loco qui Broxas dicitur, non longe a Foro-Iulii. Secundum diuinam autem dispositionem contigit ut dux Wectari superiori uespere a Ticino reuerteretur nescientibus Sclauis. Cuius comites cum ad propria (ut assolet fieri) remeassent, ipse hoc nuntium de Sclauis audiens, cum paucis uiris, hoc est cum uiginti quinque contra eos progressus est. Quem Sclaui cum tam paucis uenire conspicientes, irriserunt dicentes patriarcham contra se cum clericis aduentare. Qui cum ad pontem Natisonis fluminis, qui ibidem est ubi Sclaui residebant, propinquasset, cassidem sibi de capite auferens, uultum suum Sclauis ostendit, erat enim caluo capite. Quem dum Sclaui quia ipse esset Wectari cognouissent, mox perturbati Wectari adesse clamitant. Deoque eos exterrente plus de fuga quam de praelio cogitant. Tunc super eos Wectari cum paucis quos habebat irruens, tanta eos strage prostrauit, ut ex quinque millibus uiris uix pauci qui euaderent remanerent . [5,24] CAPUT XXIV. Post hunc Wectari Laudari apud Forum-Iulii ducatum tenuit. Quo defuncto, ei Rodoaldus in ducatum successit. [5,25] CAPUT XXV. Mortuo igitur, ut diximus, Lupo duce, Grimoaldus rex filiam eius, nomine Theuderadam, suo filio Romoaldo, qui Beneuentum regebat, in matrimonium tradidit. Ex qua tres filios, hoc est, Grimoaldum, Gisulfum, nec non et Arichis genuit. [5,26] CAPUT XXVI. Rex quoque Grimoaldus de omnibus illis qui eum quando Beneuentum profectus fuerat deseruerunt suas iniurias ultus est. [5,27] CAPUT XXVII. Sed et Forum-Popilii, Romanorum ciuitatem, cuius ciues eidem aduersa quaedam intulerant Beneuentum proficiscenti, missosque illius euntes et redeuntes a Beneuento saepius laeserant, hoc modo deleuit. Quadragesimorum tempore per Alpem Bardonis Tusciam ingressus, nescientibus omnino Romanis, in ipso sacratissimo Sabbato paschali, super eamdem ciuitatem, ea hora qua baptismus fiebat, inopinate irruit, tantamque occisorum stragem fecit, ut etiam diaconos ipsos, qui infantulos baptizabant, in ipso sacro fonte perimeret. Sicque eamdem urbem deiecit, ut usque hodie paucissimi in ea commaneant habitatores. [5,28] CAPUT XXVIII. Erat quidem Grimoaldo contra Romanos non mediocre odium, pro eo quod eius quondam germanos Tassionem et Cacconem in sua fide decepissent. Quam ob causam Opitergium ciuitatem, ubi ipsi exstincti sunt, funditus destruxit, eorumque qui ibi aderant fines Foroiulianis, Taruisianisque et Cenetensibus, diuisit. [5,29] CAPUT XXIX. Per haec tempora Bulgarorum dux, Alzeco nomine, incertum quam ob causam a sua gente digressus, Italiam pacifice introiens, cum omni sui ducatus exercitu ad regem Grimoaldum uenit, ei se seruiturum atque in eius patria habitaturum promittens. Quem ille ad Romoaldum filium suum Beneuentum dirigens, ut ei cum suo populo loca ad habitandum concedere deberet praecepit. Quos Romoaldus gratanter excipiens, eisdem spatiosa ad habitandum loca, quae usque ad illud tempus deserta erant, contribuit, scilicet Sepianum, Bouianum, et Iserniam, et alias cum suis territoriis ciuitates , ipsumque Alzeconem, mutato dignitatis nomine, de duce gastaldium uocitari praecepit. Qui usque hodie in his, ut diximus, locis habitantes, quanquam et Latine loquantur, linguae tamen propriae usum minime amiserunt. [5,30] CAPUT XXX. Igitur exstincto, ut diximus, apud Siciliam Constante Augusto, punitoque qui ei successerat Mecentio tyranno, Romanorum regnum Constantinus Constantii Augusti filius suscepit regendum, Romanisque principatus est annis decem et septem. Constantini sane temporibus Theodorus archiepiscopus , et Adrianus abbas uiri aeque doctissimi, a Vitaliano papa missi in Britanniam, plurimas Ecclesias Anglorum doctrinae ecclesiasticae fruge fecundarunt. E quibus Theodorus episcopus peccantium iudicia, quantis scilicet annis pro uno quoque peccato quis poenitere debeat, mirabili et discreta consideratione descripsit. [5,31] CAPUT XXXI. In sequenti post tempore mense Augusto, a parte Orientis stella cometes apparuit nimis fulgentibus radiis, quae post in semetipsam reuersa disparuit. Nec mora, grauis pestilentia ab eadem parte Orientis secuta, Romanum populum deuastauit. His diebus Donus papa Romanae Ecclesiae locum qui Paradisus dicitur, ante basilicam beati apostoli Petri, candidis magnis marmoribus mirifice strauit. [5,32] CAPUT XXXII. Hac tempestate Francorum regnum apud Gallias Dagobertus regebat, cum quo rex Grimoaldus pacis firmissimae foedus inierat. Cuius Grimoaldi uires Bertaridus etiam apud Francorum patriam constitutus metuens, egressus e Gallia, ad Britanniam insulam Saxonumque regem properare disponit. [5,33] CAPUT XXXIII. At uero Grimoaldus cum nono die post phlebotomiam in suo palatio constitutus, accepto arcu, columbam sagitta percutere nisus esset, eius brachii uena dirupta est. Cui, ut ferunt, medici uenenata medicamina supponentes, eum ab hac funditus priuauerunt luce. Hic edicto, quod Rothari rex composuerat, aliqua quoque capitula legis, quae ei utilia uisa sunt, adiecit . Fuit autem corpore praeualidus, audacia primus, caluo capite, barba prominenti, non minus consilio quam uiribus decoratus. Sepultum est autem eius corpus in basilica beati Ambrosii confessoris, quam dudum ipse intra Ticinensem construxerat ciuitatem. Hic post mortem Ariperti regis, expleto iam anno uno et mensibus tribus, Langobardorum regnum inuasit, regnauitque ipse annis nouem, relicto Garibaldo filio suo, quem ei Ariperti regis filia genuerat, rege adhuc puerilis aetatis. Igitur, ut dicere coeperamus, Bertaridus egressus de Gallia nauem ascendit, ut ad Britanniam insulam ad regnum Saxonum transmearet. Cumque iam aliquantum per pelagus nauigasset, uox a littore audita est inquirentis utrum Bertaridus in eadem naue consisteret? Cui cum responsum esset quod Bertaridus ibi esset, ille qui clamabat subiunxit: Dicite illi reuertatur in patriam suam, quia tertia dies est hodie quod Grimoaldus ab hac subtractus est luce. Quo audito, Bertaridus statim post se reuersus est, ueniensque ad littus inuenire personam non potuit quae ei de Grimoaldi morte nuntiauit. Unde arbitratus est non hunc hominem, sed diuinum nuntium fuisse. Exindeque ad patriam rediens, cum ad claustra Italiae uenisset, iam ibi omnia obsequia palatina omnemque regiam dignitatem, cum magna Langobardorum multitudine praeparatam esse reperit. Exinde itaque Bertaridus Ticinum reuersus, exturbato Garibaldo puerulo a regno, ab uniuersis Langobardis mense tertio post mortem Grimoaldi in regnum leuatus est. Erat autem uir pius, fide catholicus, iustitiae tenax, pauperumque largissimus nutritor. Qui statim Beneuentum misit, exindeque Rodelindam suam coniugem et Cunibertum filium suum reuocauit. [5,34] CAPUT XXXIV. Qui ut regni iura suscepit, in loco illo qui a parte fluminis Ticini est, unde ipse olim fugerat, monasterium quod Nouum appellatur Domino et liberatori suo, in honorem sanctae uirginis et martyris Agathae, construxit. In quo multas uirgines aggregauit, rebusque diuersis pariterque ornamentis eumdem locum ditauit. Regina uero uxor eius Rodelinda basilicam sanctae Dei genitricis extra muros eiusdem ciuitatis Ticinensis, quae ad Perticas appellatur, opere mirabili condidit, ornamentisque mirificis decorauit. Ad Perticas autem locus ipse ideo dicitur, quia ibi olim perticae, id est trabes, erectae steterant, quae ob hanc causam iuxta morem Langobardorum poni solebant: si quis enim in aliquam partem, aut in bello aut quomodocunque exstinctus fuisset, consanguinei eius intra sepulcra sua perticam figebant, in cuius summitate columbam ex ligno factam ponebant, quae illuc uersa esset, ubi illorum dilectus obisset, scilicet ut sciri posset in quam partem is qui defunctus fuerat quiesceret. [5,35] CAPUT XXXV. Igitur Bertaridus cum solus per annos septem regnasset, octauo iam anno Cunibertum filium suum in regno consortem asciuit, cum quo pariter per decem annos regnauit. [5,36] CAPUT XXXVI. Cumque in magna pace degerent, et ex omni parte in circuitu tranquillitatem haberent, surrexit contra eos filius iniquitatis, Alachis nomine, per quem in regno Langobardorum, perturbata pace, maximae populorum factae sunt strages. Hic dum dux esset in Tridentina ciuitate, cum comite Baioariorum, quem illi grauionem dicunt, qui Bauzanum et reliqua castella regebat, conflixit, eumque mirifice superauit. Qua de causa elatus, etiam contra regem suum Bertaridum manum leuauit, atque se intra Tridentinum castellum rebellans communiuit. Contra quem rex Bertaridus progressus, cum eum extrinsecus obsideret, inopinate subito Alachis cum suis ciuitatem egressus, regis castra protriuit, regemque ipsum fugam petere compulit. Qui tamen postmodum, faciente Cuniberto regis filio, qui eum iam olim diligebat, in regis Bertaridi gratiam reuersus est. Qui rex cum eum interficere aliquoties uoluisset, Cunibertus eius filius hoc fieri semper prohibuit, reputans eum de reliquo fidelem existere. Nec destitit apud patrem obtinere quin etiam ei ducatum Brixiae contribueret, reclamante saepius patre, quod in suam hoc Cunibertus perniciem faceret, qui hosti suo ad regnandum uires praeberet. Brexiana denique ciuitas magnam semper nobilium Langobardorum multitudinem habuit, quorum auxilio metuebat Bertaridus Alachis potentiorem fore. His diebus rex Bertaridus in ciuitate Ticinensi portam contiguam palatio, quae et Palatinensis dicitur, opere mirifico construxit. [5,37] CAPUT XXXVII. Qui cum decem et octo annis, et primum solus, et post cum filio, regnum tenuisset, ab hac luce subtractus est, corpusque illius iuxta basilicam Domini Saluatoris, quam Aripertus eius genitor construxerat, sepultum est. Fuit autem statura decens, corpore plenus, mitis per omnia, et suauis. At uero Cunibertus rex Hermelindam ex Saxonum Anglorum genere duxit uxorem. Quae cum in balneo Theodotem puellam ex nobilissimo Romanorum genere ortam, eleganti corpore, et flauis, prolixisque capillis pene usque ad pedes decoratam, uidisset, eius pulchritudinem suo uiro Cuniberto regi laudauit. Qui ab uxore hoc libenter audire dissimulans, in magnum tamen puellae exarsit amorem. Nec mora, uenatum in siluam, quam Urbem appellant, perrexit, secumque suam coniugem Hermelindam uenire praecepit. Qui exinde noctu egrediens Ticinum rediit, et ad se Theodotem puellam uenire faciens, cum ea concubuit. Quam tamen postea in monasterium, quod de illius nomine intra Ticinum appellatum est, misit. [5,38] CAPUT XXXVIII. Alachis uero iam dudum conceptam iniquitatem parturiens, annitentibus Aldone et Grausone Brexianis ciuibus, sed et aliis multis ex Langobardis, oblitus tantorum beneficiorum quae in eum rex Cunibertus impenderat, oblitus etiam iusiurandi quo ei se fidelissimum esse spoponderat, cum Cunibertus abesset, regnum eius et palatium intra Ticinum positum inuasit. Quod Cunibertus ubi erat audiens, ad insulam, quae intra lacum Larium non longe a Como est, confugit, ibique se fortiter communiuit. Facta est autem magna tribulatio omnibus qui eum diligebant, et maxime sacerdotibus, et clericis, quos omnes Alachis exosos habebat. Erat autem eo tempore Ticinensis Ecclesiae episcopus uir domini Damianus, sanctitate praecipuus, liberalibus artibus sufficienter instructus. Is cum Alachis palatium inuasisse conspiceret, ne quid ab eo ipse uel sua Ecclesia aduersi pateretur, Thomam diaconum suum, sapientem scilicet et religiosum uirum, ad eum misit, per quem eidem Alachis benedictionem sanctae Ecclesiae suae transmisit. Nuntiatum est Alachis Thomam diaconum ante fores astare, benedictionemque ab episcopo detulisse. Tunc Alachis, qui, ut diximus, omnes clericos odio habebat, ita inquit ad suos: Ite, dicite illi: Si munda femoralia habet, intret; sin autem aliter, foris contineat pedem. Thomas uero cum hos sermones audisset, ita respondit: Nuntiate ei quia munda femoralia habeo, quippe qui ea hodie lota indutus sum. Cui Alachis: Ite iterato, et dicite illi quia ego non dico de femoralibus, sed de iis quae intra femoralia habentur. Ad haec Thomas ita respondit. Ite, dicite illi: Deus solus potest in me in his causis reprehensionem inuenire, nam ille nullatenus potest. Cumque eumdem diaconum Alachis ad se ingredi fecisset, aspere satis et obiurgando locutus est cum eo. Tunc omnes clericos et sacerdotes pauor et odium tyranni inuasit, aestimantes se eius feritatem tolerare omnino non posse. Coeperuntque amplius Cunibertum desiderare, quoniam peruasorem regni superbum exsecrationi haberent, sed non diu eius feritas et cruda barbaries peruasum regnum obtinuit. [5,39] CAPUT XXXIX. Denique cum die quadam solidos super mensam numeraret, unus tremissis de eadem mensa cecidit, quem filius Aldonis adhuc puerulus de terra colligens, eidem Alachis reddidit. Ad quem Alachis sperans puerulum parum intelligere, ita locutus est: Multos ex iis genitor tuus habet, quos mihi in proximo, si Deus uoluerit, daturus est. Qui puer cum uespere domum ad patrem regressus esset, eum suus genitor requisiuit si quid in illo die rex locutus fuisset. Ille patri omnia ut facta fuerant, et quod sibi rex dixerat, nuntiauit. Audiens haec Aldo uehementer pertimuit, fratremque suum Grausonem ascitum, ei omnia quae rex maligne locutus fuerat nuntiauit. Qui mox cum amicis et iis quibus credere poterant consilium inierunt qualiter Alachis tyrannum regno priuarent, priusquam ipse eis aliquam laesionem facere posset. Qui maturius ad palatium profecti, ita Alachis dixerunt: Quid dignaris in ciuitate residere, ecce omnis ciuitas et uniuersus populus tibi fidelis existit, et ebriosus ille Cunibertus ita dissolutus est, ut iam ultra nullas possit habere uires. Egredere, et uade in uenationem, et exerce te cum iuuenibus tuis, nos autem cum reliquis fidelibus tuis defendemus tibi hanc ciuitatem. Sed et ita tibi repromittimus, ut in proximo inimici tui Cuniberti caput afferamus. Qui eorum uerbis persuasus, ciuitatem egressus, atque ad Urbem uastissimam siluam profectus est, ibique seiocis et uenationibus exercere coepit. Aldo uero et Grauso euntes ad lacum Commacinum, ingressique nauem, ad Cunibertum profecti sunt. Ad quem uenientes, eius pedibus prouoluti, se contra eum nequiter egisse professi sunt, eique quid Alachis malitiose contra eos locutus fuerat, uel quale ipsi ad eius perditionem consilium eidem dederunt, nuntiauerunt. Quid plura? Fleuerunt pariter et inter se sacramenta dederunt, diem statuentes in quo Cunibertus ueniret, ut ipsi ciuitatem Ticinensem contraderent. Quod et factum est. Nam die statuto Cunibertus Ticinum adueniens ab eis libentissime susceptus, palatium suum ingressus est. Tunc omnes ciues, et praecipue episcopus, sacerdotes quoque et clerici, iuuenes et senes, certatim ad eum concurrentes, omnesque cum lacrymis amplexantes, Deo gratias de eius reuersione inaestimabili gaudio repleti conclamabant. Quos omnes ille ut potuit consolans osculatus est. Nuntius subito ad Alachis peruenit adimplesse Aldonem et Grausonem quod ei promiserant, et caput Cuniberti attulisse, et non solum caput, sed et totum corpus, eumque affirmans in palatio sedere. Quod ille audiens animo consternatus est, multaque contra Aldonem et Grausonem furibundus et frendens comminans, exinde egressus, per Placentiam ad Austriam rediit, singulasque ciuitates partim blanditis, partim uiribus sibi socias asciuit. Nam Vincentiam ueniens, contra eum eius ciues egressi bellum parauerunt, sed mox uicti eius socii effecti sunt. Inde exiens Taruisium peruasit pari modo etiam et reliquas ciuitates. Cumque contra eum Cunibertum exercitum colligeret, et Foroiuliani in eius auxilium iuxta fidelitatem suam uellent proficisci, ipse Alachis ad pontem Liquentiae fluminis, quod a Foroiulii quadraginta octo millibus distat, et est in itinere Ticinum pergentibus, in silua quae Capulanus dicitur latens, cum Foroiulianorum exercitus sparsim ueniret, omnes eos sicut ueniebant iurare sibi compulit, diligenter cauens ne aliquis ex iis retro reuersus uenientibus hoc aliis indicaret. Sicque omnes a Foroiulii uenientes eius sunt sacramentis astricti. Quid plura? Cum omni Alachis Austria, e contra Cunibertus cum suis uenientes in campo, cui Coronatae nomen est, castra posuerunt. [5,40] CAPUT XL. Ad quem Cunibertus nuntium misit, mandans ei ut cum eo singulare certamen iniret, nec opus esset utrorumque exercitum fatigari. Ad quae uerba Alachis minime consensit. Cui cum unus genere Tuscus ex suis ei persuaderet, uirum bellicosum, fortemque eum appellans, ut contra Cunibertum audenter exiret, Alachis ad haec uerba respondit: Cunibertus quamuis ebriosus sit, et stupidi cordis, tamen satis est audax, et mirae fortitudinis. Nam tempore patris eius, quando nos eramus iuuenculi, habebantur in palatio berbices mirae magnitudinis, quos ille supra dorsum eorum lanam apprehendens, extenso brachio a terra leuabat, quod ego facere non poteram. Haec ille Tuscus audiens, dixit ad eum: Si tu cum Cuniberto pugnam inire singulari certamine non audes, me iam in tuo adiutorio socium non habebis. Et haec dicens, proripuit se, et statim ad Cunibertum confugit, et haec ipsi nuntiauit. Conuenerunt itaque, ut diximus, utraeque acies in campo Coronatae. Cumque iam prope essent ut se contingere deberent, Zeno diaconus Ticinensis Ecclesiae, qui custos erat basilicae beati Ioannis Baptistae, quae intra eamdem sita est ciuitatem, quam quondam Gundiberga regina construxerat, cum nimium diligeret regem, et metueret ne rex in bello periret, ait ad regem: Domine rex, omnis uita nostra in tua salute consistit; si tu in bello perieris, omnes nos iste tyrannus Alachis per diuersa supplicia extinguet. Placeat itaque tibi consilium meum. Da mihi apparatum armorum tuorum, et ego uadam, et pugnabo cum isto tyranno. Si ego abiero, tu recuperabis causam tuam; si uero uicero, maior tibi, quia per seruum tuum uiceris, gloria ascribetur. Cumque hoc rex se facturum esse denegaret, coeperunt eum pauci qui aderant eius fideles cum lacrymis deposcere, ut ad ea quae diaconus dixerat, assensum praeberet. Victus tandem, ut erat pii cordis, eorum precibus, et lacrymis, loricam suam, et galeam, atque ocreas, et caetera arma diacono praebuit, inque sua persona eum ad praelium direxit. Erat enim ipse diaconus eiusdem staturae et habitus, ita ut cum fuisset de tentorio armatus egressus, rex Cunibertus esse putaretur ab omnibus. Commissum est itaque praelium, et totis uiribus decertatum. Cumque Alachis ibi magis intenderet ubi regem esse putaret, Cunibertum se exstinxisse putans, Zenonem diaconum interfecit. Cumque caput eius amputari praecepisset, ut, leuato eo in conto, Deo gratias acclamarent, sublata casside, clericum se occidisse cognouit. Tunc furibundus exclamans: Heu me! inquit, nihil egimus, quando ad hoc praelium gessimus ut clericum occideremus. Tale itaque nunc facio uotum, ut si mihi Deus iterum uictoriam dederit, quod unum puteum de testiculis impleam clericorum. [5,41] CAPUT XLI. Igitur Cunibertus perdidisse suos conspiciens, statim se eis ostendit, omniumque corda, sublato pauore, ad sperandam uictoriam confortauit. Instruuntur iterum acies, et hinc Cunibertus, inde Alachis, ad belli certamina praeparantur. Cumque prope essent ut se utraeque acies ad pugnandum contingerent, Cunibertus ad Alachis iterato in haec uerba mandauit: Ecce quantus populus ex utraque parte consistit, quid opus est ut tanta multitudo pereat? Coniungamus nos ego et ille singulari certamine, et cui uoluerit Dominus de nobis dare uictoriam, omnem hunc populum saluum et incolumem possideat. Cumque Alachis sui hortarentur ut faceret quod Cunibertus illi mandauit, ipse respondit: Hoc facere ego non possum, quia inter contos suos sancti archangeli Michaelis, ubi ego illi iuraui, imaginem conspicio. Tunc unus ex illis: Prae pauore, inquit, cernis quod non est, et tibi iam tarde est modo ista meditari. Conseruntur itaque acies perstrepentibus buccinis, et neutra parte locum dante, maxima populorum facta est strages. Tandem crudelis tyrannus Alachis interiit, et Cunibertus adiuuante Domino uictoriam cepit. Exercitus quoque Alachis, comperta eius morte, fugae subsidium arripuit, e quibus quem mucro non perculit, Addua fluuius interemit. Caputque Alachis detruncatum, cruraque eius succisa sunt, informeque tantum truncumque cadauer remansit. In hoc bello Foroiulianorum exercitus minime fuit, quia cum inuitus Alachis iurasset, propter hoc, nec regi Cuniberto, nec Alachis auxilium tulit, sed cum illi bellum commisissent, ipsi ad propria sunt reuersi. Igitur Alachis hoc modo defuncto, rex Cunibertus corpus Zenonis diaconi ante fores basilicae beati Ioannis, quam ipse erexerat, mirifice sepeliri mandauit. Ipse uero regnaturus cum omni exsultatione, et triumpho uictoriae, Ticinum reuersus est.