[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. Igitur aliquanti ex ducibus Langobardorum, cum ualido exercitu Gallias ingrediuntur. Horum aduentum uir Dei Hospitius, qui apud Niceam erat inclusus, sancto sibi reuelante Spiritu, longe ante praeuidit, eiusdemque urbis ciuibus quae mala imminerent praedixit. Erat enim uir iste magnae abstinentiae, et probabilis uitae, qui constrictus carnem catenis ferreis, induto desuper cilicio, solo pane in cibo cum paucis dactylis utebatur. In diebus autem Quadragesimae, radicibus herbarum Aegyptiarum, quibus eremitae utuntur, exhibentibus sibi negotiatoribus, alebatur. Per hunc Dominus magnas uirtutes operari dignatus est, quae scriptae habentur in libris uenerabilis uiri Gregorii Turonensis episcopi. Igitur uir iste sanctus aduentum Langobardorum in Gallias hoc modo praedixit. Venient, inquit, Langobardi in Gallias, et deuastabunt ciuitates septem, eo quod increuerit malitia eorum in conspectu Domini. Est enim omnis populus periuriis deditus, furtis obnoxius, rapinis intentus, homicidiis promptus, in quibus non est iustitiae fructus. Non decimae dantur, non pauper alitur, non tegitur nudus, non suscipitur hospitio peregrinus. Ideo haec plaga uentura est super populum istum. Monachis quoque suis praecipiens dixit: Abscedite uos a loco isto, auferentes uobiscum quae habetis. Ecce enim gens appropiat quam praedixi. Dicentibus illis: Non relinquemus te, sanctissime Pater, ait: Nolite timere pro me. Futurum est enim ut iniurias inferant mihi, sed non nocebunt usque ad mortem. [3,2] CAPUT II. Discedentibus autem monachis, aduenit exercitus Langobardorum. Qui dum cuncta quae repererat, uastaret, ad locum ubi uir sanctus inclusus erat, peruenit. At ille per fenestram turris se eis ostendit. Illi uero circumeuntes turrim, dum aditum quaererent, per quem ad eum ingredi possent, et minime inuenirent, duo ex eis ascendentes tectum discooperuerunt illud. Et uidentes eum cinctum catenis, indutumque cilicio, dicunt: Hic malefactor est, et homicidium fecit, ideo in his ligaminibus uinctus tenetur. Vocatoque interprete, sciscitantur ab eo quid mali fecerit, ut tali supplicio arctaretur. At ille fatetur se homicidam esse, omniumque criminum reum. Tunc unus, extracto gladio, ut eius caput amputaret, mox eius dextra in ipso ictu diriguit, nec eam ad se potuit reuocare. Qui relictum gladium terrae deiecit. Haec uidentes socii eius, clamorem in coelo dederunt, flagitantes a sancto, ut quid eis agendum esset clementer insinuaret. Ipse uero, imposito salutis signo, arens brachium sanitati restituit. Langobardus autem qui sanatus fuerat, et ad fidem Christi conuersus, statim clericus, deinde monachus effectus est, atque in eodem loco, usque ad finem uitae suae, in Dei seruitio permansit. Beatus uero Hospitius dum Langobardis Dei uerbum loqueretur, duo duces, qui eum uenerabiliter audierunt, incolumes patriae redditi sunt; quidam uero, qui eius uerba despexerant, in ipsa prouincia miserabiliter perierunt. [3,3] CAPUT III. Igitur deuastantibus Langobardis Gallias, Amatus, patricius prouinciae qui Guntramno regi Francorum parebat, contra eos exercitum duxit, commissoque bello terga uertit, ibique exstinctus est. Tantamque stragem tunc Langobardi de Burgundionibus fecerunt, ut non possit colligi numerus occisorum. Ditatique inaestimabili praeda, ad Italiam reuertuntur. [3,4] CAPUT IV. Quibus discedentibus Ennius, qui et Mummulus, accersitus a rege, patriciatus honorem emeruit. Irruentibus iterum Langobardis in Gallias, et usque Mustiascalmes accedentibus, qui locus Ebredunensi adiacet ciuitati, Mummulus exercitum mouit, et cum Burgundionibus illic proficiscitur. Circumdatisque Langobardis cum exercitu, factis etiam concisis per deuia siluarum, irruit super eos, multosque ex eis interfecit. Nonnullos uero cepit, et regi suo Guntramno direxit. Langobardi quoque his patratis, ad Italiam sunt regressi. [3,5] CAPUT V. Post haec Saxones, qui cum Langobardis in Italiam uenerant, in Gallias perrumpunt, et intra territorium Rhegense, id est, apud Stablonem uillam, castra constituunt, discurrentes per uillas urbium uicinarum, diripientes praedas, abducentes captiuos, uel etiam cuncta uastantes. Quod cum Mummulus comperisset, super eos cum exercitu irruit, multosque ex eis interfecit, ac donec nox finem faceret, caedere non cessauit. Ignaros enim repererat homines, et nihil de iis quae acciderant autumantes. Mane autem facto statuunt Saxones exercitum, praeparantes se fortiter ad bellum, sed intercurrentibus nuntiis pacem fecerunt. Datisque muneribus Mummulo, relictis captiuis, et uniuersa praeda, ad Italiam reuertuntur. [3,6] CAPUT VI. Igitur regressi Saxones in Italiam, assumptis secum uxoribus, atque paruulis suis, cum omni suppellectili, rursum ad Gallias deliberant uenire, scilicet ut a Sigisberto rege suscepti, eius possint adiutorio ad patriam remeare. Certum est autem hos Saxones ideo ad Italiam cum uxoribus et paruulis aduenisse, ut in ea habitare deberent. Sed quantum datur intelligi, noluerunt Langobardorum imperiis subiacere. Sed neque eis a Langobardis permissum est in proprio iure subsistere, ideoque aestimantur ad suam patriam repedasse. Hi Gallias ingressuri, duos ex se cuneos faciunt, et unus quidem cuneus per Niceam urbem, alter uero per Ebredunum ingressus est, illa reuertens uia, quam anno superiore tenuerat. Hi quia tempus messium erat, colligentes, ac triturantes frumenta comedebant, ac suis animantibus ad esum praebebant. Depraedabantur pecora, sed nec ab incendiis abstinebant. Qui cum ad Rhodanum amnem peruenissent, ut transmeato eo regno se Sigisberto, conferrent, occurrit eis Mummulus cum ualida multitudine. Tunc illi uiso eo ualde timentes, datis pro redemptione sua multis auri numismatibus, Rhodanum transire permissi sunt. Qui dum ad Sigisbertum regem pergunt, multos in itinere negotiatione sua deceperunt, uenundantes regulas aeris, quae ita nescio quomodo erant coloratae, ut auri probati atque examinati speciem simularent. Unde nonnulli hoc dolo seducti, dantes aurum et aes accipientes, pauperes sunt effecti. Peruenientes tandem ad regem Sigisbertum, ad locum unde prius egressi fuerant, redire permissi sunt. [3,7] CAPUT VII. Qui dum ad suam patriam uenissent, inuenerunt eam a Suauis, et aliis gentibus, sicut supra commemorauimus, retineri. Contra quos insurgentes, conati sunt eos destruere, ac delere. At illi obtulerunt eis tertiam partem regionis, dicentes: Simul possumus uiuere, et sine collisione communiter habitare. Cumque illi nullo modo acquiescerent, dehinc obtulerunt eis medietatem; post haec duas partes, sibi tantum tertiam reseruantes. Nolentibus autem illis, obtulerunt cum terra etiam omnia pecora, tantum ut a bello cessarent. Sed nec iis Saxones acquiescentes, certamen expetunt, atque inter se ante certamen qualiter uxores Suauorum diuiderent statuunt. Sed non eis ut putabant euenit. Nam commisso praelio, uiginti millia ex eis interempta sunt. Suauorum uero quadringenti octoginta ceciderunt, reliqui uero uictoriam capiunt. Sex millia quoque Saxonum, qui bello superfuerant, deuouerunt se, neque barbam, neque capillos incisuros, nisi se de hostibus Suauis ulciscerentur. Qui iterum pugnam aggredientes, uehementer adtriti sunt, et sic a bello quieuerunt. [3,8] CAPUT VIII. Post haec tres Langobardorum duces, id est, Amo, Zaban, ac Rhodanus, Gallias irruperunt. Et Amo quidem Ebredunensem carpens uiam, usque Machouillam, quam Mummulus munere regis meruerat, accessit, ibique tentoria fixit. Zaban uero per Diensem descendens urbem, usque Valentiam uenit. Rhodanus autem Gratianopolim aggressus est. Et Amo quidem Arelatensem debellauit prouinciam, cum urbibus quae circumsitae sunt, et usque ad ipsum Lapideum campum, qui adiacet urbi Massiliensi, accedens, uniuersa quae reperire poterat depopulatus est. Aquinensibus autem obsidionem parans, uiginti duabus libris acceptis argenti, ab eodem loco discessit. Rhodanus quoque et Zaban, pari modo incendiis et rapinis loca ad quae accesserant demoliti sunt. Quae cum Mummulo patricio perlata fuissent, cum ualida manu ueniens primum cum Rhodano, qui Gratianopolim debellabat, conflixit, et multos de eius exercitu peremit, ipsumque Rhodanum lancea uulneratum ad montium excelsa fugere compulit. Qui exinde cum quingentis uiris, qui ei remanserant, per deuia siluarum prorumpens, ad Zaban, qui tunc Valentiam urbem obsidebat, peruenit, eique omnia quae acta fuerant nuntiauit. Qui pariter dum ad Ebredunensem urbem omnia depraedantes uenissent, ibi eis Mummulus cum innumero exercitu occurrit, commissoque praelio eosdem uicit. Tunc Zaban et Rhodanus Italiam repetentes, Secusium deuenere. Quam urbem Sisinnius magister tunc militum, a parte retinebat imperatoris. Ad quem puer Mummuli adueniens, litteras ei directas a Mummulo porrexit, eumque citius aduentare dixit. Quo comperto, Zaban et Rhodanus exinde mox ad propria discesserunt. His auditis, Amo, collecta omni praeda, Italiam rediturus proficiscitur, sed resistentibus niuibus, praedam ex magna parte relinquens, uix cum suis Alpinum tramitem erumpere potuit, et sic ad patriam peruenit. [3,9] CAPUT IX. His diebus aduenientibus Francis, Anagnis castrum, quod super Tridentum, in confinio Italiae positum est, se eisdem tradidit. Quod ob causam comes Langobardorum, de Lagare Ragilo nomine, Anagnis ueniens, depraedatus est. Qui cum de praeda reuerteretur, in campo Rotiliano ab obuio sibi duce Francorum Chramnichis, cum pluribus e suis, peremptus est. Qui Chramnichis non multum post tempus Tridentum ueniens deuastauit. Quem subsequens Euin, Tridentinus dux, in loco qui Salurnis dicitur suis cum sociis interfecit, praedamque omnem quam ceperat excussit. Expulsisque Francis Tridentinum territorium recepit. [3,10] CAPUT X. Hoc tempore Sigisbertus rex Francorum occisus est, fraude Hilperici germani sui, cum quo bellum inierat. Regnumque eius Childebertus eiusdem filius adhuc puerulus, cum Brunichilde matre regendum suscepit. Euin quoque dux Tridentinorum, de quo praemisimus, accepit uxorem filiam Garibaldi Baioariorum regis. [3,11] CAPUT XI. Per haec tempora apud Constantinopolim, ut supra praemissum est, Iustinus minor regnabat, uir omni auaritiae deditus, contemptor pauperum, senatorum spoliator. Cui tanta fuit cupiditatis rabies, ut arcas iuberet ferreas fieri, in quibus ea quae rapiebat auri talenta congereret. Quem etiam ferunt in haeresim Pelagianam dilapsum. Hic cum a diuinis mandatis aurem cordis auerteret, iusto Dei iudicio, amisso rationis intellectu, amens effectus est. Hic Tiberium Caesarem asciuit, qui eius palatium uel singulas prouincias gubernaret; hominem iustum, utilem, strenuum, sapientem, eleemosynarium, in iudiciis aequum, in uictoriis clarum, et, quod his omnibus supereminet, uerissimum Christianum. Hic cum multa de thesauris quos Iustinus aggregauerat pauperibus erogaret, Sophia Augusta frequentius eum increpabat, quod rempublicam redegisset in paupertatem, dicens: Quod ego multis annis congregaui, tu infra paucum tempus prodige dispergis. Aiebat autem ille: Confido in Domino, quia non deerit pecunia fisco nostro, tantum ut pauperes eleemosynam accipiant, ut captiui redimantur. Hoc est enim magnum thesaurum facere, dicente Domino: Thesaurizate uobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque linea corrumpit, et ubi fures non effodiunt, nec furantur. Ergo de his quae tribuit Dominus, congregemus in coelo thesauros, et Dominus nobis augere dignabitur in saeculo. Igitur Iustinus cum undecim annis regnasset, amentiam quam incurrerat tandem cum uita finiuit. Bella sane quae per Narsetem patricium Gothis, uel Francis, illata superius per anticipationem diximus, huius temporibus gesta sunt. Denique et cum Roma temporibus Benedicti papae, uastantibus omnia per circuitum Langobardis, famis penuria laboraret, multa millia frumenti nauibus ab Aegypto dirigens eam suae studio misericordiae releuauit. [3,12] CAPUT XII. Mortuo ergo Iustino, Tiberius Constantinus, Romanorum regum quinquagesimus, sumpsit imperium. Hic cum, ut superius diximus, sub Iustino adhuc Caesare palatium regeret, et multas quotidie eleemosynas faceret, magnam ei Dominus auri copiam subministrauit. Nam deambulans per palatium, uidit in pauimento domus tabulam marmoream, in qua erat crux Dominica sculpta, et ait: Crucem Domini, qua frontem nostram et pectora munire debemus, ecce eam sub pedibus conculcamus. Et citius dicto iussit eamdem tabulam auferri. Defossaque tabula, atque erecta, inueniunt subter et aliam hoc signum habentem, qui et ipsam iussit auferri. Qua amota, reperiunt et tertiam, iussuque eius cum haec fuisset ablata, inueniunt magnum thesaurum, habentem supra mille auri centenaria. Sublatumque aurum, pauperibus adhuc abundantius quam consueuerat largitur. Narses quoque patricius Italiae, cum in quadam ciuitate, intra Italiam, domum magnam haberet, cum multis thesauris ad supra memoratam urbem aduenit. Ibique in domo sua occulte cisternam magnam fodit, in qua multa millia centenariorum auri argentique reposuit. Interfectisque omnibus consciis, uni tantummodo seni haec, per iuramentum ab eo exigens, commendauit. Defuncto uero Narsete, supradictus senex ad Caesarem Tiberium ueniens, dixit: Si, inquit, mihi aliquid prodest, magnam rem tibi, Caesar, dicam. Cui ille: Dic, ait, quod uis, proderit enim tibi, si quid nobis profuturum esse narraueris. Thesaurum, inquit, Narsetis habeo reconditum, quod in extremo uitae positus celare non possum. Tunc Caesar Tiberius gauisus mittit usque ad locum pueros suos, praecedentem uero senem hi sequuntur attoniti . Peruenientesque ad cisternam, deopertam ingrediuntur. In qua tantum auri uel argenti repertum est, ut per multos dies uix a deportantibus potuisset euacuari. Quae ille pene omnia secundum suum morem erogatione largiflua dispensauit egenis. Hic cum Augustalem coronam accepturus esset, eumque iuxta consuetudinem ad spectaculum Circi populus exspectaret, insidias ei praeparans, ut Iustinianum, Iustini nepotem, ad dignitatem imperatoriam sublimaret, ille per loca sancta prius procedens, dehinc uocato ad se pontifice urbis, cum consulibus ac praefectis palatium ingressus, indutus purpura, diademate coronatus, throno imperiali impositus, cum immensis laudibus in regni gloria confirmatur. Quod eius aduersarii audientes, nihilque ei, qui in Deo spem suam posuerat, officere ualentes, magno sunt confusionis pudore cooperti. Transactis autem paucis diebus, adueniens Iustinianus, pedibus se proiecit imperatoris, ob meritum gratiae, quindecim ei auri centenaria deferens. Quem ille secundum patientiae suae ritum colligens, sibi in palatio assistere iussit. Sophia uero Augusta, immemor promissionis quam quondam in Tiberium habuerat, insidias ei tentauit ingerere. Procedente autem eo ad uillam, ut iuxta ritum imperialem triginta diebus ad uindemiam iucundaretur, uocato clam Iustiniano, uoluit eum sublimare in regno. Quo comperto Tiberius cursu ueloci Constantinopolim regreditur, apprehensamque Augustam omnibus thesauris spoliauit, solum ei uictus quotidiani alimentum relinquens. Segregatisque pueris eius ab ea, alios de fidelibus suis posuit, qui ei parerent, mandans ut nullus prorsus de anterioribus, ad eam haberet accessum. Iustinianum uero uerbis solummodo increpatum, tanto in posterum amore dilexit, ut filio eius filiam suam promitteret, rursumque filio suo filiam eius expeteret. Sed haec res quam ob causam nescio, minime ad effectum peruenit. Huius exercitus ab eo directus Persas potentissime debellauit, uictorque regrediens, tantam molem praedae, cum uiginti pariter elephantis detulit, ut humanae crederetur posse sufficere cupiditati. [3,13] CAPUT XIII. Ad hunc Hilpericus Francorum rex suos legatos dirigens, multa ab eo ornamenta, aureos etiam singularum librarum suscepit, habentes ex una parte effigiem imperatoris, et perscriptum in circulo: TIBERII. CONSTANTINI. PERPETUI. AUGUSTI., et ab alia parte habentes quadrigam et ascensorem, continentes scriptum: GLORIA ROMANORUM . Huius in diebus beatus Gregorius diaconus, qui post papa exstitit, cum esset apocrisiarius, apud eamdem regiam urbem, Morales libros composuit, Eutychiumque eiusdem urbis episcopum, de resurrectione errantem, in conspectu eiusdem Augusti superauit. Hac etiam tempestate Faroald primus Spoletanorum dux, cum Langobardorum exercitu classem inuadens, opulentam urbem, spoliatam cunctis diuitiis nudam reliquit . [3,14] CAPUT XIV. Mortuo uero apud Aquileiam patriarcha Probino, qui Ecclesiam unum rexerat annum, eidem Ecclesiae sacerdos Helias praeficitur. [3,15] CAPUT XV. Tiberius igitur Constantinus, postquam imperium septem rexerat annis, sentiens sibi diem mortis imminere, una cum consilio Sophiae Augustae, Mauricium genere Cappadocem, uirum strenuum, ad imperium elegit, ornatamque suam filiam regalibus ornamentis ei eam tradidit, dicens: Sit tibi imperium meum cum hac puella concessum; utere eo felix, memor semper ut aequitate et iustitia delecteris. Haec postquam dixit, de hac luce ad aeternam patriam migrauit, magnum luctum populis de sua morte relinquens. Fuit enim summae bonitatis, in eleemosynis promptus, in iudiciis iustus, in iudicando cautissimus, nullum despiciens, sed omnes in bona uoluntate complectens, omnes diligens, ipse quoque est dilectus a cunctis. Quo defuncto, Mauricius indutus purpura, redimitus diademate, ad Circum processit, acclamatisque sibi laudibus, largitus populo munera, primus ex Graecorum genere in imperio confirmatus est. [3,16] CAPUT XVI. At uero Langobardi, cum per annos decem sub potestate ducum fuissent, tandem communi consilio Authari Clephonis filium supra memorati principis, regem sibi statuerunt. Quem etiam ob dignitatem Flauium appellauerunt, quo praenomine omnes qui postea fuerunt Langobardorum reges feliciter usi sunt. Huius in diebus ob restaurationem regni, duces qui tunc erant omnem substantiarum suarum medietatem regalibus usibus tribuunt, ut esse possit unde rex ipse, siue qui ei adhaererent, eiusque obsequiis per diuersa officia dediti, alerentur. Populi tamen aggrauati per Langobardos hospites partiuntur. Erat sane hoc mirabile in regno Langobardorum, nulla erat uiolentia, nullae struebantur insidiae. Nemo aliquem iniuste angariabat, nemo spoliabat. Non erant furta, non latrocinia, unusquisque quo libebat securus sine timore pergebat. [3,17] CAPUT XVII. Hoc tempore Mauricius imperator, Childeberto regi Francorum quinquaginta millia solidos per legatos suos ob hoc direxit, ut cum exercitu super Langobardos irrueret, eosque de Italia exterminaret. Qui cum innumera Francorum multitudine in Italiam subito introiuit. Langobardi uero in ciuitatibus communientes se, intercurrentibus legatis, oblatisque muneribus, pacem cum Childeberto fecerunt. Qui cum ad Gallias remeasset, cognito imperator Mauricius quia cum Langobardis foedus inierat, solidos quos ei ob Langobardorum detrimentum dederat repetere coepit. Sed ille suarum uirium potentia fretus, pro hac re nec responsum reddere uoluit. [3,18] CAPUT XVIII. His ita gestis, Authari rex Brexillum ciuitatem, super Padi marginem sitam, expugnare aggressus est, in quam Droctulf dux a Langobardis confugerat, seque partibus imperatoris tradens, sociatus militibus Langobardorum exercitui fortiter resistebat. Iste ex Suauorum, hoc est, Alemannorum gente oriundus, inter Langobardos creuerat, et quia erat forma idoneus, ducatus honorem meruerat. Sed cum occasionem ulciscendae suae captiuitatis repperit, contra Langobardorum illico arma surrexit. Aduersus quem Langobardi grauia bella gesserunt; tandemque eum cum militibus, quos iuuabat exsuperantes, Rauennam cedere compulerunt. Brexillus capta est, muri quoque eius ad solum usque destructi sunt. Post haec Authari rex cum Smaragdo patricio, qui tunc Rauennae praeerat, usque in annum tertium pacem fecit. [3,19] CAPUT XIX. De morte Doctrulfi, et quali epitaphio honoratus est. Huius sane Droctulft, de quo praemisimus, adminiculo, saepe Rauennatium milites aduersum Langobardos dimicarunt. Exstructaque classe Langobardos, qui classe urbem tenebant, hoc adiuuante pepulerunt. Cui cum uitae explesset terminum, honorabile sepulcrum ante limina beati Vitalis martyris tribuentes, tali eius laudes epitaphio extulerunt: Clauditur hoc tumulo, tantum sed corpore, Droctulf. Nam meritis tota uiuit in urbe suis. Cum Bardis fuit ipse quidem, nam gente Suauus: Omnibus et populis inde suauis erat. Terribilis uisu facies, sed mente benignus, Longaque robusto pectore barba fuit. Hic et amans semper Romana et publica signa, Vastator gentis adfuit ipse suae. Contempsit charos, dum nos amat ille, parentes, Hanc patriam reputans esse Rauenna suam. Huius prima fuit Brexelli gloria capti. Quo residens cunctis hostibus horror erat. Qui Romana potens ualuit post signa iuuare Vexillum primum Christus habere dedit. Inde etiam retinet dum classem fraude Feroaldus Vindicet ut classem, classibus arma parat. Puppibus exiguis decertans amne Badrino Bardorum innumeras uicit et ipse manus Rursus et in terris Auarem superauit Eois. Conquirens dominis maxima palma suis. Martyris auxilio Vitalis fultus ad istos Peruenit, uictor saepe triumphat ouans. Cuius et in templis petiit sua membra iacere, Haec loca post mortem bustis habere iuuat. Ipse sacerdotem moriens petit ista Ioannem, His rediit terris cuius amore pio. [3,20] CAPUT XX. Denique post Benedictum papam, Pelagius Romanae Ecclesiae pontifex, absque iussione principis ordinatus est, eo quod Langobardi Romam per circuitum obsiderent, nec posset quisquam a Roma progredi. Hic Pelagius Eliae Aquileiensi episcopo, nolenti tria capitula Chalcedonensis synodi suscipere, epistolam satis utilem misit, quam beatus Gregorius, cum esset adhuc diaconus, conscripsit. [3,21] CAPUT XXI. De bello Childeberti contra Hispanos. Interea Childebertus, rex Francorum, bellum aduersum Hispanos gerens, eosdem acie superauit. Causa autem huius certaminis ista fuit. Childebertus rex Ingundem sororem suam Herminigildo, Lewigildi Hispanorum regis filio, in coniugium tradiderat. Qui Herminigildus praedicatione Leandri episcopi Hispalensis, atque adhortatione suae coniugis, ab Ariana haeresi, qua pater suus languebat, ad catholicam fidem conuersus fuerat, quem pater impius, in ipso sacrato paschali Dei securi percussum interemerat. Ingundis uero post mariti et martyris funus, de Hispaniis fugiens, dum Gallias repedare uellet, in manus militum incidens, qui in limite aduersum Hispanos, Gothosque residebant, cum paruo filio capta, atque in Siciliam deducta est, ibique diem clausit extremum. Filius uero eius imperatori Mauricio Constantinopolim est transmissus. [3,22] CAPUT XXII. Rursum Mauricius Augustus, legatos ad Childebertum mittens, eum ut contra Langobardos in Italiam exercitum dirigeret persuasit. Childebertus existimans suam adhuc germanam apud Constantinopolim uiuere, legatis Mauricii acquiescens, ut suam posset sororem recipere, iterum aduersum Langobardos Francorum exercitum ad Italiam direxit. Contra quos dum Langobardorum acies properarent, Franci et Alamanni dissensionem inter se habentes, sine ullius lucri conquisitione, ad patriam sunt reuersi. [3,23] CAPUT XXIII. Eo tempore fuit aquae diluuium in finibus Venetiarum et Liguriae, seu caeteris regionibus Italiae, quale post Noe tempus creditur non fuisse. Factae sunt lauinae possessionum, seu uillarum, hominumque pariter et animantium magnus interitus. Destructa sunt itinera, dissipatae sunt uiae, tantumque Atesis fluuius tunc excreuit, ut circa basilicam beati Zenonis martyris , quae extra Veronensis urbis muros sita est, usque ad superiores fenestras aqua pertingeret, licet beatus Gregorius, post papa, scripsit in eamdem basilicam aquam minime introisse. Urbis quoque eiusdem Veronensis muri ex parte aliqua eadem sunt inundatione subruti. Facta est autem haec inundatio sexto decimo Kal. Nouembris. Sed et tantae coruscationes et tonitrua fuerunt, quantae fieri uix aestiuo tempore solent. Post duos quoque menses, eadem urbs Veronensium magna ex parte incendio concremata est. In hac diluuii effusione in tantum apud urbem Romam fluuius Tiberis excreuit, ut aquae eius super muros urbis influerent, et maximas in ea regiones occuparent. Tunc per alueum eiusdem fluminis, cum multa serpentium multitudine, draco etiam mirae magnitudinis per urbem transiens, usque ad mare descendit. Subsecuta statim est hanc inundationem grauissima pestilentia, quam inguinariam appellant. Quae tanta strage populum deuastauit, ut de inaestimabili multitudine uix pauci remanerent. Primumque Pelagium papam uirum uenerabilem perculit, et sine mora exstinxit. Deinde pastore interempto, sese per populos extendit . [3,24] CAPUT XXIV. In hac tanta tribulatione beatissimus Gregorius qui tunc leuita erat, a cunctis generaliter papa electus est. Qui dum septiformem litaniam fieri ordinasset, intra unius horae spatium, dum hi Dominum deprecarentur, octoginta ex eis subito ad terram corruentes, spiritum exhalarunt. Septiformis autem litania ideo dicta est, quia omnis urbis populus a beato Gregorio in septem partes deprecaturus Dominum est diuisus. In primo namque choro, fuit omnis clerus; in secundo, omnes abbates cum monachis suis; in tertio omnes abbatissae cum congregationibus suis; in quarto omnes infantes; in quinto omnes laici; in sexto uniuersae uiduae; in septimo omnes mulieres coniugatae. Ideo autem de beato Gregorio plura dicere omittimus, quia iam ante aliquot annos eius Vitam, Deo auxiliante, texuimus, in qua quaecunque dicenda fuerant, iuxta tenuitatis nostrae uires, uniuersa descripsimus. [3,25] CAPUT XXV. Hoc tempore idem beatus Gregorius, Augustinum, et Mellitum, et Ioannem, cum aliis pluribus monachis timentibus Dominum, in Britanniam misit, eorumque praedicatione ad Christum Anglos conuertit. [3,26] CAPUT XXVI. His diebus defuncto Elia Aquileiensi patriarcha, postquam quindecim annos sacerdotium gesserat, Seuerus huic succedens regendam suscepit Ecclesiam. Quem Smaragdus patricius ueniens de Rauenna in Grados, per semetipsum a basilica extrahens, Rauennam cum iniuria duxit, cum aliis tribus ex Istria episcopis, id est, Ioanne Parentino, et Seuero, atque Vindemio, nec non etiam Antonio iam sene Ecclesiae defensore. Quibus comminans exsilia, atque uiolentiam inferens, communicare compulit Ioanni Rauennati episcopo trium capitulorum damnatori, qui tempore papae Vigilii, uel Pelagii, a Romanae Ecclesiae desciuerat societate. Exempto uero anno, a Rauenna ad Grados reuersi sunt. Quibus nec plebs communicare uoluit, nec caeteri episcopi eos receperunt. Smaragdus patricius, a daemonio non iniuste correptus, successorem Romanum patricium accipiens, Constantinopolim remeauit. Post haec facta est synodus decem episcoporum in Mariano, ubi receperunt Seuerum patriarcham Aquileiensem dantem libellum erroris sui, quia trium capitulorum damnatoribus communicarat Rauennae. Nomina uero episcoporum, qui se ab hoc schismate cohibuerunt, haec sunt: Petrus de Altino clarissimus, Ingenuinus de Sabione, Agnellus Tridentinus, Iunior Veronensis, Horuntinus Vicentinus, Rusticus de Taruisio, Fonteius Feltrinus, Agnellus de Acilio, Laurentius de Lunensis. Cum patriarcha autem communicauerunt isti episcopi: Seuerus, Parentinus, Ioannes Patricius, Vindemius, et Ioannes. Hac tempestate rex Authari ad Istriam exercitum misit, cui exercitui Euin dux Tridentinus praefuit. Qui post praedas, et incendia, facta pace in annum unum, magnam pecuniam regi detulerunt. Alii quoque Langobardi in insula Amacina Francionem magistrum militum, qui adhuc de Narsetis parte fuerat, et iam se per uiginti annos continuerat, obsidebant. Qui Francio post sex menses obsidionis suae Langobardis eamdem insulam tradidit, ipse uero, ut optauerat, dimissus a rege, cum sua uxore et supellectile Rauennam properauit. Inuentae sunt in eadem insula diuitiae multae, quae ibi de singulis fuerant ciuitatibus commendatae . [3,27] CAPUT XXVII At uero Flauius rex Authari legatos ad Childebertum misit, petens eius germanam suo matrimonio sociari. Cumque Childebertus, acceptis muneribus a Langobardorum legatis, suam germanam eorum regi se daturum promisisset, aduenientibus tamen Gothorum de Hispania legatis, eamdem suam germanam, eo quod gentem illam ad fidem catholicam conuersam fuisse cognouerat, repromisit. [3,28] CAPUT XXVIII. Inter haec legationem ad imperatorem Mauricium direxit, mandans ei ut quod prius non fecerat nunc contra Langobardorum gentem bella susciperet, atque cum eius consilio ab Italia remoueret. Qui nihil moratus exercitum suum ad Langobardorum debellationem in Italiam direxit. Cui Authari rex et Langobardorum acies non segniter obuiam pergunt, proque libertatis statu fortiter confligunt. In ea pugna Langobardi uictoriam capiunt, Franci uehementer caesi, nonnulli capti, plurimi etiam per fugam elapsi, uix ad patriam reuertuntur. Tantaque ibi strages facta est de Francorum exercitu, quanta nusquam alibi memoratur. Mirandum sane est cur Secundus, qui aliqua de Langobardorum gestis scripsit, hanc tantam eorum uictoriam praeterierit, cum haec quae praemisimus de Francorum interitu in eorum historia hisdem ipsis pene uerbis exarata legantur. [3,29] CAPUT XXIX. Flauius uero rex Authari legatos post haec ad Baioariam misit, qui Garibaldi eorum regis filiam sibi in matrimonium peterent. Quos ille benigne suscipiens, Theudelindam suam filiam Authari se daturum promisit. Qui legati reuertentes cum haec Authari nuntiassent, ille per semetipsum suam sponsam uidere cupiens, paucis secum, sed expeditis ex Langobardis adhibitis, unumque sibi fidelissimum, et quasi seniorem secum ducens, sine mora ad Baioariam perrexit. Qui cum in conspectu Garibaldi regis, iuxta morem legatorum, introducti essent, et is qui cum Authari quasi senior uenerat, post salutationem, uerba, ut moris est, intulisset, Authari cum a nullo illius gentis cognosceretur, ad regem Garibaldum propinquius accedens, ait: Dominus meus Authari rex me proprie ob hoc direxit, ut uestram filiam ipsius sponsam, quae nostra domina futura est, debeam conspicere, ut qualis eius forma sit, meo ualeam domino certius nuntiare. Cumque rex haec audiens filiam uenire iussisset, eamque Authari, ut erat satis eleganti forma, tacito nutu contemplatus esset, eique per omnia satis complacuisset, ait ad regem: Quia talem uestrae filiae personam cernimus, ut eam merito nostram reginam fieri optemus, si placet uestrae potestati de eius manu, sicut nobis postea factura est, uini poculum sumere praeoptamus. Cumque rex id fieri debere annuisset, illa, accepto uini poculo, ei prius qui senior esse uidebatur propinauit. Deinde cum Authari, quem suum esse sponsum nesciebat, porrexisset, ille postquam bibit ac poculum redderet, eius manum, nemine animaduertente, digito tetigit, dexteramque suam sibi a fronte per nasum ac faciem produxit. Illa hoc suae nutrici rubore perfusa nuntiauit. Cui nutrix sua ait: Iste nisi ipse rex et sponsus tuus esset, te omnino tangere non auderet. Sed interim sileamus, ne hoc patri tuo fiat cognitum. Re enim uera digna persona est, quae tenere debeat regnum, et tuo sociari coniugio. Erat autem tunc Authari iuuenili aetate floridus, statura decens, candido crine perfusus, et satis decorus aspectu. Qui mox a rege commeatu accepto, iter patriam reuersuri arripiunt, deque Noricorum finibus festinanter abscedunt. Noricorum siquidem prouincia, quam Baioariorum populus inhabitabat, habet ab Oriente Pannoniam, ab Occidente Suauiam, a Meridie Italiam, ab Aquilonis uero parte Danubii fluenta. Igitur Authari cum iam prope Italiae fines uenisset, secumque adhuc, qui eum deducebant, Baioarios haberet, erexit se quantum super equum cui praesidebat potuit, et toto annisu securiculam, quam manu gestabat, in arborem quae proximor aderat fixit, eamque fixam reliquit, adiiciens haec insuper uerba: Talem Authari feritam facere solet. Cumque haec dixisset, tunc intellexerunt Baioarii, qui cum eo comitabantur, eum ipsum regem esse Authari. Denique post aliquod tempus, cum, propter Francorum aduentum, perturbatio Garibaldo regi aduenisset, Theudelinda eius filia cum suo germano, nomine Gundoald, ad Italiam confugit, seque aduentare Authari sponso nuntiauit. Cui statim ille obuiam cum magno apparatu nuptias celebraturus in campo Sardis, qui supra Veronam est, occurrens, eamdem cunctis laetantibus in coniugium Idus Maias accepit . Erat autem tunc ibi inter caeteros Langobardorum duces, Agilulf dux Taurinensium ciuitatis. Quo in loco cum perturbato aere lignum quoddam, quod in regiis septis situm erat, cum magno tonitruorum fragore ui fulminis ictum fuisset, habebat tunc Agilulf quemdam de suis aruspicem puerum, qui per artem diabolicam quid futurum portenderent ictus fulminum intelligebat, qui secrete cum Agilulf ad requisita naturae resideret, eidem dixit: Mulier ista, quae modo regi nostro nupsit, tua non post multum tempus coniux futura est. Quod ille audiens, caput se eius amputaturum, si hac de re amplius quid diceret, comminatus est. Cui ille: Ego quidem, inquit, occidi possum, sed fata nequeunt immutari, nam certe ad hoc ista in hanc patriam femina uenit, ut tuis debeat nuptiis copulari. Quod ita quoque post factum est. Hoc tempore, quam ob causam incertum, Ansul cognatus regis Authari, apud Veronam est interfectus. [3,30] CAPUT XXX. Hac etiam tempestate Grippo legatus Childeberti regis Francorum, cum a Constantinopoli remeasset, et eidem regi suo quomodo honorifice ab imperatore Mauricio susceptus fuisset, nuntiasset, et quia iniurias quas apud Carthaginem perpessus fuerat imperator ad uoluntatem Chideberti regis ultum iri promisisset, Childebertus confestim iterato in Italiam exercitum Francorum cum uiginti ducibus ad debellandam Langobardorum gentem direxit. E quibus ducibus, Andualdus, et Olo, et Cedinus, eminentiores fuerunt. Sed Olo cum importune ad Bilitonis castrum accessisset, iaculo sub mamilla sauciatus cecidit, et mortuus est. Reliqui uero Franci cum egressi fuissent ad praedandum, a Langobardis irruentibus passim per loca singula prosternebantur. At uero Andualdus, et sex alii duces Francorum, ad Mediolanensium urbem aduenientes, ibi eminus in campestribus castra posuerunt. Quo loco ad eos imperatoris legati uenerunt, nuntiantes adesse exercitum in solatio eorum, dicentesque: Quia post triduum cum eisdem ueniemus. Et hoc uobis erit signum, cum uideritis uillae huius, quae in monte sita est, domus incendio concremari, et fumum incendii ad coelos usque sustolli, noueritis nos cum exercitu quem pollicemur aduentare. Sed exspectantes Francorum duces diebus sex iuxta placitum, nullum ex iis quos legati imperatoris promiserant uenisse contemplati sunt. Cedinus autem cum tredecim ducibus laeuam Italiae ingressus, quinque castella cepit, a quibus etiam sacramenta exegit . Per Placentiam uero exercitus Francorum usque Veronam uenerunt, et deposuerunt castra plurima per pacem post sacramenta data, quae se eis tradiderant, nullum ab eis dolum existimantes. Nomina autem castrorum, quae diruerunt in territorio Tridentino, ista sunt: Tesana, Maletum, Semiana, Appianum, Fagitana, Cimbra, Vitianum, Brentonicum, Volenes, Ennemase, et duo in Alsuca, et unum in Verona . Haec omnia castra cum diruta essent a Francis, ciues uniuersi ab eis ducti sunt captiui. Pro Ferruge uero castro, intercedentibus episcopis, Ingenuino de Sauione, et Agnello de Tridentino, data est redemptio, pro capite uniuscuiusque uiri solidi sexcenti. Interea Francorum exercitum, cum esset tempus aestiuum, propter inconsueti aeris incommoditatem, dysenteriae morbus grauiter exagitare coepit, quo morbo plures interierunt ex eis. Quid plura? Cum per tres menses Francorum exercitus Italiam peruageretur, nihilque proficeret, neque se de inimicis ulcisci posset, eo quod se in locis firmissimis contulissent, neque regem attingere ualeret, de quo ultio fieret, qui se intra Ticinensem urbem munierat, ut diximus, infirmatus aeris intemperantia, ac fame constrictus, redire ad propria destinauit. Qui reuertentes ad patriam, in tantum famis penuriam perpessi sunt, ut prius uestimenta propria, insuper etiam et arma, ad coemendum uictum praeberent, quam ad genitale solum pertingerent. [3,31] CAPUT XXXI. Circa haec tempora putatur esse factum quod de Authari rege refertur. Fama est enim tunc eumdem regem per Spoletium Beneuentum peruenisse, eamdemque regionem cepisse, et usque etiam Regium extremam Italiae ciuitatem uicinam Siciliae perambulasse. Et quia ibidem intra maris undas columna quaedam esse posita dicitur, usque ad eam equo sedens accessisse, eamque de hastae suae cuspide tetigisse dicens: Usque hic erunt Langobardorum fines. Quae columna usque hodie dicitur persistere, et Columna Authari appellari . [3,32] CAPUT XXXII. Fuit autem primus Langobardorum dux in Beneuento nomine Zotto, qui in ea principatus est per curricula uiginti annorum . [3,33] CAPUT XXXIII. Interea Authari rex legationem uerbis pacificis ad Guntramnum regem Francorum, patruum scilicet Childeberti regis, direxerat, a quo legati iidem iucunde suscepti, sed ad Childebertum, qui ei nepos ex fratre erat, directi sunt, ut per eius nutum pax cum gente Langobardorum firmaretur . Erat autem Guntramnus iste, de quo diximus, rex pacificus, et omni bonitate conspicuus. Cuius unum factum satis admirabile, libet nos huic nostrae historiae breuiter inserere, praesertim cum hoc Francorum Historia nouerimus minime contineri. Is cum uenatum quodam tempore in siluam isset, et, ut solet fieri, hac illacque discurrentibus sociis, ipse cum uno fidelissimo tantum suo remansisset, grauissimo somno depressus, caput in genibus eiusdem fidelis sui reclinans, obdormiuit. De cuius ore paruum animal, in modum reptilis egressum, tenuem riuulum propter discurrebat, ut transire posset, satagere coepit. Tunc isdem in cuius gremio quiescebat spatham suam uagina exemptam super eumdem riuulum posuit, super quam illud reptile, de quo diximus, ad partem aliam transmeauit. Quod cum non longe exinde, in quoddam foramen montis ingressum fuisset, et post aliquantum spatii regressum, super eamdem spatham praefatum riuulum transmeasset, rursum in os Gunthramni de quo exierat introiuit. Gunthramnus post haec expergefactus, mirificam se uisionem uidisse narrauit. Retulit enim apparuisse sibi in somnis quod fluuium quemdam per pontem ferreum transisset, et sub monte quodam introisset, ubi multa auri pondera aspexisset. Is uero in cuius gremio caput tenuerat, cum dormisset, quid de eo uiderat ei per ordinem retulit. Quid plura? Effossus est locus ille, et inaestimabiles thesauri, qui ibidem antiquitus positi fuerant, sunt reperti. De quo auro ipse rex postmodum ciborium solidum mirae magnitudinis et magni ponderis fecit, multisque illud pretiosissimis gemmis decoratum ad sepulcrum Domini Hierosolymam transmittere uoluit. Sed cum minime potuisset, idem supra corpus beati Marcelli martyris, quod in ciuitate Cauallonno sepultum est, ubi sedes regni illius erat, poni fecit, et est ibi usque in praesentem diem. Nec est usquam ullum opus ex auro effectum, quod ei ualeat comparari. Sed nos his breuiter quae relatu digna erant contactis, ad historiam reuertamur. [3,34] CAPUT XXXIV. Interim dum legati Authari regis in Francia morarentur, rex Authari apud Ticinum Nonas Septembris ueneno, ut tradunt, accepto moritur, postquam sex regnauerat annos. Statimque a Langobardis legatio ad Childebertum regem Francorum missa est, quae Authari regis mortem eidem nuntiaret, et pacem ab eo expeteret. Quod ille audiens, legatos quidem suscepit, pacem uero in posterum se daturum promisit. Qui tamen praefatos legatos post aliquot dies promissa pace absoluit. Reginam uero Theudelindam, quae satis placebat Langobardis, permiserunt in regia consistere dignitate, suadentes ei ut sibi quem uoluisset ex omnibus Langobardis uirum eligeret, talem scilicet qui regnum regere utiliter posset. Illa uero consilium cum prudentibus habens, Agilulfum ducem Taurinatium, et sibi uirum, et Langobardorum genti regem elegit. Erat enim isdem uir strenuus, et bellicosus, et tam forma quam animo ad regni gubernacula coaptatus. Quem statim regina ad se uenire mandauit, ipsaque ei obuiam ad Laumellum oppidum properauit. Qui cum ad eam uenisset, ipsa sibi post aliquot uerba uinum propinari fecit. Quae cum prior bibisset, residuum Agilulfo ad bibendum tribuit. Is cum reginae accepto poculo manum honorabiliter osculatus esset, regina cum rubore subridens, non debere sibi manum osculari ait, quem osculum sibi ad os iungere oporteret. Moxque eum ad suum basium erigens, ei de suis nuptiis, deque regni dignitate aperuit. Quid plura? Celebrantur cum magna laetitia nuptiae; suscepit Agilulfus, qui erat cognatus regis Authari, inchoante iam mense Nouembris, regiam dignitatem. Sed tamen congregatis in unum Langobardis, postea, mense Maio, ab omnibus in regnum apud Mediolanum leuatus est.