[13,0] Liber XIII siue Mensis December. [13,1] I. De serendis frumentis et faba et lini semine. Nunc seruntur frumenta, triticum, far, hordeum, quamuis hordei satio iam sera sit. Et faba circa septimontium seri potest. Nam post exactam brumam male seminatur. Hoc etiam mense adhuc lini semen spargi poterit usque septimo idus decembres. [13,2] II. De fodiendis pastinis et caedenda materie. Nunc ad instituendas uites sed post idus pastina inchoemus effodere, sicut ante tractatum est. Et materiem bene hoc mense caedemus: palos quoque et corbes faciemus et redicas. Et locis frigidis oleum faciemus ex lauro et myrti bacas atque lentisci in olei sui confectione quassabimus et uinum myrtite, sicut dictum est ante, tingemus. [13,3] III. De hortis. Hoc tempore serenda est lactuca, ut planta eius februario transferatur. Et iam nunc allium et ulpicum et cepullae et senapi et cunela seri poterunt disciplina et more, quo ante narratum est. [13,4] IIII. De pomis. Hypomelides poma sunt, ut Martialis adserit, sorbo similia. Mediocri arbore nascuntur et flore candidulo. Dulcendo huic fructui cum acuto sapore conmixta est. Seritur mense decembri nucleis in uasculis positis. Mense autem februario hypomelidis planta sed pollicis magnitudine robusta transfertur breuissimo scrobe soluta terra plurimo stercore. Sed munienda est, quia cito arescit, si radices illius uentus adflauerit. Terram qualemcumque non respuit. Amat loca tepida, aprica, maritima et saepe saxosa. Statum frigidum reformidat. Inseri non potest, exigua durat aetate. Poma eius aut in picatis et munitis urceolis aut scrobe populi aut in ollis inter uuas uinaceis obruta seruabuntur. [13,5] V. De rapis condiendis. Nunc rapa in partes minutas recisa et leuiter cocta et tota die diligentius exsiccata, ne quid reseruet umoris, senapi ex aceto, sicut moris est, temperato mergere et condire curabimus et repleta uasa claudemus ac post aliquantos dies gustibus explorata proferemus usuri. Quam rem ianuario quoque et nouembri mense poterimus efficere [13,6] VI. De echinis et pernis et lardo saliendis et auium laqueis disponendis. Nunc etiam, quibus litus in fructu est, ubi lunae iuuarit augmentum, quae omnium clausorum maris animalium atque concharum iubet incremento suo membra tugere, echini carnes salibus condire curabunt. Quod solito more conficitur. Hanc quoque rem per omnes menses bene faciemus hibernos. Pernas etiam et lardum conficimus non solum mense hoc, sed omnibus, quos hiemalis algor astringit. Tempore hoc per humiles siluas et bacis fecunda uirgulta ad turdos ceterasque aues capiendas laqueos expedire conueniet. Hoc usque in martium mensem tendetur aucupium. [13,7] VII. De horis. Decembrem ianuario in horis causa dispar adiunxit, cum linea simili ille augeatur, iste decrescat. Hora I pedes XXVIIII, hora II pedes XVIIII, hora III pedes XV, hora IIII pedes XII, hora V pedes X, hora VI pedes VIIII, hora VII pedes X, hora VIII pedes XII, hora VIIII pedes XV, hora X pedes XVIIII, hora XI pedes XXVIIII.