LIBER II. 1 Hactenus et veterum cunabala prima deorum, 2 Et causas, quibus error hebes conflatus in orbe est, 3 Diximus, et nostro Romam iam credere Christo. 4 Nunc obiecta legam, nunc dictis dicta refellam. 5 Unde igitur coepisse ferunt, aut ex quibus orsum, 6 Quo mage sancta ducum corda illice flecteret arte? 7 Armorum dominos, vernantes flore iuventae, 8 Inter castra patris genitos, sub imagine avita 9 Eductos, exempla domi congesta calentes, 10 Orator catus instigat, ceu classica belli 11 Clangeret, exacuitque animos, et talia iactat. 12 Si vobis vel parta, viri, Victoria cordi est, 13 Vel parienda dehinc, templum dea virgo sacratum 14 Obtineat, vobis regnantibus. Et quis amicus 15 Hostibus hanc vestro sancte negat esse colendam 16 Imperio, cui semper adest, quod laudibus implet? 17 Haec ubi legatus: reddunt placidissima fratrum 18 Ora ducum: Scimus, quam sit victoria dulcis 19 Fortibus, Ausoniae vir facundissime linguae: 20 Sed quibus illa medis, qua sit ratione vocanda, 21 Novimus: hac primum pueros pater imbuit arte; 22 Hanc genitore suo didicit puer ipse magistro. 23 Non aris, non farre molae victoria felix 24 Exorata venit: labor impiger, aspera virtus, 25 Vis animi, excellens ardor, violentia, cura, 26 Hanc tribuunt, durum tractandis robur in armis: 27 Quae si defuerint bellantibus, aurea quamvis 28 Marmoreo in templo rutilas Victoria pennas 29 Explicet, et multis surgat formata talentis: 30 Non aderit, versisque offensa videbitur hastis. 31 Quid, miles, propriis diffisus viribus, aptas 32 Irrita femineae tibimet solatia formae? 33 Nunquam pennigeram legio ferrata puellam 34 Vidit, anhelantum regeret quae tela virorum. 35 Vincendi quaeris dominam? sua cuique dextra est, 36 Et Deus omnipotens: non pexo crine virago, 37 Nec nudo suspensa pede, strophioque recincta, 38 Nec tumidas fluitante sinu vestita papillas. 39 Aut vos pictorum docuit manus assimulatis 40 Iure poetarum numen componere monstris: 41 Aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello, 42 Quod variis imitata notis, ceraque liquenti 43 Duceret in faciem, sociique poematis arte 44 Aucta, coloratis auderet ludere fucis. 45 Sic unum sectantur iter, et inania rerum 46 Somnia concipiunt et Homerus, et acer Apelles, 47 Et Numa, cognatumque malum, pigmenta, camoenae. 48 Idola, convaluit fallendi trina potestas. 49 Haec si non ita sunt, edatur, cur sacra vobis 50 Ex tabulis, cerisque poetica fabula praestat? 51 Cur Berecynthiacus perdit truncata sacerdos 52 Inguina, cum pulchrum poesis castraverit Attin? 53 Cur etiam templo Triviae, lucisque sacratis 54 Cornipedes arcentur equi, cum musa pudicum 55 Raptarit iuvenem volucri per littora curru, 56 Idque etiam paries tibi versicolorus adumbret? 57 Desine, si pudor est, gentilis ineptia, tandem 58 Res incorporeas simulatis fingere membris. 59 Desine, terga hominis plumis obducere: frustra 60 Fertur avis mulier, magnusque eadem dea vultur. 61 Vis decorare tuum, ditissima Roma, senatum? 62 Suspende exuvias, armis, et sanguine captas, 63 Congere caesorum victrix diademata regum, 64 Frange repulsorum foeda ornamenta deorum: 65 Tunc tibi non terris tantum victoria parta, 66 Sed super astra etiam media servabitur aede. 67 Talia principibus dicta interfantibus, ille 68 Prosequitur, magnisque tubam concentibus inflat: 69 Allegat morem veterum: nil dulcius esse 70 Affirmat solitis, populosque, hominesque teneri 71 Lege sua. Sicut variae nascentibus, inquit, 72 Contingunt pueris animae: sic urbibus affert 73 Hora, diesque suum, cum primum moenia surgunt, 74 Aut fatum, aut genium, cuius moderamine regnent, 75 Addit et arcanum rerum, verique latebras 76 Prosperitate aliqua deprendi posse secundi 77 Per documenta boni: si sint felicia, quae quis 78 Experiendo probet: cessisse parentibus omne 79 Idolium semper feliciter, et pede dextro. 80 Enumerat longi vim temporis: excitat ipsam 81 Crinibus albentem niveis, et fronte vietam, 82 Ore reposcentem querulo sua numina Romam. 83 Libera sum, liceat proprio mihi vivere more. 84 Et quis erit qui mille meos reprehenderit annos? 85 Uno omnes sub sole siti, vegetamur eodem 86 Aere: communis cunctis viventibus aura. 87 Sed, qui sit, qualisque deus, diversa secuti, 88 Quaerimus, atque viis longe distantibus, unum 89 Imus ad occultum. Suus est mos cuique genti: 90 Per quod iter properans eat ad tam grande profundum. 91 His tam magnificis, tantaque fluentibus arte, 92 Respondet vel sola fides, doctissima primum 93 Pandere vestibulum verae ad penetralia sectae. 94 Nam, cum divinis agimus de rebus, et illum, 95 Qui vel principio caruit, vel fine carebit, 96 Quique chao anterior fuerit, mundumque crearit, 97 Coniectare animo contendimus, exigua est vis 98 Humani ingenii, tantoque angusta labori: 99 Quippe minor natura aciem si intendere tentet 100 Acrius, ac penetrare Dei secreta supremi, 101 Quis dubitet victo fragilem lassescere visu, 102 Vimque fatigatae mentis sub pectore parvo 103 Turbari, invalidisque habetem succumbere curis? 104 Sed facilis fidei via provocat Omnipotentem 105 Credere: qui bona non tantum praesentia donat, 106 Sed ventura etiam, longisque intermina saeclis 107 Promittit, ne totus eam resolutus inane 108 In nihilum, pereamque brevem post luminis usum. 109 Muneris auctores ipso de munere pendas, 110 Aeterna aeternus tribuit, mortalia confert 111 Mortalis: divina Deus, peritura caducus. 112 Omnia, quae tempus peragit, quaeque exitus aufert, 113 Vilia sunt brevitate sui, nec digna perenni 114 Largitore: cui propria est opulentia, nunquam 115 Desinere, idque homini dare, quod non desinat unquam. 116 Nam si corruptum, corrumpendumve Deus quid 117 Praestat, habetque nihil, quod sit pretiosius istis: 118 Pauper, et infirmus, et summo indignus honore, 119 Et non omnipotens, sed inanis numinis umbra est. 120 Hac ratione fides sapienter coniicit, imo 121 Non dubitat, verum esse Deum: qui, quod sumus, et quod 122 Vivimus, illaesum semper fore, si mereamur, 123 Nos sperare iubet. Coelestia si placet, inquit, 124 Scandere, terrenas animo depellite curas. 125 Nam quantum subiecta polo tellus iacet infra, 126 Dividiturque ab humo convexi regia coeli, 127 Tantum vestra meis distant mundana futuris, 128 Dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis. 129 Quidquid obire potest, fugiatis, censeo: quidquid 130 Naturae ratione capit vitium, atque senescit, 131 Pro nihilo, in nihilum quia sunt reditura, putetis. 132 Cuncta quidem, quae gignit humus, quae continet, ipse 133 Principio institui, nitidoque insignia mundo 134 Ornamenta dedi, speciosaque semina finxi. 135 Sed tamen esse modum volui, parcisque fruenda 136 Moribus indulsi, quantum moribundus, et aeger 137 Corporis, ac vitae volucris sibi posceret usus: 138 Non ut captus homo studiis, et inaniter ardens, 139 Duceret omne bonum positum in dulcedine rerum, 140 Et specie tenui, quas currere tempore iussi: 141 Atque aevum statui, sub quo generosa probarem 142 Pectora, ne torpens, et non exercita virtus, 143 Robur enervatum gereret sine laude palaestrae. 144 Illecebrosus enim sapor est, et pestifer horum, 145 Quae, dum praetereunt, miro oblectamine mentes 146 Implicitas, vinctasque tenent: vincenda voluptas, 147 Elaqueanda animi constantia, ne retinaclis 148 Mollibus, ac lentis nexa, et captiva prematur. 149 Luctandum summis conatibus: inter acerba 150 Sectandum virtutis iter: ne suavia fluxae 151 Conditionis amet, nimium nec congerat aurum, 152 Nec varios lapidum cupide spectare colores 153 Ambitiosa velit: nec se popularibus auris 154 Ostentet, pulchroque inflata tumescat honore. 155 Ne natale solum, patrii ne iugera ruris. 156 Tendat, et externos animum diffundat in agros, 157 Et ne corporeis addicat sensibus omne, 158 Quod vult, aut quod agit: ne praeferat utile iusto, 159 Spemque suam in me omnem statuat, nunquam peritura, 160 Quae dedero, longoque die mea dona trahenda. 161 Haec igitur spondente Deo, quis fortis, et acer, 162 Virtutisque capax breve quidque perennibus in se 163 Praetulerit? vel quis sapiens potiora putarit 164 Gaudia membrorum, quam vivae praemia mentis? 165 Nonne hominem, ac pecudem distantia separat una, 166 Quod bona quadrupedum ante oculos sita sunt? ego contra 167 Spero, quod extra aciem longum servatur in aevum? 168 Nam, si tota mihi cum corpore vita peribit, 169 Nec poterit superesse meum post funera quidquam, 170 Quis mihi regnator coeli? quis conditor orbis? 171 Quis Deus? aut quae iam merito metuenda potestas? 172 Ibo per impuros fervente libid ne luxus: 173 Incestabo toros: sacrum calcabo pudorem: 174 Inficiabor habens aliquod sine teste propinqui 175 Depositum: tenues avidus spoliabo clientes: 176 Longaevam perimam magico cantamine matrem. 177 Tardat anus dominum dilata morte secundum. 178 Nec formido malum: falluntur publica iura. 179 Lex armata sedet, sed nescit crimen opertum, 180 Aut, si res pateat, iudex corrumpitur auro. 181 Rara reos iusta percellit poena securi. 182 Sed quid ego haec meditor? revocat Deus ecce severa 183 Maiestate minax: negat interitura meorum 184 Per mortem momenta operum: Non occidet, inquit, 185 Interior, qui spirat, homo, luet ille perenne 186 Supplicium, quod subiectos male rexerit artus, 187 Nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis 188 Naturam, quamvis perflabilis illa feratur 189 More noti: capiam tamen, et tormenta adhibebo 190 Ipse incorporeus, ac spirituum sator unus. 191 Quin et corporibus parilis consortia poenae 192 Decernam: possum quoniam renovare favillas 193 Antiquam in faciem; nec desperanda potestas: 194 Qui potui formare novum, reparabo peremptum. 195 Non desunt exempla meae virtutis: in ipsis 196 Seminibus natura docet revirescere cuncta 197 Post obitum: siccantur enim pereunte vigore, 198 Quo vixere prius; tunc sicca, et mortua sulcis, 199 Aut foveis mandata latent, et more sepulcri 200 Obruta, de tumulis redivivo germine surgunt. 201 Nunquid nosse potes, vel coniectare, quis istud 202 Tam solers opifex struat? aut quae vis agat intus? 203 Nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant. 204 En ego gignendi dominus, ac restituendi, 205 Quod periit, fluxitque, potens: arentia quaeque 206 In veteres formas aut flore, aut fronde reduco. 207 Idque ipsum quandoque homini facturus, inani 208 Surgat ut ex cinere, structuraque pristina constet: 209 Quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat 210 Crimina, vel summae virtutis in arce coruscet, 211 Non peritura dehinc, quacunque in sorte manebit. 212 Interea, dum mixta viget substantia in unum, 213 Sit memor auctoris proprii, veneretur, et oret 214 Artificem submissa suum; non condidit alter 215 Halantis animae figmentum, et corporis alter. 216 Nec bona praesentis vitae numerosa gubernant 217 Numina. Non alius segetes, et spicea farra 218 Suppeditat Deus: aut alius dat musta racemis, 219 Purpureumque gravi fundit de palmite succum. 220 Ipse ego sum, virides oleas pinguescere baccis 221 Qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas, 222 Et qui lucinas tribuo nascentibus horas. 223 Duplex lege mea per mutua foedera sexus 224 Gignere amat sobolem, generisque propagine gaudet: 225 Quem vos lascivis violatis amoribus ignem, 226 Et stupra vestra deae Veneris praetexitis umbra. 227 Unus ego haec elementa rego, nec mole laboris, 228 Ut miser, infirmusve aliquis fragilisve fatigor. 229 Lux immensa mihi est, et non resolubilis aetas, 230 Sensibus et vestris haud intellecta vetustas. 231 Inde ministeriis ad tot moderamina mundi 232 Non egeo, nec participes, sociosve requiro. 233 Porro autem angelicas legiones, quas mea fecit 234 Dextera, nosse meum est, et quae natura creatis 235 Subsistat, qualesque mihi serventur ad usus. 236 Tu, me praeterito, meditaris numina mille, 237 Quae simules parere meis virtutibus, ut me 238 Per varias partes minuas: cui nulla recidi 239 Pars, aut forma potest: quia sum substantia simplex, 240 Nec pars esse queo. Solis divisio rebus 241 Compositis, factisque subest: me nemo creavit, 242 Ut scindi valeam, cunctorum Conditor unus. 243 Crede, quod ex nihilo formavi, pars mea non est, 244 Quare age, mortalis, soli mihi construe templum, 245 Meque unum venerare Deum, caementa remitto, 246 Et quae saxa Paros secat, et quae Punica rupes, 247 Quae viridis Lacedaemon habet, maculosaque Synna. 248 Nativum nemo scopuli mihi dedicet ostrum. 249 Templum mentis amo, non marmoris: aurea in illo 250 Fundamenta manent fidei: structura nivali 251 Consurgit pietate nitens; tegit ardua culmen 252 Iustitia interius: spargit sola picta rubenti 253 Flore pudicitia: pudor almus et atria servat. 254 Haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes 255 Accipit, aeterno, coelestique hospite digna. 256 Nec novus hic locus est: fluxit mea gloria in artus, 257 Et lux vera Dei: Deus illustravit alumnam 258 Materiem, corpusque parens habitabile fecit 259 Ipse sibi, placito ut posset requiescere templo. 260 Condideram perfectum hominem, spectare superna 261 Mandaram, totis conversum sensibus in me 262 Recto habitu, celsoque situ, et sublime tuentem: 263 Sed despexit humum, seque inclinavit ad orbis 264 Divitias, pepulitque meum de pectore numen. 265 Restituendus erat mihimet: submissus in illum 266 Spiritus ipse meus descendit, et edita limo 267 Viscera divinis virtutibus informavit. 268 Iamque hominem assumptum summus Deus in deitatem 269 Transtulit, ac nostro docuit recalescere cultu. 270 Scire velim, praecepta Patris quibus auribus haec tu 271 Accipias, Italae censor doctissime gentis. 272 An veterem tantum morem ratione relicta 273 Eligis, et dici id patitur sapientis acumen, 274 Ingeniumque viri? Potior mihi pristinus est mos, 275 Quam via iustitiae; pietas quam prodita coelo, 276 Quamque fides veri, rectae quam regula sectae. 277 Si, quidquid rudibus mundi nascentis in annis 278 Mos habuit, sancte colere, ac servare necesse est, 279 Omne revolvamus sua per vestigia saeclum 280 Usque ad principium: placeat damnare gradatim, 281 Quidquid posterius successor repperit usus. 282 Orbe novo nulli subigebant arva coloni. 283 Quid sibi aratra volunt? quid cura superflua rastri? 284 Ilignis melius saturatur glandibus alvus. 285 Primi homines cuneis scindebant fissile lignum: 286 Decoquat in massam fervens strictura secures 287 Rursus, et ad proprium restillet vena metallum. 288 Induvias caesae pecudes, et frigida parvas 289 Praebebat spelunca domos: redeamus ad antra, 290 Pellibus insutis hirtos sumamus amictus. 291 Immanes quondam populi, feritate subacta 292 Edomiti, iam triste fremant, iterumque ferinos 293 In mores redeant, atque ad sua prisca recurrant. 294 Praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum. 295 Votivo de ponte patrem: sic mos fuit olim. 296 Caedibus infantum fument Saturnia sacra, 297 Flebilibusque truces resonent vagitibus arae. 298 Ipsa casas fragili texat gens Romula culmo: 299 Sic tradunt habitasse Remum. Regalia feno 300 Fulcra supersternant, aut pelle Libystidis ursae 301 Compositam chlamydem villoso corpore gestent: 302 Talia Trinacrius ductor, vel Tuscus habebant. 303 Roma antiqua sibi non constat versa per aevum, 304 Et mutata sacris, ornatu, legibus, armis; 305 Multa colit, quae non coluit sub rege Quirino: 306 Instituit quaedam melius, nonnulla refugit, 307 Et morem variare suum non destitit, et, quae 308 Pridem condiderat iura, in contraria vertit. 309 Quid mihi tu ritus solitos, Romane senator, 310 Obiectas, cum scita patrum, populique frequenter 311 Instabilis placiti sententia flexa novarit? 312 Nunc etiam, quoties solitis decedere prodest, 313 Praeteritosque habitus cultu damnare recenti, 314 Gaudemus compertum aliquid, tandemque retectum, 315 Quod latuit. Tardis semper processibus aucta 316 Crescit vita hominis, et longo proficit usu. 317 Sic aevi mortalis habet se mobilis ordo: 318 Sic variat natura vices. Infantia repit, 319 Infirmus titubat pueri gressusque, animusque: 320 Sanguine praecalido fervet nervosa iuventa: 321 Mox stabilita venit maturi roboris aetas: 322 Ultima consiliis melior, sed viribus aegra, 323 Corpore succumbit mentem purgata senectus. 324 His genus humanum per dissona tempora duxit 325 Curriculis aevum mutabile: sic hebes inter 326 Primitias, mersumque solo, ceu quadrupes, egit. 327 Mox tenerum docili ingenio, iamque artibus aptum 328 Noscendis, varia rerum novitate politum est. 329 Inde tumens vitiis, calidos adolevit in annos, 330 Donec decocto solidaret robore vires. 331 Tempus adest, ut iam sapiat divina serenae 332 Mentis consilio, vivacius abdita solers 333 Quaerere, et aeternae tandem invigilare saluti. 334 Quanquam si tantus amor est, et cura vetusti 335 Moris, et a prisco placet haud discedere ritu, 336 Exstat in antiquis exemplum nobile libris, 337 Iam tunc diluvii sub tempore, vel prius, uni 338 Inseruisse Deo gentem, quae prima recentes 339 Incoluit terras, vacuoque habitavit in orbe. 340 Unde genus ducit nostrae porrecta propago 341 Stirpis, et indigenae pietatis iura reformat. 342 Sed, quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum 343 Sanguinis Hectorei populum probo tempore longo 344 Non multos coluisse deos, rarisque sacellis 345 Contentum, paucas posuisse in collibus aras. 346 Innumeros post deinde deos, virtute subactis 347 Urbibus, et claris peperit sibi Roma triumphis, 348 Inter fumantes templorum armata ruinas 349 Dextera victoris simulacra hostilia cepit, 350 Et captiva domum, venerans ceu numina, vexit. 351 Hoc signum rapuit bimaris de strage Corinthi: 352 Illud ab incensis in praedam sumpsit Athenis. 353 Quasdam victa dedit capitis Cleopatra canini 354 Effigies: quasdam, domitis Ammonis arenis, 355 Syrtica cornutas facies habuere tropaea. 356 Roma triumphantis quoties ducis inclyta currum 357 Plausibus excepit, toties altaria divum 358 Addidit, et spoliis sibimet nova numina fecit: 359 Numina, quae, patriis cum moenibus eruta, nullum 360 Praesidium potuere suis afferre sacellis. 361 Cernis, ut antiqui semper vestigia moris 362 Gressibus incertis varie titubasse probentur, 363 Asciscendo deos maioribus incompertos, 364 Seque peregrina sub relligione dicasse, 365 Nec ritus servasse suos? Quodcunque sacrorum est, 366 Exsulat, externumque inimicam venit in Urbem. 367 Frustra igitur solitis, prava observatio, inhaeres. 368 Non est mos patrius, quem diligis, improba: non est. 369 At solers orator ait, vataliter Urbem 370 Sortitam, quonam genio proprium exigat aevum. 371 Cunctis nam populis, seu moenibus inditur, inquit, 372 Aut fatum, aut genius, nostrarum more animarum, 373 Quae sub disparili subeunt nova corpora sorte. 374 Iam primum, qui sit genius, vel qui status illi 375 Competat, ignoro: quid possit, et unde oriatur 376 Spiritus informis, sine corpore, formave, et ulla 377 Sit species, et quid sapiat, quae munera curet. 378 Contra, animas hominum venis vitalibus intus 379 Sic interfusas intelligo, sanguis ut ex his 380 Accipiat motumque levem, tenerumque vaporem. 381 Unde pererratis vegetet praecordia membris, 382 Frigida succendat, riget arida, dura relaxet. 383 Sic hominis vitam sibi temperat, atque gubernat 384 Vivida mens: quam tu ficto componere tentas 385 Membrorum genio, qui nusquam est, nec fuit unquam. 386 Quin et corporibus versat mens viva regendis 387 Summum consilium, fida ut tutacula nudis, 388 Invalidisque paret, metuenda pericula vitet, 389 Utile prospiciat, varias agitetur ad artes, 390 Consultet, cui se domino submittat, et orbis 391 Quem putet auctorem, quem rerum summa sequatur. 392 At tuus hic Urbis genius, dicas, volo, quando 393 Coepit adhuc parvae primum se infundere Romae, 394 Fluxit ab uberibus nemorosa in valle lupinis, 395 Infantesque aluit, dum nascitur ipse, gemellos? 396 An cum vulturibus volitans ignota per auras 397 Umbra, repentinam traxit de nube figuram? 398 Culminibus summis sedet, an penetralia servat 399 Instituit mores, et iura forensia condit? 400 An castrorum etiam fossis intervenit? acres 401 Cogit ad arma viros, lituis ciet, urget in hostem? 402 Quae quis non videat sapientum digna cachinno? 403 Fingamus tamen, esse aliquam, quae talia curet, 404 Umbram, sive animam: per quam respublica fatum 405 Hauserit, et calidis animetur tota medullis. 406 Cur non haec eadem de relligione colenda 407 Consultat? cur non suspectat libera coelum? 408 Cur sibi praescriptum non commutabile fatum, 409 Ut captiva, putat? genesis cur vincula fingit? 410 Cui iam nolle licet, quod tunc voluisse licebat, 411 Erroresque abolere suos, ac flectere sensus? 412 Sic septingentis erravit circiter annis, 413 Lubricaque, et semper dubitans, quae forma placeret 414 Imperii, quae regnandi foret aequa potestas. 415 Regius exortam iam tunc habuit status Urbem, 416 Non sine grandaevis curarum in parte locatis. 417 Mox proceres de stirpe senum tractasse videmus 418 Clavum consilii: plebeias inde catervas, 419 Collatas patribus mixtim ditionibus aequis, 420 Imperitasse diu, belloque, et pace regendis. 421 Consule nobilitas viguit: plebs fisa tribuno est. 422 Displicet hic subito status, et bis quina creantur 423 Summorum procerum fastigia: quos duodeni 424 Circumstant fasces, simul et sua quemque securis. 425 Rursus se geminis reddit ductoribus omnis 426 Publica res, et consulibus dat condere fastos. 427 Ultima sanguineus turbavit saecla triumvir. 428 Fluctibus his olim fatum, geniusve, animusve 429 Publicus erravit: tandem deprendere rectum 430 Doctus iter, caput augustum diademate cinxit, 431 Appellans patrem patriae, populi, atque senatus 432 Rectorem, qui militiae sit ductor, et idem 433 Dictator, censorque bonus, morumque magister, 434 Tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum. 435 Quod si tot rerum gradibus, toties variatis 436 Consiliis, aegre tandem pervenit ad illud, 437 Quod probet, ac sancto reverentia publica servet 438 Foedere: quid dubitat divina agnoscere iura. 439 Ignorata prius sibimet, tandemque retecta? 440 Gratemur, iam non dubitat: nam subdita Christo 441 Servit Roma Deo, cultus exosa priores. 442 Romam dico viros, quos mentem credimus Urbis 443 Non genium, cuius frustra simulatur imago. 444 Quanquam cur genium Romae mihi fingitis unum? 445 Cum portis, domibus, thermis, stabulis soleatis 446 Assignare suos genios? perque omnia membra 447 Urbis, perque locos, geniorum millia multa 448 Fingere, ne propria vacet angulus ullus ab umbra? 449 Restat, ut et fatum similis dementia cunctis 450 Aedibus imponat: paries ut quisque sub astro 451 Fundatus, structusque suo, qua sorte maneret, 452 Quando autem rueret, primis acceperit horis. 453 Ascribunt saxis Lachesis male fortia fila, 454 Tectorumque trabes fusis pendere rotatis 455 Credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis: 456 Ceu distet, cuius stellae sit fraxinus ortu 457 Eruta, quae summum conscenderet ardua culmen. 458 Denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, 459 Cui non fatalem memorent incumbere sortem. 460 Quae quia constituunt, dicant, cur condita sit lex 461 Bis sex in tabulis: aut cur rubrica minetur, 462 Quae prohibet peccare reos, quos ferrea fata 463 Cogunt ad facinus, et inevitabile mergunt. 464 Quin et velle adigunt, pravum insinuantia votum, 465 Ne liceat miseris vetitum committere nolle. 466 Cedite, si pudor est, gladiumque retundite vestrum, 467 Aspera nil meritos poenis plectentia iura: 468 Autrum carcereum dissolvite, corpora sub quo 469 Agminis innocui fato peccante tenetis. 470 Nemo nocens, si fata regunt, quod vivitur, ac fit: 471 Imo nocens, quicunque volens, quod non licet, audet. 472 Alterutrum quia velle suum est, nec fata reatum 473 Imponunt homini: sed fit reus ipse suopte 474 Arbitrio, placitumque nefas, et facta rependit 475 Impia suppliciis, merito, non sorte peremptus. 476 Quisque putat, fato esse locum, sciat, omniparentem 477 Esse Deum, nulli vetitum fatalibus astris, 478 Nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli, 479 Spirat enim maiora animus, seque altius effert 480 Sideribus, transitque vias: et nubila fati, 481 Et momenta premit pedibus, quaecunque putantur 482 Figere propositam natali tempore sortem. 483 Huc ades, omne hominum genus, huc concurrite et urbes: 484 Lux immensa vocat: factorem noscite vestrum. 485 Libera secta patet: nil sunt fatalia, vel si 486 Sunt aliqua, opposito vanescunt irrita Christo. 487 Sed multi duxere dei per prospera Romam: 488 Quos colit ob meritum magnis donata triumphis. 489 Ergo age, bellatrix, quae vis subiecerit, ede, 490 Europam, Libyamque tibi: dic nomina divum. 491 Iuppiter, ut Cretae domineris, Pallas, ut Argis, 492 Cynthius, ut Delphis, tribuerunt omine dextro. 493 Isis Nilicolas, Rhodios Cytherea reliquit. 494 Venatrix Ephesum virgo, Mars dedidit Hebrum. 495 Destituit Thebas Bromius, concessit et ipsa 496 Iuno suos Phrygiis servire nepotibus Afros. 497 Et quam subiectis dominam dea gentibus esse, 498 Si qua fata sinant, iam tum tenditque, fovetque, 499 Iussit Romuleis addictam vivere frenis. 500 Perfidiane deum indigenum cecidere tot urbes? 501 Destructaeque iacent, ipsis prodentibus, arae? 502 O pietas, o sancta fides! traduxit alumnos 503 Maiestas infida locos, et creditur istis 504 Numinibus, qui transfugio meruere sacrari? 505 An voluit servare suos, luctataque multum 506 Relligio, infestas tentavit pellere turmas 507 Romanis obnisa globis, sed fortior illam 508 Virtus luctifico camporum in pulvere fregit? 509 Imo ita id est: armis et viribus indiga veri 510 Victa superstitio est, et inanem gloria fugit. 511 Sed nec difficilis fuit, aut satis ardua genti 512 Natae ad procinctus victoria, frangere inertes, 513 Molliaque omnigenum colla inclinare deorum. 514 Nunc cum Dictaeis bellum corybantibus asper 515 Samnitis, Marsusque levi sudore gerebat. 516 Nunc Mastigophoris, oleoque, et gymnadis arte 517 Unctis pugilibus, miles pugnabat Hetruscus: 518 Nec petaso insignis poterat, Lacedaemone capta, 519 Mercurius servare suas de clade palaestras. 520 Apenninicolam peditem Cybeleius hostis 521 Congressu excipiens, Asiam defendere, et Idam 522 Qui potuit, cogente acies in praelia Gallo? 523 Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi 524 Vatis, silvicolae calamos, arcumque puellae 525 Dedere servitio, calcataque sacra domare 526 Difficilis operis fuit, immensique laboris. 527 Fluctibus Actiacis signum symphonia belli 528 Aegypto dederat: clangebat buccina contra. 529 Institerant tenues cymbae, fragilesque phaseli 530 Inter turritas Memphitica rostra liburnas: 531 Nil potuit Serapis deus, et latrator Anubis. 532 Stirpis Iuleae ductore exercitus ardens 533 Praevaluit, gelido quem miserat Algidus axe. 534 Non armata Venus, non tunc clypeata Minerva 535 Venere auxilio, non divum degener ordo, 536 Et patria extorris, Romanis adfuit armis, 537 Victus et ipse prius, inimica nec agmina iuvit, 538 Si tamen antiquum norat retinere dolorem. 539 Sed dicis, legisse deos, ubi sanctior usus 540 Templorum cultu celebri sine fine maneret, 541 Aeneadumque ultro victricia signa virorum 542 Regis amore Numae, nullo cogente, secutos. 543 Num Diomedis item tentoria, et acris Ulyssi 544 Castra volens Pallas, caesis custodibus arcis, 545 Legit, ubi humenti sudaret moesta sigillo? 546 Aut quoties ductor Macedum fortissimus altos 547 Templorum cineres victis cumulavit Amyclis: 548 Optarunt praedis domini se numina capta 549 Misceri, Assyriaeque vehi Babylonis ad arcem? 550 Non fero, Romanum nomen, sudataque bella, 551 Et titulos, tanto quaesitos sanguine, carpi. 552 Detrahit invictis legionibus, et sua Romae 553 Praemia diminuit, qui, quidquid fortiter actum est, 554 Ascribit Veneri: palmam victoribus aufert. 555 Frustra igitur currus summo miramur in arcu 556 Quadriiugos, stantesque duces in curribus altis, 557 Fabricios, Curios, hinc Drusos, inde Camillos, 558 Sub pedibusque ducum captivos poplite flexo 559 Ad iuga depressos, manibusque in terga retortis, 560 Et suspensa gravi telorum fragmina trunco: 561 Si Brennum, Antiochum, Persen, Pyrrhum, Mithridatem, 562 Flora, Ceres, Matuta et Larentina subegit. 563 His tamen auspicibus successus dextra dederunt 564 Omina laetificos, et felix affuit ales. 565 Quid sibi vult virtus, quid gloria, si Corvinum 566 Corvus Apollineus penna, vel gutture iuvit? 567 Sed tamen hic corvus cur defuit exitiali 568 Forte die, infaustas tegerent cum funera Cannas, 569 Oppeteretque super congesta cadavera consul? 570 Cur Cremerae in campis cornice, vel oscine parra 571 Nemo deum monuit perituros Marte sinistro 572 Tercentum Fabios, vix stirpe superstite in uno? 573 Nullane tristificis tritonia noctua Carris 574 Advolitans, praesto esse deam praenuntia Crasso 575 Prodidit? aut Paphiam niveae vexere columbae, 576 Cuius inauratum tremeret gens Persica limbum? 577 Sed video, quae te moveant exempla vetustae 578 Virtutis: dicis, domitum terraque, marique 579 Orbem: res laetas, et prospera quaeque retexis: 580 Mille triumphorum memoras ex ordine pompas, 581 Ductaque per mediam spoliorum fercula Romam. 582 Vis dicam, quae causa tuos, Romane, labores 583 In tantum extulerit? queis gloria fotibus aucta 584 Sic cluat impositis, ut mundum frenet habenis? 585 Discordes linguis populos, et dissona cultu 586 Regna volens sociare Deus, subiungier uni 587 Imperio, quidquid tractabile moribus esset, 588 Concordique iugo retinacula mollia ferre 589 Constituit, quo corda hominum coniuncta teneret 590 Relligionis amor: nec enim fit copula Christo 591 Digna, nisi implicitas societ mens unica gentes. 592 Sola Deum novit concordia, sola benignum 593 Rite colit tranquilla Patrem: placidissimus illum 594 Foederis humani consensus prosperat orbi, 595 Seditione fugat, saevis exasperat armis, 596 Munere pacis alit, retinet pietate quieta. 597 Omnibus in terris, quas continet occidualis 598 Oceanus, roseoque aurora illuminat ortu, 599 Miscebat Bellona furens mortalia cuncta, 600 Armabatque feras in vulnera mutua dextras. 601 Hanc frenaturus rabiem Deus, undique gentes 602 Inčlinare caput docuit sub legibus iisdem, 603 Romanosque omnes fieri, quos Rhenus et Ister, 604 Quos Tagus aurifluus, quos magnus inundat Iberus, 605 Corniger Hesperidum quos interlabitur, et quos 606 Ganges alit, tepidique lavant septem ostia Nili. 607 Ius fecit commune pares, et nomine eodem 608 Nexuit, et domitos fraterna in vincla redegit. 609 Vivitur omnigenis in partibus haud secus, ac si 610 Cives congenitos concludat moenibus unis 611 Urbs patria, atque omnes lare conciliemur avito. 612 Distantes regione plagae, divisaque ponto 613 Littora conveniunt nunc per vadimonia ad unum, 614 Et commune forum, nunc per commercia, et artes 615 Ad coetum celebrem, nunc per genialia fulcra 616 Externi ad ius connubii: nam sanguine mixto 617 Texitur alternis ex gentibus una propago. 618 Hoc actum est tantis successibus atque triumphis 619 Romani imperii: Christo iam tum venienti, 620 Crede, parata via est: quam dudum publica nostrae 621 Pacis amicitia struxit moderamine Romae. 622 Nam locus esse Deo quis posset in orbe feroci, 623 Pectoribusque hominum discordibus, et sua iura 624 Dissimili ratione tuentibus, ut fuit olim? 625 Sic incompositos humano in pectore sensus, 626 Disiunctasque animi turbato foedere partes 627 Nec liquida invisit sapientia, nec Deus intrat. 628 At si mentis apex, regnandi iure potitus, 629 Pugnacis stomachi pulsus, fibrasque rebelles 630 Frenet, et omne iecur ratione coerceat una, 631 Fit stabilis vitae status, et sententia certa 632 Haurit corde Deum, domino et subiungitur uni. 633 En ades, Omnipotens, concordibus influe terris: 634 Iam mundus te, Christe, capit, quem congrege nexu 635 Pax, et Roma tenent: capita haec, et culmina rerum 636 Esse iubes, nec Roma tibi sine pace probatur. 637 Et pax ut placeat, facit excellentia Romae, 638 Quae motus varios simul et ditione coercet, 639 Et terrore premit: nec enim spoliata prioris 640 Robore virtutis senuit, nec saecula sensit, 641 Nec tremulis, cum bella vocant, capit arma lacertis, 642 Nec tam degeneri venerandis supplicat ore 643 Principibus, quam vult praenobilis ille senator, 644 Orandi arte potens, et callida fingere doctus, 645 Mentitumque gravis personae inducere pondus: 646 Ut tragicus cantor ligno tegit ora cavato, 647 Grande aliquod cuius per hiatum crimen anhelet. 648 Si vocem simulare licet, nempe aptior ista 649 Vox Romae est, quam nunc eius sub nomine promam. 650 Quae, quia turpe putat templorum flere repulsam, 651 Aegidaque in dubiis pro se pugnasse periclis 652 Dicere, seque gravem senio inclinante fateri, 653 Ductores complexa suos, sic laeta profatur: 654 O clari salvete duces, generosa propago 655 Principis invicti, sub quo senium omne renascens 656 Deposui, vidique meam flavescere rursus 657 Canitiem: nam cum mortalia cuncta vetustas 658 Imminuat, mihi longa dies aliud parit aevum. 659 Quae vivendo diu didici contemnere finem. 660 Nunc nunc iusta meis reverentia competit annis: 661 Nunc merito dicor venerabilis, et caput orbis, 662 Cum galeam sub fronde oleae, cristasque rubentes 663 Concutio, viridi velans fera cingula serto, 664 Atque armata Deum sine crimine caedis adoro. 665 Crimen enim, piget heu! crimen persuaserat atrox 666 Iuppiter, ut sacro iustorum sanguine tincta, 667 Assuetum bellis scelerarem funere ferrum. 668 Illius instinctu primus Nero, matre perempta. 669 Sanguinem apostolicum bibit, ac me strage piorum 670 Polluit, et proprium facinus mihi saevus inussit. 671 Post hunc et Decius, iugulis bacchatus apertis, 672 Insanam pavit rabiem: mox et sitis arsit 673 Multorum similis, per vulnera tristia flagrans, 674 Extrahere insignes animas, ac ludere poenis. 675 Undantesque meum in gremium diffundere mortes, 676 Et sub iure fori non noxia colla secare. 677 Hac me labe ream modo tempora vestra piarunt. 678 Vivo pie vobis auctoribus, impia pridem 679 Arte Iovis fateor: quid enim non ille cruentum 680 Tradidit, aut quid mite sibi, placidumve poposcit? 681 Qui, dum praemetuit cultus inolescere Christi, 682 Saeviit, ac miserum foedavit sanguine saeclum. 683 Et sunt, qui nobis bella exprobrare sinistra 684 Non dubitent, postquam templorum sprevimus aras, 685 Affirmentque Libyn Collinae a cardine portae 686 Annibalem Iovis imperio, Martisque repulsum: 687 Victores Senonas Capitoli ex arce fugatos, 688 Cum super excelso pugnarent numina saxo? 689 Qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores 690 Inculcant iterum, videant, me tempore vestro 691 Iam nil tale pati: nullus mea barbarus hostis 692 Cuspide claustra quatit: non armis, veste, comisque 693 Ignotus capta passim vagus errat in urbe, 694 Transalpina meam rapiens in vincula pubem. 695 Tentavit Geticus nuper delere tyrannus 696 Italiam, patrio veniens iuratus ab Istro, 697 Has arces aequare solo, tecta aurea flammis 698 Solvere, mastrucis proceres vestire togatos. 699 Iamque ruens, Venetos turmis protriverat agros, 700 Et Ligurum vastarat opes, et amoena profundi 701 Rura Padi, Tuscumque solam victo amne premebat. 702 Depulit hos equitum nimbos non pervigil anser, 703 Proditor occulti tenebrosa nocte pericli: 704 Sed vis cruda virum, praefractaque congredientum 705 Pectora, nec trepidans animus succumbere letho 706 Pro patria, et pulchram per vulnera quaerere laudem. 707 Nunquid et ille dies Iove contulit auspice tantum 708 Virtutis pretium? Dux agminis, imperiique 709 Christipotens nobis iuvenis fuit, et comes eius, 710 Atque parens Stilico: Deus unus Christus utrique: 711 Huius adoratis altaribus, et cruce fronti 712 Inscripta, cecinere tubae: prima hasta dracones 713 Praecurrit, quae Christi apicem sublimior effert. 714 Illic ter denis gens exitiabilis annis 715 Pannoniae poenas tandem deleta pependit. 716 Corpora famosis olim ditata rapinis 717 In cumulos congesta iacent. Mirabere seris, 718 Posteritas, saeclis inhumata cadavera late, 719 Quae Pollentinos texerunt ossibus agros. 720 Si potui manibus Gallorum excisa levare 721 De cinerum squalore caput, redeunte Camillo 722 Signa renidenti fumans si fronte recepi: 723 Si potui miseras sertis redimire ruinas 724 Et male pendentes lauro praecingere turres: 725 Quo te suscipiam gremio, fortissime princeps, 726 Quos spargam flores, quibus insertabo coronis 727 Atria, quae festis suspendam pallia portis, 728 Immunis tanti belli, ac te stante sub armis 729 Libera, et aure tenus Geticos experta tumultus? 730 Scande triumphalem currum, spoliisque receptis 731 Huc, Christo comitante, veni: date, vincula demam 732 Captivis gregibus: manicas deponite, longo 733 Tritas servitio, matrum, iuvenumque catervae. 734 Dediscat servire senex, laris exsul aviti, 735 Discat et ad patrium limen genitrice reversa 736 Ingenuum se nosse puer: timor omnis abesto. 737 Vicimus: exsultare libet. Quid tale, repulso 738 Poenorum quondam duce, contigit? Ille petitae 739 Postquam perculerat tremefacta repagula portae, 740 Baianis resolutus aquis durissima luxu 741 Robora destituit, ferrumque libidine fregit. 742 At noster Stilico congressus cominus, ipsa 743 Ex acie ferrata virum dare terga coegit. 744 Hic Christus nobis Deus adfuit, et mera virtus: 745 Illic lascivum, Campania fertilis, hostem 746 Deliciae vicere tuae, non Iuppiter acrem 747 Protexit Fabium: sed iuvit amoena Tarentus, 748 Quae dedit illecebris domitum calcare tyrannum. 749 His ego pro meritis quae praemia digna rependam, 750 Non habeo: membra statuis effingere vile est. 751 Virtutem nil vile decet: nam vile, quod aetas 752 Eripit: aera cadunt, aut fulvum defluit aurum, 753 Aut candor perit argenti, si defuit usus: 754 Et fuscata situ corrumpit vena colorem. 755 Viva tibi, princeps, debetur gloria, vivum 756 Virtutis pretium, decus immortale secuto. 757 Regnator mundi Christo sociabere in aevum: 758 Quo ductore meum trahis ad coelestia regnum. 759 Nil te permoveat magni vox rhetoris, oro: 760 Qui sub legati specie sacra mortua plorans, 761 Ingenii telis, et fandi viribus audet 762 Heu! nostram tentare fidem: nec te videt, ac me 763 Devotos, Auguste, Deo: cui sordida templa 764 Clausimus, et madidas sanie deiecimus aras. 765 Unus nostra regat, servetque palatia Christus, 766 Ne quis Romuleas daemon iam noverit arces: 767 Sed soli pacis domino mea serviat aula. 768 Sic affata pios Roma exoravit alumnos, 769 Spernere legatum, non admittenda petentem: 770 Legatum Iovis ex adytis ab haruspice missum, 771 At non a patria: patriae nam gloria Christus. 772 Persistit tamen affirmans, iter esse viandi 773 Multifidum, variumque, Deus cum quaeritur unus. 774 Hinc alios, ast inde alios properare seorsum, 775 Quemque per anfractus proprios: sed compita eodem 776 Fine coarctati, simul et concurrere in unum. 777 Quin etiam coelum, atque solum, ventos, mare, nubes 778 Omnibus in commune dari, vel qui colimus te, 779 Christe, vel exta litant sculptis qui tabida saxis. 780 Non nego communem cunctis viventibus usum 781 Aeris, astrorum, pelagi, telluris, et imbris. 782 Imo etiam iniustus pariter, iustusque sub uno 783 Axe habitant: unas capit impius, et pius auras: 784 Castus, et incestus: meretrix, et nupta: nec alter 785 Ore sacerdotis, quam mirmillonis anhelat 786 Spiritus, aerio vitam qui temperat haustu. 787 Nubes verna pluit zephyro impellente: sed aeque 788 Furis, et innocui fecundat rura coloni. 789 Gurgitis aestivi sic pura fluenta viator, 790 Ut latro fessus, adit: sic piratis mare servit, 791 Ut mercatori: nec fluctus secius hosti 792 Obsequitur, quam cum licitae fert transtra carinae. 793 Ergo capax utriusque rei natura creandis 794 Se praebet populis, nec habet discernere dispar 795 Viventum meritum, quos tantum pascere iussa est. 796 Servit enim mundus, non iudicat: hoc sibi summus 797 Naturae dominus praescripta in tempora serva. 798 Nunc adsunt homini data munera legibus iisdem, 799 Queis concessa semel: fons liquitur, amnis inundat, 800 Velivolum ratibus mare finditur, influit imber, 801 Aura volat tenuis, vegetatur mobilis aer, 802 Et res naturae fit publica, promptaque cunctis, 803 Dum servant elementa suum famulantia cursum. 804 Sic probus, atque reus capitalis criminis iisdem 805 Sideribus, facilisque poli bonitate fruuntur. 806 Vivere commune est: sed non commune mereri. 807 Denique Romanus, Daha, Sarmata, Vandalus, Hunnus, 808 Gaetulus, Garamans, Alamannus, Saxo, Galaulas, 809 Una omnes gradiuntur humo, coelum omnibus unum est. 810 Unus et oceanus, nostrum qui continet orbem. 811 Addo aliud, nostros potant animalia fontes. 812 Ipso rore mihi seges est, quo gramen onagris, 813 Spurca sues nostro amne natat, nostra intrat et ipsos 814 Aura canes, animatque levi fera corpora flatu. 815 Sed tantum distant Romana, et barbara, quantum 816 Quadrupes abiuncta est bipedi, vel muta loquenti: 817 Quantum etiam qui rite Dei praecepta sequuntur, 818 Cultibus a stolidis, et eorum erroribus absunt. 819 Non facit ergo pares in relligione tenenda 820 Aeris, et coeli communio: corpora tantum 821 Gignit, alit, reparat, recidivaque semina servat; 822 Nec refert, cuius generis, cuiusve figurae, 823 Aut cuius meriti: modo sint, ut corpora terra 824 Edita, terrenis quibus est vigor ex elementis, 825 Artificis quia Patris opus discrimine nullo 826 Influit in medium, nec avaro munere currit, 827 Ante datum, quam primus homo sordesceret Adam. 828 Nec vitio utentum restrictum deficit, aut se 829 Subtrahit indignis, nec foeda, aut turpia vitat. 830 Haud aliter solis radius colluminat omnes 831 Diffuso splendore locos: ferit aurea tecta: 832 Sed ferit et nigro sordentia culmina fumo. 833 Intrat marmoribus Capitolia clara: sed intrat 834 Carceris et rimas, et tetra foramina clausi 835 Stercoris, et spurcam redolenti fornice cellam. 836 Sed non illud erunt obscura ergastula, quod sunt 837 Regia gemmato laquearia fulva metallo. 838 Nempe magis non illud erunt, qui numen in urnis 839 Quaerunt, ac tumulis, et larvas sanguine placant. 840 Quod sunt, qui summum coeli dominum venerantur, 841 Iustitiamque litant, et templum pectoris ornant. 842 Secretum sed grande nequit rationis opertae 843 Quaeri aliter, quam si sparsis via multiplicetur 844 Tramitibus, et centenos terat orbita calles, 845 Quaesitura Deum variata indage latentem. 846 Longe aliud verum est: nam multa ambago viarum 847 Anfractus dubios habet, et perplexius errat; 848 Sola errore caret simplex via, nescia flecti 849 In diverticulum, biviis nec pluribus anceps. 850 Non tamen inficior, duplex occurrere nobis 851 Semper iter, geminis mortalia partibus ire, 852 Cum dubitant, quonam ferat ignorantia gressum. 853 Altera multifida est: at simplex altera, et una. 854 Una Deum sequitur, divos colit altera plures, 855 Et tot sunt eius divortia, quot templorum 856 Signa, quot aeriis volitant phantasmata monstris. 857 Aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, 858 Illicit aut alios ad Saturnalia festa, 859 Aut docet, occultus quae sacra Diespiter infans 860 Inter tinnitus solvi sibi poscat ahenos. 861 Iamque lupercales ferulae, nudique petuntur 862 Discursus iuvenum. Megalesius hinc spado, diris 863 Incensus furiis, caeca ad responsa vocatur. 864 Sunt, qui quadriviis brevioribus ire parati 865 Vilia Niliacis venerantur oluscula in hortis: 866 Porrum, et cepe deos imponere nubibus ausi, 867 Alliaque, et Serapin coeli super astra locare. 868 Isis enim, et Serapis, et grandi simia cauda. 869 Et crocodilus idem, quod Iuno, Laverna, Priapus. 870 Hos tu, Nile, colis, illos tu, Tibris, adoras. 871 Una superstitio est, quamvis non concolor error. 872 Hinc alia exoritur, tenebrosis tecta frutetis, 873 Semita: quam pecudes, et muta animalia carpunt, 874 Quaeque latent silvis: operitur nescia coeli 875 Mens hominum, saevo vivens captiva tyranno. 876 Haec putat, esse deum nullum: namque omnia verti 877 Casibus, et nullo sub praeside saecla rotari. 878 Hoc iter haudquaquam magno discrimine distat 879 Hisce viis, quas vos teritis, qui numina multa, 880 Et portenta, Deum summum, numerosa putatis. 881 Simplicis ergo viae dux est Deus: ille per unam 882 Ire iubet mortale genus: quam dirigit ipse 883 Sublimem dextro celsa ad fastigia clivo. 884 Prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, 885 Difficilis: sed fine sui pulcherrima, et amplis 886 Praedita divitiis, et abundans luce perenni, 887 Et quae praeteritos possit pensare labores. 888 Multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra 889 Centifidum confundit iter, trahit inde sophistas. 890 Barbatos, trahit hinc opibus, vel honore potentes, 891 Illicit et volucrum linguis, et haruspice fallit: 892 Instigat bacchantis anus ambage sibyllae, 893 Involvit mathesi, magicas impellit in artes, 894 Omine sollicitat, capit augure, territat extis. 895 Cernis, ut una via est, multis anfractibus errans, 896 Talem passa ducem, qui non sinat ire salutis 897 Ad dominum, sed mortis iter per devia monstret? 898 Devia, picta bonis brevibus, sed fine sub ipso 899 Tristia, et in subitam praeceps immersa Charybdim. 900 Ite procul, gentes: consortia nulla viarum 901 Sunt vobis cum plebe Dei: discedite longe, 902 Et vestrum penetrate chaos, quo vos vocat ille 903 Praevius infernae perplexa per avia noctis. 904 At nobis, vitae Dominum quaerentibus, unum 905 Lux iter est, et clara dies, et gratia simplex. 906 Spe sequimur, gradimurque fide, fruimurque futuris: 907 Ad quae non veniunt praesentis gaudia vitae, 908 Nec currunt pariter capta, et capienda voluptas. 909 Ultima legati defleta dolore querela est, 910 Palladiis quod farra focis, vel quod stipis ipsis 911 Virginibus, castisque choris alimenta negentur: 912 Vestales solitis fraudentur sumptibus ignes. 913 Hinc ait et steriles frugescere rarius agros, 914 Et tristem saevire famem, totumque per orbem 915 Mortales pallere inopes, ac panis egenos. 916 Quae tanta exstiterit praesenti tempore, tamque 917 Invidiosa fames, quam Triptolemi, Cererisque 918 Moverit ira penu pro virginis ulciscendo, 919 Non memini: nec tale aliquid vel fama susurrat. 920 Audio, per Pharios Nilum discurrere campos 921 More suo, viridisque sata stagnare Canopi. 922 Aut veniat, sicco qui flumine nuntius affert 923 Ieiunam squalere siti sub pulvere Memphim, 924 Nec Pelusiacae limum sudare paludis. 925 Num fons arcano naturae tectus operto 926 Aruit, et tenuem vix stillat vena liquorem? 927 Num refugus nostras odit praestringere ripas 928 Amnis, et exustos cursum deflectit ad Indos? 929 Num tractu in medio bibulus vorat alveus undam 930 Fluminis, et subito stagna absorbentur hiatu: 931 Ne sulcos operire vadis, neve arida possint 932 Aegypti per plana trahi, glebasque rigentes 933 Infusis ad pingue lutum mollire fluentis: 934 Unde seges late crinitis fluctuet agris, 935 Densius et gravidis se vestiat aequor aristis? 936 Respice, num Libyci desistat ruris arator 937 Frumentis onerare rates, et ad ostia Tibris 938 Mittere triticeos in pastum plebis acervos? 939 Numne Leontini sulcator solvere campi 940 Cesset frugiferas Lilybaeo ex littore cymbas? 941 Nec det vela fretis, Romana nec horrea rumpat 942 Sardorum congesta vehens granaria classis? 943 Ergo pyris mensas silvestribus implet arator 944 Poenus, et avulsas Siculus depascitur herbas? 945 Iamque Remi populo quernas Sardinia glandes 946 Suppeditat, iam corna cibus lapidosa Quiritum? 947 Quis venit esuriens magni ad spectacula circi? 948 Quae regio gradibus vacuis ieiunia dira 949 Sustinet: aut quae Ianiculi mola muta quie scit? 950 Quantos quaeque ferat fructus provincia, quamque 951 Ubere fecundo large fluat orbis opimus, 952 Indicio est annona, tuae quae publica plebi, 953 Roma, datur, tantaeque manus longa otia pascit. 954 Sit fortasse aliquis paulo infecundior annus: 955 Nil mirum, nec in orbe novum didicere priores, 956 Perpessi plerumque famem, si tabidus aer 957 Siccavit tenues ardenti sidere nubes, 958 Nec vernas infudit aquas creberrimus imber, 959 Fruge nova, et viridi si messis adulta, priusquam 960 Conceptas tenero solidaret lacte medullas, 961 Afflatum calido succum contraxit ab Euro, 962 Ieiunosque tulit calamos, atque irrita vota 963 Agricolae sterilis stipularum silva fefellit. 964 His, ni fallor, ager vitiis corruptus et ante 965 Subiacuit, quam Palladium, quam Vesta Penates 966 Sub lare Pergameo servarent igne reposto, 967 Quam Priami genitor conductis moenia fabris 968 Exstrueret, quam virgo suas fundaret Athenas 969 Pallas: in his quoniam vestalis otigo favillae 970 Urbibus, ut memorant, primo de fomite sumpta est, 971 Sacraruntque focos aut Phryx, aut Graius alumnos. 972 Antiquis elementa labant erroribus, ac de 973 Legitimo discussa modo plerumque feruntur 974 In casus alios, quam lex habet, aut iter anni. 975 Nunc consumit edax segetem rubigo maligni 976 Aeris ex vitio, nunc culpam vere tepenti 977 Post zephyros gelidi glacies aquilonis inurit, 978 Ambustum que caput culmi futigine tingit. 979 Seminis aut teneri turgens dum germinat herba, 980 Continuis, nimiisque perit constricta pruinis, 981 Nec potis est tenuem telluri affigere fibram: 982 Mox eiecta solo glacie sidente superfit, 983 Nudaque subducto radix avellitur arvo. 984 Ancipites tribuli subeunt, et carduus horrens. 985 Hos fert sicca sitis: hunc ebrius educat humor. 986 Temperies, effusa minus, vel plus, agit istos 987 Terrarum morbos, et mundum vulnerat aegrum. 988 Non aliter nostri corruptus corporis usus 989 In vitium plerumque cadit, nec in ordine recto 990 Perstat, et excessu moderaminis afficit artus: 991 Unus enim status est mundique, et corporis huius, 992 Quod gerimus: natura eadem sustentat utrumque. 993 Edita de nihilo crescunt, nihilumque futura 994 Aut titubant morbis, aut tempore victa senescunt. 995 Nec natura caret vitio, cui terminus instat, 996 Semper, crede, polus variis proventibus annos 997 Texuit: hos multa ditavit fruge fluentes: 998 Quosdam infelices astris damnavit iniquis, 999 Spe cassa, et sterili curam frustratus agrestem. 1000 Sed, si vestales ulciscitur ista puellas 1001 Pestis ab infido quae gignitur improba mundo, 1002 Cur non Christicolum tantum populatur agellos, 1003 Per quos virginibus vestris stata dona negantur? 1004 Utimur et ruris reditu, et ratione colendi: 1005 Exercere manus non poenitet, et, lapis illic 1006 Si stetit antiquus, quem cingere sueverat error 1007 Fasciolis, vel gallinae pulmone rigare, 1008 Frangitur, et nullis violatur terminus extis, 1009 Et, quae fumificas arbor vittata lucernas 1010 Servabat, cadit ultrici succisa bipenni. 1011 Nec tamen idcirco minor est aut fructus agelli, 1012 Aut tempestatis clementia laeta serenae, 1013 Temperet aut pluvius qui culta novalia ventus. 1014 Sed nec magno opus est frugi viventibus, et cum 1015 Maxima proveniunt, non amplo in gaudia censu 1016 Solvimur, inque lucrum studio exsultamusavaro. 1017 Nam quibus aeternum spes informatur in aevum, 1018 Omne bonum tenue est, quod praesens ingerit aetas. 1019 O felix nimium sapiens, et rusticus idem, 1020 Qui terras anim umque colens, impendit utrisque 1021 Curam pervigilem: quales, quos imbuit auctor 1022 Christus, et assumptis dedit haec praecepta colonis. 1023 Semina cum sulcis committitis, arva cavete 1024 Dura lapillorum macie, ne decidat illic 1025 Quod seritur: primo quoniam praefertile germen 1026 Luxuriat; succo mox deficiente, sub aestu 1027 Sideris igniferi sitiens torretur, et aret. 1028 Neve in spinosos incurrant semina vepres: 1029 Aspera nam segetem surgentem vincula texunt, 1030 Ac fragiles calamos nodis rubus arctat acutis. 1031 Et ne iacta viae spargantur in aggere grana: 1032 Haec avibus quia nuda patent, passimque vorantur, 1033 Immundisque iacent foeda ad ludibria corvis. 1034 His Deus agricolam confirmat legibus; ille 1035 Ius coeleste Patris non summa intelligit aure: 1036 Sed simul et cordis segetem disponit et agri, 1037 Ne minus interno niteant praecordia cultu, 1038 Quam cum laeta suas ostentant iugera messes. 1039 Exstirpamus enim sentos de pectore vepres, 1040 Ne vitiosa necent germen vitale flagella, 1041 Ne frugem, segetemque animae spinosa malorum 1042 Impediat sentix scelerum peccamine crebro. 1043 Glarea ne tenuis ieiunis siccet arenis 1044 Marcentem sub corde fidem, ne pectoris aestus 1045 Flagret, et effetis urat charismata venis. 1046 Denique ne iecoris detrita in parte relinquat 1047 Vilis cura Deum, ne spem, qua vescimur intus, 1048 Deserat, obscenisque avibus permittat edendam, 1049 Et proiecta fides hosti sit praeda volucri. 1050 Talis nostrorum solertia centuplicatos 1051 Agrorum redigit fructus: quibus acrius instat, 1052 Nec metuit, ne congestum populetur acervum 1053 Curculio, vel nigra cavis formica recondat. 1054 Sunt et virginibus pulcherrima praemia nostris, 1055 Et pudor, et sancto tectus velamine vultus, 1056 Et privatus honos, nec nota, et publica forma, 1057 Et rarae tenuesque epulae, et mens sobria semper, 1058 Lexque pudicitiae vitae cum fine peracta. 1059 Hinc decies deni rediguntur in horrea fructus, 1060 Horrea nocturno non unquam obnoxia furi. 1061 Nam coelum fur nullus adit: coelestia nunquam 1062 Fraude resignantur: fraus terris volvitur imis. 1063 Quae nunc vestalis sit virginitatis honestas, 1064 Discutiam, qua lege regat decus omne pudoris. 1065 Ac primum parvae teneris capiuntur in annis, 1066 Ante voluntatis propriae quam libera secta 1067 Laude pudicitiae fervens, et amore deorum, 1068 Iusta maritandi condemnet vincula sexus. 1069 Captivus pudor ingratis addicitur aris, 1070 Nec contempta perit miseris, sed adempta voluptas 1071 Corporis intacti; non mens intacta tenetur, 1072 Nec requies datur ulla toris: quibus innuba caecum 1073 Vulnus, et amissas suspirat femina taedas. 1074 Tum quia non totum spes salva interficit ignem: 1075 Nam resides quandoque faces adolere licebit, 1076 Festaque decrepitis obtendere flammea canis. 1077 Tempore praescripto membra intemerata requirens, 1078 Tandem virgineam fastidit Vesta senectam. 1079 Dum thalamis habilis tumuit vigor, irrita nullus 1080 Fecundavit amor materno viscera partu. 1081 Nubit anus veterana, sacro perfuncta labore, 1082 Desertisque focis, quibus est famulata iuventas, 1083 Transfert emeritas ad fulcra iugalia rugas, 1084 Discit et in gelido nova nupta tepescere lecto, 1085 Interea dum torta vagos ligat infula crines, 1086 Fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, 1087 Fertur per medias, ut publica pompa, plateas, 1088 Pilento residens molli, seque ore retecto 1089 Imputat attonitae virgo spectabilis Urbi. 1090 Inde ad consessum caveae pudor almus, et expers 1091 Sanguinis it pietas, hominum visura cruentos 1092 Congressus, mortesque, et vulnera vendita pastu 1093 Spectatura sacris oculis: sedet illa verendis 1094 Vittarum insignis phaleris, fruiturque lanistis. 1095 O tenerum, mitemque animum! consurgit ad ictus, 1096 Et, quoties victor ferrum iugulo inserit, illa 1097 Delicias ait esse suas, pectusque iacentis 1098 Virgo modesta iubet converso pollice rumpi: 1099 Ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, 1100 Altius impresso dum palpitat ense secutor. 1101 Hoc illud meritum est, quod continuare feruntur 1102 Excubias Latii pro maiestate palati, 1103 Quod redimunt vitam populi, procerumque salutem? 1104 Perfundunt quia colla comis bene, vel bene cingunt 1105 Tempora taeniolis, et licia crinibus addunt? 1106 Et quia subter humum lustrales testibus umbris 1107 In flammam iugulant pecudes, et murmura miscent? 1108 An quoniam podii meliore in parte sedentes 1109 Spectant, aeratam faciem quam crebra tridenti 1110 Impacto quatiant hastilia, saucius et quam 1111 Vulneribus patulis partem perfundat arenae, 1112 Cum fugit, et quanto vestigia sanguine signet? 1113 Quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma, 1114 Te precor, Ausonii dux augustissime regni, 1115 Et tam triste sacrum iubeas, ut caetera, tolli. 1116 Perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni, 1117 Quem tibi supplendum Deus, et genitoris amica 1118 Servavit pietas? solus ne praemia tantae 1119 Virtutis caperet, Partem tibi, nate, reservo, 1120 Dixit, et integrum decus intactumque reliquit. 1121 Arripe dilatam tua, dux, in tempora famam, 1122 Quodque patri superest, successor laudis habeto. 1123 Ille Urbem vetuit taurorum sanguine tingi: 1124 Tu mortes miserorum hominum prohibeto litari. 1125 Nullus in Urbe cadat, cuius sit poena voluptas; 1126 Nec sua virginitas oblectet caedibus ora. 1127 Iam solis contenta feris infamis arena, 1128 Nulla cruentatis homicidia ludat in armis. 1129 Sit devota Deo, sit tanto principe digna, 1130 Et virtute potens, et criminis inscia Roma, 1131 Quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.