[21] CAPUT XXI. Expugnatio Castri Fani-Iouis. Paucis diebus apud Carcassonam peractis, exiuit nobilis comes a ciuitate cum duce et magna parte exercitus, adiuuante Domino, ulterius processurus: maxima enim pars exercitus recesserat cum comite Niuernensi. Mouentes igitur a Carcassona, ipsa die fixere tentoria apud uillam quamdam, quae Alzona dicebatur. In crastino consuluit dux comiti ut iret ad castrum quoddam quod dicitur Fanum Iouis. Castrum siquidem illud, a militibus et hominibus suis timore nostrorum derelictum, intrauerant quidam milites Arragonenses, qui erant cum comite nostro et munierant; plura enim de inimicis castellis nobilioribus et fortioribus terrore crucesignatorum uacua fuerant derelicta. Assumptis ergo comes paucis militibus secum, duce cum exercitu remanente, castrum adiit praenotatum, quod acceptum, gente sua muniuit. Nec reticendum quod comes Tolosanus qui fuerat in obsidione Carcassonae, felicibusque nostris successibus inuidebat, consuluit comiti nostro ut quaedam castra quae uicina erant terrae illius comitis Tolosani destrui faceret. Ipse etiam quasi sub specie boni ad uoluntatem comitis nostri, aliqua castella funditus euertit, et combussit, sub hoc scilicet praetextu ne nostros de caetero impugnarent. Hoc ideo faciebat ille perfidus et iniquus, quia uolebat quod terra illa destrueretur, et nullus resistere posset ei. [22] CAPUT XXII. Intrat comes Albiensem dioecesim. Cum haec agerentur, burgenses cuiusdam nobilissimi castri quod dicitur Castra in Albigensi territorio, uenerunt ad comitem nostrum, parati eum suscipere in dominum et facere eius uoluntatem. Consuluit ergo dux comiti ut iret et acciperet castrum illud, quia quasi caput erat totius territorii Albigensis. Iuit ergo comes cum paucis, duce cum exercitu derelicto. Factum est autem dum esset comes in praedicto castro, et homines castri fecissent ei hominium, castrumque tradidissent, uenerunt ad eum milites cuiusdam castri nobilissimi prope Albiam nomine Lumbers parati facere comiti sicut fecerant illi de castris. Nobilis uero comes uolens redire ad exercitum, noluit tunc ire cum eis, sed tantum recepit in sua protectione castrum, donec ire posset tempore competenti. Miraculum quod contigit in castro de Castris, in praesentia comitis noluimus praeterire. Praesentati fuerunt duo haeretici ipsi comiti: alter autem eorum perfectus erat in secta haereseos, alter uero erat quasi nouitius et discipulus alterius. Habito comes consilio, uoluit ut ambo incenderentur; alter uero illorum haereticorum, ille uidelicet qui erat discipulus alterius, tactus dolore cordis intrinsecus coepit conuerti, promisitque quod libenter abiuraret haeresim, sanctaeque R. E. per omnia obediret. Quo audito, facta est grandis altercatio inter nostros: quidam enim dicebant, quod ex quo ille paratus erat ea quae diximus adimplere, non debebat morte condemnari. Alii econtrario asserebant illum esse reum mortis; tum quia manifestum erat ipsum fuisse haereticum; tum quia putabatur quod ea quae dicebat, potius timore imminentis mortis promitteret, quam amore Christianae religionis obseruandae. Quid plura? Acquieuit comes quod combureretur hac intentione, quod si nunc conuertatur, ignis esset ei pro expiatione peccatorum, si uero ficte loqueretur, reciperet pro perfidia talionem. Ligati sunt ergo ambo stricte duris uinculis et fortissimis, per crura, uentrem et collum, manibus etiam post terga reuinctis. Quo facto, inquiritur ab illo in qua fide uellet mori; qui ait: « Adiuro prauitatem haereticam, in fide S. R. E. uolo mori, orans ut mihi sit pro purgatorio ignis iste. » Accensus est igitur ignis circa stipitem copiosus; illo autem qui perfectus erat in haeresi in momento combusto: alter, statim confractis uinculis fortissimis, ita sanus exiuit ab igne, quod nulla apparuit in eo combustionis nota, nisi quod summitates digitorum aliquantulum sunt adustae. [23] CAPUT XXIII. Castrum de Cabareto obsidione frustra tentatur a comite. Rediens comes a castro de Castris, ad exercitum remeauit, quem dimiserat uersus partes Carcassonae. Post haec fuit consilium ducis Burgundiae et militum et exercitus ut tenderent Cabaretum, si forte possent illos de Cabareto uexare, et ad redditionem castri cogere per insultum. Mouentes ergo nostri, uenerunt prope Cabaretum ad dimidiam leugam, et ibi fixerunt tentoria. In crastino autem armauerunt se milites, et magna pars exercitus, et appropinquauerunt Cabareto, ut expugnarent illud; factoque insultu, cum parum proficere possent, ad tentoria redierunt. [24] CAPUT XXIV. De discessu ducis Burgundiae, et deditione Apamiarum, Sauardini et Mirapinci. In crastino praeparauit iter dux et totum robur exercitus, et die tertia discesserunt a comite nostro, ad propria remeantes. Remansit igitur comes solus quasi desolatus, paucissimos quod habebat milites circiter triginta, qui cum aliis peregrinis uenerant de Francia, et prae caeteris seruitium Christi et comitem diligebant. Postquam igitur recessit exercitus, uenit nobilis comes ad Fanum Iouis: quo dum peruenisset, statim uenit ad eum uenerabilis abbas S. Antonini apud Apamias in territorio Tolosano, rogans ut accederet ad eum, et ipse ei traderet illico nobilissimum castrum Apamiarum. Dum autem iret comes apud Apamias, deuenit ad castrum quod dicitur Mirapeis, statimque cepit illud. Castrum illud haereticis et ruptariis erat receptaculum, et erat de dominio comitis Fuxensis. Capto castro illo, comes recto itinere Apamias peruenit, quem abbas honorifice suscepit, et castrum Apamiarum ipsi tradidit, quod comes ab eo recepit, et fecit abbati hominium sicut debebat. Castrum siquidem proprie erat de dominio abbatis et canonicorum S. Antonini, qui erant canonici regulares, et nullus in eo debebat habere aliquid nisi ab abbate. Sed pessimus comes Fuxensis, qui castrum illud tenere debebat ab abbate, totum sibi malitiose uolebat uindicare, ut inferius ostendemus. Venit inde comes noster Sauarduum, et burgenses se sine conditione aliqua reddiderunt. Erat autem castrum illud, scilicet Sauarduum, in potestate et dominio comitis Fuxensis. [25] CAPUT XXV. Albia et Lombers ueniunt in potestatem comitis Simonis. Rediens idem comes noster Fanum Iouis, proposuit ire ad castrum de Lombers, de quo supra tetigimus, ut reciperet illud. Erant autem in castro illo milites plusquam quinquaginta. Perueniens igitur comes ad castrum, honorifice est susceptus; dixerunt milites, quod in crastino eius facerent uoluntatem. Facto autem mane, dicti milites de proditione in comitem tentauerunt. Cumque usque ad nonam suum consilium protelassent, res innotuit comiti, qui statim quamdam occasionem simulans, indilate exiit de castro illo: quod uidentes milites secuti sunt eum, et timore ducti fecerunt eius uoluntatem, castrumque reddiderunt, facientes ei hominium et fidelitatem iurantes. Venit idem comes Albiam: erat autem Albia ciuitas, quam tenuerat uicecomes Biterrensis; episcopus autem Albiae Guillelmus, qui erat dominus ciuitatis principalis, gratanter suscepit illum dominum, et tradidit ei ciuitatem. Quid plura? Totam Albiensem dioecesim comes tunc suscepit, exceptis quibusdam castris quae tenebat comes Tolosanus, castra siquidem illa abstulerat comes Tolosanus uicecomiti Biterrensi. His rite peractis, comes noster rediit Carcassonam. Post paucos autem dies, iuit comes ad quoddam castrum quod dicitur Limosum in territorio Redensi, ubi faceret munitionem. Castrum siquidem illud reddidit se comiti, statim postquam capta fuit Carcassona: quo dum pergeret, quaedam castella, quae sanctae Ecclesiae resistebant, cepit, pluresque homines castrorum illorum, digne pro meritis patibulis suspendit. Rediens comes a castro de Limoso, uenit ad quoddam castellum quod erat prope Carcassonam, et erat comitis Fuxi, nomine Prissanum, ipsumque obsedit: et dum esset in obsidione illius castri, uenit ad eum Fuxensis comes, et iurauit quod staret per omnia mandato Ecclesiae, et super dedit comiti filium suum in obsidem: insuper et castrum quod comes obsederat dimisit, quibus gestis, comes rediit Carcassonam. [26] CAPUT XXVI. Renuit rex Arragonensis admittere comitem Tolosasanum ad praestationem hominii ratione urbis Carcassonae sibi debiti, frustra hoc urgente comite. Rex Arragonensis Petrus, de cuius dominio erat ciuitas Carcassonae, nullo modo uolebat accipere hominium comitis, sed uolebat habere Carcassonam. Cum autem die quodam uellet ire ad Montempessulanum, et non auderet, misit ad comitem et mandauit ei ut obuiaret ei apud Narbonam. Quo facto, ad Montempessulanum rex et comes noster pariter deuenerunt: ubi cum dies quindecim fecissent, non potuit inclinari rex ad hoc, ut reciperet hominem comitem saepedictum: mandauit insuper, sicut dictum fuit secreto nobilibus per totum uicecomitatum Biterrensem et Carcassonensem, qui adhuc resistebant sanctae Ecclesiae et comiti nostro, ne componerent cum comite, promittens eis quod ipse cum eis comitem impugnaret. Factum est autem, dum rediret comes a Montepessulano, uenerunt ad eum qui dicerent, plurimos de militibus Biterrensis, et Carcassonensis et Albiensis dioecesum cum castellis a fidelitate quam comiti promiserant resilisse, et uere sic erat. Insuper quosdam milites comitis, obsederant traditores quidam in turre cuiusdam castri prope Carcassonam, Almaricum scilicet et Willelmum de Pissiaco. Quo audito, festinauit comes ut posset uenire ad castrum illud, antequam sui milites caperentur. Sed cum non posset transire flumen, quod dicitur Atax, inundauerat siquidem aqua, oportuit eum ire Carcassonam, aliter siquidem transire non poterat flumen istud: quo dum pergeret, agnouit quod dicti sui milites capti erant. Contigerat autem, dum esset comes apud Montempessulanum, quod Bucardus de Marliaco, et Gobertus de Essigniaco, et quidam alii milites qui erant apud Saxiacum castrum quoddam fortissimum in Carcassonensi dioecesi, quod dederat comes dicto Bucardo, quadam die usque ad Cabaretum hostes insequerentur. Erat autem castrum quoddam prope Carcassonam fortissimum, et quasi inexpugnabile et multis militibus munitum: castrum istud Christianitati et comiti prae caeteris resistebat; ibi siquidem erat fons haeresis. Dominus et eius castri Petrus Rogerii inueteratus dierum malorum, haereticus erat et hostis Ecclesiae manifestus. Factum est autem dum appropinquarent dictus Bucardus et socii eius Cabaretum, milites Cabareti qui posuerant in insidiis se, surgentes concluserunt eos et coeperunt Bucardum. Gobertum autem cum nullatenus uellet se reddere occiderunt; captum autem Bucardum ducentes Cabaretum, posuerunt in quodam terrae castro, ubi eum per menses sexdecim in uinculis tenuerunt. Eodem etiam tempore antequam comes rediisset a Montepessulano, uicomes Biterrensis, Raimundus Rogerii, qui apud Carcassonam tenebatur in palatio in infirmitate laborans defunctus est. Nunc ad narrationis seriem reuertamur. [27] CAPUT XXVII. De proditione et crudelitate Guiraldi de Pepios in Simonem comitem eiusque milites. Cum rediisset comes Carcassonam a Montepessulano, Guiraldus de Pepios miles quidam Minerbensis, quem comes maximo amore et familiaritate habebat, cui etiam custodienda commiserat castra sua, quae erant prope Minerbam, nequissimus proditor, et fidei crudelissimus inimicus, negans Deum, fidemque abiurans, beneficiorum immemor et amoris, ab amicitia comitis et fidelitate quam ei fecerat resiliuit: qui, etsi Deum fidemque eius non haberet prae oculis, saltem benignitas comitis, quam ei exhibuerat, ipsum a tanta crudelitate debuit reuocare. Veniens igitur dictus Guiraldus et quidam alii milites fidei inimici, ad quoddam castrum comitis in territorio Biterrensi, nomine Podium Soriguer, ceperunt duos milites comitis qui custodiebant castrum multosque seruientes, promiseruntque cum iuramento quod eos non occiderent, sed sanos conducerent usque Narbonam cum omni supellectili sua. Quod cum audisset comes, ad castrum illud quam citius potuit peruenit; Guiraldus autem et socii eius erant adhuc in castro. Veniens autem comes ad castrum, noluit obsidere illud, sed Aimericus dominus Narbonae, qui ibi erat cum comite et homines Narbonenses, noluerunt obsidere cum comite, sed statim Narbonam reuersi sunt. Videns igitur comes quod quasi solus remansisset, secessit nocte illa ad quoddam uicinum castrum quod uocatur caput stagni, in crastino summo diluculo reuersurus. Contigit autem in castro superius notato quoddam miraculum, quod praetermittere non debemus. Cum uenisset Guiraldus ad castrum Podii Soriguer et cepisset illud, paruipendens pactum quod fecerat, scilicet quod sine damno duceret eos quos ceperat usque Narbonam, seruientes comitis, quos in castro ceperat usque ad quinquaginta posuit in turre castri. Ipsa autem nocte qua comes recessit a loco illo, timens saepedictus Guiraldus ne rediret comes in crastino ad obsidendum castrum, media nocte de castro fugit, et quia non licuit ei per festinationem, illos quos in turre posuerat secum ducere, in fossa ipsius turris eos ponens, stipulam et ignem et lapides et quaecunque potuit super eos proiici praecepit, usquedum eos obiisse putaret, moxque castrum deserens, duosque milites comitis, quos ceperat secum ducens Minerbam peruenit. O proditio crudelissima! Summo autem diluculo comes, ad praelibatum castrum reuersus, inueniensque ipsum uacuum funditus euertit; ipsos autem quos in fossa posuerat Guiraldus, qui per triduum ieiunauerant, sine laesione et combustione aliqua repertos extrahi fecit: o grande miraculum! O res noua! Inde comes progrediens, plurima castra, quae erant dicti Guiraldi, ad solum usque destruxit, et post paucos dies rediit Carcassonam. Saepedictus autem proditor Guiraldus cum milites comitis duxisset Minerbam, paruipendens promissionem quam fecerat, nec deferens iuramento, non quidem eos occidit, sed quod est morte crudelius, dictis militibus oculos eruit, insuper auribus amputatis, et naso cum labio superiori, ipsos nudos ad comitem redire praecepit. Cum igitur expulisset eos nudos ipsa nocte, uento et gelu urgente, asperrima siquidem hiems erat, alter eorum (quod sine lacrymis audiri non debet) in quodam sterquilinio exspirauit; alter uero, sicut ab ipsius ore audiui, a quodam paupere adductus est Carcassonam. O scelus nequam! O crudelitas inaudita! Initia dolorum sunt haec. [28] CAPUT XXVIII. Venit denuo abbas uallium in partes Albienses, ut pene fractos crucesignatorum animos confirmaret. Ipso tempore uenerabilis abbas uallium Sarnay Guido uir prudens et bonus, qui negotium Iesu Christi miro amplectebatur affectu, et post abbatem Cisterciensem prae omnibus promouebat, causa confortandi nostros, qui in multa depressione tunc erant, a Francia uenerat Carcassonam. Adeo siquidem ardenter sicut diximus Christi negotium diligebat, quod a principio negotii, praedicans per Franciam discurreret. Illi autem qui erant in ciuitate Carcassonae, in tanta turbatione erant positi et timore, quod quasi penitus desperantes, de fuga tantummodo cogitabant. Circumclusi quidem erant ex omni parte, infinitis et fortissimis inimicis, sed uir uirtutis, in illo qui cum tentationibus dat prouentum, metus et depressiones eorum, monitis quotidie salutaribus mitigabat. [29] CAPUT XXIX. Redit Robertus Malus-Vicinus a curia Romana. Superuenit etiam eodem tempore Robertus Malus-Vicinus, qui a comite fuerat missus Romam, miles Christi nobilissimus, uir mirae probitatis, perfectae scientiae, incomparabilis bonitatis, qui a multis annis Christi seruitiis exposuerat se et sua, et praecipue negotium istud ardentissime et efficacissime promouebat. Hic est enim ille, per quem post Deum prae caeteris reuiguit Christi militia, sicut in sequentibus ostendemus. [30] CAPUT XXX. Acerba mors Cisterciensis archimandritae, prope Carcassonam trucidati. Eo tempore comes Fuxi, quemdam abbatem Cisterciensis ordinis de quadam domo inter Tolosam et Fuxum, quae dicitur Elna pro negotiis suis miserat apud uillam S. Aegidii ad legatos. Qui cum rediret, uenit Carcassonam, duos monachos et unum conuersum habens secum. Exeuntes a Carcassona abbas et socii eius, cum per unum fere milliarium, ille immanissimus hostis Christi, ille ferocissimus Ecclesiae persecutor, Guillelmus uidelicet de Rupeforti, frater Carcassonensis episcopi, qui tunc erat, aduersus eos subito insurrexit, armatus uidelicet in inermes, crudelis in mites, saeuus in innocentes. Qui, ob nullam aliam causam, nisi quia Cistercienses erant, abbati XXXVI, conuerso uero eius XXIV plagas infligens, eos in loco illo hominum crudelissimus interfecit. Unum autem de duobus monachis, sexdecim uulneribus inflictis, seminecem dereliquit. Alter uero qui erat notus et aliquantulum familiaris illis, qui erant cum praedicto tyranno, uiuus effugit. O bellum ignobile! o confusa uictoria! Audiens comes noster qui erat apud Carcassonam quod acciderat, iussit tolli corpora occisorum, et apud Carcassonam honorifice sepeliri. O uirum catholicum! o principem fidelem! Monachum uero qui derelictus fuerat semimortuus, fecit diligenter curari per medicos, et sanatum ad propriam domum remisit. Comes autem Fuxi qui abbatem et socios eius pro negotiis miserat, occisorem eorum in multa familiaritate et amicitia recepit; carnificem quippe tenuit secum. Insuper equitaturae abbatis, quas traditor saepedictus rapuerat, paulo post in societate comitis Fuxensis sunt inuentae. O hominem nequissimum, comitem Fuxi dico! o pessimum traditorem! Nec silendum quod saepe memoratus homicida, diuina legitimi iudicis Dei ultione percussus, sanguine occisorum contra ipsum ad Deum de terra clamante, sortitus est suae crudelitatis mercedem: qui enim uiris religiosis multiplices plagas intulerat, non multo post uulnera recipiens infinita, in ipsa porta Tolosae a Christi militibus digne pro meritis est occisus. O iustum iudicium! o aequa diuinae dispensationis mensura! " ... Neque enim lex iustior ulla, Quam necis artifices, arte perire sua".