1 Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: 'Bella mihi, uideo, bella parantur' ait. 'Parce tuum uatem sceleris damnare, Cupido, Tradita qui toties te duce signa tuli. 5 Non ego Tydides, a quo tua saucia mater In liquidum rediit aethera Martis equis. Saepe tepent alii iuuenes: ego semper amaui, Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo. Quin etiam docui, qua posses arte parari, [10] Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit. Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, Nec noua praeteritum Musa retexit opus. Siquis amat quod amare iuuat, feliciter ardens Gaudeat, et uento nauiget ille suo. 15 At siquis male fert indignae regna puellae, Ne pereat, nostrae sentiat artis opem. Cur aliquis laqueo collum nodatus amator A trabe sublimi triste pependit onus? Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro? [20] Inuidiam caedis, pacis amator, habes. Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, Desinat; et nulli funeris auctor eris. Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: Lude; decent annos mollia regna tuos. 25 [Nam poteras uti nudis ad bella sagittis: Sed tua mortifero sanguine tela carent.] Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, Et uictor multa caede cruentus eat: Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, [30] Et quarum uitio nulla fit orba parens. Effice nocturna frangatur ianua rixa, Et tegat ornatas multa corona fores: Fac coeant furtim iuuenes timidaeque puellae, Verbaque dent cauto qualibet arte uiro: 35 Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti Dicat et exclusus flebile cantet amans. His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; Non tua fax auidos digna subire rogos.' Haec ego: mouit Amor gemmatas aureus alas, [40] Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.' Ad mea, decepti iuuenes, praecepta uenite, Quos suus ex omni parte fefellit amor. Discite sanari, per quem didicistis amare: Una manus uobis uulnus opemque feret. 45 Terra salutares herbas, eademque nocentes Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, Vulneris auxilium Pelias hasta tulit. Sed quaecumque uiris, uobis quoque dicta, puellae, [50] Credite: diuersis partibus arma damus, E quibus ad uestros siquid non pertinet usus, Attamen exemplo multa docere potest. Utile propositum est saeuas extinguere flammas, Nec seruum uitii pectus habere sui. 55 Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, Et per quod nouies, saepius isset iter; Nec moriens Dido summa uidisset ab arce Dardanias uento uela dedisse rates; Nec dolor armasset contra sua uiscera matrem, [60] Quae socii damno sanguinis ulta uirum est. Arte mea Tereus, quamuis Philomela placeret, Per facinus fieri non meruisset auis. Da mihi Pasiphaen, iam tauri ponet amorem: Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor. 65 Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, Nec manibus Danais Pergama uicta cadent. Impia si nostros legisset Scylla libellos, Haesisset capiti purpura, Nise, tuo. Me duce damnosas, homines, conpescite curas, [70] Rectaque cum sociis me duce nauis eat. Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: Idem nunc uobis Naso legendus erit. Publicus assertor dominis suppressa leuabo Pectora: uindictae quisque fauete suae. 75 Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis, Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis. Tu pariter uati, pariter succurre medenti: Utraque tutelae subdita cura tua est. Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, [80] Si piget, in primo limine siste pedem. Opprime, dum noua sunt, subiti mala semina morbi, Et tuus incipiens ire resistat equus. Nam mora dat uires, teneras mora percoquit uuas, Et ualidas segetes quae fuit herba, facit. 85 Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, Quo posita est primum tempore uirga fuit; Tum poterat manibus summa tellure reuelli: Nunc stat in inmensum uiribus aucta suis. Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, [90] Et tua laesuro subtrahe colla iugo. Principiis obsta; sero medicina paratur, Cum mala per longas conualuere moras. Sed propera, nec te uenturas differ in horas; Qui non est hodie, cras minus aptus erit: 95 Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; Optima uindictae proxima quaeque dies. Flumina pauca uides de magnis fontibus orta: Plurima collectis multiplicantur aquis. Si cito sensisses, quantum peccare parares, [100] Non tegeres uultus cortice, Myrrha, tuos. Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, uulnus Dilatum longae damna tulisse morae. Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem.' 105 Interea tacitae serpunt in uiscera flammae, Et mala radices altius arbor agit. Si tamen auxilii perierunt tempora primi, Et uetus in capto pectore sedit amor, Maius opus superest: sed non, quia serior aegro [110] Aduocor, ille mihi destituendus erit. Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros Certa debuerat praesecuisse manu; Post tamen hic multos sanatus creditur annos Supremam bellis imposuisse manum. 115 Qui modo nascentes properabam pellere morbos, Admoueo tardam nunc tibi lentus opem. Aut noua, si possis, sedare incendia temptes, Aut ubi per uires procubuere suas: Dum furor in cursu est, currenti cede furori; [120] Difficiles aditus impetus omnis habet. Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, Pugnat in aduersas ire natator aquas. Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem Respuit, atque odio uerba monentis habet. 125 Adgrediar melius tum, cum sua uulnera tangi Iam sinet, et ueris uocibus aptus erit. Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati Flere uetet? non hoc illa monenda loco est. Cum dederit lacrimas animumque impleuerit aegrum, [130] Ille dolor uerbis emoderandus erit. Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, Et data non apto tempore uina nocent. Quin etiam accendas uitia inritesque uetando, Temporibus si non adgrediare suis. 135 Ergo ubi uisus eris nostra medicabilis arte, Fac monitis fugias otia prima meis. Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; Haec sunt iucundi causa cibusque mali. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, [140] Contemptaeque iacent et sine luce faces. Quam platanus uino gaudet, quam populus unda, Et quam limosa canna palustris humo, Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, Cedit amor rebus: res age, tutus eris. 145 Languor, et inmodici sub nullo uindice somni, Aleaque, et multo tempora quassa mero Eripiunt omnes animo sine uulnere neruos: Adfluit incautis insidiosus Amor. Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: [150] Da uacuae menti, quo teneatur, opus. Sunt fora, sunt leges, sunt, quos tuearis, amici: Vade per urbanae splendida castra togae. Vel tu sanguinei iuuenalia munera Martis Suspice: deliciae iam tibi terga dabunt. 155 Ecce, fugax Parthus, magni noua causa triumphi, Iam uidet in campis Caesaris arma suis: Vince Cupidineas pariter Parthasque sagittas, Et refer ad patrios bina tropaea deos. Ut semel Aetola Venus est a cuspide laesa, [160] Mandat amatori bella gerenda suo. Quaeritur, Aegisthus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat. Pugnabant alii tardis apud Ilion armis: Transtulerat uires Graecia tota suas. 165 Siue operam bellis uellet dare, nulla gerebat: Siue foro, uacuum litibus Argos erat. Quod potuit, ne nil illic ageretur, amauit. Sic uenit ille puer, sic puer ille manet. Rura quoque oblectant animos studiumque colendi: [170] Quaelibet huic curae cedere cura potest. Colla iube domitos oneri supponere tauros, Sauciet ut duram uomer aduncus humum: Obrue uersata Cerialia semina terra, Quae tibi cum multo faenore reddat ager. 175 Aspice curuatos pomorum pondere ramos, Ut sua, quod peperit, uix ferat arbor onus; Aspice labentes iucundo murmure riuos; Aspice tondentes fertile gramen oues. Ecce, petunt rupes praeruptaque saxa capellae: [180] Iam referent haedis ubera plena suis; Pastor inaequali modulatur harundine carmen, Nec desunt comites, sedula turba, canes; Parte sonant alia siluae mugitibus altae, Et queritur uitulum mater abesse suum. 185 Quid, cum suppositos fugiunt examina fumos, Ut releuent dempti uimina curua faui? Poma dat autumnus: formosa est messibus aestas: Ver praebet flores: igne leuatur hiems. Temporibus certis maturam rusticus uuam [190] Deligit, et nudo sub pede musta fluunt; Temporibus certis desectas alligat herbas, Et tonsam raro pectine uerrit humum. Ipse potes riguis plantam deponere in hortis, Ipse potes riuos ducere lenis aquae. 195 Venerit insitio; fac ramum ramus adoptet, Stetque peregrinis arbor operta comis. Cum semel haec animum coepit mulcere uoluptas, Debilibus pinnis inritus exit Amor. Vel tu uenandi studium cole: saepe recessit [200] Turpiter a Phoebi uicta sorore Venus. Nunc leporem pronum catulo sectare sagaci, Nunc tua frondosis retia tende iugis, Aut pauidos terre uaria formidine ceruos, Aut cadat aduersa cuspide fossus aper. 205 Nocte fatigatum somnus, non cura puellae, Excipit et pingui membra quiete leuat. Lenius est studium, studium tamen, alite capta Aut lino aut calamis praemia parua sequi, Vel, quae piscis edax auido male deuoret ore, [210] Abdere sub paruis aera recurua cibis. Aut his aut aliis, donec dediscis amare, Ipse tibi furtim decipiendus eris. Tu tantum quamuis firmis retinebere uinclis, I procul, et longas carpere perge uias; 215 Flebis, et occurret desertae nomen amicae, Stabit et in media pes tibi saepe uia: Sed quanto minus ire uoles, magis ire memento; Perfer, et inuitos currere coge pedes. Nec pluuias opta, nec te peregrina morentur [220] Sabbata, nec damnis Allia nota suis. Nec quot transieris et quot tibi, quaere, supersint Milia; nec, maneas ut prope, finge moras: Tempora nec numera, nec crebro respice Romam, Sed fuge: tutus adhuc Parthus ab hoste fuga est. 225 Dura aliquis praecepta uocet mea; dura fatemur Esse; sed ut ualeas, multa dolenda feres. Saepe bibi sucos, quamuis inuitus, amaros Aeger, et oranti mensa negata mihi. Ut corpus redimas, ferrum patieris et ignes, [230] Arida nec sitiens ora leuabis aqua: Ut ualeas animo, quicquam tolerare negabis? At pretium pars haec corpore maius habet. Sed tamen est artis tristissima ianua nostrae, Et labor est unus tempora prima pati. 235 Aspicis, ut prensos urant iuga prima iuuencos, Et noua uelocem cingula laedat equum? Forsitan a laribus patriis exire pigebit: Sed tamen exibis: deinde redire uoles; Nec te Lar patrius, sed amor reuocabit amicae, [240] Praetendens culpae splendida uerba tuae. Cum semel exieris, centum solatia curae Et rus et comites et uia longa dabit. Nec satis esse putes discedere; lentus abesto, Dum perdat uires sitque sine igne cinis. 245 Quod nisi firmata properaris mente reuerti, Inferet arma tibi saeua rebellis Amor. Quidquid et afueris, auidus sitiensque redibis, Et spatium damno cesserit omne tuo. Viderit, Haemoniae siquis mala pabula terrae [250] Et magicas artes posse iuuare putat. Ista ueneficii uetus est uia; noster Apollo Innocuam sacro carmine monstrat opem. Me duce non tumulo prodire iubebitur umbra, Non anus infami carmine rumpet humum; 255 Non seges ex aliis alios transibit in agros, Nec subito Phoebi pallidus orbis erit. Ut solet, aequoreas ibit Tiberinus in undas: Ut solet, in niueis Luna uehetur equis. Nulla recantatas deponent pectora curas, [260] Nec fugiet uiuo sulpure uictus amor. Quid te Phasiacae iuuerunt gramina terrae, Cum cuperes patria, Colchi, manere domo? Quid tibi profuerunt, Circe, Perseides herbae, Cum sua Neritias abstulit aura rates? 265 Omnia fecisti, ne callidus hospes abiret: Ille dedit certae lintea plena fugae. Omnia fecisti, ne te ferus ureret ignis: Longus in inuito pectore sedit amor. Vertere tu poteras homines in mille figuras, [270] Non poteras animi uertere iura tui. Diceris his etiam, cum iam discedere uellet, Dulichium uerbis detinuisse ducem: 'Non ego, quod primo, memini, sperare solebam, Iam precor, ut coniunx tu meus esse uelis; 275 Et tamen, ut coniunx essem tua, digna uidebar, Quod dea, quod magni filia Solis eram. Ne properes, oro; spatium pro munere posco: Quid minus optari per mea uota potest? Et freta mota uides, et debes illa timere: [280] Utilior uelis postmodo uentus erit. Quae tibi causa fugae? non hic noua Troia resurgit, Non aliquis socios rursus ad arma uocat. Hic amor et pax est, in qua male uulneror una, Tutaque sub regno terra futura tuo est.' 285 Illa loquebatur, nauem soluebat Ulixes: Inrita cum uelis uerba tulere noti. Ardet et adsuetas Circe decurrit ad artes, Nec tamen est illis adtenuatus amor. Ergo quisquis opem nostra tibi poscis ab arte, [290] Deme ueneficiis carminibusque fidem. Si te causa potens domina retinebit in Urbe, Accipe, consilium quod sit in Urbe meum. Optimus ille sui uindex, laedentia pectus Vincula qui rupit, dedoluitque semel. 295 Sed cui tantum animi est, illum mirabor et ipse, Et dicam 'monitis non eget iste meis.' Tu mihi, qui, quod amas, aegre dediscis amare, Nec potes, et uelles posse, docendus eris. Saepe refer tecum sceleratae facta puellae, [300] Et pone ante oculos omnia damna tuos. 'Illud et illud habet, nec ea contenta rapina est: Sub titulum nostros misit auara lares. Sic mihi iurauit, sic me iurata fefellit, Ante suas quotiens passa iacere fores! 305 Diligit ipsa alios, a me fastidit amari; Institor, heu, noctes, quas mihi non dat, habet!' Haec tibi per totos inacescant omnia sensus: Haec refer, hinc odii semina quaere tui. Atque utinam possis etiam facundus in illis [310] Esse! dole tantum, sponte disertus eris. Haeserat in quadam nuper mea cura puella: Conueniens animo non erat illa meo: Curabar propriis aeger Podalirius herbis, Et, fateor, medicus turpiter aeger eram. 315 Profuit adsidue uitiis insistere amicae, Idque mihi factum saepe salubre fuit. 'Quam mala' dicebam 'nostrae sunt crura puellae!' Nec tamen, ut uere confiteamur, erant. 'Brachia quam non sunt nostrae formosa puellae!' [320] Et tamen, ut uere confiteamur, erant. 'Quam breuis est!' nec erat; 'quam multum poscit amantem!' Haec odio uenit maxima causa meo. Et mala sunt uicina bonis; errore sub illo Pro uitio uirtus crimina saepe tulit. 325 Qua potes, in peius dotes deflecte puellae, Iudiciumque breui limite falle tuum. Turgida, si plena est, si fusca est, nigra uocetur: In gracili macies crimen habere potest. Et poterit dici petulans, quae rustica non est: [330] Et poterit dici rustica, siqua proba est. Quin etiam, quacumque caret tua femina dote, Hanc moueat, blandis usque precare sonis. Exige uti cantet, siqua est sine uoce puella: Fac saltet, nescit siqua mouere manum. 335 Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur; Non didicit chordas tangere? posce lyram. Durius incedit? fac inambulet; omne papillae Pectus habent? uitium fascia nulla tegat. Si male dentata est, narra, quod rideat, illi; [340] Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer. Proderit et subito, cum se non finxerit ulli, Ad dominam celeres mane tulisse gradus. Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur Omnia; pars minima est ipsa puella sui. 345 Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras; Decipit hac oculos aegide diues Amor. Improuisus ades, deprendes tutus inermem: Infelix uitiis excidet illa suis. Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est: [350] Fallit enim multos forma sine arte decens. Tum quoque, compositis cum collinet ora uenenis, Ad dominae uultus (nec pudor obstet) eas. Pyxidas inuenies et rerum mille colores, Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus. 355 Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas: Non semel hinc stomacho nausea facta meo est. Nunc tibi, quae medio ueneris praestemus in usu, Eloquar: ex omni est parte fugandus amor. Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu [360] Ingenio uerbis concipe plura meis. Nuper enim nostros quidam carpsere libellos, Quorum censura Musa proterua mea est. Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe, Quamlibet impugnent unus et alter opus. 365 Ingenium magni liuor detractat Homeri: Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes. Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae, Pertulit huc uictos quo duce Troia deos. Summa petit liuor; perflant altissima uenti: [370] Summa petunt dextra fulmina missa Iouis. At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit, Si sapis, ad numeros exige quidque suos. Fortia Maeonio gaudent pede bella referri; Deliciis illic quis locus esse potest? 375 Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos: Usibus e mediis soccus habendus erit. Liber in aduersos hostes stringatur iambus, Seu celer, extremum seu trahat ille pedem. Blanda pharetratos Elegia cantet Amores, [380] Et leuis arbitrio ludat amica suo. Callimachi numeris non est dicendus Achilles, Cydippe non est oris, Homere, tui. Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes? Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat. 385 Thais in arte mea est; lasciuia libera nostra est; Nil mihi cum uitta; Thais in arte mea est. Si mea materiae respondet Musa iocosae, Vicimus, et falsi criminis acta rea est. Rumpere, Liuor edax: magnum iam nomen habemus; [390] Maius erit, tantum quo pede coepit eat. Sed nimium properas: uiuam modo, plura dolebis; Et capiunt animi carmina multa mei. Nam iuuat et studium famae mihi creuit honore; Principio cliui noster anhelat equus. 395 Tantum se nobis elegi debere fatentur, Quantum Vergilio nobile debet epos. Hactenus inuidiae respondimus: attrahe lora Fortius, et gyro curre, poeta, tuo. Ergo ubi concubitus et opus iuuenale petetur, [400] Et prope promissae tempora noctis erunt, Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes, Te capiant, ineas quamlibet ante uelim; Quamlibet inuenias, in qua tua prima uoluptas Desinat: a prima proxima segnis erit. 405 Sustentata uenus gratissima; frigore soles, Sole iuuant umbrae, grata fit unda siti. Et pudet, et dicam: uenerem quoque iunge figura, Qua minime iungi quamque decere putas. Nec labor efficere est: rarae sibi uera fatentur, [410] Et nihil est, quod se dedecuisse putent. Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras, Turpiaque admisso membra notare die. At simul ad metas uenit finita uoluptas, Lassaque cum tota corpora mente iacent, 415 Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam, Tacturusque tibi non uideare diu, Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est, Luminaque in uitiis illius usque tene. Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parua uocabit, [420] Sed, quae non prosunt singula, multa iuuant. Parua necat morsu spatiosum uipera taurum: A cane non magno saepe tenetur aper. Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum Contrahe: de multis grandis aceruus erit. 425 Sed quoniam totidem mores totidemque figurae, Non sunt iudiciis omnia danda meis. Quo tua non possunt offendi pectora facto, Forsitan hoc alio iudice crimen erit. Ille quod obscenas in aperto corpore partes [430] Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor: Ille quod a Veneris rebus surgente puella Vidit in inmundo signa pudenda toro. Luditis, o siquos potuerunt ista mouere: Adflarant tepidae pectora uestra faces. 435 Adtrahat ille puer contentos fortius arcus: Saucia maiorem turba petetis opem. Quid, qui clam latuit reddente obscena puella, Et uidit, quae mos ipse uidere uetat? Di melius, quam nos moneamus talia quemquam! [440] Ut prosint, non sunt expedienda tamen. Hortor et, ut pariter binas habeatis amicas (Fortior est, plures siquis habere potest): Secta bipertito cum mens discurrit utroque, Alterius uires subtrahit alter amor. 445 Grandia per multos tenuantur flumina riuos, Saeuaque diducto stipite flamma perit. Non satis una tenet ceratas ancora puppes, Nec satis est liquidis unicus hamus aquis: Qui sibi iam pridem solacia bina parauit, [450] Iam pridem summa uictor in arce fuit. At tibi, qui fueris dominae male creditus uni, Nunc saltem nouus est inueniendus amor. Pasiphaes Minos in Procride perdidit ignes: Cessit ab Idaea coniuge uicta prior. 455 Amphilochi frater ne Phegida semper amaret, Calliroe fecit parte recepta tori. Et Parin Oenone summos tenuisset ad annos, Si non Oebalia paelice laesa foret. Coniugis Odrysio placuisset forma tyranno: [460] Sed melior clausae forma sororis erat. Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat? Successore nouo uincitur omnis amor. Fortius e multis mater desiderat unum, Quam quem flens clamat 'tu mihi solus eras.' 465 Ac ne forte putes noua me tibi condere iura (Atque utinam inuenti gloria nostra foret!), Vidit ut Atrides (quid enim non ille uideret, Cuius in arbitrio Graecia tota fuit?) Marte suo captam Chryseida, uictor amabat: [470] At senior stulte flebat ubique pater. Quid lacrimas, odiose senex? bene conuenit illis: Officio natam laedis, inepte, tuo. Quam postquam reddi Calchas, ope tutus Achillis, Iusserat, et patria est illa recepta domo, 475 'Est' ait Atrides 'illius proxima forma, Et, si prima sinat syllaba, nomen idem: Hanc mihi, si sapiat, per se concedat Achilles: Si minus, imperium sentiat ille meum. Quod siquis uestrum factum hoc incusat, Achiui, [480] Est aliquid ualida sceptra tenere manu. Nam si rex ego sum, nec mecum dormiat ulla, In mea Thersites regna, licebit, eat.' Dixit, et hanc habuit solacia magna prioris, Et posita est cura cura repulsa noua. 485 Ergo adsume nouas auctore Agamemnone flammas, Ut tuus in biuio distineatur amor. Quaeris, ubi inuenias? artes tu perlege nostras: Plena puellarum iam tibi nauis erit. Quod siquid praecepta ualent mea, siquid Apollo [490] Utile mortales perdocet ore meo, Quamuis infelix media torreberis Aetna, Frigidior glacie fac uideare tuae: Et sanum simula, ne, siquid forte dolebis, Sentiat; et ride, cum tibi flendus eris. 495 Non ego te iubeo medias abrumpere curas: Non sunt imperii tam fera iussa mei. Quod non es, simula, positosque imitare furores: Sic facies uere, quod meditatus eris. Saepe ego, ne biberem, uolui dormire uideri: [500] Dum uideor, somno lumina uicta dedi: Deceptum risi, qui se simularat amare, In laqueos auceps decideratque suos. Intrat amor mentes usu, dediscitur usu: Qui poterit sanum fingere, sanus erit. 505 Dixerit, ut uenias: pacta tibi nocte uenito; Veneris, et fuerit ianua clausa: feres. Nec dic blanditias, nec fac conuicia posti, Nec latus in duro limine pone tuum. Postera lux aderit: careant tua uerba querellis, [510] Et nulla in uultu signa dolentis habe. Iam ponet fastus, cum te languere uidebit: Hoc etiam nostra munus ab arte feres. Te quoque falle tamen, nec sit tibi finis amandi Propositus: frenis saepe repugnat equus. 515 Utilitas lateat; quod non profitebere, fiet: Quae nimis apparent retia, uitat auis. Nec sibi tam placeat, nec te contemnere possit; Sume animos, animis cedat ut illa tuis. Ianua forte patet? quamuis reuocabere, transi. [520] Est data nox? dubita nocte uenire data. Posse pati facile est, ubi, si patientia desit, Protinus ex facili gaudia ferre licet. Et quisquam praecepta potest mea dura uocare? En, etiam partes conciliantis ago. 525 Nam quoniam uariant animi, uariabimus artes; Mille mali species, mille salutis erunt. Corpora uix ferro quaedam sanantur acuto: Auxilium multis sucus et herba fuit. Mollior es, neque abire potes, uinctusque teneris, [530] Et tua saeuus Amor sub pede colla premit? Desine luctari: referant tua carbasa uenti, Quaque uocant fluctus, hac tibi remus eat. Explenda est sitis ista tibi, quo perditus ardes; Cedimus; e medio iam licet amne bibas: 535 Sed bibe plus etiam, quam quod praecordia poscunt, Gutture fac pleno sumpta redundet aqua. I, fruere usque tua, nullo prohibente, puella: Illa tibi noctes auferat, illa dies. Taedia quaere mali: faciunt et taedia finem. [540] Iam quoque, cum credes posse carere, mane, Dum bene te cumules et copia tollat amorem, Et fastidita non iuuet esse domo. Fit quoque longus amor, quem diffidentia nutrit: Hunc tu si quaeres ponere, pone metum. 545 Qui timet, ut sua sit, ne quis sibi detrahat illam, Ille Machaonia uix ope sanus erit. Plus amat e natis mater plerumque duobus, Pro cuius reditu, quod gerit arma, timet. Est prope Collinam templum uenerabile portam; [550] Inposuit templo nomina celsus Eryx: Est illic Lethaeus Amor, qui pectora sanat, Inque suas gelidam lampadas addit aquam. Illic et iuuenes uotis obliuia poscunt, Et siqua est duro capta puella uiro. 555 Is mihi sic dixit (dubito, uerusne Cupido, An somnus fuerit: sed puto, somnus erat) 'O qui sollicitos modo das, modo demis amores, Adice praeceptis hoc quoque, Naso, tuis. Ad mala quisque animum referat sua, ponet amorem; [560] Omnibus illa deus plusue minusue dedit. Qui Puteal Ianumque timet celeresque Kalendas, Torqueat hunc aeris mutua summa sui; Cui durus pater est, ut uoto cetera cedant, Huic pater ante oculos durus habendus erit; 565 Hic male dotata pauper cum coniuge uiuit, Uxorem fato credat obesse suo. Est tibi rure bono generosae fertilis uuae Vinea? ne nascens usta sit uua, time. Ille habet in reditu nauim: mare semper iniquum [570] Cogitet et damno litora foeda suo. Filius hunc miles, te filia nubilis angat; Et quis non causas mille doloris habet? Ut posses odisse tuam, Pari, funera fratrum Debueras oculis substituisse tuis.' 575 Plura loquebatur: placidum puerilis imago Destituit somnum, si modo somnus erat. Quid faciam? media nauem Palinurus in unda Deserit; ignotas cogor inire uias. Quisquis amas, loca sola nocent, loca sola caueto! [580] Quo fugis? in populo tutior esse potes. Non tibi secretis (augent secreta furores) Est opus: auxilio turba futura tibi est. Tristis eris, si solus eris, dominaeque relictae Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos. 585 Tristior idcirco nox est quam tempora Phoebi; Quae releuet luctus, turba sodalis abest. Nec fuge conloquium, nec sit tibi ianua clausa, Nec tenebris uultus flebilis abde tuos. Semper habe Pyladen aliquem, qui curet Oresten: [590] Hic quoque amicitiae non leuis usus erit. Quid, nisi secretae laeserunt Phyllida siluae? Certa necis causa est: incomitata fuit. Ibat, ut Edono referens trieterica Baccho Ire solet fusis barbara turba comis, 595 Et modo, qua poterat, longum spectabat in aequor, Nunc in harenosa lassa iacebat humo. 'Perfide Demophoon!' surdas clamabat ad undas, Ruptaque singultu uerba loquentis erant. Limes erat tenuis longa subnubilus umbra, [600] Quo tulit illa suos ad mare saepe pedes. Nona terebatur miserae uia: 'uiderit!' inquit, Et spectat zonam pallida facta suam, Aspicit et ramos; dubitat, refugitque quod audet Et timet, et digitos ad sua colla refert. 605 Sithoni, tum certe uellem non sola fuisses: Non flesset positis Phyllida silua comis. Phyllidis exemplo nimium secreta timete, Laese uir a domina, laesa puella uiro. Praestiterat iuuenis quidquid mea Musa iubebat, [610] Inque suae portu paene salutis erat: Reccidit, ut cupidos inter deuenit amantes, Et, quae condiderat, tela resumpsit Amor. Siquis amas, nec uis, facito contagia uites; Haec etiam pecori saepe nocere solent. 615 Dum spectant laesos oculi, laeduntur et ipsi, Multaque corporibus transitione nocent. In loca nonnumquam siccis arentia glebis De prope currenti flumine manat aqua: Manat amor tectus, si non ab amante recedas; [620] Turbaque in hoc omnes ingeniosa sumus. Alter item iam sanus erat; uicinia laesit: Occursum dominae non tulit ille suae. Vulnus in antiquum rediit male firma cicatrix, Successumque artes non habuere meae. 625 Proximus a tectis ignis defenditur aegre; Utile finitimis abstinuisse locis. Nec quae ferre solet spatiantem porticus illam, Te ferat, officium neue colatur idem. Quid iuuat admonitu tepidam recalescere mentem? [630] Alter, si possis, orbis habendus erit. Non facile esuriens posita retinebere mensa, Et multam saliens incitat unda sitim. Non facile est taurum uisa retinere iuuenca, Fortis equus uisae semper adhinnit equae. 635 Haec ubi praestiteris, ut tandem litora tangas, Non ipsam satis est deseruisse tibi. Et soror et mater ualeant et conscia nutrix, Et quisquis dominae pars erit ulla tuae. Nec ueniat seruus, nec flens ancillula fictum [640] Suppliciter dominae nomine dicat 'aue!' Nec si scire uoles, quid agat, tamen, illa, rogabis; Perfer! erit lucro lingua retenta tuo. Tu quoque, qui causam finiti reddis amoris, Deque tua domina multa querenda refers, 645 Parce queri; melius sic ulciscere tacendo, Ut desideriis effluat illa tuis. Et malim taceas quam te desisse loquaris: Qui nimium multis 'non amo' dicit, amat. Sed meliore fide paulatim extinguitur ignis [650] Quam subito; lente desine, tutus eris. Flumine perpetuo torrens solet altior ire: Sed tamen haec breuis est, illa perennis aqua. Fallat, et in tenues euanidus exeat auras, Perque gradus molles emoriatur amor. 655 Sed modo dilectam scelus est odisse puellam: Exitus ingeniis conuenit iste feris. Non curare sat est: odio qui finit amorem, Aut amat, aut aegre desinet esse miser. Turpe uir et mulier, iuncti modo, protinus hostes; [660] Non illas lites Appias ipsa probat. Saepe reas faciunt, et amant; ubi nulla simultas Incidit, admonitu liber aberrat amor. Forte aderam iuueni; dominam lectica tenebat: Horrebant saeuis omnia uerba minis. 665 Iamque uadaturus 'lectica prodeat' inquit; Prodierat: uisa coniuge mutus erat. Et manus et manibus duplices cecidere tabellae, Venit in amplexus, atque 'ita uincis' ait. Tutius est aptumque magis discedere pace, [670] Nec petere a thalamis litigiosa fora. Munera quae dederas, habeat sine lite, iubeto: Esse solent magno damna minora bono. Quod si uos aliquis casus conducet in unum, Mente memor tota quae damus arma, tene. 675 Nunc opus est armis; hic, o fortissime, pugna: Vincenda est telo Penthesilea tuo. Nunc tibi riualis, nunc durum limen amanti, Nunc subeant mediis inrita uerba deis. Nec compone comas, quia sis uenturus ad illam, [680] Nec toga sit laxo conspicienda sinu. Nulla sit, ut placeas alienae cura puellae; Iam facito e multis una sit illa tibi. Sed quid praecipue nostris conatibus obstet Eloquar, exemplo quemque docente suo. 685 Desinimus tarde, quia nos speramus amari: Dum sibi quisque placet, credula turba sumus. At tu nec uoces (quid enim fallacius illis?) Crede, nec aeternos pondus habere deos. Neue puellarum lacrimis moueare, caueto: [690] Ut flerent, oculos erudiere suos. Artibus innumeris mens oppugnatur amantum, Ut lapis aequoreis undique pulsus aquis. Nec causas aperi, quare diuortia malis: Nec dic, quid doleas: clam tamen usque dole. 695 Nec peccata refer, ne diluat: ipse fauebis, Ut melior causa causa sit illa tua. Qui silet, est firmus; qui dicit multa puellae Probra, satisfieri postulat ille sibi. Non ego Dulichio furari more sagittas, [700] Nec raptas ausim tinguere in amne faces: Nec nos purpureas pueri resecabimus alas, Nec sacer arte mea laxior arcus erit. Consilium est, quodcumque cano: parete canenti, Tuque, fauens coeptis, Phoebe saluber, ades. 705 Phoebus adest: sonuere lyrae, sonuere pharetrae; Signa deum nosco per sua: Phoebus adest. Confer Amyclaeis medicatum uellus aenis Murice cum Tyrio; turpius illud erit: Vos quoque formosis uestras conferte puellas; [710] Incipiet dominae quemque pudere suae: Utraque formosae Paridi potuere uideri, Sed sibi conlatam uicit utramque Venus. Nec solam faciem, mores quoque confer et artes: Tantum iudicio ne tuus obsit amor. 715 Exiguum est, quod deinde canam; sed profuit illud Exiguum multis: in quibus ipse fui. Scripta caue relegas blandae seruata puellae: Constantes animos scripta relecta mouent. Omnia pone feros (pones inuitus) in ignes, [720] Et dic 'ardoris sit rogus iste mei.' Thestias absentem succendit stipite natum: Tu timide flammae perfida uerba dabis? Si potes, et ceras remoue: quid imagine muta Carperis? hoc periit Laodamia modo. 725 Et loca saepe nocent; fugito loca conscia uestri Concubitus; causas illa doloris habent. 'Hic fuit, hic cubuit; thalamo dormiuimus illo: Hic mihi lasciua gaudia nocte dedit.' Admonitu refricatur amor, uulnusque nouatum [730] Scinditur: infirmis culpa pusilla nocet. Ut, paene extinctum cinerem si sulpure tangas, Viuet et e minimo maximus ignis erit, Sic, nisi uitaris quidquid renouabit amorem, Flamma redardescet, quae modo nulla fuit. 735 Argolides cuperent fugisse Capherea puppes, Teque, senex, luctus ignibus ulte tuos. Praeterita cautus Niseide nauita gaudet: Tu loca, quae nimium grata fuere, caue. Haec tibi sint Syrtes: haec Acroceraunia uita: [740] Hic uomit epotas dira Charybdis aquas. Sunt quae non possunt aliquo cogente iuberi, Saepe tamen casu facta iuuare solent. Perdat opes Phaedra, parces, Neptune, nepoti, Nec faciet pauidos taurus auitus equos. 745 Cnosida fecisses inopem, sapienter amasset: Diuitiis alitur luxuriosus amor. Cur nemo est, Hecalen, nulla est, quae ceperit Iron? Nempe quod alter egens, altera pauper erat. Non habet, unde suum paupertas pascat amorem: [750] Non tamen hoc tanti est, pauper ut esse uelis. At tanti tibi sit non indulgere theatris, Dum bene de uacuo pectore cedat amor. Eneruant animos citharae lotosque lyraeque Et uox et numeris brachia mota suis. 755 Illic adsidue ficti saltantur amantes: Quod caueas, actor, quam iuuet, arte docet. Eloquar inuitus: teneros ne tange poetas! Summoueo dotes impius ipse meas. Callimachum fugito: non est inimicus Amori: [760] Et cum Callimacho tu quoque, Coe, noces. Me certe Sappho meliorem fecit amicae, Nec rigidos mores Teia Musa dedit. Carmina quis potuit tuto legisse Tibulli, Vel tua, cuius opus Cynthia sola fuit? 765 Quis poterit lecto durus discedere Gallo? Et mea nescio quid carmina tale sonant. Quod nisi dux operis uatem frustratur Apollo, Aemulus est nostri maxima causa mali: At tu riualem noli tibi fingere quemquam, [770] Inque suo solam crede iacere toro. Acrius Hermionen ideo dilexit Orestes, Esse quod alterius coeperat illa uiri. Quid, Menelae, doles? ibas sine coniuge Creten, Et poteras nupta lentus abesse tua. 775 Ut Paris hanc rapuit, nunc demum uxore carere Non potes: alterius creuit amore tuus. Hoc et in abducta Briseide flebat Achilles, Illam Plisthenio gaudia ferre uiro; Nec frustra flebat, mihi credite: fecit Atrides, [780] Quod si non faceret, turpiter esset iners. Certe ego fecissem, nec sum sapientior illo: Inuidiae fructus maximus ille fuit. Nam sibi quod numquam tactam Briseida iurat Per sceptrum, sceptrum non putat esse deos. 785 Di faciant, possis dominae transire relictae Limina, proposito sufficiantque pedes. Et poteris; modo uelle tene: nunc fortiter ire, Nunc opus est celeri subdere calcar equo. Illo Lotophagos, illo Sirenas in antro [790] Esse puta; remis adice uela tuis. Hunc quoque, quo quondam nimium riuale dolebas, Vellem desineres hostis habere loco. At certe, quamuis odio remanente, saluta; Oscula cum poteris iam dare, sanus eris. 795 Ecce, cibos etiam, medicinae fungar ut omni Munere, quos fugias quosque sequare, dabo. Daunius, an Libycis bulbus tibi missus ab oris, An ueniat Megaris, noxius omnis erit. Nec minus erucas aptum uitare salaces, [800] Et quicquid Veneri corpora nostra parat. Utilius sumas acuentes lumina rutas, Et quidquid Veneri corpora nostra negat. Quid tibi praecipiam de Bacchi munere, quaeris? Spe breuius monitis expediere meis. 805 Vina parant animum Veneri, nisi plurima sumas Et stupeant multo corda sepulta mero. Nutritur uento, uento restinguitur ignis: Lenis alit flammas, grandior aura necat. Aut nulla ebrietas, aut tanta sit, ut tibi curas [810] Eripiat; siqua est inter utrumque, nocet. Hoc opus exegi: fessae date serta carinae; Contigimus portus, quo mihi cursus erat. Postmodo reddetis sacro pia uota poetae, Carmine sanati femina uirque meo.