µ01 1 In noua fert animus mutatas dicere formas 2 corpora; di, coeptis (nam uos mutastis et illas) 3 adspirate meis primaque ab origine mundi 4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen! 5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum 6 unus erat toto naturae uultus in orbe, 7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles 8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem 9 non bene iunctarum discordia semina rerum. 10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, 11 nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe, 12 nec circumfuso pendebat in aere tellus 13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo 14 margine terrarum porrexerat Amphitrite; 15 utque erat et tellus illic et pontus et aer, 16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda, 17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat, 18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno 19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 20 mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus. 21 Hanc deus et melior litem natura diremit. 22 nam caelo terras et terris abscidit undas 23 et liquidum spisso secreuit ab aere caelum. 24 quae postquam euoluit caecoque exemit aceruo, 25 dissociata locis concordi pace ligauit: 26 ignea conuexi uis et sine pondere caeli 27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce; 28 proximus est aer illi leuitate locoque; 29 densior his tellus elementaque grandia traxit 30 et pressa est grauitate sua; circumfluus umor 31 ultima possedit solidumque coercuit orbem. 32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum 33 congeriem secuit sectamque in membra coegit, 34 principio terram, ne non aequalis ab omni 35 parte foret, magni speciem glomerauit in orbis. 36 tum freta diffundi rapidisque tumescere uentis 37 iussit et ambitae circumdare litora terrae; 38 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque 39 fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis, 40 quae, diuersa locis, partim sorbentur ab ipsa, 41 in mare perueniunt partim campoque recepta 42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant. 43 iussit et extendi campos, subsidere ualles, 44 fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes, 45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra 46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis, 47 sic onus inclusum numero distinxit eodem 48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. 49 quarum quae media est, non est habitabilis aestu; 50 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locauit 51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. 52 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae 53 pondus aquae leuius, tanto est onerosior igni. 54 illic et nebulas, illic consistere nubes 55 iussit et humanas motura tonitrua mentes 56 et cum fulminibus facientes fulgura uentos. 57 His quoque non passim mundi fabricator habendum 58 aera permisit; uix nunc obsistitur illis, 59 cum sua quisque regat diuerso flamina tractu, 60 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum. 61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit 62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; 63 uesper et occiduo quae litora sole tepescunt, 64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones 65 horrifer inuasit Boreas; contraria tellus 66 nubibus adsiduis pluuiaque madescit ab Austro. 67 haec super inposuit liquidum et grauitate carentem 68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. 69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 70 cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca, 71 sidera coeperunt toto efferuescere caelo; 72 neu regio foret ulla suis animalibus orba, 73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum, 74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 75 terra feras cepit, uolucres agitabilis aer. 76 Sanctius his animal mentisque capacius altae 77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset: 78 natus homo est, siue hunc diuino semine fecit 79 ille opifex rerum, mundi melioris origo, 80 siue recens tellus seductaque nuper ab alto 81 aethere cognati retinebat semina caeli. 82 quam satus Iapeto, mixtam pluuialibus undis, 83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum, 84 pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85 os homini sublime dedit caelumque uidere 86 iussit et erectos ad sidera tollere uultus: 87 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus 88 induit ignotas hominum conuersa figuras. 89 Aurea prima sata est aetas, quae uindice nullo, 90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. 91 poena metusque aberant, nec uerba minantia fixo 92 aere legebantur, nec supplex turba timebat 93 iudicis ora sui, sed erant sine uindice tuti. 94 nondum caesa suis, peregrinum ut uiseret orbem, 95 montibus in liquidas pinus descenderat undas, 96 nullaque mortales praeter sua litora norant; 97 nondum praecipites cingebant oppida fossae; 98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi, 99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu 100 mollia securae peragebant otia gentes. 101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis 102 saucia uomeribus per se dabat omnia tellus, 103 contentique cibis nullo cogente creatis 104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis 106 et quae deciderant patula Iouis arbore glandes. 107 uer erat aeternum, placidique tepentibus auris 108 mulcebant zephyri natos sine semine flores; 109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 110 nec renouatus ager grauidis canebat aristis; 111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, 112 flauaque de uiridi stillabant ilice mella. 113 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso 114 sub Ioue mundus erat, subiit argentea proles, 115 auro deterior, fuluo pretiosior aere. 116 Iuppiter antiqui contraxit tempora ueris 117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos 118 et breue uer spatiis exegit quattuor annum. 119 tum primum siccis aer feruoribus ustus 120 canduit, et uentis glacies adstricta pependit; 121 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt 122 et densi frutices et uinctae cortice uirgae. 123 semina tum primum longis Cerealia sulcis 124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuuenci. 125 Tertia post illam successit aenea proles, 126 saeuior ingeniis et ad horrida promptior arma, 127 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. 128 protinus inrupit uenae peioris in aeuum 129 omne nefas: fugere pudor uerumque fidesque; 130 in quorum subiere locum fraudesque dolusque 131 insidiaeque et uis et amor sceleratus habendi. 132 uela dabant uentis nec adhuc bene nouerat illos 133 nauita, quaeque prius steterant in montibus altis, 134 fluctibus ignotis insultauere carinae, 135 communemque prius ceu lumina solis et auras 136 cautus humum longo signauit limite mensor. 137 nec tantum segetes alimentaque debita diues 138 poscebatur humus, sed itum est in uiscera terrae, 139 quasque recondiderat Stygiisque admouerat umbris, 140 effodiuntur opes, inritamenta malorum. 141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum 142 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque, 143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma. 144 uiuitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; 146 inminet exitio uir coniugis, illa mariti, 147 lurida terribiles miscent aconita nouercae, 148 filius ante diem patrios inquirit in annos: 149 uicta iacet pietas, et uirgo caede madentis 150 ultima caelestum terras Astraea reliquit. 151 Neue foret terris securior arduus aether, 152 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas 153 altaque congestos struxisse ad sidera montis. 154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae. 156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent, 157 perfusam multo natorum sanguine Terram 158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem 159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160 in faciem uertisse hominum; sed et illa propago 161 contemptrix superum saeuaeque auidissima caedis 162 et uiolenta fuit: scires e sanguine natos. 163 Quae pater ut summa uidit Saturnius arce, 164 ingemit et facto nondum uulgata recenti 165 foeda Lycaoniae referens conuiuia mensae 166 ingentes animo et dignas Ioue concipit iras 167 conciliumque uocat: tenuit mora nulla uocatos. 168 Est uia sublimis, caelo manifesta sereno; 169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 170 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis 171 regalemque domum: dextra laeuaque deorum 172 atria nobilium ualuis celebrantur apertis. 173 plebs habitat diuersa locis: hac parte potentes 174 caelicolae clarique suos posuere penates; 175 hic locus est, quem, si uerbis audacia detur, 176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli. 177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, 178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno 179 terrificam capitis concussit terque quaterque 180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera mouit. 181 talibus inde modis ora indignantia soluit: 182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa 183 tempestate fui, qua centum quisque parabat 184 inicere anguipedum captiuo bracchia caelo. 185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno 186 corpore et ex una pendebat origine bellum; 187 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, 188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro 189 infera sub terras Stygio labentia luco! 190 cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae 191 ense recidendum, ne pars sincera trahatur. 192 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae 193 faunique satyrique et monticolae siluani; 194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 195 quas dedimus, certe terras habitare sinamus. 196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos, 197 cum mihi, qui fulmen, qui uos habeoque regoque, 198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?' 199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200 talia deposcunt: sic, cum manus inpia saeuit 201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, 202 attonitum tantae subito terrore ruinae 203 humanum genus est totusque perhorruit orbis; 204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum 205 quam fuit illa Ioui. qui postquam uoce manuque 206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. 207 substitit ut clamor pressus grauitate regentis, 208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: 209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) soluit; 210 quod tamen admissum, quae sit uindicta, docebo. 211 contigerat nostras infamia temporis aures; 212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo 213 et deus humana lustro sub imagine terras. 214 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 215 enumerare: minor fuit ipsa infamia uero. 216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum 217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: 218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni 219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 220 signa dedi uenisse deum, uulgusque precari 221 coeperat: inridet primo pia uota Lycaon, 222 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto 223 an sit mortalis: nec erit dubitabile uerum." 224 nocte grauem somno necopina perdere morte 225 comparat: haec illi placet experientia ueri; 226 nec contentus eo, missi de gente Molossa 227 obsidis unius iugulum mucrone resoluit 228 atque ita semineces partim feruentibus artus 229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 230 quod simul inposuit mensis, ego uindice flamma 231 in domino dignos euerti tecta penates; 232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris 233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso 234 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis 235 uertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. 236 in uillos abeunt uestes, in crura lacerti: 237 fit lupus et ueteris seruat uestigia formae; 238 canities eadem est, eadem uiolentia uultus, 239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 240 occidit una domus, sed non domus una perire 241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. 242 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes, 243 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.' 244 Dicta Iouis pars uoce probant stimulosque frementi 245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent. 246 est tamen humani generis iactura dolori 247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae 248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras 249 tura, ferisne paret populandas tradere terras. 250 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) 251 rex superum trepidare uetat subolemque priori 252 dissimilem populo promittit origine mira. 253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras; 254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255 conciperet flammas longusque ardesceret axis: 256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, 257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli 258 ardeat et mundi moles obsessa laboret. 259 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum; 260 poena placet diuersa, genus mortale sub undis 261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo. 262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris 263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes 264 emittitque Notum. madidis Notus euolat alis, 265 terribilem picea tectus caligine uultum; 266 barba grauis nimbis, canis fluit unda capillis; 267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. 268 utque manu lata pendentia nubila pressit, 269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi; 270 nuntia Iunonis uarios induta colores 271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. 272 sternuntur segetes et deplorata coloni 273 uota iacent, longique perit labor inritus anni. 274 Nec caelo contenta suo est Iouis ira, sed illum 275 caeruleus frater iuuat auxiliaribus undis. 276 conuocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni 277 intrauere sui, 'non est hortamine longo 278 nunc' ait 'utendum; uires effundite uestras: 279 sic opus est! aperite domos ac mole remota 280 fluminibus uestris totas inmittite habenas!' 281 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant 282 et defrenato uoluuntur in aequora cursu. 283 Ipse tridente suo terram percussit, at illa 284 intremuit motuque uias patefecit aquarum. 285 exspatiata ruunt per apertos flumina campos 286 cumque satis arbusta simul pecudesque uirosque 287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. 288 si qua domus mansit potuitque resistere tanto 289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. 291 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: 292 omnia pontus erat, derant quoque litora ponto. 293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca 294 et ducit remos illic, ubi nuper arabat: 295 ille supra segetes aut mersae culmina uillae 296 nauigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. 297 figitur in uiridi, si fors tulit, ancora prato, 298 aut subiecta terunt curuae uineta carinae; 299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. 301 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque 302 Nereides, siluasque tenent delphines et altis 303 incursant ramis agitataque robora pulsant. 304 nat lupus inter oues, fuluos uehit unda leones, 305 unda uehit tigres; nec uires fulminis apro, 306 crura nec ablato prosunt uelocia ceruo, 307 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, 308 in mare lassatis uolucris uaga decidit alis. 309 obruerat tumulos inmensa licentia ponti, 310 pulsabantque noui montana cacumina fluctus. 311 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, 312 illos longa domant inopi ieiunia uictu. 313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab aruis, 314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 315 pars maris et latus subitarum campus aquarum. 316 mons ibi uerticibus petit arduus astra duobus, 317 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes. 318 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) 319 cum consorte tori parua rate uectus adhaesit, 320 Corycidas nymphas et numina montis adorant 321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat: 322 non illo melior quisquam nec amantior aequi 323 uir fuit aut illa metuentior ulla deorum. 324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 325 et superesse uirum de tot modo milibus unum, 326 et superesse uidit de tot modo milibus unam, 327 innocuos ambo, cultores numinis ambo, 328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis 329 et caelo terras ostendit et aethera terris. 330 nec maris ira manet, positoque tricuspide telo 331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum 332 exstantem atque umeros innato murice tectum 333 caeruleum Tritona uocat conchaeque sonanti 334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo 335 iam reuocare dato: caua bucina sumitur illi, 336 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo, 337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, 338 litora uoce replet sub utroque iacentia Phoebo; 339 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340 contigit et cecinit iussos inflata receptus, 341 omnibus audita est telluris et aequoris undis, 342 et quibus est undis audita, coercuit omnes. 343 iam mare litus habet, plenos capit alueus amnes, 344 flumina subsidunt collesque exire uidentur; 345 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis, 346 postque diem longam nudata cacumina siluae 347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum 348 Redditus orbis erat; quem postquam uidit inanem 349 et desolatas agere alta silentia terras, 350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: 351 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes, 352 quam commune mihi genus et patruelis origo, 353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, 354 terrarum, quascumque uident occasus et ortus, 355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. 356 haec quoque adhuc uitae non est fiducia nostrae 357 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem. 358 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, 359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 360 ferre modo posses? quo consolante doleres! 361 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet, 362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. 363 o utinam possim populos reparare paternis 364 artibus atque animas formatae infundere terrae! 365 nunc genus in nobis restat mortale duobus. 366 sic uisum superis: hominumque exempla manemus.' 367 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari 368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes. 369 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas, 370 ut nondum liquidas, sic iam uada nota secantes. 371 inde ubi libatos inrorauere liquores 372 uestibus et capiti, flectunt uestigia sanctae 373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi 374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 375 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque 376 pronus humi gelidoque pauens dedit oscula saxo 377 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis 378 uicta remollescunt, si flectitur ira deorum, 379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 380 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!' 381 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo 382 et uelate caput cinctasque resoluite uestes 383 ossaque post tergum magnae iactate parentis!' 384 obstupuere diu: rumpitque silentia uoce 385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, 386 detque sibi ueniam pauido rogat ore pauetque 387 laedere iactatis maternas ossibus umbras. 388 interea repetunt caecis obscura latebris 389 uerba datae sortis secum inter seque uolutant. 390 inde Promethides placidis Epimethida dictis 391 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis, 392 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!) 393 magna parens terra est: lapides in corpore terrae 394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.' 395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est, 396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo 397 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit? 398 descendunt: uelantque caput tunicasque recingunt 399 et iussos lapides sua post uestigia mittunt. 400 saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste uetustas?) 401 ponere duritiem coepere suumque rigorem 402 mollirique mora mollitaque ducere formam. 403 mox ubi creuerunt naturaque mitior illis 404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta uideri 405 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta 406 non exacta satis rudibusque simillima signis, 407 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco 408 et terrena fuit, uersa est in corporis usum; 409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa, 410 quae modo uena fuit, sub eodem nomine mansit, 411 inque breui spatio superorum numine saxa 412 missa uiri manibus faciem traxere uirorum 413 et de femineo reparata est femina iactu. 414 inde genus durum sumus experiensque laborum 415 et documenta damus qua simus origine nati. 416 Cetera diuersis tellus animalia formis 417 sponte sua peperit, postquam uetus umor ab igne 418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes 419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum 420 uiuaci nutrita solo ceu matris in aluo 421 creuerunt faciemque aliquam cepere morando. 422 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros 423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alueo 424 aetherioque recens exarsit sidere limus, 425 plurima cultores uersis animalia glaebis 426 inueniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum 427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque 428 trunca uident numeris, et eodem in corpore saepe 429 altera pars uiuit, rudis est pars altera tellus. 430 quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, 431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus, 432 cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes 433 res creat, et discors concordia fetibus apta est. 434 ergo ubi diluuio tellus lutulenta recenti 435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu, 436 edidit innumeras species; partimque figuras 437 rettulit antiquas, partim noua monstra creauit. 438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, 439 tum genuit, populisque nouis, incognita serpens, 440 terror eras: tantum spatii de monte tenebas. 441 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis 442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, 443 mille grauem telis exhausta paene pharetra 444 perdidit effuso per uulnera nigra ueneno. 445 neue operis famam posset delere uetustas, 446 instituit sacros celebri certamine ludos, 447 Pythia de domitae serpentis nomine dictos. 448 hic iuuenum quicumque manu pedibusue rotaue 449 uicerat, aesculeae capiebat frondis honorem. 450 nondum laurus erat, longoque decentia crine 451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus. 452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non 453 fors ignara dedit, sed saeua Cupidinis ira, 454 Delius hunc nuper, uicta serpente superbus, 455 uiderat adducto flectentem cornua neruo 456 'quid' que 'tibi, lasciue puer, cum fortibus armis?' 457 dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros, 458 qui dare certa ferae, dare uulnera possumus hosti, 459 qui modo pestifero tot iugera uentre prementem 460 strauimus innumeris tumidum Pythona sagittis. 461 tu face nescio quos esto contentus amores 462 inritare tua, nec laudes adsere nostras!' 463 filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe, 464 te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt 465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.' 466 dixit et eliso percussis aere pennis 467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce 468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra 469 diuersorum operum: fugat hoc, facit illud amorem; 470 quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta, 471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. 472 hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo 473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas; 474 protinus alter amat, fugit altera nomen amantis 475 siluarum latebris captiuarumque ferarum 476 exuuiis gaudens innuptaeque aemula Phoebes: 477 uitta coercebat positos sine lege capillos. 478 multi illam petiere, illa auersata petentes 479 inpatiens expersque uiri nemora auia lustrat 480 nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. 481 saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,' 482 saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes'; 483 illa uelut crimen taedas exosa iugales 484 pulchra uerecundo suffuderat ora rubore 485 inque patris blandis haerens ceruice lacertis 486 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit 487 'uirginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.' 488 ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas 489 esse uetat, uotoque tuo tua forma repugnat: 490 Phoebus amat uisaeque cupit conubia Daphnes, 491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt, 492 utque leues stipulae demptis adolentur aristis, 493 ut facibus saepes ardent, quas forte uiator 494 uel nimis admouit uel iam sub luce reliquit, 495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto 496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem. 497 spectat inornatos collo pendere capillos 498 et 'quid, si comantur?' ait. uidet igne micantes 499 sideribus similes oculos, uidet oscula, quae non 500 est uidisse satis; laudat digitosque manusque 501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos; 502 si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura 503 illa leui neque ad haec reuocantis uerba resistit: 504 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis; 505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerua leonem, 506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, 507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi! 508 me miserum! ne prona cadas indignaue laedi 509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris! 510 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, 511 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse. 512 cui placeas, inquire tamen: non incola montis, 513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque 514 horridus obseruo. nescis, temeraria, nescis, 515 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus 516 et Claros et Tenedos Patareaque regia seruit; 517 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque 518 estque, patet; per me concordant carmina neruis. 519 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta 520 certior, in uacuo quae uulnera pectore fecit! 521 inuentum medicina meum est, opiferque per orbem 522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis. 523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis 524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!' 525 Plura locuturum timido Peneia cursu 526 fugit cumque ipso uerba inperfecta reliquit, 527 tum quoque uisa decens; nudabant corpora uenti, 528 obuiaque aduersas uibrabant flamina uestes, 529 et leuis inpulsos retro dabat aura capillos, 530 auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra 531 perdere blanditias iuuenis deus, utque monebat 532 ipse Amor, admisso sequitur uestigia passu. 533 ut canis in uacuo leporem cum Gallicus aruo 534 uidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem; 535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere 536 sperat et extento stringit uestigia rostro, 537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis 538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: 539 sic deus et uirgo est hic spe celer, illa timore. 540 qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, 541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis 542 inminet et crinem sparsum ceruicibus adflat. 543 uiribus absumptis expalluit illa citaeque 544 uicta labore fugae spectans Peneidas undas 545 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis, 546 qua nimium placui, mutando perde figuram!' 547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.] 548 uix prece finita torpor grauis occupat artus, 549 mollia cinguntur tenui praecordia libro, 550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, 551 pes modo tam uelox pigris radicibus haeret, 552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa. 553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra 554 sentit adhuc trepidare nouo sub cortice pectus 555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis 556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum. 557 cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse, 558 arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt 559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae; 560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum 561 uox canet et uisent longas Capitolia pompas; 562 postibus Augustis eadem fidissima custos 563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum, 564 utque meum intonsis caput est iuuenale capillis, 565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!' 566 finierat Paean: factis modo laurea ramis 567 adnuit utque caput uisa est agitasse cacumen. 568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit 569 silua: uocant Tempe; per quae Peneos ab imo 570 effusus Pindo spumosis uoluitur undis 571 deiectuque graui tenues agitantia fumos 572 nubila conducit summisque adspergine siluis 573 inpluit et sonitu plus quam uicina fatigat: 574 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni 575 amnis, in his residens facto de cautibus antro, 576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas. 577 conueniunt illuc popularia flumina primum, 578 nescia, gratentur consolenturne parentem, 579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus 580 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas, 581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos, 582 in mare deducunt fessas erroribus undas. 583 Inachus unus abest imoque reconditus antro 584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io 585 luget ut amissam: nescit, uitane fruatur 586 an sit apud manes; sed quam non inuenit usquam, 587 esse putat nusquam atque animo peiora ueretur. 588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam 589 flumine et 'o uirgo Ioue digna tuoque beatum 590 nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras 591 altorum nemorum' (et nemorum monstrauerat umbras) 592 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe! 593 quodsi sola times latebras intrare ferarum, 594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna 596 sceptra manu teneo, sed qui uaga fulmina mitto. 597 ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae 598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arua, 599 cum deus inducta latas caligine terras 600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. 601 Interea medios Iuno despexit in Argos 602 et noctis faciem nebulas fecisse uolucres 603 sub nitido mirata die, non fluminis illas 604 esse, nec umenti sensit tellure remitti; 605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae 606 deprensi totiens iam nosset furta mariti. 607 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor 608 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo 609 constitit in terris nebulasque recedere iussit. 610 coniugis aduentum praesenserat inque nitentem 611 Inachidos uultus mutauerat ille iuuencam; 612 bos quoque formosa est. speciem Saturnia uaccae, 613 quamquam inuita, probat nec non, et cuius et unde 614 quoue sit armento, ueri quasi nescia quaerit. 615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor 616 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus. 617 quid faciat? crudele suos addicere amores, 618 non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc, 619 hinc dissuadet Amor. uictus Pudor esset Amore, 620 sed leue si munus sociae generisque torique 621 uacca negaretur, poterat non uacca uideri! 622 Paelice donata non protinus exuit omnem 623 diua metum timuitque Iouem et fuit anxia furti, 624 donec Arestoridae seruandam tradidit Argo. 625 centum luminibus cinctum caput Argus habebat 626 inde suis uicibus capiebant bina quietem, 627 cetera seruabant atque in statione manebant. 628 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io, 629 ante oculos Io, quamuis auersus, habebat. 630 luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, 631 claudit et indigno circumdat uincula collo. 632 frondibus arboreis et amara pascitur herba. 633 proque toro terrae non semper gramen habenti 634 incubat infelix limosaque flumina potat. 635 illa etiam supplex Argo cum bracchia uellet 636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, 637 conatoque queri mugitus edidit ore 638 pertimuitque sonos propriaque exterrita uoce est. 639 uenit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, 640 Inachidas: rictus nouaque ut conspexit in unda 641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit. 642 naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, 643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores 644 et patitur tangi seque admirantibus offert. 645 decerptas senior porrexerat Inachus herbas: 646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis 647 nec retinet lacrimas et, si modo uerba sequantur, 648 oret opem nomenque suum casusque loquatur; 649 littera pro uerbis, quam pes in puluere duxit, 650 corporis indicium mutati triste peregit. 651 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis 652 cornibus et niuea pendens ceruice iuuencae 653 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes 654 nata mihi terras? tu non inuenta reperta 655 luctus eras leuior! retices nec mutua nostris 656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis 657 pectore, quodque unum potes, ad mea uerba remugis! 658 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, 659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 660 de grege nunc tibi uir, nunc de grege natus habendus. 661 nec finire licet tantos mihi morte dolores; 662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti 663 aeternum nostros luctus extendit in aeuum.' 664 talia maerenti stellatus submouet Argus 665 ereptamque patri diuersa in pascua natam 666 abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen 667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. 668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra 669 ferre potest natumque uocat, quem lucida partu 670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum. 671 parua mora est alas pedibus uirgamque potenti 672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis. 673 haec ubi disposuit, patria Ioue natus ab arce 674 desilit in terras; illic tegumenque remouit 675 et posuit pennas, tantummodo uirga retenta est: 676 hac agit, ut pastor, per deuia rura capellas 677 dum uenit abductas, et structis cantat auenis. 678 uoce noua captus custos Iunonius 'at tu, 679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo' 680 Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo 681 herba loco est, aptamque uides pastoribus umbram.' 682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo 683 detinuit sermone diem iunctisque canendo 684 uincere harundinibus seruantia lumina temptat. 685 ille tamen pugnat molles euincere somnos 686 et, quamuis sopor est oculorum parte receptus, 687 parte tamen uigilat. quaerit quoque (namque reperta 688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. 689 Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit 690 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas 691 naias una fuit: nymphae Syringa uocabant. 692 non semel et satyros eluserat illa sequentes 693 et quoscumque deos umbrosaque silua feraxque 694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 695 uirginitate deam; ritu quoque cincta Dianae 696 falleret et posset credi Latonia, si non 697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi; 698 sic quoque fallebat. 699 Redeuntem colle Lycaeo 700 Pan uidet hanc pinuque caput praecinctus acuta 701 talia uerba refert -- restabat uerba referre 702 et precibus spretis fugisse per auia nympham, 703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem 704 uenerit; hic illam cursum inpedientibus undis 705 ut se mutarent liquidas orasse sorores, 706 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret, 707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres, 708 dumque ibi suspirat, motos in harundine uentos 709 effecisse sonum tenuem similemque querenti. 710 arte noua uocisque deum dulcedine captum 711 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,' 712 atque ita disparibus calamis conpagine cerae 713 inter se iunctis nomen tenuisse puellae. 714 talia dicturus uidit Cyllenius omnes 715 subcubuisse oculos adopertaque lumina somno; 716 supprimit extemplo uocem firmatque soporem 717 languida permulcens medicata lumina uirga. 718 nec mora, falcato nutantem uulnerat ense, 719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum 720 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. 721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, 722 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. 723 Excipit hos uolucrisque suae Saturnia pennis 724 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. 725 protinus exarsit nec tempora distulit irae 726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn 727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos 728 condidit et profugam per totum exercuit orbem. 729 ultimus inmenso restabas, Nile, labori; 730 quem simulac tetigit, positisque in margine ripae 731 procubuit genibus resupinoque ardua collo, 732 quos potuit solos, tollens ad sidera uultus 733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu 734 cum Ioue uisa queri finemque orare malorum. 735 coniugis ille suae conplexus colla lacertis, 736 finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum 737 pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris 738 haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes. 739 Ut lenita dea est, uultus capit illa priores 740 fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, 741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, 742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, 743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: 744 de boue nil superest formae nisi candor in illa. 745 officioque pedum nymphe contenta duorum 746 erigitur metuitque loqui, ne more iuuencae 747 mugiat, et timide uerba intermissa retemptat. 748 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba. 749 huic Epaphus magni genitus de semine tandem 750 creditur esse Iouis perque urbes iuncta parenti 751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis 752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem 753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum 754 non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens 755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.' 756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit 757 et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem 758 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber, 759 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis 760 et dici potuisse et non potuisse refelli. 761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, 762 ede notam tanti generis meque adsere caelo!' 763 dixit et inplicuit materno bracchia collo 764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum 765 traderet orauit ueri sibi signa parentis. 766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira 767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo 768 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis 769 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis, 770 nate, tibi iuro, quod nos auditque uidetque, 771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, 772 Sole satum; si ficta loquor, neget ipse uidendum 773 se mihi, sitque oculis lux ista nouissima nostris! 774 nec longus labor est patrios tibi nosse penates. 775 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae: 776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!' 777 emicat extemplo laetus post talia matris 778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente 779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos 780 sidereis transit patriosque adit inpiger ortus. µ02 1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo, cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine ualuae. 5 materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi. caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem 10 Aegaeona suis inmania terga lacertis Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur, pars in mole sedens uiridis siccare capillos, pisce uehi quaedam: facies non omnibus una, non diuersa tamen, qualem decet esse sororum. 15 terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. haec super inposita est caeli fulgentis imago, signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul adcliui Clymeneia limite proles 20 uenit et intrauit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert uestigia uultus consistitque procul; neque enim propiora ferebat lumina: purpurea uelatus ueste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 25 a dextra laeuaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque nouum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus calcatis sordidus uuis 30 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos. Ipse loco medius rerum nouitate pauentem Sol oculis iuuenem, quibus adspicit omnia, uidit 'quae' que 'uiae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?' 35 ille refert: 'o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius, nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignora da, genitor, per quae tua uera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!' 40 dixerat, at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit amplexuque dato 'nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene ueros' ait 'edidit ortus, quoque minus dubites, quoduis pete munus, ut illud 45 me tribuente feras! promissi testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris!' uix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum. Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque 50 concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit 'uox mea facta tua est; utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. dissuadere licet: non est tua tuta uoluntas! magna petis, Phaethon, et quae nec uiribus istis 55 munera conueniant nec tam puerilibus annis: sors tua mortalis, non est mortale, quod optas. plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60 me ualet excepto; uasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Ioue maius habemus? ardua prima uia est et qua uix mane recentes enituntur equi; medio est altissima caelo, 65 unde mare et terras ipsi mihi saepe uidere fit timor et pauida trepidat formidine pectus; ultima prona uia est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa uereri. 70 adde, quod adsidua rapitur uertigine caelum sideraque alta trahit celerique uolumine torquet. nitor in aduersum, nec me, qui cetera, uincit inpetus, et rapido contrarius euehor orbi. finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis 75 obuius ire polis, ne te citus auferat axis? forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse: per insidias iter est formasque ferarum! utque uiam teneas nulloque errore traharis, 80 per tamen aduersi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus uiolentique ora Leonis saeuaque circuitu curuantem bracchia longo Scorpion atque aliter curuantem bracchia Cancrum. nec tibi quadripedes animosos ignibus illis, 85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: uix me patiuntur, ubi acres incaluere animi ceruixque repugnat habenis.¬ at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, caue, dum resque sinit tua corrige uota! 90 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignora certa petis: do pignora certa timendo et patrio pater esse metu probor. adspice uultus ecce meos; utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! 95 denique quidquid habet diues, circumspice, mundus eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam. deprecor hoc unum, quod uero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis! 100 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? ne dubita! dabitur (Stygias iurauimus undas), quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!' Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus. 105 ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos deducit iuuenem, Vulcania munera, currus. aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curuatura rotae, radiorum argenteus ordo; per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce uigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 115 Lucifer et caeli statione nouissimus exit. Quem petere ut terras mundumque rubescere uidit cornuaque extremae uelut euanescere lunae, iungere equos Titan uelocibus imperat Horis. iussa deae celeres peragunt ignemque uomentes, 120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadripedes ducunt adduntque sonantia frena. tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae inposuitque comae radios praesagaque luctus 125 pectore sollicito repetens suspiria dixit: 'si potes his saltem monitis parere parentis parce, puer, stimulis et fortius utere loris! sponte sua properant, labor est inhibere uolentes. nec tibi derectos placeat uia quinque per arcus! 130 sectus in obliquum est lato curuamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton: hac sit iter¬manifesta rotae uestigia cernes¬ utque ferant aequos et caelum et terra calores, 135 nec preme nec summum molire per aethera currum! altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras; medio tutissimus ibis. neu te dexterior tortum declinet ad Anguem, neue sinisterior pressam rota ducat ad Aram, 140 inter utrumque tene! Fortunae cetera mando, quae iuuet et melius quam tu tibi consulat opto. dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit; non est mora libera nobis! poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis. 145 corripe lora manu, uel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris! dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas, dumque male optatos nondum premis inscius axes, quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!' 150 Occupat ille leuem iuuenali corpore currum statque super manibusque leues contingere habenas gaudet et inuito grates agit inde parenti. Interea uolucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras 155 flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant. quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis, reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere uiam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque leuati 160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros. sed leue pondus erat nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum grauitate carebat; utque labant curuae iusto sine pondere naues perque mare instabiles nimia leuitate feruntur, 165 sic onere adsueto uacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt. ipse pauet nec qua commissas flectat habenas 170 nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis. tum primum radiis gelidi caluere Triones et uetito frustra temptarunt aequore tingui, quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 175 incaluit sumpsitque nouas feruoribus iras; te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamuis tardus eras et te tua plaustra tenebant. Ut uero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, 180 palluit et subito genua intremuere timore suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae, et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et ualuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 185 praecipiti pinus borea, cui uicta remisit frena suus rector, quam dis uotisque reliquit. quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est: animo metitur utrumque et modo, quos illi fatum contingere non est, 190 prospicit occasus, interdum respicit ortus, quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere ualet nec nomina nouit equorum. sparsa quoque in uario passim miracula caelo uastarumque uidet trepidus simulacra ferarum. 195 est locus, in geminos ubi bracchia concauat arcus Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum: hunc puer ut nigri madidum sudore ueneni uulnera curuata minitantem cuspide uidit, 200 mentis inops gelida formidine lora remisit. Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 205 incursant stellis rapiuntque per auia currum et modo summa petunt, modo per decliue uiasque praecipites spatio terrae propiore feruntur, inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant. 210 corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis; pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno. parua queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 215 cumque suis totas populis incendia gentis in cinerem uertunt; siluae cum montibus ardent; ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide uirgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus: 220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys et tandem niuibus Rhodope caritura Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. Tum uero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus feruentisque auras uelut e fornace profunda 230 ore trahit currusque suos candescere sentit; et neque iam cineres eiectatamque fauillam ferre potest calidoque inuoluitur undique fumo, quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio uolucrum raptatur equorum. 235 Sanguine tum credunt in corpora summa uocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem; tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque defleuere comis; quaerit Boeotia Dircen, 240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas; nec sortita loco distantes flumina ripas tuta manent: mediis Tanais fumauit in undis Peneosque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 245 arsurusque iterum Xanthos flauusque Lycormas, quique recuruatis ludit Maeandros in undis, Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister; 250 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne uehit, fluit ignibus aurum, et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae uolucres, medio caluere Caystro; Nilus in extremum fugit perterritus orbem 255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem puluerulenta uacant, septem sine flumine ualles. fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 260 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem; et mare contrahitur siccaeque est campus harenae, quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 265 ima petunt pisces, nec se super aequora curui tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 270 ter Neptunus aquis cum toruo bracchia uultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae uiscera matris, 275 sustulit oppressos collo tenus arida uultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra, quam solet esse, fuit fractaque ita uoce locuta est: 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant, 280 summe deum? liceat periturae uiribus ignis igne perire tuo clademque auctore leuare! uix equidem fauces haec ipsa in uerba resoluo'; (presserat ora uapor) 'tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora fauillae! 285 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci uulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges humano generi, uobis quoque tura ministro? 290 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui! circumspice utrumque: 295 fumat uterque polus! quos si uitiauerit ignis, atria uestra ruent! Atlas en ipse laborat uixque suis umeris candentem sustinet axem! si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur! eripe flammis, 300 si quid adhuc superest, et rerum consule summae!' Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare uaporem ulterius potuit nec dicere plura suumque rettulit os in se propioraque manibus antra; at pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura graui, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde mouet tonitrus uibrataque fulmina iactat; sed neque quas posset terris inducere nubes 310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres: intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saeuis conpescuit ignibus ignes. consternantur equi et saltu in contraria facto 315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt: illic frena iacent, illic temone reuulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum sparsaque sunt late laceri uestigia currus. At Phaethon rutilos flamma populante capillos 320 uoluitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse uideri. quem procul a patria diuerso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 325 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS Nam pater obductos luctu miserabilis aegro 330 condiderat uultus, et, si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt: incendia lumen praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens 335 et laniata sinus totum percensuit orbem exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit ossa tamen peregrina condita ripa incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fouit. 340 nec minus Heliades fletus et, inania morti munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque uocant adsternunturque sepulcro. luna quater iunctis inplerat cornibus orbem; 345 illae more suo (nam morem fecerat usus) plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum maxima, cum uellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes; ad quam conata uenire candida Lampetie subita radice retenta est; 350 tertia, cum crinem manibus laniare pararet, auellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos, dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex perque gradus uterum pectusque umerosque manusque 355 ambit, et exstabant tantum ora uocantia matrem. quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam, huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat? non satis est: truncis auellere corpora temptat et teneros manibus ramos abrumpit, at inde 360 sanguineae manant tamquam de uulnere guttae. 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat, 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus iamque uale'¬cortex in uerba nouissima uenit. inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt 365 de ramis electra nouis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamuis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto 370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas uirides amnemque querellis Eridanum inplerat siluamque sororibus auctam, cum uox est tenuata uiro canaeque capillos dissimulant plumae collumque a pectore longe 375 porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis, penna latus uelat, tenet os sine acumine rostrum. fit noua Cycnus auis nec se caeloque Iouique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo; stagna petit patulosque lacus ignemque perosus 380 quae colat elegit contraria flumina flammis. Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque datque animum in luctus et luctibus adicit iram 385 officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aeui sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore laborum! quilibet alter agat portantes lumina currus! si nemo est omnesque dei non posse fatentur, 390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat! tum sciet ignipedum uires expertus equorum non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.' Talia dicentem circumstant omnia Solem 395 numina, neue uelit tenebras inducere rebus, supplice uoce rogant; missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. colligit amentes et adhuc terrore pauentes Phoebus equos stimuloque dolens et uerbere saeuit 400 (saeuit enim) natumque obiectat et inputat illis. At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et, ne quid labefactum uiribus ignis corruat, explorat. quae postquam firma suique roboris esse uidet, terras hominumque labores 405 perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi cura suae: fontesque et nondum audentia labi flumina restituit, dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet reuirescere siluas. dum redit itque frequens, in uirgine Nonacrina 410 haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes. non erat huius opus lanam mollire trahendo nec positu uariare comas; ubi fibula uestem, uitta coercuerat neglectos alba capillos; et modo leue manu iaculum, modo sumpserat arcum, 415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla gratior hac Triuiae; sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas; exuit hic umero pharetram lentosque retendit 420 arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram ceruice premebat. Iuppiter ut uidit fessam et custode uacantem, 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit, 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!' 425 protinus induitur faciem cultumque Dianae atque ait: 'o comitum, uirgo, pars una mearum, in quibus es uenata iugis?' de caespite uirgo se leuat et 'salue numen, me iudice' dixit, 'audiat ipse licet, maius Ioue.' ridet et audit 430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit, nec moderata satis nec sic a uirgine danda. qua uenata foret silua, narrare parantem inpedit amplexu nec se sine crimine prodit. illa quidem contra, quantum modo femina posset 435 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses), illa quidem pugnat, sed quem superare puella, quisue Iouem poterat? superum petit aethera uictor Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silua; unde pedem referens paene est oblita pharetram 440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum. Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens et caede superba ferarum adspicit hanc uisamque uocat: clamata refugit et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa; 445 sed postquam pariter nymphas incedere uidit, sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. heu! quam difficile est crimen non prodere uultu! uix oculos attollit humo nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri nec toto est agmine prima, 450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; et, nisi quod uirgo est, poterat sentire Diana mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur. orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum de uenatu fraternis languida flammis, 455 nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens ibat et attritas uersabat riuus harenas. ut loca laudauit, summas pede contigit undas; his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis: nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!' 460 Parrhasis erubuit; cunctae uelamina ponunt; una moras quaerit: dubitanti uestis adempta est, qua posita nudo patuit cum corpore crimen. attonitae manibusque uterum celare uolenti 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!' 465 Cynthia deque suo iussit secedere coetu. Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graues in idonea tempora poenas. causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. 470 quo simul obuertit saeuam cum lumine mentem, 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit, 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu nota, Iouisque mei testatum dedecus esset. haud inpune feres: adimam tibi namque figuram, 475 qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.' dixit et aduersam prensis a fronte capillis strauit humi pronam. tendebat bracchia supplex: bracchia coeperunt nigris horrescere uillis curuarique manus et aduncos crescere in unguis 480 officioque pedum fungi laudataque quondam ora Ioui lato fieri deformia rictu. neue preces animos et uerba precantia flectant, posse loqui eripitur: uox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur; 485 mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iouem, nequeat cum dicere, sentit. a! quotiens, sola non ausa quiescere silua, 490 ante domum quondamque suis errauit in agris! a! quotiens per saxa canum latratibus acta est uenatrixque metu uenantum territa fugit! saepe feris latuit uisis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos 495 pertimuitque lupos, quamuis pater esset in illis. Ecce Lycaoniae proles ignara parentis, Arcas adest ter quinque fere natalibus actis; dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis siluas Erymanthidas ambit, 500 incidit in matrem, quae restitit Arcade uiso et cognoscenti similis fuit: ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere auenti uulnifico fuerat fixurus pectora telo: 505 arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit et pariter raptos per inania uento inposuit caelo uicinaque sidera fecit. Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn 510 Oceanumque senem, quorum reuerentia mouit saepe deos, causamque uiae scitantibus infit: 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum! mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, 515 nuper honoratas summo, mea uulnera, caelo uideritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque breuissimus ambit. et uero quisquam Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? 520 o ego quantum egi! quam uasta potentia nostra est! esse hominem uetui: facta est dea! sic ego poenas sontibus inpono, sic est mea magna potestas! uindicet antiquam faciem uultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit 525 cur non et pulsa ducit Iunone meoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? at uos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo stupri mercede recepta 530 pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!' Di maris adnuerant: habili Saturnia curru, ingreditur liquidum pauonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pauonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, 535 corue loquax, subito nigrantis uersus in alas. nam fuit haec quondam niueis argentea pennis ales, ut aequaret totas sine labe columbas, nec seruaturis uigili Capitolia uoce cederet anseribus nec amanti flumina cycno. 540 lingua fuit damno: lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, dum uel casta fuit uel inobseruata, sed ales 545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter. quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix auditaque uiae causa 'non utile carpis' 550 inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae! quid fuerim quid simque uide meritumque require: inuenies nocuisse fidem. nam tempore quodam Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de uimine cista 555 uirginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta uiderent. abdita fronde leui densa speculabar ab ulmo, quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse; timidas uocat una sorores 560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque uident adporrectumque draconem. acta deae refero. pro quo mihi gratia talis redditur, ut dicar tutela pulsa Mineruae et ponar post noctis auem! mea poena uolucres 565 admonuisse potest, ne uoce pericula quaerant. at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem me petiit!¬ipsa licet hoc a Pallade quaeras: quamuis irata est, non hoc irata negabit. nam me Phocaica clarus tellure Coroneus 570 (nota loquor) genuit, fueramque ego regia uirgo diuitibusque procis (ne me contemne) petebar: forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, uidit et incaluit pelagi deus, utque precando 575 tempora cum blandis absumpsit inania uerbis, uim parat et sequitur. fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena. inde deos hominesque uoco; nec contigit ullum uox mea mortalem: mota est pro uirgine uirgo 580 auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo: bracchia coeperunt leuibus nigrescere pennis; reicere ex umeris uestem molibar, at illa pluma erat inque cutem radices egerat imas; plangere nuda meis conabar pectora palmis, 585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam; currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo; mox alta per auras euehor et data sum comes inculpata Mineruae. quid tamen hoc prodest, si diro facta uolucris 590 crimine Nyctimene nostro successit honori? an quae per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? auis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem 595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.' Talia dicenti 'tibi' ait 'reuocamina' coruus 'sint, precor, ista malo: nos uanum spernimus omen.' nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem cum iuuene Haemonio uidisse Coronida narrat. 600 laurea delapsa est audito crimine amantis, et pariter uultusque deo plectrumque colorque excidit, utque animus tumida feruebat ab ira, arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta 605 indeuitato traiecit pectora telo. icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.' 610 hactenus, et pariter uitam cum sanguine fudit; corpus inane animae frigus letale secutum est. Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; odit auem, per quam crimen causamque dolendi 615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fouet seraque ope uincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. quae postquam frustra temptata rogumque parari 620 uidit et arsuros supremis ignibus artus, tum uero gemitus (neque enim caelestia tingui ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuuenca lactentis uituli dextra libratus ab aure 625 tempora discussit claro caua malleus ictu. ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis 630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum, sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aues albas uetuit consistere coruum. Semifer interea diuinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore; 635 ecce uenit rutilis umeros protecta capillis filia centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa uocauit Ocyroen: non haec artes contenta paternas edidicisse fuit, fatorum arcana canebat. 640 ergo ubi uaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas 645 fas erit, idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere auita, eque deo corpus fies exsangue deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata nouabis. tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aeuis 650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto; teque ex aeterno patientem numina mortis efficient, triplicesque deae tua fila resoluent.' 655 restabat fatis aliquid: suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita 'praeuertunt' inquit 'me fata, uetorque plura loqui, uocisque meae praecluditur usus. non fuerant artes tanti, quae numinis iram 660 contraxere mihi: mallem nescisse futura! iam mihi subduci facies humana uidetur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora uertor. tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.' 665 talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum confusaque uerba fuerunt; mox nec uerba quidem nec equae sonus ille uidetur sed simulantis equam, paruoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia mouit in herbas. 670 tum digiti coeunt et quinos alligat ungues perpetuo cornu leuis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque uagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas, pariterque nouata est 675 et uox et facies; nomen quoque monstra dedere. Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni iussa Iouis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elin Messeniaque arua colebas. 680 illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit, onusque fuit baculum siluestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros 685 processisse boues: uidet has Atlantide Maia natus et arte sua siluis occultat abactas. senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex; Battum uicinia tota uocabat. diuitis hic saltus herbosaque pascua Nelei 690 nobiliumque greges custos seruabat equarum. hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret haec aliquis, uidisse nega neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia uaccam!' 695 et dedit. accepta uoces has reddidit hospes: 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,' et lapidem ostendit. simulat Ioue natus abire; mox redit et uersa pariter cum uoce figura 'rustice, uidisti si quas hoc limite' dixit 700 'ire boues, fer opem furtoque silentia deme! iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.' at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis. risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis? 705 me mihi prodis?' ait periuraque pectora uertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito uetus est infamia saxo. Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque uolans agros gratamque Mineruae 710 despectabat humum cultique arbusta Lycei. illa forte die castae de more puellae uertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris. inde reuertentes deus adspicit ales iterque 715 non agit in rectum, sed in orbem curuat eundem: ut uolucris uisis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis auidus circumuolat alis, 720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras. quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto uirginibus praestantior omnibus Herse 725 ibat eratque decus pompae comitumque suarum. obstipuit forma Ioue natus et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit: uolat illud et incandescit eundo et, quos non habuit, sub nubibus inuenit ignes. 730 uertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. quae quamquam iusta est, cura tamen adiuuat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque adpareat aurum, 735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, uirga sit, ut tersis niteant talaria plantis. Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros laeuum, medium possederat Herse. 740 quae tenuit laeuum, uenientem prima notauit Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam aduentus; cui sic respondit Atlantis Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras uerba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse. 745 nec fingam causas, tu tantum fida sorori esse uelis prolisque meae matertera dici: Herse causa uiae; faueas oramus amanti.' adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper uiderat Aglauros flauae secreta Mineruae, 750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat: interea tectis excedere cogit. Vertit ad hanc torui dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti 755 aegida concuteret: subit, hanc arcana profana detexisse manu, tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera uidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod auara poposcerat, auro. 760 protinus Inuidiae nigro squalentia tabo tecta petit: domus est imis in uallibus huius abdita, sole carens, non ulli peruia uento, tristis et ignaui plenissima frigoris et quae igne uacet semper, caligine semper abundet. 765 huc ubi peruenit belli metuenda uirago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. concussae patuere fores. uidet intus edentem uipereas carnes, uitiorum alimenta suorum, 770 Inuidiam uisaque oculos auertit; at illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti. utque deam uidit formaque armisque decoram, ingemuit uultumque una ac suspiria duxit. 775 pallor in ore sedet, macies in corpore toto. nusquam recta acies, liuent robigine dentes, pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno; risus abest, nisi quem uisi mouere dolores; nec fruitur somno, uigilantibus excita curis, 780 sed uidet ingratos intabescitque uidendo successus hominum carpitque et carpitur una suppliciumque suum est. quamuis tamen oderat illam, talibus adfata est breuiter Tritonia dictis: 'infice tabe tua natarum Cecropis unam: 785 sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta fugit et inpressa tellurem reppulit hasta. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parua dedit successurumque Mineruae indoluit baculumque capit, quod spinea totum 790 uincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arua exuritque herbas et summa cacumina carpit adflatuque suo populos urbesque domosque polluit et tandem Tritonida conspicit arcem 795 ingeniis opibusque et festa pace uirentem uixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. sed postquam thalamos intrauit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus inplet 800 inspiratque nocens uirus piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone uenenum, neue mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit 805 cunctaque magna facit; quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte anxia luce gemit lentaque miserrima tabe liquitur, et glacies incerto saucia sole, felicisque bonis non lenius uritur Herses, 810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lentoque uapore cremantur. saepe mori uoluit, ne quicquam tale uideret, saepe uelut crimen rigido narrare parenti; denique in aduerso uenientem limine sedit 815 exclusura deum. cui blandimenta precesque uerbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit, 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.' 'stemus' ait 'pacto' uelox Cyllenius 'isto!' caelestique fores uirga patefecit: at illi 820 surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimur, ignaua nequeunt grauitate moueri: illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues labitur, et pallent amisso sanguine uenae; 825 utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas uitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora uenit uitalesque uias et respiramina clausit, nec conata loqui est nec, si conata fuisset, 830 uocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat; nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam. Has ubi uerborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras 835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. seuocat hunc genitor nec causam fassus amoris 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale uides, ad litora uerte!' dixit, et expulsi iamdudum monte iuuenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis 845 ludere uirginibus Tyriis comitata solebat. non bene conueniunt nec in una sede morantur maiestas et amor; sceptri grauitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850 induitur faciem tauri mixtusque iuuencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis. quippe color niuis est, quam nec uestigia duri calcauere pedis nec soluit aquaticus auster. colla toris exstant, armis palearia pendent, 855 cornua uara quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma. nullae in fronte minae, nec formidabile lumen: pacem uultus habet. miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur; 860 sed quamuis mitem metuit contingere primo, mox adit et flores ad candida porrigit ora. gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas, oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt; et nunc adludit uiridique exsultat in herba, 865 nunc latus in fuluis niueum deponit harenis; paulatimque metu dempto modo pectora praebet uirginea plaudenda manu, modo cornua sertis inpedienda nouis; ausa est quoque regia uirgo nescia, quem premeret, tergo considere tauri, 870 cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis uestigia ponit in undis; inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam: pauet haec litusque ablata relictum respicit et dextra cornum tenet, altera dorso 875 inposita est; tremulae sinuantur flamine uestes. µ03 1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri se confessus erat Dictaeaque rura tenebat, cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam imperat et poenam, si non inuenerit, addit 5 exilium, facto pius et sceleratus eodem. orbe pererrato (quis enim deprendere possit furta Iouis?) profugus patriamque iramque parentis uitat Agenorides Phoebique oracula supplex consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit. 10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in aruis, nullum passa iugum curuique inmunis aratri. hac duce carpe uias et, qua requieuerit herba, moenia fac condas Boeotiaque illa uocato.' uix bene Castalio Cadmus descenderat antro, 15 incustoditam lente uidet ire iuuencam nullum seruitii signum ceruice gerentem. subsequitur pressoque legit uestigia gressu auctoremque uiae Phoebum taciturnus adorat. iam uada Cephisi Panopesque euaserat arua: 20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis ad caelum frontem mugitibus inpulit auras atque ita respiciens comites sua terga sequentis procubuit teneraque latus submisit in herba. Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae 25 figit et ignotos montes agrosque salutat. Sacra Ioui facturus erat: iubet ire ministros et petere e uiuis libandas fontibus undas. silua uetus stabat nulla uiolata securi, et specus in media uirgis ac uimine densus 30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro; igne micant oculi, corpus tumet omne uenenis, tresque uibrant linguae, triplici stant ordine dentes. 35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti infausto tetigere gradu, demissaque in undas urna dedit sonitum, longo caput extulit antro caeruleus serpens horrendaque sibila misit. effluxere urnae manibus sanguisque reliquit 40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus. ille uolubilibus squamosos nexibus orbes torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus ac media plus parte leues erectus in auras despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto, 45 si totum spectes, geminas qui separat arctos. nec mora, Phoenicas, siue illi tela parabant siue fugam, siue ipse timor prohibebat utrumque, occupat: hos morsu, longis conplexibus illos, hos necat adflati funesta tabe ueneni. 50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras: quae mora sit sociis, miratur Agenore natus uestigatque uiros. tegumen derepta leoni pellis erat, telum splendenti lancea ferro et iaculum teloque animus praestantior omni. 55 ut nemus intrauit letataque corpora uidit uictoremque supra spatiosi tergoris hostem tristia sanguinea lambentem uulnera lingua, 'aut ultor uestrae, fidissima pectora, mortis, aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem 60 sustulit et magnum magno conamine misit. illius inpulsu cum turribus ardua celsis moenia mota forent, serpens sine uulnere mansit loricaeque modo squamis defensus et atrae duritia pellis ualidos cute reppulit ictus; 65 at non duritia iaculum quoque uicit eadem, quod medio lentae spinae curuamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum. ille dolore ferox caput in sua terga retorsit uulneraque adspexit fixumque hastile momordit, 70 idque ubi ui multa partem labefecit in omnem, uix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit. tum uero postquam solitas accessit ad iras causa recens, plenis tumuerunt guttura uenis, spumaque pestiferos circumfluit albida rictus, 75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit ore niger Stygio, uitiatas inficit auras. ipse modo inmensum spiris facientibus orbem cingitur, interdum longa trabe rectior adstat, inpete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis 80 fertur et obstantis proturbat pectore siluas. cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta: furit ille et inania duro uulnera dat ferro figitque in acumine dentes. 85 iamque uenenifero sanguis manare palato coeperat et uirides adspergine tinxerat herbas; sed leue uulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, 90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit et fixa est pariter cum robore ceruix. pondere serpentis curuata est arbor et ima parte flagellari gemuit sua robora caudae. 95 Dum spatium uictor uicti considerat hostis, uox subito audita est; neque erat cognoscere promptum, unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum serpentem spectas? et tu spectabere serpens.' ille diu pauidus pariter cum mente colorem 100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant: ecce uiri fautrix superas delapsa per auras Pallas adest motaeque iubet supponere terrae uipereos dentes, populi incrementa futuri. paret et, ut presso sulcum patefecit aratro, 105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes. inde (fide maius) glaebae coepere moueri, primaque de sulcis acies adparuit hastae, tegmina mox capitum picto nutantia cono, mox umeri pectusque onerataque bracchia telis 110 exsistunt, crescitque seges clipeata uirorum: sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris, surgere signa solent primumque ostendere uultus, cetera paulatim, placidoque educta tenore tota patent imoque pedes in margine ponunt. 115 Territus hoste nouo Cadmus capere arma parabat: 'ne cape!' de populo, quem terra creauerat, unus exclamat 'nec te ciuilibus insere bellis!' atque ita terrigenis rigido de fratribus unum comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse; 120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo uiuit et exspirat, modo quas acceperat auras, exemploque pari furit omnis turba, suoque Marte cadunt subiti per mutua uulnera fratres. iamque breuis uitae spatium sortita iuuentus 125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem, quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion. is sua iecit humo monitu Tritonidis arma fraternaeque fidem pacis petiitque deditque: hos operis comites habuit Sidonius hospes, 130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem. Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, uideri exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque contigerant; huc adde genus de coniuge tanta, tot natos natasque et, pignora cara, nepotes, 135 hos quoque iam iuuenes; sed scilicet ultima semper exspectanda dies hominis, dicique beatus ante obitum nemo supremaque funera debet. Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas causa fuit luctus, alienaque cornua fronti 140 addita, uosque, canes satiatae sanguine erili. at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo, non scelus inuenies; quod enim scelus error habebat? Mons erat infectus uariarum caede ferarum, iamque dies medius rerum contraxerat umbras 145 et sol ex aequo meta distabat utraque, cum iuuenis placido per deuia lustra uagantes participes operum conpellat Hyantius ore: 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum, fortunaeque dies habuit satis; altera lucem 150 cum croceis inuecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque distat idem meta finditque uaporibus arua. sistite opus praesens nodosaque tollite lina!' iussa uiri faciunt intermittuntque laborem. 155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae, cuius in extremo est antrum nemorale recessu arte laboratum nulla: simulauerat artem ingenio natura suo; nam pumice uiuo 160 et leuibus tofis natiuum duxerat arcum; fons sonat a dextra tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos incinctus hiatus. hic dea siluarum uenatu fessa solebat uirgineos artus liquido perfundere rore. 165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos, altera depositae subiecit bracchia pallae, uincla duae pedibus demunt; nam doctior illis Ismenis Crocale sparsos per colla capillos 170 colligit in nodum, quamuis erat ipsa solutis. excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis. dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum 175 per nemus ignotum non certis passibus errans peruenit in lucum: sic illum fata ferebant. qui simul intrauit rorantia fontibus antra, sicut erant, nudae uiso sua pectora nymphae percussere uiro subitisque ululatibus omne 180 inpleuere nemus circumfusaeque Dianam corporibus texere suis; tamen altior illis ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis. qui color infectis aduersi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae Aurorae, 185 is fuit in uultu uisae sine ueste Dianae. quae, quamquam comitum turba est stipata suarum, in latus obliquum tamen adstitit oraque retro flexit et, ut uellet promptas habuisse sagittas, quas habuit sic hausit aquas uultumque uirilem 190 perfudit spargensque comas ultricibus undis addidit haec cladis praenuntia uerba futurae: 'nunc tibi me posito uisam uelamine narres, sit poteris narrare, licet!' nec plura minata dat sparso capiti uiuacis cornua cerui, 195 dat spatium collo summasque cacuminat aures cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat cruribus et uelat maculoso uellere corpus; additus et pauor est: fugit Autonoeius heros et se tam celerem cursu miratur in ipso. 200 ut uero uultus et cornua uidit in unda, 'me miserum!' dicturus erat: uox nulla secuta est! ingemuit: uox illa fuit, lacrimaeque per ora non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit. quid faciat? repetatne domum et regalia tecta 205 an lateat siluis? pudor hoc, timor inpedit illud. Dum dubitat, uidere canes, primique Melampus Ichnobatesque sagax latratu signa dedere, Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus. inde ruunt alii rapida uelocius aura, 210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes, Nebrophonosque ualens et trux cum Laelape Theron et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro deque lupo concepta Nape pecudesque secuta 215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce et niueis Leucon et uillis Asbolos atris praeualidusque Lacon et cursu fortis Aello 220 et Thoos et Cyprio uelox cum fratre Lycisce et nigram medio frontem distinctus ab albo Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati Labros et Argiodus et acutae uocis Hylactor 225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa, quaque est difficilis quaque est uia nulla, sequuntur. ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus, heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat: 230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite uestrum!' uerba animo desunt; resonat latratibus aether. prima Melanchaetes in tergo uulnera fecit, proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo: tardius exierant, sed per conpendia montis 235 anticipata uia est; dominum retinentibus illis, cetera turba coit confertque in corpore dentes. iam loca uulneribus desunt; gemit ille sonumque, etsi non hominis, quem non tamen edere possit ceruus, habet maestisque replet iuga nota querellis 240 et genibus pronis supplex similisque roganti circumfert tacitos tamquam sua bracchia uultus. at comites rapidum solitis hortatibus agmen ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt et uelut absentem certatim Actaeona clamant 245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur nec capere oblatae segnem spectacula praedae. uellet abesse quidem, sed adest; uelletque uidere, non etiam sentire canum fera facta suorum. undique circumstant, mersisque in corpore rostris 250 dilacerant falsi dominum sub imagine cerui, nec nisi finita per plurima uulnera uita ira pharetratae fertur satiata Dianae. Rumor in ambiguo est; aliis uiolentior aequo uisa dea est, alii laudant dignamque seuera 255 uirginitate uocant: pars inuenit utraque causas. sola Iouis coniunx non tam, culpetne probetne, eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae gaudet et a Tyria collectum paelice transfert in generis socios odium; subit ecce priori 260 causa recens, grauidamque dolet de semine magni esse Iouis Semelen; dum linguam ad iurgia soluit, 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit, 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno rite uocor, perdam, si me gemmantia dextra 265 sceptra tenere decet, si sum regina Iouisque et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est contenta, et thalami breuis est iniuria nostri. concipit--id derat--manifestaque crimina pleno fert utero et mater, quod uix mihi contigit, uno 270 de Ioue uult fieri: tanta est fiducia formae. fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non ab Ioue mersa suo Stygias penetrabit in undas.' Surgit ab his solio fuluaque recondita nube limen adit Semeles nec nubes ante remouit 275 quam simulauit anum posuitque ad tempora canos sulcauitque cutem rugis et curua trementi membra tulit passu; uocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix. ergo ubi captato sermone diuque loquendo 280 ad nomen uenere Iouis, suspirat et 'opto, Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi nomine diuorum thalamos iniere pudicos. nec tamen esse Iouem satis est: det pignus amoris, si modo uerus is est; quantusque et qualis ab alta 285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato, det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!' Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis formarat: rogat illa Iouem sine nomine munus. cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam, 290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto numina torrentis: timor et deus ille deorum est.' laeta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, 295 da mihi te talem!' uoluit deus ora loquentis opprimere: exierat iam uox properata sub auras. ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille non iurasse potest. ergo maestissimus altum aethera conscendit uultuque sequentia traxit 300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura uentis addidit et tonitrus et ineuitabile fulmen; qua tamen usque potest, uires sibi demere temptat nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea, nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est. 305 est aliud leuius fulmen, cui dextra cyclopum saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae: tela secunda uocant superi; capit illa domumque intrat Agenoream. corpus mortale tumultus non tulit aetherios donisque iugalibus arsit. 310 inperfectus adhuc infans genetricis ab aluo eripitur patrioque tener (si credere dignum est) insuitur femori maternaque tempora conplet. furtim illum primis Ino matertera cunis educat, inde datum nymphae Nyseides antris 315 occuluere suis lactisque alimenta dedere. Dumque ea per terras fatali lege geruntur tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi, forte Iouem memorant diffusum nectare curas seposuisse graues uacuaque agitasse remissos 320 cum Iunone iocos et 'maior uestra profecto est, quam quae contingit maribus' dixisse 'uoluptas.' illa negat. placuit quae sit sententia docti quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota. nam duo magnorum uiridi coeuntia silua 325 corpora serpentum baculi uiolauerat ictu deque uiro factus (mirabile) femina septem egerat autumnos; octauo rursus eosdem uidit, et 'est uestrae si tanta potentia plagae' dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet, 330 nunc quoque uos feriam.' percussis anguibus isdem forma prior rediit, genetiuaque uenit imago. arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iouis firmat: grauius Saturnia iusto nec pro materia fertur doluisse suique 335 iudicis aeterna damnauit lumina nocte; at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam facta dei fecisse deo) pro lumine adempto scire futura dedit poenamque leuauit honore. Ille per Aonias fama celeberrimus urbes 340 inreprehensa dabat populo responsa petenti; prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit caerula Liriope, quam quondam flumine curuo inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis uim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno 345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari, Narcissumque uocat. de quo consultus, an esset tempora maturae uisurus longa senectae, fatidicus uates 'si se non nouerit' inquit. uana diu uisa est uox auguris: exitus illam 350 resque probat letique genus nouitasque furoris. namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuuenisque uideri: multi illum iuuenes, multae cupiere puellae; sed fuit in tenera tam dura superbia forma, 355 nulli illum iuuenes, nullae tetigere puellae. adspicit hunc trepidos agitantem in retia ceruos uocalis nymphe, quae nec reticere loquenti nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo. Corpus adhuc Echo, non uox erat et tamen usum 360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat, reddere de multis ut uerba nouissima posset. fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset sub Ioue saepe suo nymphas in monte iacentis, illa deam longo prudens sermone tenebat, 365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit, 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus,' reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi ingeminat uoces auditaque uerba reportat. 370 ergo ubi Narcissum per deuia rura uagantem uidit et incaluit, sequitur uestigia furtim, quoque magis sequitur, flamma propiore calescit, non aliter quam cum summis circumlita taedis admotas rapiunt uiuacia sulphura flammas. 375 o quotiens uoluit blandis accedere dictis et mollis adhibere preces! natura repugnat nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est exspectare sonos, ad quos sua uerba remittat. forte puer comitum seductus ab agmine fido 380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo. hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis, uoce 'ueni!' magna clamat: uocat illa uocantem. respicit et rursus nullo ueniente 'quid' inquit 'me fugis?' et totidem, quot dixit, uerba recepit. 385 perstat et alternae deceptus imagine uocis 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam responsura sono 'coeamus' rettulit Echo et uerbis fauet ipsa suis egressaque silua ibat, ut iniceret sperato bracchia collo; 390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer! ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri'; rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!' spreta latet siluis pudibundaque frondibus ora protegit et solis ex illo uiuit in antris; 395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae; extenuant uigiles corpus miserabile curae adducitque cutem macies et in aera sucus corporis omnis abit; uox tantum atque ossa supersunt: uox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram. 400 inde latet siluis nulloque in monte uidetur, omnibus auditur: sonus est, qui uiuit in illa. Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas luserat hic nymphas, sic coetus ante uiriles; inde manus aliquis despectus ad aethera tollens 405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!' dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis. fons erat inlimis, nitidis argenteus undis, quem neque pastores neque pastae monte capellae contigerant aliudue pecus, quem nulla uolucris 410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus; gramen erat circa, quod proximus umor alebat, siluaque sole locum passura tepescere nullo. hic puer et studio uenandi lassus et aestu procubuit faciemque loci fontemque secutus, 415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit, dumque bibit, uisae correptus imagine formae spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est. adstupet ipse sibi uultuque inmotus eodem haeret, ut e Pario formatum marmore signum; 420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines inpubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niueo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse: 425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur, dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet. inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti, in mediis quotiens uisum captantia collum bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis! 430 quid uideat, nescit; sed quod uidet, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas? quod petis, est nusquam; quod amas, auertere, perdes! ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est: 435 nil habet ista sui; tecum uenitque manetque; tecum discedet, si tu discedere possis! Non illum Cereris, non illum cura quietis abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba spectat inexpleto mendacem lumine formam 440 perque oculos perit ipse suos; paulumque leuatus ad circumstantes tendens sua bracchia siluas 'ecquis, io siluae, crudelius' inquit 'amauit? scitis enim et multis latebra opportuna fuistis. ecquem, cum uestrae tot agantur saecula uitae, 445 qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo? et placet et uideo; sed quod uideoque placetque, non tamen inuenio'--tantus tenet error amantem-- 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens nec uia nec montes nec clausis moenia portis; 450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri: nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis, hic totiens ad me resupino nititur ore. posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat. quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis 455 quoue petitus abis? certe nec forma nec aetas est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae! spem mihi nescio quam uultu promittis amico, cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro, cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notaui 460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis et, quantum motu formosi suspicor oris, uerba refers aures non peruenientia nostras! iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago; uror amore mei: flammas moueoque feroque. 465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo? quod cupio mecum est: inopem me copia fecit. o utinam a nostro secedere corpore possem! uotum in amante nouum, uellem, quod amamus, abesset. iamque dolor uires adimit, nec tempora uitae 470 longa meae superant, primoque exstinguor in aeuo. nec mihi mors grauis est posituro morte dolores, hic, qui diligitur, uellem diuturnior esset; nunc duo concordes anima moriemur in una.' Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem 475 et lacrimis turbauit aquas, obscuraque moto reddita forma lacu est; quam cum uidisset abire, 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem desere!' clamauit; 'liceat, quod tangere non est, adspicere et misero praebere alimenta furori!' 480 dumque dolet, summa uestem deduxit ab ora nudaque marmoreis percussit pectora palmis. pectora traxerunt roseum percussa ruborem, non aliter quam poma solent, quae candida parte, parte rubent, aut ut uariis solet uua racemis 485 ducere purpureum nondum matura colorem. quae simul adspexit liquefacta rursus in unda, non tulit ulterius, sed ut intabescere flauae igne leui cerae matutinaeque pruinae sole tepente solent, sic attenuatus amore 490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni; et neque iam color est mixto candore rubori, nec uigor et uires et quae modo uisa placebant, nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo. quae tamen ut uidit, quamuis irata memorque, 495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu' dixerat, haec resonis iterabat uocibus 'eheu'; cumque suos manibus percusserat ille lacertos, haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem. ultima uox solitam fuit haec spectantis in undam: 500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit uerba locus, dictoque uale 'uale' inquit et Echo. ille caput uiridi fessum submisit in herba, lumina mors clausit domini mirantia formam: tum quoque se, postquam est inferna sede receptus, 505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores naides et sectos fratri posuere capillos, planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo. iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant: nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem 510 inueniunt foliis medium cingentibus albis. Cognita res meritam uati per Achaidas urbes attulerat famam, nomenque erat auguris ingens; spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus contemptor superum Pentheus praesagaque ridet 515 uerba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae obicit. ille mouens albentia tempora canis 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra uideres! namque dies aderit, quam non procul auguror esse, 520 qua nouus huc ueniat, proles Semeleia, Liber, quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine siluas foedabis matremque tuam matrisque sorores. eueniet! neque enim dignabere numen honore, 525 meque sub his tenebris nimium uidisse quereris.' talia dicentem proturbat Echione natus; dicta fides sequitur, responsaque uatis aguntur. Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri: turba ruit, mixtaeque uiris matresque nurusque 530 uulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur. 'Quis furor, anguigenae, proles Mauortia, uestras attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum aere repulsa ualent et adunco tibia cornu et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis, 535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis, femineae uoces et mota insania uino obscenique greges et inania tympana uincant? uosne, senes, mirer, qui longa per aequora uecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, 540 nunc sinitis sine Marte capi? uosne, acrior aetas, o iuuenes, propiorque meae, quos arma tenere, non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat? este, precor, memores, qua sitis stirpe creati, illiusque animos, qui multos perdidit unus, 545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque interiit: at uos pro fama uincite uestra! ille dedit leto fortes: uos pellite molles et patrium retinete decus! si fata uetabant stare diu Thebas, utinam tormenta uirique 550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent! essemus miseri sine crimine, sorsque querenda, non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent; at nunc a puero Thebae capientur inermi, quem neque bella iuuant nec tela nec usus equorum, 555 sed madidus murra crinis mollesque coronae purpuraque et pictis intextum uestibus aurum, quem quidem ego actutum (modo uos absistite) cogam adsumptumque patrem commentaque sacra fateri. an satis Acrisio est animi, contemnere uanum 560 numen et Argolicas uenienti claudere portas: Penthea terrebit cum totis aduena Thebis? ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque attrahite huc uinctum! iussis mora segnis abesto!' hunc auus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum 565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant. acrior admonitu est inritaturque retenta et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant: sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti, lenius et modico strepitu decurrere uidi; 570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant, spumeus et feruens et ab obice saeuior ibat. Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset, quaerenti domino Bacchum uidisse negarunt; 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum 575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum. adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos fecerat, et quamquam poenae uix tempora differt, 'o periture tuaque aliis documenta dature 580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum et patriam, morisque noui cur sacra frequentes!' ille metu uacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes, patria Maeonia est, humili de plebe parentes. non mihi quae duri colerent pater arua iuuenci, 585 lanigerosue greges, non ulla armenta reliquit; pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis decipere et calamo salientis ducere pisces. ars illi sua census erat; cum traderet artem, "accipe, quas habeo, studii successor et heres," 590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum. mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem, addidici regimen dextra moderante carinae flectere et Oleniae sidus pluuiale capellae 595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notaui uentorumque domos et portus puppibus aptos. forte petens Delum Chiae telluris ad oras adplicor et dextris adducor litora remis doque leuis saltus udaeque inmittor harenae: 600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis admoneo monstroque uiam, quae ducat ad undas; ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto prospicio comitesque uoco repetoque carinam. 605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes, utque putat, praedam deserto nactus in agro, uirginea puerum ducit per litora forma. ille mero somnoque grauis titubare uidetur uixque sequi; specto cultum faciemque gradumque: 610 nil ibi, quod credi posset mortale, uidebam. et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est! quisquis es, o faueas nostrisque laboribus adsis; his quoque des ueniam!" "pro nobis mitte precari!" 615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi. hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus, hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque uoce dabat remis, animorum hortator, Epopeus, 620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est. "non tamen hanc sacro uiolari pondere pinum perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris" inque aditu obsisto: furit audacissimus omni de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe 625 exilium dira poenam pro caede luebat; is mihi, dum resto, iuuenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamuis amens, in fune retentus. inpia turba probat factum; tum denique Bacchus 630 (Bacchus enim fuerat), ueluti clamore solutus sit sopor aque mero redeant in pectora sensus, "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae, huc ope perueni? quo me deferre paratis?" "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus 635 ede uelis!" dixit; "terra sistere petita." "Naxon" ait Liber "cursus aduertite uestros! illa mihi domus est, uobis erit hospita tellus." per mare fallaces perque omnia numina iurant sic fore meque iubent pictae dare uela carinae. 640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete," pro se quisque, "tenet? laeuam pete!" maxima nutu pars mihi significat, pars quid uelit ore susurro. obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi 645 meque ministerio scelerisque artisque remoui. increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen; e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque explet opus Naxoque petit diuersa relicta. 650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem senserit, e puppi pontum prospectat adunca et flenti similis "non haec mihi litora, nautae, promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est! quo merui poenam facto? quae gloria uestra est, 655 si puerum iuuenes, si multi fallitis unum?" iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras ridet et inpellit properantibus aequora remis. per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo est deus) adiuro, tam me tibi uera referre 660 quam ueri maiora fide: stetit aequore puppis haud aliter, quam si siccam nauale teneret. illi admirantes remorum in uerbere perstant uelaque deducunt geminaque ope currere temptant: inpediunt hederae remos nexuque recuruo 665 serpunt et grauidis distinguunt uela corymbis. ipse racemiferis frontem circumdatus uuis pampineis agitat uelatam frondibus hastam; quem circa tigres simulacraque inania lyncum pictarumque iacent fera corpora pantherarum. 670 exsiluere uiri, siue hoc insania fecit siue timor, primusque Medon nigrescere toto corpore et expresso spinae curuamine flecti incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit "uerteris?" et lati rictus et panda loquenti 675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat. at Libys obstantis dum uult obuertere remos, in spatium resilire manus breue uidit et illas iam non esse manus, iam pinnas posse uocari. alter ad intortos cupiens dare bracchia funes 680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas corpore desiluit: falcata nouissima cauda est, qualia diuiduae sinuantur cornua lunae. undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus 685 inque chori ludunt speciem lasciuaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant. de modo uiginti (tot enim ratis illa ferebat) restabam solus: pauidum gelidumque trementi corpore uixque meum firmat deus "excute" dicens 690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam accessi sacris Baccheaque sacra frequento.' 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,' inquit 'ut ira mora uires absumere posset. praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris 695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!' protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes clauditur in tectis; et dum crudelia iussae instrumenta necis ferrumque ignesque parantur, sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis 700 sponte sua fama est nullo soluente catenas. Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse uadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum uoce sonabat. ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro 705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem, Penthea sic ictus longis ululatibus aether mouit, et audito clamore recanduit ira. Monte fere medio est, cingentibus ultima siluis, purus ab arboribus, spectabilis undique, campus: 710 hic oculis illum cernentem sacra profanis prima uidet, prima est insano concita cursu, prima suum misso uiolauit Penthea thyrso mater et 'o geminae' clamauit 'adeste sorores! ille aper, in nostris errat qui maximus agris, 715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur, iam trepidum, iam uerba minus uiolenta loquentem, iam se damnantem, iam se peccasse fatentem. saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit 720 'Autonoe! moueant animos Actaeonis umbrae!' illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti abstulit, Inoo lacerata est altera raptu. non habet infelix quae matri bracchia tendat, trunca sed ostendens dereptis uulnera membris 725 'adspice, mater!' ait. uisis ululauit Agaue collaque iactauit mouitque per aera crinem auulsumque caput digitis conplexa cruentis clamat: 'io comites, opus hoc uictoria nostra est!' non citius frondes autumni frigore tactas 730 iamque male haerentes alta rapit arbore uentus, quam sunt membra uiri manibus direpta nefandis. talibus exemplis monitae noua sacra frequentant turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras. µ04 1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum progeniem negat esse Iouis sociasque sorores inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 5 inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales soluere uittas, serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos iusserat et saeuam laesi fore numinis iram uaticinatus erat: parent matresque nurusque 10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt turaque dant Bacchumque uocant Bromiumque Lyaeumque ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus et cum Lenaeo genialis consitor uuae 15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, et quae praeterea per Graias plurima gentes nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuuenta est, tu puer aeternus, tu formosissimus alto conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, 20 uirgineum caput est; Oriens tibi uictus, adusque decolor extremo qua tinguitur India Gange. Penthea tu, uenerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, quique senex ferula titubantis ebrius artus sustinet et pando non fortiter haeret asello. quacumque ingrederis, clamor iuuenalis et una femineae uoces inpulsaque tympana palmis 30 concauaque aera sonant longoque foramine buxus. 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus intempestiua turbantes festa Minerua aut ducunt lanas aut stamina pollice uersant 35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent. e quibus una leui deducens pollice filum 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 'utile opus manuum uario sermone leuemus 40 perque uices aliquid, quod tempora longa uideri non sinat, in medium uacuas referamus ad aures!' dicta probant primamque iubent narrare sorores. illa, quid e multis referat (nam plurima norat), cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 45 Derceti, quam uersa squamis uelantibus artus stagna Palaestini credunt motasse figura, an magis, ut sumptis illius filia pennis extremos albis in turribus egerit annos, nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 50 uerterit in tacitos iuuenalia corpora pisces, donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: hoc placet; hanc, quoniam uulgaris fabula non est, talibus orsa modis lana sua fila sequente: 55 'Pyramus et Thisbe, iuuenum pulcherrimus alter, altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. notitiam primosque gradus uicinia fecit, 60 tempore creuit amor; taedae quoque iure coissent, sed uetuere patres: quod non potuere uetare, ex aequo captis ardebant mentibus ambo. conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, cum fieret, paries domui communis utrique. id uitium nulli per saecula longa notatum-- quid non sentit amor?--primi uidistis amantes et uocis fecistis iter, tutaeque per illud 70 murmure blanditiae minimo transire solebant. saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, inque uices fuerat captatus anhelitus oris, "inuide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 75 aut, hoc si nimium est, uel ad oscula danda pateres? nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, quod datus est uerbis ad amicas transitus auris." talia diuersa nequiquam sede locuti sub noctem dixere "uale" partique dedere 80 oscula quisque suae non peruenientia contra. postera nocturnos Aurora remouerat ignes, solque pruinosas radiis siccauerat herbas: ad solitum coiere locum. tum murmure paruo multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 85 fallere custodes foribusque excedere temptent, cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, neue sit errandum lato spatiantibus aruo, conueniant ad busta Nini lateantque sub umbra arboris: arbor ibi niueis uberrima pomis, 90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti. pacta placent; et lux, tarde discedere uisa, praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 'Callida per tenebras uersato cardine Thisbe egreditur fallitque suos adopertaque uultum 95 peruenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. audacem faciebat amor. uenit ecce recenti caede leaena boum spumantis oblita rictus depositura sitim uicini fontis in unda; quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 100 uidit et obscurum timido pede fugit in antrum, dumque fugit, tergo uelamina lapsa reliquit. ut lea saeua sitim multa conpescuit unda, dum redit in siluas, inuentos forte sine ipsa ore cruentato tenues laniauit amictus. 105 serius egressus uestigia uidit in alto puluere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus; ut uero uestem quoque sanguine tinctam repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, e quibus illa fuit longa dignissima uita; 110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, in loca plena metus qui iussi nocte uenires nec prior huc ueni. nostrum diuellite corpus et scelerata fero consumite uiscera morsu, o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 115 sed timidi est optare necem." uelamina Thisbes tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, utque dedit notae lacrimas, dedit oscula uesti, "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 120 nec mora, feruenti moriens e uulnere traxit. ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, non aliter quam cum uitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 125 arborei fetus adspergine caedis in atram uertuntur faciem, madefactaque sanguine radix purpureo tinguit pendentia mora colore. 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuuenemque oculis animoque requirit, 130 quantaque uitarit narrare pericula gestit; utque locum et uisa cognoscit in arbore formam, sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. dum dubitat, tremebunda uidet pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. sed postquam remorata suos cognouit amores, percutit indignos claro plangore lacertos et laniata comas amplexaque corpus amatum 140 uulnera suppleuit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in uultibus oscula figens "Pyrame," clamauit, "quis te mihi casus ademit? Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe nominat; exaudi uultusque attolle iacentes!" 145 ad nomen Thisbes oculos a morte grauatos Pyramus erexit uisaque recondidit illa. 'Quae postquam uestemque suam cognouit et ense uidit ebur uacuum, "tua te manus" inquit "amorque perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum 150 hoc manus, est et amor: dabit hic in uulnera uires. persequar extinctum letique miserrima dicar causa comesque tui: quique a me morte reuelli heu sola poteras, poteris nec morte reuelli. hoc tamen amborum uerbis estote rogati, 155 o multum miseri meus illiusque parentes, ut, quos certus amor, quos hora nouissima iunxit, conponi tumulo non inuideatis eodem; at tu quae ramis arbor miserabile corpus nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." dixit et aptato pectus mucrone sub imum incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. uota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, quodque rogis superest, una requiescit in urna.' Desierat: mediumque fuit breue tempus, et orsa est dicere Leuconoe: uocem tenuere sorores. 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 170 cepit amor Solem: Solis referemus amores. primus adulterium Veneris cum Marte putatur hic uidisse deus; uidet hic deus omnia primus. indoluit facto Iunonigenaeque marito furta tori furtique locum monstrauit, at illi 175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat excidit: extemplo graciles ex aere catenas retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, elimat. non illud opus tenuissima uincant stamina, non summo quae pendet aranea tigno; 180 utque leuis tactus momentaque parua sequantur, efficit et lecto circumdata collocat arte. ut uenere torum coniunx et adulter in unum, arte uiri uinclisque noua ratione paratis in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 185 Lemnius extemplo ualuas patefecit eburnas inmisitque deos; illi iacuere ligati turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat sic fieri turpis; superi risere, diuque haec fuit in toto notissima fabula caelo. 190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam inque uices illum, tectos qui laesit amores, laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 195 ureris igne nouo; quique omnia cernere debes, Leucothoen spectas et uirgine figis in una, quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo temperius caelo, modo serius incidis undis, spectandique mora brumalis porrigis horas; 200 deficis interdum, uitiumque in lumina mentis transit et obscurus mortalia pectora terres. nec tibi quod lunae terris propioris imago obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes quaeque tuos Clytie quamuis despecta petebat concubitus ipsoque illo graue uulnus habebat tempore: Leucothoe multarum obliuia fecit, gentis odoriferae quam formosissima partu 210 edidit Eurynome; sed postquam filia creuit, quam mater cunctas, tam matrem filia uicit. rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque septimus a prisco numeratur origine Belo. 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis membra ministeriis nutrit reparatque labori. dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt noxque uicem peragit, thalamos deus intrat amatos, uersus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit leuia uersato ducentem stamina fuso. ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, "res" ait "arcana est: famulae, discedite neue eripite arbitrium matri secreta loquendi." 225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, omnia qui uideo, per quem uidet omnia tellus, mundi oculus: mihi, crede, places." pauet illa, metuque et colus et fusus digitis cecidere remissis. 230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus in ueram rediit speciem solitumque nitorem; at uirgo quamuis inopino territa uisu uicta nitore dei posita uim passa querella est. 'Inuidit Clytie (neque enim moderatus in illa 235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira uulgat adulterium diffamatamque parenti indicat. ille ferox inmansuetusque precantem tendentemque manus ad lumina Solis et "ille uim tulit inuitae" dicentem defodit alta 240 crudus humo tumulumque super grauis addit harenae. dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque dat tibi, qua possis defossos promere uultus; nec tu iam poteras enectum pondere terrae tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 245 nil illo fertur uolucrum moderator equorum post Phaethonteos uidisse dolentius ignes. ille quidem gelidos radiorum uiribus artus si queat in uiuum temptat reuocare calorem; sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 250 nectare odorato sparsit corpusque locumque multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. protinus inbutum caelesti nectare corpus delicuit terramque suo madefecit odore, uirgaque per glaebas sensim radicibus actis 255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 'At Clytien, quamuis amor excusare dolorem indiciumque dolor poterat, non amplius auctor lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. tabuit ex illo dementer amoribus usa; 260 nympharum inpatiens et sub Ioue nocte dieque sedit humo nuda nudis incompta capillis, perque nouem luces expers undaeque cibique rore mero lacrimisque suis ieiunia pauit nec se mouit humo; tantum spectabat euntis 265 ora dei uultusque suos flectebat ad illum. membra ferunt haesisse solo, partemque coloris luridus exsangues pallor conuertit in herbas; est in parte rubor uiolaeque simillimus ora flos tegit. illa suum, quamuis radice tenetur, 270 uertitur ad Solem mutataque seruat amorem.' dixerat, et factum mirabile ceperat auris; pars fieri potuisse negant, pars omnia ueros posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 275 quae radio stantis percurrens stamina telae 'uulgatos taceo' dixit 'pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; nec loquor, ut quondam naturae iure nouato 280 ambiguus fuerit modo uir, modo femina Sithon. te quoque, nunc adamas, quondam fidissime paruo, Celmi, Ioui largoque satos Curetas ab imbri et Crocon in paruos uersum cum Smilace flores praetereo dulcique animos nouitate tenebo. 285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis Salmacis eneruet tactosque remolliat artus, discite. causa latet, uis est notissima fontis. Mercurio puerum diua Cythereide natum naides Idaeis enutriuere sub antris, 290 cuius erat facies, in qua materque paterque cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. is tria cum primum fecit quinquennia, montes deseruit patrios Idaque altrice relicta ignotis errare locis, ignota uidere 295 flumina gaudebat, studio minuente laborem. ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos Caras adit: uidet hic stagnum lucentis ad imum usque solum lymphae; non illic canna palustris nec steriles uluae nec acuta cuspide iunci; 300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima uiuo caespite cinguntur semperque uirentibus herbis. nympha colit, sed nec uenatibus apta nec arcus flectere quae soleat nec quae contendere cursu, solaque naiadum celeri non nota Dianae. 305 saepe suas illi fama est dixisse sorores "Salmaci, uel iaculum uel pictas sume pharetras et tua cum duris uenatibus otia misce!" nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, nec sua cum duris uenatibus otia miscet, 310 sed modo fonte suo formosos perluit artus, saepe Cytoriaco deducit pectine crines et, quid se deceat, spectatas consulit undas; nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, cum puerum uidit uisumque optauit habere. 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, quam se conposuit, quam circumspexit amictus et finxit uultum et meruit formosa uideri. 320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, siue es mortalis, qui te genuere, beati, et frater felix, et fortunata profecto, si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 325 sed longe cunctis longeque beatior illa, si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. haec tibi siue aliqua est, mea sit furtiua uoluptas, seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." nais ab his tacuit. pueri rubor ora notauit; 330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: hic color aprica pendentibus arbore pomis aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. poscenti nymphae sine fine sororia saltem 335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, hospes" ait simulatque gradu discedere uerso, tum quoque respiciens, fruticumque recondita silua 340 delituit flexuque genu submisit; at ille, scilicet ut uacuis et inobseruatus in herbis, huc it et hinc illuc et in adludentibus undis summa pedum taloque tenus uestigia tinguit; nec mora, temperie blandarum captus aquarum 345 mollia de tenero uelamina corpore ponit. tum uero placuit, nudaeque cupidine formae Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, non aliter quam cum puro nitidissimus orbe opposita speculi referitur imagine Phoebus; 350 uixque moram patitur, uix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens. ille cauis uelox adplauso corpore palmis desilit in latices alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 355 signa tegat claro uel candida lilia uitro. "uicimus et meus est" exclamat nais, et omni ueste procul iacta mediis inmittitur undis, pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, subiectatque manus, inuitaque pectora tangit, 360 et nunc hac iuueni, nunc circumfunditur illac; denique nitentem contra elabique uolentem inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 365 utue solent hederae longos intexere truncos, utque sub aequoribus deprensum polypus hostem continet ex omni dimissis parte flagellis. perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae denegat; illa premit commissaque corpore toto 370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum nulla dies a me nec me deducat ab isto." uota suos habuere deos; nam mixta duorum corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 375 una. uelut, si quis conducat cortice ramos, crescendo iungi pariterque adolescere cernit, sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici nec puer ut possit, neutrumque et utrumque uidentur. 380 'Ergo ubi se liquidas, quo uir descenderat, undas semimarem fecisse uidet mollitaque in illis membra, manus tendens, sed iam non uoce uirili Hermaphroditus ait: "nato date munera uestro, et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 385 quisquis in hos fontes uir uenerit, exeat inde semiuir et tactis subito mollescat in undis!" motus uterque parens nati rata uerba biformis fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles 390 urguet opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, resque fide maior, coepere uirescere telae 395 inque hederae faciem pendens frondescere uestis; pars abit in uites, et quae modo fila fuerunt, palmite mutantur; de stamine pampinus exit; purpura fulgorem pictis adcommodat uuis. iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: tecta repente quati pinguesque ardere uidentur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saeuarum simulacra ululare ferarum, 405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores diuersaeque locis ignes ac lumina uitant, dumque petunt tenebras, paruos membrana per artus porrigitur tenuique includit bracchia pinna; nec qua perdiderint ueterem ratione figuram, 410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma leuauit, sustinuere tamen se perlucentibus alis conataeque loqui minimam et pro corpore uocem emittunt peraguntque leui stridore querellas. tectaque, non siluas celebrant lucemque perosae 415 nocte uolant seroque tenent a uespere nomen. Tum uero totis Bacchi memorabile Thebis numen erat, magnasque noui matertera uires narrat ubique dei de totque sororibus expers una doloris erat, nisi quem fecere sorores: 420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem sublimes animos et alumno numine Iuno nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus uertere Maeonios pelagoque inmergere nautas et laceranda suae nati dare uiscera matri 425 et triplices operire nouis Minyeidas alis: nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), quidque furor ualeat, Penthea caede satisque 430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?' Est uia decliuis funesta nubila taxo: ducit ad infernas per muta silentia sedes; Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris: pallor hiemsque tenent late loca senta, nouique, qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas 440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille nec ulli exiguus populo est turbamue accedere sentit. errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 445 pars aliquas artes, antiquae imitamina uitae. [exercent, aliam partem sua poena coercet.] Sustinet ire illuc caelesti sede relicta (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; quo simul intrauit sacroque a corpore pressum 450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora et tres latratus semel edidit; illa sorores Nocte uocat genitas, graue et inplacabile numen: carceris ante fores clausas adamante sedebant deque suis atros pectebant crinibus angues. 455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras, surrexere deae; sedes scelerata uocatur: uiscera praebebat Tityos lanianda nouemque iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; 460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; uoluitur Ixion et se sequiturque fugitque, molirique suis letum patruelibus ausae adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. Quos omnes acie postquam Saturnia torua 465 uidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum regia diues habet, qui me cum coniuge semper spreuit?' et exponit causas odiique uiaeque, 470 quidque uelit: quod uellet, erat, ne regia Cadmi staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. imperium, promissa, preces confundit in unum sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos 475 mouit et obstantes reiecit ab ore colubras atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum desere teque refer caeli melioris ad auras.' laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem 480 roratis lustrauit aquis Thaumantias Iris. Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam, tortoque incingitur angue egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 485 et Pauor et Terror trepidoque Insania uultu. limine constiterat: postes tremuisse feruntur Aeolii pallorque fores infecit acernas solque locum fugit. monstris est territa coniunx, territus est Athamas, tectoque exire parabant: 490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, nexaque uipereis distendens bracchia nodis caesariem excussit: motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque uomunt linguisque coruscant. 495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues pestiferaque manu raptos inmisit, at illi Inoosque sinus Athamanteosque pererrant inspirantque graues animas; nec uulnera membris ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 500 attulerat secum liquidi quoque monstra ueneni, oris Cerberei spumas et uirus Echidnae erroresque uagos caecaeque obliuia mentis et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti 505 coxerat aere cauo uiridi uersata cicuta; dumque pauent illi, uergit furiale uenenum pectus in amborum praecordiaque intima mouit. tum face iactata per eundem saepius orbem consequitur motis uelociter ignibus ignes. 510 sic uictrix iussique potens ad inania magni regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. Protinus Aeolides media furibundus in aula clamat 'io, comites, his retia tendite siluis! hic modo cum gemina uisa est mihi prole leaena' 515 utque ferae sequitur uestigia coniugis amens deque sinu matris ridentem et parua Learchum bracchia tendentem rapit et bis terque per auras more rotat fundae rigidoque infantia saxo discutit ora ferox; tum denique concita mater, 520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa ueneni, exululat passisque fugit male sana capillis teque ferens paruum nudis, Melicerta, lacertis 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' 525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cauatur fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; occupat hunc (uires insania fecerat) Ino seque super pontum nullo tardata timore 530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda. At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 535 iactari quos cernis in Ionio inmenso, et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, si tamen in medio quondam concreta profundo spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, 540 quod mortale fuit, maiestatemque uerendam inposuit nomenque simul faciemque nouauit Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. Sidoniae comites, quantum ualuere secutae signa pedum, primo uidere nouissima saxo; 545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis deplanxere domum scissae cum ueste capillos, utque parum iustae nimiumque in paelice saeuae inuidiam fecere deae. conuicia Iuno non tulit et 'faciam uos ipsas maxima' dixit 550 'saeuitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 'in freta reginam' saltumque datura moueri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; altera, dum solito temptat plangore ferire 555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; saxea facta manus in easdem porrigit undas; huius, ut arreptum laniabat uertice crinem, duratos subito digitos in crine uideres: 560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. pars uolucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo aequora destringunt summis Ismenides alis. Nescit Agenorides natam paruumque nepotem aequoris esse deos; luctu serieque malorum 565 uictus et ostentis, quae plurima uiderat, exit conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, non sua se premeret, longisque erroribus actus contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. iamque malis annisque graues dum prima retractant 570 fata domus releguntque suos sermone labores, 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus uipereos sparsi per humum, noua semina, dentes? quem si cura deum tam certa uindicat ira, 575 ipse precor serpens in longam porrigar aluum.' dixit, et ut serpens in longam tenditur aluum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis uariari corpora guttis in pectusque cadit pronus, commissaque in unum 580 paulatim tereti tenuantur acumine crura. bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque 585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' ille quidem uult plura loqui, sed lingua repente in partes est fissa duas, nec uerba uolenti sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, sibilat: hanc illi uocem natura reliquit. 590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non me quoque, caelestes, in eandem uertitis anguem?' 595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora inque sinus caros, ueluti cognosceret, ibat et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa lubrica permulcet cristati colla draconis, 600 et subito duo sunt iunctoque uolumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras, nunc quoque nec fugiunt hominem nec uulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. Sed tamen ambobus uersae solacia formae 605 magna nepos dederat, quem debellata colebat India, quem positis celebrabat Achai+a templis; solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque 610 non putet esse Iouis: neque enim Iouis esse putabat Persea, quem pluuio Danae conceperat auro. mox tamen Acrisium (tanta est praesentia ueri) tam uiolasse deum quam non agnosse nepotem paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 615 uiperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis, cumque super Libycas uictor penderet harenas, Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; quas humus exceptas uarios animauit in angues, 620 unde frequens illa est infestaque terra colubris. Inde per inmensum uentis discordibus actus nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae fertur et ex alto seductas aethere longe despectat terras totumque superuolat orbem. 625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia uidit, saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, iamque cadente die, ueritus se credere nocti, constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes 630 euocet Aurorae, currus Aurora diurnos. hic hominum cunctos ingenti corpore praestans Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis aequora subdit equis et fessos excipit axes. 635 mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum uicinia nulla premebat; arboreae frondes auro radiante nitentes ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit 640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; siue es mirator rerum, mirabere nostras; hospitium requiemque peto.' memor ille uetustae sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 'tempus, Atlas, ueniet, tua quo spoliabitur auro 645 arbor, et hunc praedae titulum Ioue natus habebit.' id metuens solidis pomaria clauserat Atlas moenibus et uasto dederat seruanda draconi arcebatque suis externos finibus omnes. huic quoque 'uade procul, ne longe gloria rerum, 650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' uimque minis addit manibusque expellere temptat cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. uiribus inferior (quis enim par esset Atlantis uiribus?) 'at, quoniam parui tibi gratia nostra est, 655 accipe munus!' ait laeuaque a parte Medusae ipse retro uersus squalentia protulit ora. quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque in siluas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, 660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes creuit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne cum tot sideribus caelum requieuit in illo. Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere uentos, admonitorque operum caelo clarissimus alto 665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis parte ab utraque pedes teloque accingitur unco et liquidum motis talaribus aera findit. gentibus innumeris circumque infraque relictis Aethiopum populos Cepheaque conspicit arua. 670 illic inmeritam maternae pendere linguae Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; quam simul ad duras religatam bracchia cautes uidit Abantiades, nisi quod leuis aura capillos mouerat et tepido manabant lumina fletu, 675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes et stupet et uisae correptus imagine formae paene suas quatere est oblitus in aere pennas. ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, 680 pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur uincla geras.' primo silet illa nec audet adpellare uirum uirgo, manibusque modestos celasset uultus, si non religata fuisset; lumina, quod potuit, lacrimis inpleuit obortis. 685 saepius instanti, sua ne delicta fateri nolle uideretur, nomen terraeque suumque, quantaque maternae fuerit fiducia formae, indicat, et nondum memoratis omnibus unda insonuit, ueniensque inmenso belua ponto 690 inminet et latum sub pectore possidet aequor. conclamat uirgo: genitor lugubris et una mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus plangoremque ferunt uinctoque in corpore adhaerent, 695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere tempora uos poterunt, ad opem breuis hora ferendam est. hanc ego si peterem Perseus Ioue natus et illa, quam clausam inpleuit fecundo Iuppiter auro, Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis 700 aerias ausus iactatis ire per auras, praeferrer cunctis certe gener; addere tantis dotibus et meritum, faueant modo numina, tempto: ut mea sit seruata mea uirtute, paciscor.' accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant 705 promittuntque super regnum dotale parentes. Ecce, uelut nauis praefixo concita rostro sulcat aquas iuuenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 710 funda potest plumbo medii transmittere caeli, cum subito iuuenis pedibus tellure repulsa arduus in nubes abiit: ut in aequore summo umbra uiri uisa est, uisam fera saeuit in umbram, utque Iouis praepes, uacuo cum uidit in aruo 715 praebentem Phoebo liuentia terga draconem, occupat auersum, neu saeua retorqueat ora, squamigeris auidos figit ceruicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane uolatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo 720 Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo. uulnere laesa graui modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis uersat apri, quem turba canum circumsona terret. ille auidos morsus uelocibus effugit alis 725 quaque patet, nunc terga cauis super obsita conchis, nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda desinit in piscem, falcato uerberat ense; belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus ore uomit: maduere graues adspergine pennae. 730 nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere conspexit scopulum, qui uertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra ter quater exegit repetita per ilia ferrum. 735 litora cum plausu clamor superasque deorum inpleuere domos: gaudent generumque salutant auxiliumque domus seruatoremque fatentur Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis incedit uirgo, pretiumque et causa laboris. 740 ipse manus hausta uictrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore uirgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. uirga recens bibulaque etiamnum uiua medulla 745 uim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque nouum ramis et fronde rigorem. at pelagi nymphae factum mirabile temptant pluribus in uirgis et idem contingere gaudent seminaque ex illis iterant iactata per undas: 750 nunc quoque curaliis eadem natura remansit, duritiam tacto capiant ut ab aere quodque uimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, laeuum Mercurio, dextrum tibi, bellica uirgo, 755 ara Iouis media est; mactatur uacca Mineruae, alipedi uitulus, taurus tibi, summe deorum. protinus Andromedan et tanti praemia facti indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, 760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque tibiaque et cantus, animi felicia laeti argumenta, sonant; reseratis aurea ualuis atria tota patent, pulchroque instructa paratu Cepheni proceres ineunt conuiuia regis. 765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi diffudere animos, cultusque genusque locorum 767 quaerit Lyncides moresque animumque uirorum; 769 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit 770 'fare, precor, Perseu, quanta uirtute quibusque artibus abstuleris crinita draconibus ora!' narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem esse locum solidae tutum munimine molis; cuius in introitu geminas habitasse sorores 775 Phorcidas unius partitas luminis usum; id se sollerti furtim, dum traditur, astu supposita cepisse manu perque abdita longe deuiaque et siluis horrentia saxa fragosis Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros 780 perque uias uidisse hominum simulacra ferarumque in silicem ex ipsis uisa conuersa Medusa. se tamen horrendae clipei, quem laeua gerebat, aere repercusso formam adspexisse Medusae, dumque grauis somnus colubrasque ipsamque tenebat, 785 eripuisse caput collo; pennisque fugacem Pegason et fratrem matris de sanguine natos. Addidit et longi non falsa pericula cursus, quae freta, quas terras sub se uidisset ab alto et quae iactatis tetigisset sidera pennis; 790 ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus ex numero procerum quaerens, cur sola sororum gesserit alternis inmixtos crinibus angues. hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam. clarissima forma 795 multorumque fuit spes inuidiosa procorum illa, nec in tota conspectior ulla capillis pars fuit: inueni, qui se uidisse referret. hanc pelagi rector templo uitiasse Mineruae dicitur: auersa est et castos aegide uultus 800 nata Iouis texit, neue hoc inpune fuisset, Gorgoneum crinem turpes mutauit in hydros. nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, pectore in aduerso, quos fecit, sustinet angues.' µ05 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros agmine commemorat, fremida regalia turba atria conplentur, nec coniugialia festa qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; inque repentinos conuiuia uersa tumultus adsimilare freto possis, quod saeua quietum uentorum rabies motis exasperat undis. primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; nec mihi te pennae nec falsum uersus in aurum Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis redditur? hac uitam seruatae dote rependis? quam tibi non Perseus, uerum si quaeris, ademit, sed graue Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae uisceribus ueniebat belua ponti exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum exigis, ut pereat, luctuque leuabere nostro. scilicet haud satis est, quod te spectante reuincta est et nullam quod opem patruus sponsusue tulisti; insuper, a quoquam quod sit seruata, dolebis praemiaque eripies? quae si tibi magna uidentur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre, quod et meritis et uoce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' Ille nihil contra, sed et hunc et Persea uultu alterno spectans petat hunc ignorat an illum: cunctatusque breui contortam uiribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus exsiluit teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset: et (indignum) scelerato profuit ara. fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, qui postquam cecidit ferrumque ex osse reuulsum est calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. tum uero indomitas ardescit uulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori; sed limine tecti exierat Cepheus testatus iusque fidemque hospitiique deos, ea se prohibente moueri. bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee uitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam diuite cultu augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum et madidos murra curuum crinale capillos; ille quidem iaculo quamuis distantia misso figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine uultus Assyrius uidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et ueri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo uulnere uitam deplorauit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus inuidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum dixerat: emicuit neruo penetrabile telum uitatumque tamen sinuosa ueste pependit. uertit in hunc harpen spectatam caede Medusae Acrisioniades adigitque in pectus; at ille iam moriens oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque adclinauit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis. Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas et Libys Amphimedon, auidi committere pugman, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque uiro; rutilum uomit ille cruorem et resupinus humum moribundo uertice pulsat. inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat aceruos. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. ille tuens oculis inmitem Phinea toruis 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti, hostem pensaque hoc uulnere uulnus!' iamque remissurus tractum de corpore telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides. fuit et grandaeuus in illis Emathion, aequi cultor timidusque deorum, qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque deuouet arma; huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput, quod protinus incidit arae atque ibi semianimi uerba exsecrantia lingua edidit et medios animam exspirauit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon inuicti, uinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos Ampycus albenti uelatus tempora uitta, tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum uoce moueres; iussus eras celebrare dapes festumque canendo. quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 'manibus!' et laeuo mucronem tempore fixit; concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae ceruicis, at ille procubuit terrae mactati more iuuenci. demere temptabat laeui quoque robora postis Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, diues agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat turis aceruos. huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. quem postquam uulneris auctor singultantem animam et uersantem lumina uidit Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. torquet in hunc hastam calido de uulnere raptam ultor Abantiades; media quae nare recepta ceruice exacta est in partesque eminet ambas; dumque manum Fortuna iuuat, Clytiumque Claninque, matre satos una, diuerso uulnere fudit: nam Clytii per utrumque graui librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus matre Palaestina dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam uentura uidere, tunc aue deceptus falsa, regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; hac pro parte socer frustra pius et noua coniunx cum genetrice fauent ululatuque atria conplent, sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, pollutosque simul multo Bellona penates sanguine perfundit renouataque proelia miscet. Circueunt unum Phineus et mille secuti Phinea: tela uolant hiberna grandine plura praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae tutaque terga gerens aduersaque in agmina uersus sustinet instantes: instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. tigris ut auditis diuersa ualle duorum exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laeuane feratur, Molpea traiecti submouit uulnere cruris contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, sed furit et cupiens alto dare uulnera collo non circumspectis exactum uiribus ensem fregit, in extrema percussae parte columnae: lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. non tamen ad letum causas satis illa ualentes plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. Verum ubi uirtutem turbae succumbere uidit, 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' dixit 'ab hoste petam: uultus auertite uestros, si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. ''quaere alium, tua quem moueant miracula' dixit Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. proximus huic Ampyx animi plenissima magni pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelauerat auro, 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse uiro'; pars ultima uocis in medio suppressa sono est, adapertaque uelle ora loqui credas, nec sunt ea peruia uerbis. increpat hos 'uitio' que 'animi, non uiribus' inquit 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum et prosternite humi iuuenem magica arma mouentem!' incursurus erat: tenuit uestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago. Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus Gorgone conspecta saxo concreuit oborto; quem ratus Astyages etiamnum uiuere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet uultus mirantis in ore. nomina longa mora est media de plebe uirorum dicere: bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora uisa. Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; sed quid agat? simulacra uidet diuersa figuris adgnoscitque suos et nomine quemque uocatum poscit opem credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant; auertitur atque ita supplex confessasque manus obliquaque bracchia tendens 'uincis' ait, 'Perseu! remoue tua monstra tuaeque saxificos uultus, quaecumque est, tolle Medusae, tolle, precor! non nos odium regnique cupido conpulit ad bellum, pro coniuge mouimus arma! causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' talia dicenti neque eum, quem uoce rogabat, respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, et possum tribuisse et magnum est munus inerti,-- pone metum!--tribuam: nullo uiolabere ferro. quin etiam mansura dabo monimenta per aeuum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, ad quam se trepido Phineus obuerterat ore. tum quoque conanti sua uertere lumina ceruix deriguit, saxoque oculorum induruit umor, sed tamen os timidum uultusque in marmore supplex submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti uindex ultorque parentis adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce torua colubriferi superauit lumina monstri. Te tamen, o paruae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuuenis uirtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus exerces odium, nec iniqua finis in ira est; detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora ueri. parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri se dedit; inde caua circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum uia uisa breuissima, Thebas uirgineumque Helicona petit. quo monte potita constitit et doctas sic est adfata sorores: 'fama noui fontis nostras peruenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. is mihi causa uiae; uolui mirabile factum cernere; uidi ipsum materno sanguine nasci.' excipit Uranie: 'quaecumque est causa uidendi has tibi, diua, domos, animo gratissima nostro es. uera tamen fama est: est Pegasus huius origo fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. quae mirata diu factas pedis ictibus undas siluarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque uocat pariter studioque locoque Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: 'o, nisi te uirtus opera ad maiora tulisset, in partem uentura chori Tritonia nostri, uera refers meritoque probas artesque locumque, et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. sed (uetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent uirgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus uertitur, et nondum tota me mente recepi. Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; templa petebamus Parnasia: uidit euntes nostraque fallaci ueneratus numina uultu "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit "nec dubitate, precor, tecto graue sidus et imbrem" (imber erat) "uitare meo; subiere minores saepe casas superi." dictis et tempore motae adnuimusque uiro primasque intrauimus aedes. desierant imbres, uictoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila caelo: inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus uimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. ipse secuturo similis stetit arduus arce "qua" que "uia est uobis, erit et mihi" dixit "eadem" seque iacit uecors e summae culmine turris et cadit in uultus discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, uoxque salutantum ramis ueniebat ab altis. suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes unde sonent hominemque putat Ioue nata locutum; ales erat. numeroque nouem sua fata querentes institerant ramis imitantes omnia picae. miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae auxerunt uolucrum uictae certamine turbam. Pieros has genuit Pellaeis diues in aruis, Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem Lucinam nouiens, nouiens paritura, uocauit. intumuit numero stolidarum turba sororum perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc uenit et tali committit proelia uoce: "desinite indoctum uana dulcedine uulgus fallere; nobiscum, si qua est fiducia uobis, Thespiades, certate, deae. nec uoce, nec arte uincemur totidemque sumus: uel cedite uictae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, uel nos Emathiis ad Paeonas usque niuosos cedemus campis! dirimant certamina nymphae." 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere uisum turpius; electae iurant per flumina nymphae factaque de uiuo pressere sedilia saxo. tunc sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum falsoque in honore gigantas ponit et extenuat magnorum facta deorum; emissumque ima de sede Typhoea terrae caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus. huc quoque terrigenam uenisse Typhoea narrat et se mentitis superos celasse figuris; "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recuruis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; Delius in coruo, proles Semeleia capro, fele soror Phoebi, niuea Saturnia uacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." 'Hactenus ad citharam uocalia mouerat ora: poscimur Aonides,--sed forsitan otia non sint, nec nostris praebere uacet tibi cantibus aures.' 'ne dubita uestrumque mihi refer ordine carmen!' Pallas ait nemorisque leui consedit in umbra; Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; surgit et inmissos hedera collecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas atque haec percussis subiungit carmina neruis: "Prima Ceres unco glaebam dimouit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim carmina digna dea! certe dea carmine digna est. '"Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urguet aetherias ausum sperare Typhoea sedes. nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, laeua, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degrauat Aetna caput, sub qua resupinus harenas eiectat flammamque ferox uomit ore Typhoeus. saepe remoliri luctatur pondera terrae oppidaque et magnos deuoluere corpore montes: inde tremit tellus, et rex pauet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus exierat curruque atrorum uectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae. postquam exploratum satis est loca nulla labare depositoque metu, uidet hunc Erycina uagantem monte suo residens natumque amplexa uolucrem 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna nouissima regni. tu superos ipsumque Iouem, tu numina ponti uicta domas ipsumque, regit qui numina ponti: Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque imperium profers? agitur pars tertia mundi, et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, spernimur, ac mecum uires minuuntur Amoris. Pallada nonne uides iaculatricemque Dianam abscessisse mihi? Cereris quoque filia uirgo, si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram soluit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curuauit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. silua coronat aquas cingens latus omne suisque frondibus ut uelo Phoebeos submouet ictus; frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: perpetuum uer est. quo dum Proserpina luco ludit et aut uiolas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque inplet et aequales certat superare legendo, paene simul uisa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor. dea territa maesto et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat, et ut summa uestem laniarat ab ora, collecti flores tunicis cecidere remissis, tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque uirgineum mouit iactura dolorem. raptor agit currus et nomine quemque uocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum rupta feruentia terra et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus. '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, quod coit angustis inclusum cornibus aequor: hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. gurgite quae medio summa tenus exstitit aluo adgnouitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; 'non potes inuitae Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. quodsi conponere magnis parua mihi fas est, et me dilexit Anapis; exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' dixit et in partes diuersas bracchia tendens obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum ualido sceptrum regale lacerto condidit; icta uiam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit. '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis iura sui maerens, inconsolabile uulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas extenuatur aquas: molliri membra uideres, ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, caerulei crines digitique et crura pedesque (nam breuis in gelidas membris exilibus undas transitus est); post haec umeri tergusque latusque pectoraque in tenues abeunt euanida riuos; denique pro uiuo uitiatas sanguine uenas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. '"Interea pauidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. illam non udis ueniens Aurora capillis cessantem uidit, non Hesperus; illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. fessa labore sitim conceperat, oraque nulli conluerant fontes, cum tectam stramine uidit forte casam paruasque fores pulsauit; at inde prodit anus diuamque uidet lymphamque roganti dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. dum bibit illa datum, duri puer oris et audax constitit ante deam risitque auidamque uocauit. offensa est neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diua polenta: conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, crura gerit; cauda est mutatis addita membris, inque breuem formam, ne sit uis magna nocendi, contrahitur, paruaque minor mensura lacerta est. mirantem flentemque et tangere monstra parantem fugit anum latebramque petit aptumque pudori nomen habet uariis stellatus corpora guttis. '"Quas dea per terras et quas errauerit undas, dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, uenit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, omnia narrasset; sed et os et lingua uolenti dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro Persephones zonam summis ostendit in undis. quam simul agnouit, tamquam tum denique raptam scisset, inornatos laniauit diua capillos et repetita suis percussit pectora palmis. nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes ingratasque uocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua uestigia damni repperit. ergo illic saeua uertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boues leto dedit aruaque iussit fallere depositum uitiataque semina fecit. fertilitas terrae latum uulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; sideraque uentique nocent, auidaeque uolucres semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen. '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte remouit ad aures atque ait 'o toto quaesitae uirginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neue tibi fidae uiolenta irascere terrae. terra nihil meruit patuitque inuita rapinae, nec sum pro patria supplex: huc hospita ueni. Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serua. mota loco cur sim tantique per aequoris undas aduehar Ortygiam, ueniet narratibus hora tempestiua meis, cum tu curaque leuata et uultus melioris eris. mihi peruia tellus praebet iter, subterque imas ablata cauernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, uisa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita uultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' Mater ad auditas stupuit ceu saxea uoces attonitaeque diu similis fuit, utque dolore pulsa graui grauis est amentia, curribus oras exit in aetherias: ibi toto nubila uultu ante Iouem passis stetit inuidiosa capillis 'pro' que 'meo ueni supplex tibi, Iuppiter,' inquit 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, nata patrem moueat, neu sit tibi cura, precamur, uilior illius, quod nostro est edita partu. en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire uocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire uocas. quod rapta, feremus, dummodo reddat eam! neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.' Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus addere uera placet, non hoc iniuria factum, uerum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diua, uelis. ut desint cetera, quantum est esse Iouis fratrem! quid, quod nec cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi?--sed tanta cupido si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam; non ita fata sinunt, quoniam ieiunia uirgo soluerat et, cultis dum simplex errat in hortis, puniceum curua decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo, solusque ex omnibus illud Ascalaphus uidit, quem quondam dicitur Orphne, inter Auernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo siluis peperisse sub atris; uidit et indicio reditum crudelis ademit. ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit auem sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina uertit. ille sibi ablatus fuluis amicitur in alis inque caput crescit longosque reflectitur ungues uixque mouet natas per inertia bracchia pennas foedaque fit uolucris, uenturi nuntia luctus, ignauus bubo, dirum mortalibus omen. '"Hic tamen indicio poenam linguaque uideri commeruisse potest; uobis, Acheloides, unde pluma pedesque auium, cum uirginis ora geratis? an quia, cum legeret uernos Proserpina flores, in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus, et uestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis facilesque deos habuistis et artus uidistis uestros subitis flauescere pennis. ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, uirginei uultus et uox humana remansit. '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis Iuppiter ex aequo uoluentem diuidit annum: nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. uertitur extemplo facies et mentis et oris; nam modo quae poterat Diti quoque maesta uideri, laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, uictis e nubibus exit. '"Exigit alma Ceres nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. conticuere undae, quarum dea sustulit alto fonte caput uiridesque manu siccata capillos fluminis Elei ueteres narrauit amores. 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit 'una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. sed quamuis formae numquam mihi fama petita est, quamuis fortis eram, formosae nomen habebam, nec mea me facies nimium laudata iuuabat, quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui crimenque placere putaui. lassa reuertebar (memini) Stymphalide silua; aestus erat, magnumque labor geminauerat aestum: inuenio sine uertice aquas, sine murmure euntes, perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu uix ire putares. cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis decliuibus umbras. accessi primumque pedis uestigia tinxi, poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor molliaque inpono salici uelamina curuae nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripae. "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis, "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. sicut eram, fugio sine uestibus (altera uestes ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum uisa paratior illi. sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urguere columbas. usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui, nec me uelocior ille; sed tolerare diu cursus ego uiribus inpar non poteram, longi patiens erat ille laboris. per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et, qua uia nulla, cucurri. sol erat a tergo: uidi praecedere longam ante pedes umbram, nisi si timor illa uidebat; sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales uittas adflabat anhelitus oris. fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" mota dea est spissisque ferens e nubibus unam me super iniecit: lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum caua nubila quaerit bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit et bis "io Arethusa" uocauit, "io Arethusa!" quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, si qua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui uepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? non tamen abscedit; neque enim uestigia cernit longius ulla pedum: seruat nubemque locumque. occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem moui, manat lacus, eque capillis ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. sed enim cognoscit amatas amnis aquas positoque uiri, quod sumpserat, ore uertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. Delia rupit humum, caecisque ego mersa cauernis aduehor Ortygiam, quae me cognomine diuae grata meae superas eduxit prima sub auras.' '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues curribus admouit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera uecta est atque leuem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. iam super Europen sublimis et Asida terram uectus erat iuuenis: Scythicas aduertitur oras. rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. qua ueniat, causamque uiae nomenque rogatus et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae; Triptolemus nomen; ueni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi peruius aether. dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' barbarus inuidit tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque grauatum adgreditur ferro: conantem figere pectus lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit Mopsopium iuuenem sacros agitare iugales." 'Finierat doctos e nobis maxima cantus; at nymphae uicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono: conuicia uictae cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine uobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpae additis et non est patientia libera nobis, ibimus in poenas et, qua uocat ira, sequemur." rident Emathides spernuntque minacia uerba, conantesque loqui et magno clamore proteruas intentare manus pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis, alteraque alterius rigido concrescere rostro ora uidet uolucresque nouas accedere siluis; dumque uolunt plangi, per bracchia mota leuatae aere pendebant, nemorum conuicia, picae. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.' µ06 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures carminaque Aonidum iustamque probauerat iram; tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae numina nec sperni sine poena nostra sinamus.' Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes, quam sibi lanificae non cedere laudibus artis audierat. non illa loco nec origine gentis clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tinguebat murice lanas; occiderat mater, sed et haec de plebe suoque aequa uiro fuerat; Lydas tamen illa per urbes quaesierat studio nomen memorabile, quamuis orta domo parua paruis habitabat Hypaepis. huius ut adspicerent opus admirabile, saepe deseruere sui nymphae uineta Timoli, deseruere suas nymphae Pactolides undas. nec factas solum uestes, spectare iuuabat tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti, siue rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo uellera mollibat nebulas aequantia tractu, siue leui teretem uersabat pollice fusum, seu pingebat acu; scires a Pallade doctam. quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod uicta recusem!' Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus. tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas, quae fugiamus, habet: seris uenit usus ab annis. consilium ne sperne meum: tibi fama petatur inter mortales faciendae maxima lanae; cede deae ueniamque tuis, temeraria, dictis supplice uoce roga: ueniam dabit illa roganti.' adspicit hanc toruis inceptaque fila relinquit uixque manum retinens confessaque uultibus iram talibus obscuram resecuta est Pallada dictis: 'mentis inops longaque uenis confecta senecta, et nimium uixisse diu nocet. audiat istas, si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, uoces; consilii satis est in me mihi, neue monendo profecisse putes, eadem est sententia nobis. cur non ipsa uenit? cur haec certamina uitat?' tum dea 'uenit!' ait formamque remouit anilem Palladaque exhibuit: uenerantur numina nymphae Mygdonidesque nurus; sola est non territa uirgo, sed tamen erubuit, subitusque inuita notauit ora rubor rursusque euanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum Aurora mouetur, et breue post tempus candescere solis ab ortu. perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae in sua fata ruit; neque enim Ioue nata recusat nec monet ulterius nec iam certamina differt. haud mora, constituunt diuersis partibus ambae et gracili geminas intendunt stamine telas: tela iugo uincta est, stamen secernit harundo, inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso pauiunt insecti pectine dentes. utraque festinant cinctaeque ad pectora uestes bracchia docta mouent, studio fallente laborem. illic et Tyrium quae purpura sensit aenum texitur et tenues parui discriminis umbrae; qualis ab imbre solent percussis solibus arcus inficere ingenti longum curuamine caelum; in quo diuersi niteant cum mille colores, transitus ipse tamen spectantia lumina fallit: usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant. illic et lentum filis inmittitur aurum et uetus in tela deducitur argumentum. Cecropia Pallas scopulum Mauortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem. bis sex caelestes medio Ioue sedibus altis augusta grauitate sedent; sua quemque deorum inscribit facies: Iouis est regalis imago; stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e uulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore uindicet urbem; at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam, dat galeam capiti, defenditur aegide pectus, percussamque sua simulat de cuspide terram edere cum bacis fetum canentis oliuae; mirarique deos: operis Victoria finis. ut tamen exemplis intellegat aemula laudis, quod pretium speret pro tam furialibus ausis quattuor in partes certamina quattuor addit, clara colore suo, breuibus distincta sigillis: Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum, nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam, nomina summorum sibi qui tribuere deorum; altera Pygmaeae fatum miserabile matris pars habet: hanc Iuno uictam certamine iussit esse gruem populisque suis indicere bellum; pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam cum magni consorte Iouis, quam regia Iuno in uolucrem uertit, nec profuit Ilion illi Laomedonue pater, sumptis quin candida pennis ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro; qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum; isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque iacens lacrimare uidetur. circuit extremas oleis pacalibus oras (is modus est) operisque sua facit arbore finem. Maeonis elusam designat imagine tauri Europam: uerum taurum, freta uera putares; ipsa uidebatur terras spectare relictas et comites clamare suas tactumque uereri adsilientis aquae timidasque reducere plantas. fecit et Asterien aquila luctante teneri, fecit olorinis Ledam recubare sub alis; addidit, ut satyri celatus imagine pulchram Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu, Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit, aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis, Mnemosynen pastor, uarius Deoida serpens. te quoque mutatum toruo, Neptune, iuuenco uirgine in Aeolia posuit; tu uisus Enipeus gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis, et te flaua comas frugum mitissima mater sensit equum, sensit uolucrem crinita colubris mater equi uolucris, sensit delphina Melantho: omnibus his faciemque suam faciemque locorum reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus, utque modo accipitris pennas, modo terga leonis gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen, Liber ut Erigonen falsa deceperit uua, ut Saturnus equo geminum Chirona crearit. ultima pars telae, tenui circumdata limbo, nexilibus flores hederis habet intertextos. Non illud Pallas, non illud carpere Liuor possit opus: doluit successu flaua uirago et rupit pictas, caelestia crimina, uestes, utque Cytoriaco radium de monte tenebat, ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes. non tulit infelix laqueoque animosa ligauit guttura: pendentem Pallas miserata leuauit atque ita 'uiue quidem, pende tamen, inproba' dixit, 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri, dicta tuo generi serisque nepotibus esto!' post ea discedens sucis Hecateidos herbae sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae defluxere comae, cum quis et naris et aures, fitque caput minimum; toto quoque corpore parua est: in latere exiles digiti pro cruribus haerent, cetera uenter habet, de quo tamen illa remittit stamen et antiquas exercet aranea telas. Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti rumor it et magnum sermonibus occupat orbem. ante suos Niobe thalamos cognouerat illam, tum cum Maeoniam uirgo Sipylumque colebat; nec tamen admonita est poena popularis Arachnes, cedere caelitibus uerbisque minoribus uti. multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes nec genus amborum magnique potentia regni sic placuere illi, quamuis ea cuncta placerent, ut sua progenies; et felicissima matrum dicta foret Niobe, si non sibi uisa fuisset. nam sata Tiresia uenturi praescia Manto per medias fuerat diuino concita motu uaticinata uias: 'Ismenides, ite frequentes et date Latonae Latonigenisque duobus cum prece tura pia lauroque innectite crinem: ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant turaque dant sanctis et uerba precantia flammis. Ecce uenit comitum Niobe celeberrima turba uestibus intexto Phrygiis spectabilis auro et, quantum ira sinit, formosa; mouensque decoro cum capite inmissos umerum per utrumque capillos constitit, utque oculos circumtulit alta superbos, 'quis furor auditos' inquit 'praeponere uisis caelestes? aut cur colitur Latona per aras, numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor, cui licuit soli superorum tangere mensas; Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas est auus, aetherium qui fert ceruicibus axem; Iuppiter alter auus; socero quoque glorior illo. me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque uiroque reguntur. in quamcumque domus aduerti lumina partem, inmensae spectantur opes; accedit eodem digna dea facies; huc natas adice septem et totidem iuuenes et mox generosque nurusque! quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam, nescio quoque audete satam Titanida Coeo Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam exiguam sedem pariturae terra negauit! nec caelo nec humo nec aquis dea uestra recepta est: exsul erat mundi, donec miserata uagantem "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis" instabilemque locum Delos dedit. illa duorum facta parens: uteri pars haec est septima nostri. sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit. maior sum quam cui possit Fortuna nocere, multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet. excessere metum mea iam bona. fingite demi huic aliquid populo natorum posse meorum: non tamen ad numerum redigar spoliata duorum, Latonae turbam, qua quantum distat ab orba? ite--lig;satis pro re sacri--lig;laurumque capillis ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt, quodque licet, tacito uenerantur murmure numen. Indignata dea est summoque in uertice Cynthi talibus est dictis gemina cum prole locuta: 'en ego uestra parens, uobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi uos succurritis, aris. nec dolor hic solus; diro conuicia facto Tantalis adiecit uosque est postponere natis ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.' adiectura preces erat his Latona relatis: 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!' dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem. Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glaebas. pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graues moderantur habenas. e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem quadripedis cursus spumantiaque ora coercet, 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa tela gerit frenisque manu moriente remissis in latus a dextro paulatim defluit armo. proximus audito sonitu per inane pharetrae frena dabat Sipylus, ueluti cum praescius imbris nube fugit uisa pendentiaque undique rector carbasa deducit, ne qua leuis effluat aura: frena tamen dantem non euitabile telum consequitur, summaque tremens ceruice sagitta haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum; ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque uoluitur et calido tellurem sanguine foedat. Phaedimus infelix et auiti nominis heres Tantalus, ut solito finem inposuere labori, transierant ad opus nitidae iuuenale palaestrae; et iam contulerant arto luctantia nexu pectora pectoribus, cum tento concita neruo, sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta. ingemuere simul, simul incuruata dolore membra solo posuere, simul suprema iacentes lumina uersarunt, animam simul exhalarunt. adspicit Alphenor laniataque pectora plangens aduolat, ut gelidos conplexibus adleuet artus, inque pio cadit officio; nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro. quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis eruta cumque anima cruor est effusus in auras. at non intonsum simplex Damasicthona uulnus adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua mollia neruosus facit internodia poples. dumque manu temptat trahere exitiabile telum, altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est. expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum emicat et longe terebrata prosilit aura. ultimus Ilioneus non profectura precando bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,' dixerat ignarus non omnes esse rogandos 'parcite!' motus erat, cum iam reuocabile telum non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille uulnere, non alte percusso corde sagitta. Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum iuris haberent; nam pater Amphion ferro per pectus adacto finierat moriens pariter cum luce dolorem. heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa, quae modo Latois populum submouerat aris et mediam tulerat gressus resupina per urbem inuidiosa suis; at nunc miseranda uel hosti! corporibus gelidis incumbit et ordine nullo oscula dispensat natos suprema per omnes; a quibus ad caelum liuentia bracchia tollens 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu! [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem] efferor: exsulta uictrixque inimica triumpha! cur autem uictrix? miserae mihi plura supersunt, quam tibi felici; post tot quoque funera uinco!' Dixerat, et sonuit contento neruus ab arcu; qui praeter Nioben unam conterruit omnes: illa malo est audax. stabant cum uestibus atris ante toros fratrum demisso crine sorores; e quibus una trahens haerentia uiscere tela inposito fratri moribunda relanguit ore; altera solari miseram conata parentem conticuit subito duplicataque uulnere caeco est. [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat] haec frustra fugiens collabitur, illa sorori inmoritur; latet haec, illam trepidare uideres. sexque datis leto diuersaque uulnera passis ultima restabat; quam toto corpore mater, tota ueste tegens 'unam minimamque relinque! de multis minimam posco' clamauit 'et unam.' dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit exanimes inter natos natasque uirumque deriguitque malis; nullos mouet aura capillos, in uultu color est sine sanguine, lumina maestis stant inmota genis, nihil est in imagine uiuum. ipsa quoque interius cum duro lingua palato congelat, et uenae desistunt posse moueri; nec flecti ceruix nec bracchia reddere motus nec pes ire potest; intra quoque uiscera saxum est. flet tamen et ualidi circumdata turbine uenti in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant. Tum uero cuncti manifestam numinis iram femina uirque timent cultuque inpensius omnes magna gemelliparae uenerantur numina diuae; utque fit, a facto propiore priora renarrant. e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris non inpune deam ueteres spreuere coloni. res obscura quidem est ignobilitate uirorum, mira tamen: uidi praesens stagnumque locumque prodigio notum. nam me iam grandior aeuo inpatiensque uiae genitor deducere lectos iusserat inde boues gentisque illius eunti ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra fauilla ara uetus stabat tremulis circumdata cannis. restitit et pauido "faueas mihi!" murmure dixit dux meus, et simili "faueas!" ego murmure dixi. Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes: "non hac, o iuuenis, montanum numen in ara est; illa suam uocat hanc, cui quondam regia coniunx orbem interdixit, quam uix erratica Delos orantem accepit tum, cum leuis insula nabat; illic incumbens cum Palladis arbore palmae edidit inuita geminos Latona nouerca. hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur inque suo portasse sinu, duo numina, natos. iamque Chimaeriferae, cum sol grauis ureret arua, finibus in Lyciae longo dea fessa labore sidereo siccata sitim collegit ab aestu, uberaque ebiberant auidi lactantia nati. forte lacum mediocris aquae prospexit in imis uallibus; agrestes illic fruticosa legebant uimina cum iuncis gratamque paludibus uluam; accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores. rustica turba uetat; dea sic adfata uetantis: 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est. nec solem proprium natura nec aera fecit nec tenues undas: ad publica munera ueni; quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed releuare sitim. caret os umore loquentis, et fauces arent, uixque est uia uocis in illis. haustus aquae mihi nectar erit, uitamque fatebor accepisse simul: uitam dederitis in unda. hi quoque uos moueant, qui nostro bracchia tendunt parua sinu,' et casu tendebant bracchia nati. quem non blanda deae potuissent uerba mouere? hi tamen orantem perstant prohibere minasque, ni procul abscedat, conuiciaque insuper addunt. nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque turbauere lacus imoque e gurgite mollem huc illuc limum saltu mouere maligno. distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra uerba minora dea tollensque ad sidera palmas 'aeternum stagno' dixit 'uiuatis in isto!' eueniunt optata deae: iuuat esse sub undis et modo tota caua submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes litibus exercent linguas pulsoque pudore, quamuis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant. uox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos conuicia rictus; terga caput tangunt, colla intercepta uidentur, spina uiret, uenter, pars maxima corporis, albet, limosoque nouae saliunt in gurgite ranae."' Sic ubi nescio quis Lycia de gente uirorum rettulit exitium, satyri reminiscitur alter, quem Tritoniaca Latous harundine uictum adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit; 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.' clamanti cutis est summos direpta per artus, nec quicquam nisi uulnus erat; cruor undique manat, detectique patent nerui, trepidaeque sine ulla pelle micant uenae; salientia uiscera possis et perlucentes numerare in pectore fibras. illum ruricolae, siluarum numina, fauni et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis lanigerosque greges armentaque bucera pauit. fertilis inmaduit madefactaque terra caducas concepit lacrimas ac uenis perbibit imis; quas ubi fecit aquam, uacuas emisit in auras. inde petens rapidus ripis decliuibus aequor Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis. Talibus extemplo redit ad praesentia dictis uulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget; mater in inuidia est: hanc tunc quoque dicitur unus flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam deduxit uestes, ebur ostendisse sinistro. concolor hic umerus nascendi tempore dextro corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis, qui locus est iuguli medius summique lacerti, defuit: inpositum est non conparentis in usum partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo. Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae orauere suos ire ad solacia reges, Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae et nondum toruae Calydon inuisa Dianae Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen, quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo; credere quis posset? solae cessastis Athenae. obstitit officio bellum, subuectaque ponto barbara Mopsopios terrebant agmina muros. Threicius Tereus haec auxiliaribus armis fuderat et clarum uincendo nomen habebat; quem sibi Pandion opibusque uirisque potentem et genus a magno ducentem forte Gradiuo conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno, non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto: Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides strauere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit. hac aue coniuncti Procne Tereusque, parentes hac aue sunt facti; gratata est scilicet illis Thracia, disque ipsi grates egere; diemque, quaque data est claro Pandione nata tyranno quaque erat ortus Itys, festum iussere uocari: usque adeo latet utilitas. Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita uiro Procne 'si gratia' dixit 'ulla mea est, uel me uisendae mitte sorori, uel soror huc ueniat: redituram tempore paruo promittes socero; magni mihi muneris instar germanam uidisse dabis.' iubet ille carinas in freta deduci ueloque et remige portus Cecropios intrat Piraeaque litora tangit. ut primum soceri data copia, dextera dextrae iungitur, et fausto committitur omine sermo. coeperat, aduentus causam, mandata referre coniugis et celeres missae spondere recursus: ecce uenit magno diues Philomela paratu, diuitior forma; quales audire solemus naidas et dryadas mediis incedere siluis, si modo des illis cultus similesque paratus. non secus exarsit conspecta uirgine Tereus, quam si quis canis ignem supponat aristis aut frondem positasque cremet faenilibus herbas. digna quidem facies; sed et hunc innata libido exstimulat, pronumque genus regionibus illis in Venerem est: flagrat uitio gentisque suoque. impetus est illi comitum corrumpere curam nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam sollicitare datis totumque inpendere regnum aut rapere et saeuo raptam defendere bello; et nihil est, quod non effreno captus amore ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas. iamque moras male fert cupidoque reuertitur ore ad mandata Procnes et agit sua uota sub illa. facundum faciebat amor, quotiensque rogabat ulterius iusto, Procnen ita uelle ferebat. addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas. pro superi, quantum mortalia pectora caecae noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus creditur esse pius laudemque a crimine sumit. quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis blanda tenens umeros, ut eat uisura sororem, perque suam contraque suam petit ipsa salutem. spectat eam Tereus praecontrectatque uidendo osculaque et collo circumdata bracchia cernens omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris accipit, et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens uellet: neque enim minus inpius esset. uincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque illa patri grates et successisse duabus id putat infelix, quod erit lugubre duabus. Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique pulsabant pedibus spatium decliuis Olympi: regales epulae mensis et Bacchus in auro ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno. at rex Odrysius, quamuis secessit, in illa aestuat et repetens faciem motusque manusque qualia uult fingit quae nondum uidit et ignes ipse suos nutrit cura remouente soporem. lux erat, et generi dextram conplexus euntis Pandion comitem lacrimis commendat obortis: 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit, et uoluere ambae (uoluisti tu quoque, Tereu) do tibi perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas; tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem), si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!' mandabat pariterque suae dabat oscula natae, et lacrimae mites inter mandata cadebant; utque fide pignus dextras utriusque poposcit inter seque datas iunxit natamque nepotemque absentes pro se memori rogat ore salutent; supremumque uale pleno singultibus ore uix dixit timuitque suae praesagia mentis. Ut semel inposita est pictae Philomela carinae, admotumque fretum remis tellusque repulsa est, 'uicimus!' exclamat, 'mecum mea uota feruntur!' exsultatque et uix animo sua gaudia differt barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa, non aliter quam cum pedibus praedator obuncis deposuit nido leporem Iouis ales in alto; nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor. Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis puppibus exierant, cum rex Pandione natam in stabula alta trahit, siluis obscura uetustis, atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem includit fassusque nefas et uirginem et unam ui superat frustra clamato saepe parente, saepe sorore sua, magnis super omnia diuis. illa tremit uelut agna pauens, quae saucia cani ore excussa lupi nondum sibi tuta uidetur, utque columba suo madefactis sanguine plumis horret adhuc auidosque timet, quibus haeserat, ungues. mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis caesis plangore lacertis intendens palmas 'o diris barbare factis, o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis cum lacrimis mouere piis nec cura sororis nec mea uirginitas nec coniugialia iura? omnia turbasti; paelex ego facta sororis, tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne! quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet, eripis? atque utinam fecisses ante nefandos concubitus: uacuas habuissem criminis umbras. si tamen haec superi cernunt, si numina diuum sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum, quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore proiecto tua facta loquar: si copia detur, in populos ueniam; si siluis clausa tenebor, inplebo siluas et conscia saxa mouebo; audiet haec aether et si deus ullus in illo est!' Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque, quo fuit accinctus, uagina liberat ensem arreptamque coma fixis post terga lacertis uincla pati cogit; iugulum Philomela parabat spemque suae mortis uiso conceperat ense: ille indignantem et nomen patris usque uocantem luctantemque loqui conprensam forcipe linguam abstulit ense fero. radix micat ultima linguae, ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae, utque salire solet mutilatae cauda colubrae, palpitat et moriens dominae uestigia quaerit. hoc quoque post facinus (uix ausim credere) fertur saepe sua lacerum repetisse libidine corpus. Sustinet ad Procnen post talia facta reuerti; coniuge quae uiso germanam quaerit, at ille dat gemitus fictos commentaque funera narrat, et lacrimae fecere fidem. uelamina Procne deripit ex umeris auro fulgentia lato induiturque atras uestes et inane sepulcrum constituit falsisque piacula manibus infert et luget non sic lugendae fata sororis. Signa deus bis sex acto lustrauerat anno; quid faciat Philomela? fugam custodia claudit, structa rigent solido stabulorum moenia saxo, os mutum facti caret indice. grande doloris ingenium est, miserisque uenit sollertia rebus: stamina barbarica suspendit callida tela purpureasque notas filis intexuit albis, indicium sceleris; perfectaque tradidit uni, utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis. euoluit uestes saeui matrona tyranni germanaeque suae fatum miserabile legit et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit, uerbaque quaerenti satis indignantia linguae defuerunt, nec flere uacat, sed fasque nefasque confusura ruit poenaeque in imagine tota est. Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris, nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti) nocte sua est egressa domo regina deique ritibus instruitur furialiaque accipit arma; uite caput tegitur, lateri ceruina sinistro uellera dependent, umero leuis incubat hasta. concita per siluas turba comitante suarum terribilis Procne furiisque agitata doloris, Bacche, tuas simulat: uenit ad stabula auia tandem exululatque euhoeque sonat portasque refringit germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi induit et uultus hederarum frondibus abdit attonitamque trahens intra sua moenia ducit. Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore; nacta locum Procne sacrorum pignora demit oraque deuelat miserae pudibunda sororis amplexumque petit; sed non attollere contra sustinet haec oculos paelex sibi uisa sororis deiectoque in humum uultu iurare uolenti testarique deos, per uim sibi dedecus illud inlatum, pro uoce manus fuit. ardet et iram non capit ipsa suam Procne fletumque sororis corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum, sed ferro, sed si quid habes, quod uincere ferrum possit. in omne nefas ego me, germana, paraui: aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt ferro rapiam, aut per uulnera mille sontem animam expellam! magnum quodcumque paraui; quid sit, adhuc dubito.' Peragit dum talia Procne, ad matrem ueniebat Itys; quid possit, ab illo admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam es similis patri!' dixit nec plura locuta triste parat facinus tacitaque exaestuat ira. ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et paruis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira inuitique oculi lacrimis maduere coactis; sed simul ex nimia mentem pietate labare sensit, ab hoc iterum est ad uultus uersa sororis inque uicem spectans ambos 'cur admouet' inquit 'alter blanditias, rapta silet altera lingua? quam uocat hic matrem, cur non uocat illa sororem? cui sis nupta, uide, Pandione nata, marito! degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.' nec mora, traxit Ityn, ueluti Gangetica ceruae lactentem fetum per siluas tigris opacas, utque domus altae partem tenuere remotam, tendentemque manus et iam sua fata uidentem et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret, nec uultum uertit. satis illi ad fata uel unum uulnus erat: iugulum ferro Philomela resoluit, uiuaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra dilaniant. pars inde cauis exsultat aenis, pars ueribus stridunt; manant penetralia tabo. His adhibet coniunx ignarum Terea mensis et patrii moris sacrum mentita, quod uni fas sit adire uiro, comites famulosque remouit. ipse sedens solio Tereus sublimis auito uescitur inque suam sua uiscera congerit aluum, tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit. dissimulare nequit crudelia gaudia Procne iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque uocanti, sicut erat sparsis furiali caede capillis, prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum misit in ora patris nec tempore maluit ullo posse loqui et meritis testari gaudia dictis. Thracius ingenti mensas clamore repellit uipereasque ciet Stygia de ualle sorores et modo, si posset, reserato pectore diras egerere inde dapes semesaque uiscera gestit, flet modo seque uocat bustum miserabile nati, nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro. corpora Cecropidum pennis pendere putares: pendebant pennis. quarum petit altera siluas, altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis excessere notae, signataque sanguine pluma est. ille dolore suo poenaeque cupidine uelox uertitur in uolucrem, cui stant in uertice cristae. prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum; nomen epops uolucri, facies armata uidetur. Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras. sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus, iustitia dubium ualidisne potentior armis. quattuor ille quidem iuuenes totidemque crearat femineae sortis, sed erat par forma duarum. e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant, dilectaque diu caruit deus Orithyia, dum rogat et precibus mauult quam uiribus uti; ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira, quae solita est illi nimiumque domestica uento, 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui, saeuitiam et uires iramque animosque minaces, admouique preces, quarum me dedecet usus? apta mihi uis est: ui tristia nubila pello, ui freta concutio nodosaque robora uerto induroque niues et terras grandine pulso; idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cauis elisi nubibus ignes; idem ego, cum subii conuexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cauernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem. hac ope debueram thalamos petiisse, socerque non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.' haec Boreas aut his non inferiora locutus excussit pennas, quarum iactatibus omnis adflata est tellus latumque perhorruit aequor, puluereamque trahens per summa cacumina pallam uerrit humum pauidamque metu caligine tectus Orithyian amans fuluis amplectitur alis. dum uolat, arserunt agitati fortius ignes, nec prius aerii cursus suppressit habenas, quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor. illic et gelidi coniunx Actaea tyranni et genetrix facta est, partus enixa gemellos, cetera qui matris, pennas genitoris haberent. non tamen has una memorant cum corpore natas, barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis, inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt; mox pariter pennae ritu coepere uolucrum cingere utrumque latus, pariter flauescere malae. ergo ubi concessit tempus puerile iuuentae, uellera cum Minyis nitido radiantia uillo per mare non notum prima petiere carina. µ07 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus uisus erat, iuuenesque Aquilone creati uirgineas uolucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas. dumque adeunt regem Phrixeaque uellera poscunt lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, concipit interea ualidos Aeetias ignes et luctata diu, postquam ratione furorem uincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, aut aliquid certe simile huic, quod amare uocatur. nam cur iussa patris nimium mihi dura uidentur? sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique uidi, ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? excute uirgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix! si possem, sanior essem! sed trahit inuitam noua uis, aliudque cupido, mens aliud suadet: uideo meliora proboque, deteriora sequor. quid in hospite, regia uirgo, ureris et thalamos alieni concipis orbis? haec quoque terra potest, quod ames, dare. uiuat an ille occidat, in dis est. uiuat tamen! idque precari uel sine amore licet: quid enim commisit Iason? quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas et genus et uirtus? quem non, ut cetera desint, ore mouere potest? certe mea pectora mouit. at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore concurretque suae segeti, tellure creatis hostibus, aut auido dabitur fera praeda draconi. hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! cur non et specto pereuntem oculosque uidendo conscelero? cur non tauros exhortor in illum terrigenasque feros insopitumque draconem? di meliora uelint! quamquam non ista precanda, sed facienda mihi.--prodamne ego regna parentis, atque ope nescio quis seruabitur aduena nostra, ut per me sospes sine me det lintea uentis uirque sit alterius, poenae Medea relinquar? si facere hoc aliamue potest praeponere nobis, occidat ingratus! sed non is uultus in illo, non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, ut timeam fraudem meritique obliuia nostri. et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes esse deos. quid tuta times? accingere et omnem pelle moram: tibi se semper debebit Iason, te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas seruatrix urbes matrum celebrabere turba. ergo ego germanam fratremque patremque deosque et natale solum uentis ablata relinquam? nempe pater saeuus, nempe est mea barbara tellus, frater adhuc infans; stant mecum uota sororis, maximus intra me deus est! non magna relinquam, magna sequar: titulum seruatae pubis Achiuae notitiamque soli melioris et oppida, quorum hic quoque fama uiget, cultusque artesque locorum, quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, Aesoniden mutasse uelim, quo coniuge felix et dis cara ferar et uertice sidera tangam. quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saeuis Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens per freta longa ferar; nihil illum amplexa uerebor aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.-- coniugiumne putas speciosaque nomina culpae inponis, Medea, tuae?--quin adspice, quantum adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque constiterant, et uicta dabat iam terga Cupido. Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, quas nemus umbrosum secretaque silua tegebat, et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, cum uidet Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet uentis alimenta adsumere, quaeque parua sub inducta latuit scintilla fauilla crescere et in ueteres agitata resurgere uires, sic iam lenis amor, iam quem languere putares, ut uidit iuuenem, specie praesentis inarsit. et casu solito formosior Aesone natus illa luce fuit: posses ignoscere amanti. spectat et in uultu ueluti tum denique uiso lumina fixa tenet nec se mortalia demens ora uidere putat nec se declinat ab illo; ut uero coepitque loqui dextramque prehendit hospes et auxilium submissa uoce rogauit promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 'quid faciam, uideo: nec me ignorantia ueri decipiet, sed amor. seruabere munere nostro, seruatus promissa dato!' per sacra triformis ille deae lucoque foret quod numen in illo perque patrem soceri cernentem cuncta futuri euentusque suos et tanta pericula iurat: creditus accepit cantatas protinus herbas edidicitque usum laetusque in tecta recessit. Postera depulerat stellas Aurora micantes: conueniunt populi sacrum Mauortis in aruum consistuntque iugis; medio rex ipse resedit agmine purpureus sceptroque insignis eburno. ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant aeripedes tauri, tactaeque uaporibus herbae ardent, utque solent pleni resonare camini, aut ubi terrena silices fornace soluti concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, pectora sic intus clausas uoluentia flammas gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus obuius it. uertere truces uenientis ad ora terribiles uultus praefixaque cornua ferro puluereumque solum pede pulsauere bisulco fumificisque locum mugitibus inpleuerunt. deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) pendulaque audaci mulcet palearia dextra suppositosque iugo pondus graue cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum: mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent adiciuntque animos. galea tum sumit aena uipereos dentes et aratos spargit in agros. semina mollit humus ualido praetincta ueneno, et crescunt fiuntque sati noua corpora dentes, utque hominis speciem materna sumit in aluo perque suos intus numeros conponitur infans nec nisi maturus communes exit in auras, sic, ubi uisceribus grauidae telluris imago effecta est hominis, feto consurgit in aruo, quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. quos ubi uiderunt praeacutae cuspidis hastas in caput Haemonii iuuenis torquere parantis, demisere metu uultumque animumque Pelasgi; ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. utque peti uidit iuuenem tot ab hostibus unum, palluit et subito sine sanguine frigida sedit, neue parum ualeant a se data gramina, carmen auxiliare canit secretasque aduocat artes. ille grauem medios silicem iaculatus in hostes a se depulsum Martem conuertit in ipsos: terrigenae pereunt per mutua uulnera fratres ciuilique cadunt acie. gratantur Achiui uictoremque tenent auidisque amplexibus haerent. tu quoque uictorem conplecti, barbara, uelles: obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, sed te, ne faceres, tenuit reuerentia famae. quod licet, adfectu tacito laetaris agisque carminibus grates et dis auctoribus horum. Peruigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae. hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci uerbaque ter dixit placidos facientia somnos, quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, somnus in ignotos oculos sibi uenit, et auro heros Aesonius potitur spolioque superbus muneris auctorem secum, spolia altera, portans uictor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. Haemoniae matres pro gnatis dona receptis grandaeuique ferunt patres congestaque flamma tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum uictima uota cadit, sed abest gratantibus Aeson iam propior leto fessusque senilibus annis, cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti excessitque fidem meritorum summa tuorum, si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) deme meis annis et demptos adde parenti!' nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam posse tuae uideor spatium transcribere uitae? nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, quod petis, experiar maius dare munus, Iason. arte mea soceri longum temptabimus aeuum, non annis reuocare tuis, modo diua triformis adiuuet et praesens ingentibus adnuat ausis.' Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit ac solida terras spectauit imagine luna, egreditur tectis uestes induta recinctas, nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, fertque uagos mediae per muta silentia noctis incomitata gradus: homines uolucresque ferasque soluerat alta quies, nullo cum murmure saepes, inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens ter se conuertit, ter sumptis flumine crinem inrorauit aquis ternisque ululatibus ora soluit et in dura submisso poplite terra 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque uenis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et uenti montesque amnesque lacusque, dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, quorum ope, cum uolui, ripis mirantibus amnes in fontes rediere suos, concussaque sisto, stantia concutio cantu freta, nubila pello nubilaque induco, uentos abigoque uocoque, uipereas rumpo uerbis et carmine fauces, uiuaque saxa sua conuulsaque robora terra et siluas moueo iubeoque tremescere montis et mugire solum manesque exire sepulcris! te quoque, Luna, traho, quamuis Temesaea labores aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro pallet aui, pallet nostris Aurora uenenis! uos mihi taurorum flammas hebetastis et unco inpatiens oneris collum pressistis aratro, uos serpentigenis in se fera bella dedistis custodemque rudem somni sopistis et aurum uindice decepto Graias misistis in urbes: nunc opus est sucis, per quos renouata senectus in florem redeat primosque recolligat annos, et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, nec frustra uolucrum tractus ceruice draconum currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leues agitauit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et certis regionibus adplicat angues: et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, perspicit et placitas partim radice reuellit, partim succidit curuamine falcis aenae. multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; nec non Peneos nec non Spercheides undae contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; carpsit et Euboica uiuax Anthedone gramen, nondum mutato uulgatum corpore Glauci. Et iam nona dies curru pennisque draconum nonaque nox omnes lustrantem uiderat agros, cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, et tamen annosae pellem posuere senectae. constitit adueniens citra limenque foresque et tantum caelo tegitur refugitque uiriles contactus, statuitque aras de caespite binas, dexteriore Hecates, ast laeua parte Iuuentae. has ubi uerbenis siluaque incinxit agresti, haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura uelleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas; tum super inuergens liquidi carchesia mellis alteraque inuergens tepidi carchesia lactis, uerba simul fudit terrenaque numina ciuit umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, ne properent artus anima fraudare senili. Quos ubi placauit precibusque et murmure longo, Aesonis effetum proferri corpus ad auras iussit et in plenos resolutum carmine somnos exanimi similem stratis porrexit in herbis. hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros et monet arcanis oculos remouere profanos. diffugiunt iussi; passis Medea capillis bacchantum ritu flagrantis circuit aras multifidasque faces in fossa sanguinis atra tinguit et infectas geminis accendit in aris terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. Interea ualidum posito medicamen aeno feruet et exsultat spumisque tumentibus albet. illic Haemonia radices ualle resectas seminaque floresque et sucos incoquit atros; adicit extremo lapides Oriente petitos et quas Oceani refluum mare lauit harenas; addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infamis ipsis cum carnibus alas inque uirum soliti uultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi; nec defuit illis squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri uiuacisque iecur cerui; quibus insuper addit oua caputque nouem cornicis saecula passae. his et mille aliis postquam sine nomine rebus propositum instruxit mortali barbara maius, arenti ramo iampridem mitis oliuae omnia confudit summisque inmiscuit ima. ecce uetus calido uersatus stipes aeno fit uiridis primo nec longo tempore frondes induit et subito grauidis oneratur oliuis: at quacumque cauo spumas eiecit aeno ignis et in terram guttae cecidere calentes, uernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. quae simul ac uidit, stricto Medea recludit ense senis iugulum ueteremque exire cruorem passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson aut ore acceptos aut uulnere, barba comaeque canitie posita nigrum rapuere colorem, pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, adiectoque cauae supplentur corpore rugae, membraque luxuriant: Aeson miratur et olim ante quater denos hunc se reminiscitur annos. Viderat ex alto tanti miracula monstri Liber et admonitus, iuuenes nutricibus annos posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. Neue doli cessent, odium cum coniuge falsum Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex confugit; atque illam, quoniam grauis ipse senecta est, excipiunt natae; quas tempore callida paruo Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, dumque refert inter meritorum maxima demptos Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, spes est uirginibus Pelia subiecta creatis, arte suum parili reuirescere posse parentem, idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. illa breui spatio silet et dubitare uidetur suspenditque animos ficta grauitate rogantum. mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior muneris huius' ait, 'qui uestri maximus aeuo est dux gregis inter oues, agnus medicamine fiet.' protinus innumeris effetus laniger annis attrahitur flexo circum caua tempora cornu; cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro fodit et exiguo maculauit sanguine ferrum, membra simul pecudis ualidosque uenefica sucos mergit in aere cauo: minuunt ea corporis artus cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, et tener auditur medio balatus aeno: nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus lasciuitque fuga lactantiaque ubera quaerit. Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam exhibuere fidem, tum uero inpensius instant. ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis dempserat et quarta radiantia nocte micabant sidera, cum rapido fallax Aeetias igni imponit purum laticem et sine uiribus herbas. iamque neci similis resoluto corpore regem et cum rege suo custodes somnus habebat, quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; intrarant iussae cum Colchide limina natae ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? stringite' ait 'gladios ueteremque haurite crurorem, ut repleam uacuas iuuenali sanguine uenas! in manibus uestris uita est aetasque parentis: si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, officium praestate patri telisque senectam exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, caecaque dant saeuis auersae uulnera dextris. ille cruore fluens, cubito tamen adleuat artus, semilacerque toro temptat consurgere, et inter tot medius gladios pallentia bracchia tendens 'quid facitis, gnatae? quid uos in fata parentis armat?' ait: cecidere illis animique manusque; plura locuturo cum uerbis guttura Colchis abstulit et calidis laniatum mersit in undis. Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae: fugit alta superque Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque Othryn et euentu ueteris loca nota Cerambi: hic ope nympharum sublatus in aera pennis, cum grauis infuso tellus foret obruta ponto, Deucalioneas effugit inobrutus undas. Aeoliam Pitanen a laeua parte relinquit factaque de saxo longi simulacra draconis Idaeumque nemus, quo nati furta, iuuencum, occuluit Liber falsi sub imagine cerui, quaque pater Corythi parua tumulatus harena est, et quos Maera nouo latratu terruit agros, Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, quorum oculos ipso uitiantes omnia uisu Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, qua pater Alcidamas placidam de corpore natae miraturus erat nasci potuisse columbam. inde lacus Hyries uidet et Cycneia Tempe, quae subitus celebrauit olor: nam Phylius illic imperio pueri uolucrisque ferumque leonem tradiderat domitos; taurum quoque uincere iussus uicerat et spreto totiens iratus amore praemia poscenti taurum suprema negabat; ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: factus olor niueis pendebat in aere pennis; at genetrix Hyrie, seruati nescia, flendo delicuit stagnumque suo de nomine fecit. adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis Ophias effugit natorum uulnera Combe; inde Calaureae Letoidos adspicit arua in uolucrem uersi cum coniuge conscia regis. dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron concubiturus erat saeuarum more ferarum; Cephison procul hinc deflentem fata nepotis respicit in tumidam phocen ab Apolline uersi Eumelique domum lugentis in aere natum. Tandem uipereis Ephyren Pirenida pennis contigit: hic aeuo ueteres mortalia primo corpora uulgarunt pluuialibus edita fungis. sed postquam Colchis arsit noua nupta uenenis flagrantemque domum regis mare uidit utrumque, sanguine natorum perfunditur inpius ensis, ultaque se male mater Iasonis effugit arma. hinc Titaniacis ablata draconibus intrat Palladias arces, quae te, iustissima Phene, teque, senex Peripha, pariter uidere uolantes innixamque nouis neptem Polypemonis alis. excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, qui uirtute sua bimarem pacauerat Isthmon: huius in exitium miscet Medea, quod olim attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, est uia decliuis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira inpleuit pariter ternis latratibus auras et sparsit uirides spumis albentibus agros; has concresse putant nactasque alimenta feracis fecundique soli uires cepisse nocendi; quae quia nascuntur dura uiuacia caute, agrestes aconita uocant. ea coniugis astu ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, cum pater in capulo gladii cognouit eburno signa sui generis facinusque excussit ab ore. effugit illa necem nebulis per carmina motis; At genitor, quamquam laetatur sospite nato, attonitus tamen est, ingens discrimine paruo committi potuisse nefas: fouet ignibus aras muneribusque deos inplet, feriuntque secures colla torosa boum uinctorum cornua uittis. nullus Erecthidis fertur celebratior illo inluxisse dies: agitant conuiuia patres et medium uulgus nec non et carmina uino ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, quodque suis securus arat Cromyona colonus, munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te clauigeram uidit Vulcani occumbere prolem, uidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, Cercyonis letum uidit Cerealis Eleusin. occidit ille Sinis magnis male uiribus usus, qui poterat curuare trabes et agebat ab alto ad terram late sparsuras corpora pinus. tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes conposito Scirone patet, sparsisque latronis terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; quae iactata diu fertur durasse uetustas in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. si titulos annosque tuos numerare uelimus, facta prement annos. pro te, fortissime, uota publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' consonat adsensu populi precibusque fauentum regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. Nec tamen (usque adeo nulla est sincera uoluptas, sollicitumque aliquid laetis interuenit) Aegeus gaudia percepit nato secura recepto: bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam classe ualet, patria tamen est firmissimus ira Androgeique necem iustis ulciscitur armis. ante tamen bello uires adquirit amicas, quaque potens habitus uolucri freta classe pererrat: hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli florentemque thymo Syron planamque Seriphon marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne Siphnon et accepto, quod auara poposcerat, auro mutata est in auem, quae nunc quoque diligit aurum, nigra pedes, nigris uelata monedula pennis. At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos oliuae Cnosiacas iuuere rates; latere inde sinistro Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: Oenopiam ueteres adpellauere, sed ipse Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. turba ruit tantaeque uirum cognoscere famae expetit; occurrunt illi Telamonque minorque quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; ipse quoque egreditur tardus grauitate senili Aeacus et, quae sit ueniendi causa, requirit. admonitus patrii luctus suspirat et illi dicta refert rector populorum talia centum: 'arma iuues oro pro gnato sumpta piaeque pars sis militiae; tumulo solacia posco.' huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi non facienda meae; neque enim coniunctior ulla Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' dixit et utilius bellum putat esse minari quam gerere atque suas ibi praeconsumere uires. classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris spectari poterat, cum pleno concita uelo Attica puppis adest in portusque intrat amicos, quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. Aeacidae longo iuuenes post tempore uisum agnouere tamen Cephalum dextrasque dedere inque patris duxere domum: spectabilis heros et ueteris retinens etiamnum pignora formae ingreditur ramumque tenens popularis oliuae a dextra laeuaque duos aetate minores maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. Postquam congressus primi sua uerba tulerunt, Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque auxilium foedusque refert et iura parentum, imperiumque peti totius Achaidos addit. sic ubi mandatam iuuit facundia causam, Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, nec dubie uires, quas haec habet insula, uestras ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua ciuibus opto urbs' ait; 'adueniens equidem modo gaudia cepi, cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuuentus obuia processit; multos tamen inde requiro, quos quondam uidi uestra prius urbe receptus.' Aeacus ingemuit tristique ita uoce locutus: 'flebile principium melior fortuna secuta est; hanc utinam possem uobis memorare sine illo! ordine nunc repetam, neu longa ambage morer uos, ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, et quota pars illi rerum periere mearum! dira lues ira populis Iunonis iniquae incidit exosae dictas a paelice terras. dum uisum mortale malum tantaeque latebat causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: exitium superabat opem, quae uicta iacebat. principio caelum spissa caligine terras pressit et ignauos inclusit nubibus aestus; dumque quater iunctis expleuit cornibus orbem Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, letiferis calidi spirarunt aestibus austri. constat et in fontis uitium uenisse lacusque, miliaque incultos serpentum multa per agros errasse atque suis fluuios temerasse uenenis. strage canum primo uolucrumque ouiumque boumque inque feris subiti deprensa potentia morbi. concidere infelix ualidos miratur arator inter opus tauros medioque recumbere sulco; lanigeris gregibus balatus dantibus aegros sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; acer equus quondam magnaeque in puluere famae degenerat palmas ueterumque oblitus honorum ad praesepe gemit leto moriturus inerti. non aper irasci meminit, non fidere cursu cerua nec armentis incurrere fortibus ursi. omnia languor habet: siluisque agrisque uiisque corpora foeda iacent, uitiantur odoribus aurae. mira loquar: non illa canes auidaeque uolucres, non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt adflatuque nocent et agunt contagia late. 'Peruenit ad miseros damno grauiore colonos pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. uiscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus; igni aspera lingua tumet, tepidisque arentia uentis ora patent, auraeque graues captantur hiatu. non stratum, non ulla pati uelamina possunt, nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit corpus humo gelidum, sed humus de corpore feruet. nec moderator adest, inque ipsos saeua medentes erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; quo propior quisque est seruitque fidelius aegro, in partem leti citius uenit, utque salutis spes abiit finemque uident in funere morbi, indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: utile enim nihil est. passim positoque pudore fontibus et fluuiis puteisque capacibus haerent, nec sitis est exstincta prius quam uita bibendo. inde graues multi nequeunt consurgere et ipsis inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; tantaque sunt miseris inuisi taedia lecti, prosiliunt aut, si prohibent consistere uires, corpora deuoluunt in humum fugiuntque penates quisque suos, sua cuique domus funesta uidetur, et quia causa latet, locus est in crimine; partim semianimes errare uiis, dum stare ualebant, adspiceres, flentes alios terraque iacentes lassaque uersantes supremo lumina motu; membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, ut uitam odissem et cuperem pars esse meorum? quo se cumque acies oculorum flexerat, illic uulgus erat stratum, ueluti cum putria motis poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. templa uides contra gradibus sublimia longis: Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, pro gnato genitor dum uerba precantia dicit, non exoratis animam finiuit in aris, inque manu turis pars inconsumpta reperta est! admoti quotiens templis, dum uota sacerdos concipit et fundit durum inter cornua uinum, haud exspectato ceciderunt uulnere tauri! ipse ego sacra Ioui pro me patriaque tribusque cum facerem natis, mugitus uictima diros edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. exta quoque aegra notas ueri monitusque deorum perdiderant: tristes penetrant ad uiscera morbi. ante sacros uidi proiecta cadauera postes, ante ipsas, quo mors foret inuidiosior, aras. pars animam laqueo claudunt mortisque timorem morte fugant ultroque uocant uenientia fata. corpora missa neci nullis de more feruntur funeribus (neque enim capiebant funera portae): aut inhumata premunt terras aut dantur in altos indotata rogos; et iam reuerentia nulla est, deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. qui lacriment, desunt, indefletaeque uagantur natorumque patrumque animae iuuenumque senumque, nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. Attonitus tanto miserarum turbine rerum, "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. "accipio sintque ista precor felicia mentis signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." forte fuit iuxta patulis rarissima ramis sacra Ioui quercus de semine Dodonaeo; hic nos frugilegas adspeximus agmine longo grande onus exiguo formicas ore gerentes rugosoque suum seruantes cortice callem; dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, "tu mihi da ciues et inania moenia supple!" intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus: pauido mihi membra timore horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; sperabam tamen atque animo mea uota fouebam. nox subit, et curis exercita corpora somnus occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse et ramis totidem totidemque animalia ramis ferre suis uisa est pariterque tremescere motu graniferumque agmen subiectis spargere in aruis; crescere desubito et maius maiusque uideri ac se tollere humo rectoque adsistere trunco et maciem numerumque pedum nigrumque colorem ponere et humanam membris inducere formam. somnus abit: damno uigilans mea uisa querorque in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens murmur erat, uocesque hominum exaudire uidebar iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni esse, uenit Telamon properus foribusque reclusis "speque fideque, pater", dixit "maiora uidebis: egredere!" egredior, qualesque in imagine somni uisus eram uidisse uiros, ex ordine tales adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. uota Ioui soluo populisque recentibus urbem partior et uacuos priscis cultoribus agros, Myrmidonasque uoco nec origine nomina fraudo. corpora uidisti; mores, quos ante gerebant, nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum quaesitique tenax et quod quaesita reseruet. hi te ad bella pares annis animisque sequentur, cum primum qui te feliciter attulit eurus' (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' Talibus atque aliis longum sermonibus illi inpleuere diem; lucis pars ultima mensae est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, flabat adhuc eurus redituraque uela tenebat: ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, ad regem Cephalus simul et Pallante creati conueniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. excipit Aeacides illos in limine Phocus; nam Telamon fraterque uiros ad bella legebant. Phocus in interius spatium pulchrosque recessus Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. pauca prius mediis sermonibus ille locutus 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; qua tamen e silua teneas hastile recisum, iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, fulua colore foret; si cornus, nodus inesset. unde sit, ignoro, sed non formosius isto uiderunt oculi telum iaculabile nostri.' excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum non regit, et reuolat nullo referente cruentum.' tum uero iuuenis Nereius omnia quaerit, cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, qua tulerit mercede; silet tactusque dolore coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum flere facit facietque diu, si uiuere nobis fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 'Procris erat, si forte magis peruenit ad aures Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, si faciem moresque uelis conferre duarum, dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; non ita dis uisum est, aut nunc quoque forsitan essem. alter agebatur post sacra iugalia mensis, cum me cornigeris tendentem retia ceruis uertice de summo semper florentis Hymetti lutea mane uidet pulsis Aurora tenebris inuitumque rapit. liceat mihi uera referre pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, quod teneat lucis, teneat confinia noctis, nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. sacra tori coitusque nouos thalamosque recentes primaque deserti referebam foedera lecti: mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; Procrin habe!" dixit, "quod si mea prouida mens est, non habuisse uoles." meque illi irata remisit. cum redeo mecumque deae memorata retracto, esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx non bene seruasset: facies aetasque iubebat credere adulterium, prohibebant credere mores; sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam sollicitare fidem; fauet huic Aurora timori inmutatque meam (uideor sensisse) figuram. Palladias ineo non cognoscendus Athenas ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: uix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. ut uidi, obstipui meditataque paene reliqui temptamenta fide; male me, quin uera faterer, continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. tristis erat (sed nulla tamen formosior illa esse potest tristi) desiderioque dolebat coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! quid referam, quotiens temptamina nostra pudici reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni seruor; ubicumque est, uni mea gaudia seruo." cui non ista fide satis experientia sano magna foret? non sum contentus et in mea pugno uulnera, dum census dare me pro nocte loquendo muneraque augendo tandem dubitare coegi. exclamo male uictor: "adest, mala, fictus adulter! uerus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." illa nihil; tacito tantummodo uicta pudore insidiosa malo cum coniuge limina fugit; offensaque mei genus omne perosa uirorum montibus errabat, studiis operata Dianae. tum mihi deserto uiolentior ignis ad ossa peruenit: orabam ueniam et peccasse fatebar et potuisse datis simili succumbere culpae me quoque muneribus, si munera tanta darentur. haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos; dat mihi praeterea, tamquam se parua dedisset dona, canem munus; quem cum sua traderet illi Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. muneris alterius quae sit fortuna, requiris? accipe mirandum: nouitate mouebere facti! 'Carmina Laiades non intellecta priorum soluerat ingeniis, et praecipitata iacebat inmemor ambagum uates obscura suarum: protinus Aoniis inmittitur altera Thebis [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] pestis, et exitio multi pecorumque suoque rurigenae pauere feram; uicina iuuentus uenimus et latos indagine cinximus agros. illa leui uelox superabat retia saltu summaque transibat postarum lina plagarum: copula detrahitur canibus, quas illa sequentes effugit et coetum non segnior alite ludit. poscor et ipse meum consensu Laelapa magno (muneris hoc nomen): iamdudum uincula pugnat exuere ipse sibi colloque morantia tendit. uix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, scire; pedum calidus uestigia puluis habebat, ipse oculis ereptus erat: non ocior illo hasta nec excussae contorto uerbere glandes nec Gortyniaco calamus leuis exit ab arcu. collis apex medii subiectis inminet aruis: tollor eo capioque noui spectacula cursus, quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso uulnere uisa fera est; nec limite callida recto in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: inminet hic sequiturque parem similisque tenenti non tenet et uanos exercet in aera morsus. ad iaculi uertebar opem; quod dextera librat dum mea, dum digitos amentis addere tempto, lumina deflexi. reuocataque rursus eodem rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo adspicio; fugere hoc, illud captare putares. scilicet inuictos ambo certamine cursus esse deus uoluit, si quis deus adfuit illis.' hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: illa prius referam. iuuat o meminisse beati temporis, Aeacide, quo primos rite per annos coniuge eram felix, felix erat illa marito. mutua cura duos et amor socialis habebat, nec Iouis illa meo thalamos praeferret amori, nec me quae caperet, non si Venus ipsa ueniret, ulla erat; aequales urebant pectora flammae. sole fere radiis feriente cacumina primis uenatum in siluas iuuenaliter ire solebam nec mecum famuli nec equi nec naribus acres ire canes nec lina sequi nodosa solebant: tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras et quae de gelidis exibat uallibus aura: aura petebatur medio mihi lenis in aestu, auram exspectabam, requies erat illa labori. "aura" (recordor enim), "uenias" cantare solebam, "meque iuues intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, releuare uelis, quibus urimur, aestus!" forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), blanditias plures et "tu mihi magna uoluptas" dicere sim solitus, "tu me reficisque fouesque, tu facis, ut siluas, ut amem loca sola: meoque spiritus iste tuus semper captatur ab ore." uocibus ambiguis deceptam praebuit aurem nescio quis nomenque aurae tam saepe uocatum esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. criminis extemplo ficti temerarius index Procrin adit linguaque refert audita susurra. credula res amor est: subito conlapsa dolore, ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta tempore se miseram, se fati dixit iniqui deque fide questa est et crimine concita uano, quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen et dolet infelix ueluti de paelice uera. saepe tamen dubitat speratque miserrima falli indiciique fidem negat et, nisi uiderit ipsa, damnatura sui non est delicta mariti. postera depulerant Aurorae lumina noctem: egredior siluamque peto uictorque per herbas "aura, ueni" dixi "nostroque medere labori!" et subito gemitus inter mea uerba uidebar nescio quos audisse; "ueni" tamen "optima!" dicens fronde leuem rursus strepitum faciente caduca sum ratus esse feram telumque uolatile misi: Procris erat medioque tenens in pectore uulnus "ei mihi" conclamat! uox est ubi cognita fidae coniugis, ad uocem praeceps amensque cucurri. semianimem et sparsas foedantem sanguine uestes et sua (me miserum!) de uulnere dona trahentem inuenio corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo scissaque a pectore ueste uulnera saeua ligo conorque inhibere cruorem neu me morte sua sceleratum deserat, oro. uiribus illa carens et iam moribunda coegit haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti perque deos supplex oro superosque meosque, per si quid merui de te bene perque manentem nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" dixit, et errorem tum denique nominis esse et sensi et docui. sed quid docuisse iuuabat? labitur, et paruae fugiunt cum sanguine uires, dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me infelicem animam nostroque exhalat in ore; sed uultu meliore mori secura uidetur.' Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce Aeacus ingreditur duplici cum prole nouoque milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis. µ08 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti ante exspectatum portus tenuere petitos. interea Minos Lelegeia litora uastat praetemptatque sui uires Mauortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in uertice canos crinis inhaerebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna, diuque inter utrumque uolat dubiis Victoria pennis. regia turris erat uocalibus addita muris, in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat spectare ex illa rigidi certamina Martis, iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras; nouerat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos, seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat; torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat uirgo iunctam cum uiribus artem; inposito calamo patulos sinuauerat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis; cum uero faciem dempto nudauerat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, uix sua, uix sanae uirgo Niseia compos mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena uocabat. impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen uirgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Cnosia mittere corpus castra uel aeratas hosti recludere portas, uel siquid Minos aliud uelit. utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum, in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est. sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset! me tamen accepta poterat deponere bellum obside: me comitem, me pacis pignus haberet. si quae te peperit, talis, pulcherrime regum, qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa. o ego ter felix, si pennis lapsa per auras Cnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, uellet emi, tantum patrias ne posceret arces! nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens!Æquamuis saepe utile uinci uictoris placidi fecit clementia multis. iusta gerit certe pro nato bella perempto: et causaque ualet causamque tuentibus armis. at, puto, uincemur; qui si manet exitus urbem, cur suus haec illi reseret mea moenia Mauors et non noster amor? melius sine caede moraque inpensaque sui poterit superare cruoris. non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, uulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te derigere inmitem non inscius audeat hastam? coepta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque inponere bello; uerum uelle parum est! aditus custodia seruat, claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum infelix timeo, solus mea uota moratur. di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto est deus: ignauis precibus Fortuna repugnat. altera iamdudum succensa cupidine tanto perdere gauderet, quodcumque obstaret amori. et cur ulla foret me fortior? ire per ignes et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno. illa mihi est auro pretiosior, illa beatam purpura me uotique mei factura potentem.' Talia dicenti curarum maxima nutrix nox interuenit, tenebrisque audacia creuit. prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda per medios hostes (meriti fiducia tanta est) peruenit ad regem; quem sic adfata pauentem est: 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriaeque meosque penates; praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris purpureum crinem nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra munera porrexit; Minos porrecta refugit turbatusque noui respondit imagine facti: 'di te summoueant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur! certe ego non patiar Iouis incunabula, Creten, qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.' Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus inposuit, classis retinacula solui iussit et aeratas impelli remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas nec praestare ducem sceleris sibi praemia uidit, consumptis precibus uiolentam transit in iram intendensque manus passis furibunda capillis 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti? quo fugis, inmitis, cuius uictoria nostrum et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te noster amor mouit, nec quod spes omnis in unum te mea congesta est? nam quo deserta reuertar? in patriam? superata iacet! sed finge manere: proditione mea clausa est mihi! patris ad ora? quem tibi donaui? ciues odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae terrarum, nobis ut Crete sola pateret. hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec Ioue tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est: generis falsa est ea fabula! uerus, [et ferus et captus nullius amore iuuencae] qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas, Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris, moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire. sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat! cur, qui uicisti crimine nostro, insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est, officium tibi sit! te uere coniuge digna est, quae toruum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures perueniunt mea dicta tuas, an inania uenti uerba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. me miseram! properare iubet! diuulsaque remis unda sonat, mecumque simul mea terra recedit. nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: insequar inuitum puppimque amplexa recuruam per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates faciente cupidine uires Cnosiacaeque haeret comes inuidiosa carinae. quam pater ut uidit (nam iam pendebat in aura et modo factus erat fuluis haliaeetus alis), ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco; illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse leuis, ne tangeret aequora, uisa est. pluma subit palmis: in auem mutata uocatur Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo. Vota Ioui Minos taurorum corpora centum soluit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, et spoliis decorata est regia fixis. creuerat obprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri nouitate biformis; destinat hunc Minos thalamo remouere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis ponit opus turbatque notas et lumina flexum ducit in errorem uariarum ambage uiarum. non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in aruis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi uenturas aspicit undas et nunc ad fontes, nunc ad mare uersus apertum incertas exercet aquas: ita Daedalus implet innumeras errore uias uixque ipse reuerti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. Quo postquam geminam tauri iuuenisque figuram clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita nouenis, utque ope uirginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inuenta relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam uela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit; desertae et multa querenti amplexus et opem Liber tulit, utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo: tenues uolat illa per auras dumque uolat, gemmae nitidos uertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis. Daedalus interea Creten longumque perosus exilium tactusque loci natalis amore clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac: omnia possideat, non possidet aera Minos.' dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque nouat. nam ponit in ordine pennas a minima coeptas, longam breuiore sequenti, ut cliuo creuisse putes: sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit auenis; tum lino medias et ceris alligat imas atque ita conpositas paruo curuamine flectit, ut ueras imitetur aues. puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas uaga mouerat aura, captabat plumas, flauam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris impediebat opus. postquam manus ultima coepto inposita est, geminas opifex librauit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura; instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras, Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis, unda grauet pennas, si celsior, ignis adurat: inter utrumque uola. nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe uiam!' pariter praecepta uolandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus; dedit oscula nato non iterum repetenda suo pennisque leuatus ante uolat comitique timet, uelut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, hortaturque sequi damnosasque erudit artes et mouet ipse suas et nati respicit alas. hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stiuaue innixus arator uidit et obstipuit, quique aethera carpere possent, credidit esse deos. et iam Iunonia laeua parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae) dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere uolatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus altius egit iter. rapidi uicinia solis mollit odoratas, pennarum uincula, ceras; tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo. at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit, 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?' 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis deuouitque suas artes corpusque sepulcro condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est, unica tunc uolucris nec uisa prioribus annis, factaque nuper auis longum tibi, Daedale, crimen. namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad praecepta capacis; ille etiam medio spinas in pisce notatas traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serrae repperit usum; primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo uinxit, ut aequali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem. Daedalus inuidit sacraque ex arce Mineruae praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum, quae fauet ingeniis, excepit Pallas auemque reddidit et medio uelauit in aere pennis, sed uigor ingenii quondam uelocis in alas inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit. non tamen haec alte uolucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos: propter humum uolitat ponitque in saepibus oua antiquique memor metuit sublimia casus. Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur; iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum: templa coronantur, bellatricemque Mineruam cum Ioue disque uocant aliis, quos sanguine uoto muneribusque datis et acerris turis honorant; sparserat Argolicas nomen uaga fama per urbes Theseos, et populi, quos diues Achaia cepit, huius opem magnis inplorauere periclis, huius opem Calydon, quamuis Meleagron haberet, sollicita supplex petiit prece: causa petendi sus erat, infestae famulus uindexque Dianae. Oenea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua uina Lyaeo, Palladios flauae latices libasse Mineruae; coeptus ab agricolis superos peruenit ad omnes ambitiosus honor: solas sine ture relictas praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. tangit et ira deos. 'at non inpune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae' inquit, et Olenios ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arua minores: sanguine et igne micant oculi, riget horrida ceruix, et setae similes rigidis hastilibus horrent: feruida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore uenit, frondes afflatibus ardent. is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi uota coloni et Cererem in spicis intercipit: area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes. sternuntur grauidi longo cum palmite fetus bacaque cum ramis semper frondentis oliuae. saeuit et in pecudes: non has pastorue canisue, non armenta truces possunt defendere tauri. diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una lecta manus iuuenum coiere cupidine laudis: Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus, et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus et uelox Idas, et iam non femina Caeneus, Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. nec Telamon aberat magnique creator Achillis cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao inpiger Eurytion et cursu inuictus Echion Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei: rasilis huic summam mordebat fibula uestem, crinis erat simplex, nodum conlectus in unum, ex umero pendens resonabat eburnea laeuo telorum custos, arcum quoque laeua tenebat; talis erat cultu, facies, quam dicere uere uirgineam in puero, puerilem in uirgine possis. hanc pariter uidit, pariter Calydonius heros optauit renuente deo flammasque latentes hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit 'ista uirum!' nec plura sinit tempusque pudorque dicere: maius opus magni certaminis urguet. Silua frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, incipit a plano deuexaque prospicit arua: quo postquam uenere uiri, pars retia tendunt, uincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum. concaua uallis erat, quo se demittere riui adsuerant pluuialis aquae; tenet ima lacunae lenta salix uluaeque leues iuncique palustres uiminaque et longa paruae sub harundine cannae: hinc aper excitus medios uiolentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem silua dat: exclamant iuuenes praetentaque forti tela tenent dextra lato uibrantia ferro. ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. cuspis Echionio primum contorta lacerto uana fuit truncoque dedit leue uulnus acerno; proxima, si nimiis mittentis uiribus usa non foret, in tergo uisa est haesura petito: longius it; auctor teli Pagasaeus Iason. 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque, da mihi, quod petitur, certo contingere telo!' qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine uulnere aper: ferrum Diana uolanti abstulerat iaculo; lignum sine acumine uenit. ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma, utque uolat moles adducto concita neruo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuuenes certo sic impete uulnificus sus fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit: socii rapuere iacentes; at non letiferos effugit Enaesimus ictus Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem uertere succiso liquerunt poplite nerui. forsitan et Pylius citra Troiana perisset tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem. dentibus ille ferox in querno stipite tritis inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. at gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, niue candidioribus ambo uectabantur equis, ambo uibrata per auras hastarum tremulo quatiebant spicula motu. uulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca peruia siluas. persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus. dum leuat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam inposuit neruo sinuatoque expulit arcu: fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas; nec tamen illa sui successu laetior ictus quam Meleagros erat: primus uidisse putatur et primus sociis uisum ostendisse cruorem et 'meritum' dixisse 'feres uirtutis honorem.' erubuere uiri seque exhortantur et addunt cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas 'discite, femineis quid tela uirilia praestent, o iuuenes, operique meo concedite!' dixit. 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, inuita tamen hunc perimet mea dextra Diana.' talia magniloquo tumidus memorauerat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis pronos suspensus in ictus: occupat audentem, quaque est uia proxima leto, summa ferus geminos derexit ad inguina dentes. concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo uiscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. ibat in aduersum proles Ixionis hostem Pirithous ualida quatiens uenabula dextra; cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit 'pars animae consiste meae! licet eminus esse fortibus: Ancaeo nocuit temeraria uirtus.' dixit et aerata torsit graue cuspide cornum; quo bene librato uotique potente futuro obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus. misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo uertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia coniectum tellure per ilia fixum est. at manus Oenidae uariat, missisque duabus hasta prior terra, medio stetit altera tergo. nec mora, dum saeuit, dum corpora uersat in orbem stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit, uulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque aduersos uenabula condit in armos. gaudia testantur socii clamore secundo uictricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant neque adhuc contingere tutum esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat. Ipse pede inposito caput exitiabile pressit atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,' dixit 'et in partem ueniat mea gloria tecum.' protinus exuuias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora. illi laetitiae est cum munere muneris auctor; inuidere alii, totoque erat agmine murmur. e quibus ingenti tendentes bracchia uoce 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,' Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi. non tulit et tumida frendens Mauortius ira 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris, facta minis quantum distent,' hausitque nefando pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque uolentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum. Dona deum templis nato uictore ferebat, cum uidet exstinctos fratres Althaea referri. quae plangore dato maestis clamoribus urbem inplet et auratis mutauit uestibus atras; at simul est auctor necis editus, excidit omnis luctus et a lacrimis in poenae uersus amorem est. Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores staminaque inpresso fatalia pollice nentes 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique, o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto excessere deae, flagrantem mater ab igne eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. ille diu fuerat penetralibus abditus imis seruatusque tuos, iuuenis, seruauerat annos. protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admouet ignes. tum conata quater flammis inponere ramum coepta quater tenuit: pugnat materque sororque, et diuersa trahunt unum duo nomina pectus. saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum feruens oculis dabat ira ruborem, et modo nescio quid similis crudele minanti uultus erat, modo quem misereri credere posses; cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor, inueniebantur lacrimae tamen, utque carina, quam uentus uentoque rapit contrarius aestus, uim geminam sentit paretque incerta duobus, Thestias haud aliter dubiis affectibus errat inque uices ponit positamque resuscitat iram. incipit esse tamen melior germana parente et consanguineas ut sanguine leniat umbras, inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis conualuit, 'rogus iste cremet mea uiscera' dixit, utque manu dira lignum fatale tenebat, ante sepulcrales infelix adstitit aras 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit 'Eumenides, sacris uultus aduertite uestros! ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus: per coaceruatos pereat domus inpia luctus! an felix Oeneus nato uictore fruetur, Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo. uos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas accipite inferias, uteri mala pignora nostri! ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri! deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor. ergo inpune feret uiuusque et uictor et ipso successu tumidus regnum Calydonis habebit, uos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam! mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores? o utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! uixisti munere nostro; nunc merito moriere tuo! cape praemia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, redde animam uel me fraternis adde sepulcris! et cupio et nequeo. quid agam? modo uulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. me miseram! male uincetis, sed uincite, fratres, dummodo, quae dedero uobis, solacia uosque ipsa sequar!' dixit dextraque auersa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes: aut dedit aut uisus gemitus est ipse dedisse stipes, ut inuitis conreptus ab ignibus arsit. Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri uiscera sentit ignibus ac magnos superat uirtute dolores. quod tamen ignauo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia uulnera dicit grandaeuumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori uocat ore supremo, forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque, inque leues abiit paulatim spiritus auras paulatim cana prunam uelante fauilla. Alta iacet Calydon: lugent iuuenesque senesque, uulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae; puluere canitiem genitor uultusque seniles foedat humi fusus spatiosumque increpat aeuum. nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per uiscera ferro. non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, tristia persequerer miserarum fata sororum. inmemores decoris liuentia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refouentque fouentque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. post cinerem cineres haustos ad pectora pressant adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt. quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adleuat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit uersasque per aera mittit. Interea Theseus sociati parte laboris functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces. clausit iter fecitque moras Achelous eunti imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis, Cecropide, nec te committe rapacibus undis: ferre trabes solidas obliquaque uoluere magno murmure saxa solent. uidi contermina ripae cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic profuit armentis nec equis uelocibus esse. multa quoque hic torrens niuibus de monte solutis corpora turbineo iuuenalia uertice mersit. tutior est requies, solito dum flumina currant limite, dum tenues capiat suus alueus undas.' adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque consilioque tuo' respondit; et usus utroque est. pumice multicauo nec leuibus atria tophis structa subit: molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae. iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum, hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. protinus adpositas nudae uestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen quod gerit illa, doce, quamquam non una uidetur!' Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum: quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit. quoque minus spretae factum mirere Dianae, naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuuencos mactassent rurisque deos ad sacra uocassent, inmemores nostri festas duxere choreas. intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis a siluis siluas et ab aruis arua reuelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta prouolui. fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resoluit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. ut tamen ipse uides, procul, en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen nauita dicit: huic ego uirgineum dilectae nomen ademi; quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae. excepi nantemque ferens "o proxima mundi regna uagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae, adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna da, Neptune, locum, uel sit locus ipsa licebit!" dum loquor, amplexa est artus noua terra natantes et grauis increuit mutatis insula membris.' Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos mouerat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.' obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex animo maturus et aeuo, sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quicquid superi uoluere, peractum est, quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro; ipse locum uidi; nam me Pelopeia Pittheus misit in arua suo quondam regnata parenti. haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae; Iuppiter huc specie mortali cumque parente uenit Atlantiades positis caducifer alis. mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae; tamen una recepit, parua quidem, stipulis et canna tecta palustri, sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuuenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere leuem nec iniqua mente ferendo; nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. ergo ubi caelicolae paruos tetigere penates summissoque humiles intrarunt uertice postes, membra senex posito iussit releuare sedili; cui superiniecit textum rude sedula Baucis inque foco tepidum cinerem dimouit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili multifidasque faces ramaliaque arida tecto detulit et minuit paruoque admouit aeno, quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca leuat ille bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno seruatoque diu resecat de tergore partem exiguam sectamque domat feruentibus undis. interea medias fallunt sermonibus horas concutiuntque torum de molli fluminis ulua inpositum lecto sponda pedibusque salignis. uestibus hunc uelant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant, sed et haec uilisque uetusque uestis erat, lecto non indignanda saligno. adcubuere dei. mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar: testa parem fecit; quae postquam subdita cliuum sustulit, aequatam mentae tersere uirentes. ponitur hic bicolor sincerae baca Mineruae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ouaque non acri leuiter uersata fauilla, omnia fictilibus. post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago pocula, qua caua sunt, flauentibus inlita ceris; parua mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur uina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis: hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae uitibus uuae, candidus in medio fauus est; super omnia uultus accessere boni nec iners pauperque uoluntas. 'Interea totiens haustum cratera repleri sponte sua per seque uident succrescere uina: attoniti nouitate pauent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et ueniam dapibus nullisque paratibus orant. unicus anser erat, minimae custodia uillae: quem dis hospitibus domini mactare parabant; ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est uisus ad ipsos confugisse deos: superi uetuere necari "di" que "sumus, meritasque luet uicinia poenas inpia" dixerunt; "uobis inmunibus huius esse mali dabitur; modo uestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul!" parent ambo baculisque leuati nituntur longo uestigia ponere cliuo. tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere, dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa uetus dominis etiam casa parua duobus uertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flauescunt aurataque tecta uidentur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. talia tum placido Saturnius edidit ore: "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: "esse sacerdotes delubraque uestra tueri poscimus, et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam busta meae uideam, neu sim tumulandus ab illa." uota fides sequitur: templi tutela fuere, donec uita data est; annis aeuoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon. iamque super geminos crescente cacumine uultus mutua, dum licuit, reddebant dicta "uale" que "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic incola de gemino uicinos corpore truncos. haec mihi non uani (neque erat, cur fallere uellent) narrauere senes; equidem pendentia uidi serta super ramos ponensque recentia dixi "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."' Desierat, cunctosque et res et mouerat auctor, Thesea praecipue; quem facta audire uolentem mira deum innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renouamine mansit; sunt, quibus in plures ius est transire figuras, ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu. nam modo te iuuenem, modo te uidere leonem, nunc uiolentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum; saepe lapis poteras, arbor quoque saepe uideri, interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata, iuris habet: pater huius erat, qui numina diuum sperneret et nullos aris adoleret odores; ille etiam Cereale nemus uiolasse securi dicitur et lucos ferro temerasse uetustos. stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus; uittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, uoti argumenta potentum. saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum silua sub hac, silua quantum fuit herba sub omni. non tamen idcirco ferrum Triopeius illa abstinuit famulosque iubet succidere sacrum robur, et ut iussos cunctari uidit, ab uno edidit haec rapta sceleratus uerba securi: "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit sit dea, iam tanget frondente cacumine terram." dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus, et pariter frondes, pariter pallescere glandes coepere ac longi pallorem ducere rami. cuius ut in trunco fecit manus inpia uulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi uictima taurus concidit, abrupta cruor e ceruice profundi. obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saeuamque inhibere bipennem: aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit Thessalus inque uirum conuertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, redditus e medio sonus est cum robore talis: "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum uaticinor moriens, nostri solacia leti." persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostrauit pondere siluam. 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque, omnes germanae, Cererem cum uestibus atris maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant. adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit grauidis oneratos messibus agros, moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem conpellat oreada dictis: "est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum uincat eam superetque meas certamine uires, neue uiae spatium te terreat, accipe currus, accipe, quos frenis alte moderere, dracones!" et dedit; illa dato subuecta per aera curru deuenit in Scythiam: rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla leuauit quaesitamque Famem lapidoso uidit in agro unguibus et raras uellentem dentibus herbas. hirtus erat crinis, caua lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari uiscera possent; ossa sub incuruis exstabant arida lumbis, uentris erat pro uentre locus; pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri. auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. 'Hanc procul ut uidit, (neque enim est accedere iuxta ausa) refert mandata deae paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo uenerat illuc, uisa tamen sensisse famem est, retroque dracones egit in Haemoniam uersis sublimis habenis. 'Dicta Fames Cereris, quamuis contraria semper illius est operi, peragit perque aera uento ad iussam delata domum est, et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis, seque uiro inspirat, faucesque et pectus et ora adflat et in uacuis spargit ieiunia uenis; functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta reuertitur antra. 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni, oraque uana mouet dentemque in dente fatigat, exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam deuorat auras; ut uero est expulsa quies, furit ardor edendi perque auidas fauces incensaque uiscera regnat. nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse, quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in aluum. utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque trabes cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque uoracior ipsa est: sic epulas omnes Erysicthonis ora profani accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. 'Iamque fame patrias altique uoragine uentris attenuarat opes, sed inattenuata manebat tum quoque dira fames, inplacataeque uigebat flamma gulae. tandem, demisso in uiscera censu, filia restabat, non illo digna parente. hanc quoque uendit inops: dominum generosa recusat et uicina suas tendens super aequora palmas "eripe me domino, qui raptae praemia nobis uirginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat; qui prece non spreta, quamuis modo uisa sequenti esset ero, formamque nouat uultumque uirilem induit et cultus piscem capientibus aptos. hanc dominus spectans "o qui pendentia paruo aera cibo celas, moderator harundinis," inquit "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: quae modo cum uili turbatis ueste capillis litore in hoc steterat (nam stantem in litore uidi), dic, ubi sit: neque enim uestigia longius exstant." illa dei munus bene cedere sensit et a se se quaeri gaudens his est resecuta rogantem: "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi, quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuuet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla." credidit et uerso dominus pede pressit harenam elususque abiit: illi sua reddita forma est. ast ubi habere suam transformia corpora sensit, saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo ceruus abibat praebebatque auido non iusta alimenta parenti. uis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam derantque graui noua pabula morbo, ipse suos artus lacerans diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat. 'Quid moror externis? etiam mihi nempe nouandi est corporis, o iuuenis, numero finita, potestas. nam modo, qui nunc sum, uideor, modo flector in anguem, armenti modo dux uires in cornua sumo, cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo frontis, ut ipse uides.' gemitus sunt uerba secuti. µ09 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines: 'triste petis munus. quis enim sua proelia uictus commemorare uelit? referam tamen ordine, nec tam turpe fuit uinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia uictor. nomine siqua suo fando peruenit ad aures Deïanira tuas, quondam pulcherrima uirgo multorumque fuit spes inuidiosa procorum. cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, "accipe me generum," dixi "Parthaone nate": dixit et Alcides. alii cessere duobus. ille Iouem socerum dare se, famamque laborum, et superata suae referebat iussa nouercae. contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi-- nondum erat ille deus--"dominum me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum. nec gener externis hospes tibi missus ab oris, sed popularis ero et rerum pars una tuarum. tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit, et omnis abest iussorum poena laborum. nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine uerus. matris adulterio patrem petis. elige, fictum esse Iouem malis, an te per dedecus ortum." talia dicentem iamdudum lumine toruo spectat, et accensae non fortiter imperat irae, uerbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua. dummodo pugnando superem, tu uince loquendo" congrediturque ferox. puduit modo magna locutum cedere: reieci uiridem de corpore uestem, bracchiaque opposui, tenuique a pectore uaras in statione manus et pugnae membra paraui. ille cauis hausto spargit me puluere palmis, inque uicem fuluae tactu flauescit harenae. et modo ceruicem, modo crura, modo ilia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit. me mea defendit grauitas frustraque petebar; haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta. digredimur paulum, rursusque ad bella coimus, inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus et digitos digitis et frontem fronte premebam. non aliter uidi fortes concurrere tauros, cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu expetitur coniunx: spectant armenta pauentque nescia, quem maneat tanti uictoria regni. ter sine profectu uoluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora; quarto excutit amplexus, adductaque bracchia soluit, inpulsumque manu--certum est mihi uera fateri-- protinus auertit, tergoque onerosus inhaesit. siqua fides,--neque enim ficta mihi gloria uoce quaeritur--inposito pressus mihi monte uidebar. uix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, uix solui duros a corpore nexus. instat anhelanti, prohibetque resumere uires, et ceruice mea potitur. tum denique tellus pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. inferior uirtute, meas deuertor ad artes, elaborque uiro longum formatus in anguem. qui postquam flexos sinuaui corpus in orbes, cumque fero moui linguam stridore bisulcam, risit, et inludens nostras Tirynthius artes "cunarum labor est angues superare mearum," dixit "et ut uincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? uulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino ceruix herede ualentior esset. hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui, domitamque reclusi. quid fore te credis, falsum qui uersus in anguem arma aliena moues, quem forma precaria celat?" dixerat, et summo digitorum uincula collo inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam euellere fauces. sic quoque deuicto restabat tertia tauri forma trucis. tauro mutatus membra rebello. induit ille toris a laeua parte lacertos, admissumque trahens sequitur, depressaque dura cornua figit humo, meque alta sternit harena. nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit, truncaque a fronte reuellit. naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt; diuesque meo Bona Copia cornu est.' Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praediuite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas. lux subit; et primo feriente cacumina sole discedunt iuuenes, neque enim dum flumina pacem et placidos habeant lapsus totaeque residant opperiuntur aquae. uultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis. Huic tamen ablati doluit iactura decoris, cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna aut superinposita celatur harundine damnum. at te, Nesse ferox, eiusdem uirginis ardor perdiderat uolucri traiectum terga sagitta. namque noua repetens patrios cum coniuge muros uenerat Eueni rapidas Ioue natus ad undas. uberior solito, nimbis hiemalibus auctus, uerticibusque frequens erat atque inperuius amnis. intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque ualens scitusque uadorum, 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa haec,' ait 'Alcide. tu uiribus utere nando!' pallentemque metu, fluuiumque ipsumque timentem tradidit Aonius pauidam Calydonida Nesso. mox, ut erat, pharetraque grauis spolioque leonis-- nam clauam et curuos trans ripam miserat arcus-- 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum. iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, coniugis agnouit uocem Nessoque paranti fallere depositum 'quo te fiducia' clamat 'uana pedum, uiolente, rapit? tibi, Nesse biformis, dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras. si te nulla mei reuerentia mouit, at orbes concubitus uetitos poterant inhibere paterni. haud tamen effugies, quamuis ope fidis equina; uulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta re probat, et missa fugientia terga sagitta traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum. quod simul euulsum est, sanguis per utrumque foramen emicuit mixtus Lernaei tabe ueneni. excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur inulti' secum ait, et calido uelamina tincta cruore dat munus raptae uelut inritamen amoris. Longa fuit medii mora temporis, actaque magni Herculis inplerant terras odiumque nouercae. uictor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat uota Ioui, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae ueris addere falsa gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit, Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. credit amans, uenerisque nouae perterrita fama indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis. quae quoniam adueniet, properandum aliquidque nouandum est, dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros. conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne? excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem? quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?' in cursus animus uarios abit. omnibus illis praetulit inbutam Nesseo sanguine uestem mittere, quae uires defecto reddat amori, ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque miserrima uerbis, dona det illa uiro, mandat. capit inscius heros, induiturque umeris Lernaeae uirus echidnae. Tura dabat primis et uerba precantia flammis, uinaque marmoreas patera fundebat in aras: incaluit uis illa mali, resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus. dum potuit, solita gemitum uirtute repressit. uicta malis postquam est patientia, reppulit aras, inpleuitque suis nemorosam uocibus Oeten. nec mora, letiferam conatur scindere uestem: qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata reuelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa. ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente ueneno. nec modus est, sorbent auidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nerui, caecaque medullis tabe liquefactis tollens ad sidera palmas 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris: pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto, corque ferum satia. uel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram inuisamque animam natamque laboribus aufer. mors mihi munus erit; decet haec dare dona nouercam. ergo ego foedantem peregrino templa cruore Busirin domui? saeuoque alimenta parentis Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, mouit? uosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri? uestrum opus Elis habet, uestrum Stymphalides undae, Partheniumque nemus? uestra uirtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro, pomaque ab insomni concustodita dracone? nec mihi centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae uastator aper? nec profuit hydrae crescere per damnum geminasque resumere uires? quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues plenaque corporibus laceris praesepia uidi, uisaque deieci, dominumque ipsosque peremi? his elisa iacet moles Nemeaea lacertis: hac caelum ceruice tuli. defessa iubendo est saeua Iouis coniunx: ego sum indefessus agendo. sed noua pestis adest, cui nec uirtute resisti nec telis armisque potest. pulmonibus errat ignis edax imis, perque omnes pascitur artus. at ualet Eurystheus! et sunt, qui credere possint esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten haud aliter graditur, quam si uenabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere uestes sternentemque trabes irascentemque uideres montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cauata aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti? tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pauetque pallidus, et timide uerba excusantia dicit. dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides, et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas. ille per aërias pendens induruit auras: utque ferunt imbres gelidis concrescere uentis, inde niues fieri, niuibus quoque molle rotatis astringi et spissa glomerari grandine corpus, sic illum ualidis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem in rigidos uersum silices prior edidit aetas. nunc quoque in Euboico scopulus breuis eminet alto gurgite et humanae seruat uestigia formae, quem, quasi sensurum, nautae calcare uerentur, appellantque Lichan. at tu, Iouis inclita proles, arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis arcum pharetramque capacem regnaque uisuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro subdita. dumque auidis comprenditur ignibus agger, congeriem siluae Nemeaeo uellere summam sternis, et inposita clauae ceruice recumbis, haud alio uultu, quam si conuiua iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis. Iamque ualens et in omne latus diffusa sonabat, securosque artus contemptoremque petebat flamma suum. timuere dei pro uindice terrae. quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste uoluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, quod memoris populi dicor rectorque paterque et mea progenies uestro quoque tuta fauore est. nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis, obligor ipse tamen. sed enim nec pectora uano fida metu paueant. Oetaeas spernite flammas! omnia qui uicit, uincet, quos cernitis, ignes; nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers atque inmune necis, nullaque domabile flamma. idque ego defunctum terra caelestibus oris accipiam, cunctisque meum laetabile factum dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis forte deo doliturus erit, data praemia nolet, sed meruisse dari sciet, inuitusque probabit.' adsensere dei. coniunx quoque regia uisa est cetera non duro, duro tamen ultima uultu dicta tulisse Iouis, seque indoluisse notatam. interea quodcumque fuit populabile flammae, Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Iouis uestigia seruat. utque nouus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet, squamaque nitere recenti, sic ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore uiget, maiorque uideri coepit et augusta fieri grauitate uerendus. quem pater omnipotens inter caua nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris. Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras soluerat Eurystheus, odiumque in prole paternum exercebat atrox. at longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuiue suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus, inpleratque uterum generoso semine; cui sic incipit Alcmene: 'faueant tibi numina saltem, conripiantque moras tum cum matura uocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat grauitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iouem. nec iam tolerare labores ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno Lucinam Nixosque pares clamore uocabam. illa quidem uenit, sed praecorrupta, meumque quae donare caput Iunoni uellet iniquae. utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara, dextroque a poplite laeuum pressa genu et digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus. tacita quoque carmina uoce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. nitor, et ingrato facio conuicia demens uana Ioui, cupioque mori, moturaque duros uerba queror silices. matres Cadmeïdes adsunt, uotaque suscipiunt, exhortanturque dolentem. una ministrarum, media de plebe, Galanthis, flaua comas, aderat, faciendis strenua iussis, officiis dilecta suis. ea sensit iniqua nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat saepe fores, diuam residentem uidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et "quaecumque es," ait "dominae gratare. leuata est Argolis Alcmene, potiturque puerpera uoto." exsiluit, iunctasque manus pauefacta remisit diua potens uteri: uinclis leuor ipsa remissis. numine decepto risisse Galanthida fama est. ridentem prensamque ipsis dea saeua capillis traxit, et e terra corpus releuare uolentem arcuit, inque pedes mutauit bracchia primos. strenuitas antiqua manet; nec terga colorem amisere suum: forma est diuersa priori. quae quia mendaci parientem iuuerat ore, ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.' Dixit, et admonitu ueteris commota ministrae ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem: 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro rapta mouet facies. quid si tibi mira sororis fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri-- me pater ex alia genuit--notissima forma Oechalidum, Dryope. quam uirginitate carentem uimque dei passam Delphos Delonque tenentis excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. est lacus, adcliuis deuexo margine formam litoris efficiens, summum myrteta coronant. uenerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas, inque sinu puerum, qui nondum impleuerat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. haut procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos. carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura uidebar-- namque aderam--uidi guttas e flore cruentas decidere et tremulo ramos horrore moueri. scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat uersos, seruato nomine, uultus. 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro ire et adoratis uellet discedere nymphis, haeserunt radice pedes. conuellere pugnat, nec quicquam, nisi summa mouet. subcrescit ab imo, totaque paulatim lentus premit inguina cortex. ut uidit, conata manu laniare capillos, fronde manum impleuit: frondes caput omne tenebant. at puer Amphissos (namque hoc auus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor. spectatrix aderam fati crudelis, opemque non poteram tibi ferre, soror, quantumque ualebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar, et, fateor, uolui sub eodem cortice condi. 'Ecce uir Andraemon genitorque miserrimus adsunt, et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis ostendi loton. tepido dant oscula ligno, adfusique suae radicibus arboris haerent. nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat cara soror: lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant uocis iter, tales effundit in aëra questus: "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro non meruisse nefas. patior sine crimine poenam. uiximus innocuae. si mentior, arida perdam quas habeo frondes, et caesa securibus urar. hunc tamen infantem maternis demite ramis, et date nutrici, nostraque sub arbore saepe lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat. cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.' stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse dearum. care uale coniunx, et tu, germana, paterque! qui, siqua est pietas, ab acutae uulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras. et quoniam mihi fas ad uos incumbere non est, erigite huc artus, et ad oscula nostra uenite, dum tangi possum, paruumque attollite natum! plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis colla liber serpit, summoque cacumine condor. ex oculis remouete manus. sine munere uestro contegat inductus morientia lumina cortex!" desierant simul ora loqui, simul esse. diuque corpore mutato rami caluere recentes.' Dumque refert Iole factum mirabile, dumque Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem res noua tristitiam. nam limine constitit alto paene puer dubiaque tegens lanugine malas, ora reformatus primos Iolaus in annos. hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, uicta uiri precibus. quae cum iurare pararet, dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae bella mouent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Ioue uinci haud poterit, fientque pares in uulnere fratres, subductaque suos manes tellure uidebit uiuus adhuc uates; ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem attonitusque malis, exul mentisque domusque, uultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis. tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Ioue Calliroe natis infantibus annos addat, neue necem sinat esse ultoris inultam. Iuppiter his motus priuignae dona nurusque praecipiet, facietque uiros inpubibus annis.' Haec ubi faticano uenturi praescia dixit ore Themis, uario superi sermone fremebant, et, cur non aliis eadem dare dona liceret, murmur erat. queritur ueteres Pallantias annos coniugis esse sui, queritur canescere mitis Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aeuum poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri tangit, et Anchisae renouare paciscitur annos. cui studeat, deus omnis habet; crescitque fauore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora soluit, et 'o! nostri siqua est reuerentia,' dixit 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse uidetur, fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit. fatis iuuenescere debent Calliroe geniti, non ambitione nec armis. uos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, me quoque fata regunt. quae si mutare ualerem, nec nostrum seri curuarent Aeacon anni, perpetuumque aeui florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectae pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.' Dicta Iouis mouere deos; nec sustinet ullus, cum uideat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aeui, terruerat magnas ipso quoque nomine gentes; tunc erat inualidus, Deïonidenque iuuentae robore Miletum Phoeboque parente superbum pertimuit, credensque suis insurgere regnis, haut tamen est patriis arcere penatibus ausus. sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra moenia constituis positoris habentia nomen. hic tibi, dum sequitur patriae curuamina ripae, filia Maeandri totiens redeuntis eodem cognita Cyanee, praestanti corpora forma, Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae, Byblis Apollinei correpta cupidine fratris; non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. illa quidem primo nullos intellegit ignes, nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo; mendacique diu pietatis fallitur umbra. paulatim declinat amor, uisuraque fratrem culta uenit, nimiumque cupit formosa uideri et siqua est illic formosior, inuidet illi. sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo igne facit uotum, uerumtamen aestuat intus. iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit, Byblida iam mauult, quam se uocet ille sororem. Spes tamen obscenas animo demittere non est ausa suo uigilans; placida resoluta quiete saepe uidet quod amat: uisa est quoque iungere fratri corpus et erubuit, quamuis sopita iacebat. somnus abit; silet illa diu repetitque quietis ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: 'me miseram! tacitae quid uult sibi noctis imago? quam nolim rata sit! cur haec ego somnia uidi? ille quidem est oculis quamuis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat. uerum nocet esse sororem. dummodo tale nihil uigilans committere temptem, saepe licet simili redeat sub imagine somnus! testis abest somno, nec abest imitata uoluptas. pro Venus et tenera uolucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido contigit! ut iacui totis resoluta medullis! ut meminisse iuuat! quamuis breuis illa uoluptas noxque fuit praeceps et coeptis inuida nostris. 'O ego, si liceat mutato nomine iungi, quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! omnia, di facerent, essent communia nobis, praeter auos: tu me uellem generosior esses! nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem; at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes, nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum. quid mihi significant ergo mea uisa? quod autem somnia pondus habent? an habent et somnia pondus? di melius! di nempe suas habuere sorores. sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus exigere humanos diuersaque foedera tempto? aut nostro uetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua componar, positaeque det oscula frater. et tamen arbitrium quaerit res ista duorum! finge placere mihi: scelus esse uidebitur illi. 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum! unde sed hos noui? cur haec exempla paraui? quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur! si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori. ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri? coget amor, potero! uel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignes.' Hoc placet, haec dubiam uicit sententia mentem. in latus erigitur cubitoque innixa sinistro 'uiderit: insanos' inquit 'fateamur amores! ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?' et meditata manu componit uerba trementi. dextra tenet ferrum, uacuam tenet altera ceram. incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas, et notat et delet, mutat culpatque probatque inque uicem sumptas ponit positasque resumit. quid uelit ignorat; quicquid factura uidetur, displicet. in uultu est audacia mixta pudori. scripta 'soror' fuerat; uisum est delere sororem uerbaque correctis incidere talia ceris: 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen, et si quid cupiam quaeris, sine nomine uellem posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis ante forem, quam spes uotorum certa fuisset. 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et uultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent. ipsa tamen, quamuis animo graue uulnus habebam, quamuis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnauique diu uiolenta Cupidinis arma effugere infelix, et plus, quam ferre puellam posse putes, ego dura tuli. superata fateri cogor, opemque tuam timidis exposcere uotis. tu seruare potes, tu perdere solus amantem: elige, utrum facias. non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse expetit et uinclo tecum propiore ligari. iura senes norint, et quid liceatque nefasque fasque sit, inquirant, legumque examina seruent. conueniens Venus est annis temeraria nostris. quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere credimus, et sequimur magnorum exempla deorum. nec nos aut durus pater aut reuerentia famae aut timor impediet: tantum sit causa timendi, dulcia fraterno sub nomina furta tegemus. est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus, et iungimus oscula coram. quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem, et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, neue merere meo subscribi causa sepulchro.' Talia nequiquam perarantem plena reliquit cera manum, summusque in margine uersus adhaesit. protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor): deque suis unum famulis pudibunda uocauit, et pauidum blandita 'fer has, fidissime, nostro' dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.' cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. omine turbata est, misit tamen. apta minister tempora nactus adit traditque latentia uerba. attonitus subita iuuenis Maeandrius ira proicit acceptas lecta sibi parte tabellas, uixque manus retinens trepidantis ab ore ministri, 'dum licet, o uetitae scelerate libidinis auctor, effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.' ille fugit pauidus, dominaeque ferocia Cauni dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa, et pauet obsessum glaciali frigore corpus. mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque uix tales icto dedit aëre uoces: 'et merito! quid enim temeraria uulneris huius indicium feci? quid, quae celanda fuerunt, tam cito commisi properatis uerba tabellis? ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem, parte aliqua ueli, qualis foret aura, notare debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc non exploratis inpleui lintea uentis. auferor in scopulos igitur, subuersaque toto obruor oceano, neque habent mea uela recursus. 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas? nonne uel illa dies fuerat, uel tota uoluntas, sed potius mutanda dies? deus ipse monebat signaque certa dabat, si non male sana fuissem. et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram, praesensque meos aperire furores. uidisset lacrimas, uultum uidisset amantis; plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. inuito potui circumdare bracchia collo, et, si reicerer, potui moritura uideri amplectique pedes, adfusaque poscere uitam. omnia fecissem, quorum si singula duram flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: non adiit apte, nec legit idonea, credo, tempora, nec petiit horamque animumque uacantem. 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumue in pectore ferrum aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae. uincetur! repetendus erit, nec taedia coepti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. nam primum, si facta mihi reuocare liceret, non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. quippe nec ille potest, ut iam mea uota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum. et, quia desierim, leuiter uoluisse uidebor, aut etiam temptasse illum insidiisque petisse, uel certe non hoc, qui plurimus urget et urit pectora nostra, deo, sed uicta libidine credar; denique iam nequeo nil commisisse nefandum. et scripsi et petii: reserata est nostra uoluntas; ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. quod superest, multum est in uota, in crimina paruum.' dixit, et (incertae tanta est discordia mentis), cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque exit et infelix committit saepe repelli. mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque, inque peregrina ponit noua moenia terra. Tum uero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum uero a pectore uestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos; iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur spem ueneris, siquidem patriam inuisosque penates deserit, et profugi sequitur uestigia fratris. utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides uidere nurus. quibus illa relictis Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat. deficiunt siluae, cum tu lassata sequendo concidis, et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas. saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis tollere conantur, saepe, ut medeatur amori, praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti. muta iacet, uiridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina riuo. naidas his uenam, quae numquam arescere posset, subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant? protinus, ut secto piceae de cortice guttae, utue tenax grauida manat tellure bitumen; utue sub aduentu spirantis lene fauoni sole remollescit quae frigore constitit unda; sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis uertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat. Fama noui centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe uirum, nec census in illo nobilitate sua maior, sed uita fidesque inculpata fuit. grauidae qui coniugis aures uocibus his monuit, cum iam prope partus adesset. 'quae uoueam, duo sunt: minimo ut releuere dolore, utque marem parias. onerosior altera sors est, et uires fortuna negat. quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu,-- inuitus mando; pietas, ignosce!--necetur.' dixerat, et lacrimis uultum lauere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. sed tamen usque suum uanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo uix erat illa grauem maturo pondere uentrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut uisa est. inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flauentibus auro et regale decus; cum qua latrator Anubis, sanctaque Bubastis, uariusque coloribus Apis, quique premit uocem digitoque silentia suadet; sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris, plenaque somniferis serpens peregrina uenenis. tum uelut excussam somno et manifesta uidentem sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum, pone graues curas, mandataque falle mariti. nec dubita, cum te partu Lucina leuarit, tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque exorata fero; nec te coluisse quereris ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit. laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua uisa, precatur. Ut dolor increuit, seque ipsum pondus in auras expulit, et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita. fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. uota pater soluit, nomenque inponit auitum: Iphis auus fuerat. gauisa est nomine mater, quod commune foret, nec quemquam falleret illo. inde incepta pia mendacia fraude latebant. cultus erat pueri; facies, quam siue puellae, siue dares puero, fuerat formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus: cum pater, Iphi, tibi flauam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit uirgo, Dictaeo nata Teleste. par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum uulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque exspectat tempora taedae, quamque uirum putat esse, uirum fore credit Ianthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget hoc ipsum flammas, ardetque in uirgine uirgo, uixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit 'cognita quam nulli, quam prodigiosa nouaeque cura tenet Veneris? si di mihi parcere uellent, parcere debuerant; si non, et perdere uellent, naturale malum saltem et de more dedissent. nec uaccam uaccae, nec equas amor urit equarum: urit oues aries, sequitur sua femina ceruum. sic et aues coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est. uellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem. meus est furiosior illo, si uerum profitemur, amor. tamen illa secuta est spem Veneris; tamen illa dolis et imagine uaccae passa bouem est, et erat, qui deciperetur, adulter. huc licet ex toto sollertia confluat orbe, ipse licet reuolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? num me puerum de uirgine doctis artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? quid sis nata, uide, nisi te quoque decipis ipsam, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem. hanc tibi res adimit. non te custodia caro arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti, nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. nunc quoque uotorum nulla est pars uana meorum, dique mihi faciles, quicquid ualuere, dederunt; quodque ego, uult genitor, uult ipsa, socerque futurus. at non uult natura, potentior omnibus istis, quae mihi sola nocet. uenit ecce optabile tempus, luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe-- nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, uenitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?' pressit ab his uocem. nec lenius altera uirgo aestuat, utque celer uenias, Hymenaee, precatur. quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe uisaque causatur. sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae institerant, unusque dies restabat. at illa crinalem capiti uittam nataeque sibique detrahit, et passis aram complexa capillis 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arua Pharonque quae colis, et septem digestum in cornua Nilum: fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori! te, dea, te quondam tuaque haec insignia uidi cunctaque cognoui, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notaui. quod uidet haec lucem, quod non ego punior, ecce consilium munusque tuum est. miserere duarum, auxilioque iuua!' lacrimae sunt uerba secutae. uisa dea est mouisse suas (et mouerat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. non secura quidem, fausto tamen omine laeta mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et uires augentur, et acrior ipse est uultus, et incomptis breuior mensura capillis, plusque uigoris adest, habuit quam femina. nam quae femina nuper eras, puer es! date munera templis, nec timida gaudete fide! dant munera templis, addunt et titulum: titulus breue carmen habebat: DONA PUER SOVLIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conueniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe. µ10 Inde per inmensum croceo uelatus amictu aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras tendit et Orphea nequiquam uoce uocatur. adfuit ille quidem, sed nec sollemnia uerba nec laetos uultus nec felix attulit omen. fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque inuenit motibus ignes. exitus auspicio grauior: nam nupta per herbas dum noua naiadum turba comitata uagatur, occidit in talum serpentis dente recepto. quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras defleuit uates, ne non temptaret et umbras, ad Styga Taenaria est ausus descendere porta perque leues populos simulacraque functa sepulcro Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem umbrarum dominum pulsisque ad carmina neruis sic ait: 'o positi sub terra numina mundi, in quem reccidimus, quicquid mortale creamur, si licet et falsi positis ambagibus oris uera loqui sinitis, non huc, ut opaca uiderem Tartara, descendi, nec uti uillosa colubris terna Medusaei uincirem guttura monstri: causa uiae est coniunx, in quam calcata uenenum uipera diffudit crescentesque abstulit annos. posse pati uolui nec me temptasse negabo: uicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est; an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse, famaque si ueteris non est mentita rapinae, uos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris, per Chaos hoc ingens uastique silentia regni, Eurydices, oro, properata retexite fata. omnia debemur uobis, paulumque morati serius aut citius sedem properamus ad unam. tendimus huc omnes, haec est domus ultima, uosque humani generis longissima regna tenetis. haec quoque, cum iustos matura peregerit annos, iuris erit uestri: pro munere poscimus usum; quodsi fata negant ueniam pro coniuge, certum est nolle redire mihi: leto gaudete duorum.' Talia dicentem neruosque ad uerba mouentem exsangues flebant animae; nec Tantalus undam captauit refugam, stupuitque Ixionis orbis, nec carpsere iecur uolucres, urnisque uacarunt Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo. tunc primum lacrimis uictarum carmine fama est Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx sustinet oranti nec, qui regit ima, negare, Eurydicenque uocant: umbras erat illa recentes inter et incessit passu de uulnere tardo. hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, ne flectat retro sua lumina, donec Auernas exierit ualles; aut inrita dona futura. carpitur adcliuis per muta silentia trames, arduus, obscurus, caligine densus opaca, nec procul afuerunt telluris margine summae: hic, ne deficeret, metuens auidusque uidendi flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est, bracchiaque intendens prendique et prendere certans nil nisi cedentes infelix arripit auras. iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?) supremumque 'uale,' quod iam uix auribus ille acciperet, dixit reuolutaque rursus eodem est. Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus, quam tria qui timidus, medio portante catenas, colla canis uidit, quem non pauor ante reliquit, quam natura prior saxo per corpus oborto, quique in se crimen traxit uoluitque uideri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide. orantem frustraque iterum transire uolentem portitor arcuerat: septem tamen ille diebus squalidus in ripa Cereris sine munere sedit; cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere. esse deos Erebi crudeles questus, in altam se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum. Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus femineam Venerem, seu quod male cesserat illi, siue fidem dederat; multas tamen ardor habebat iungere se uati, multae doluere repulsae. ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem in teneros transferre mares citraque iuuentam aetatis breue uer et primos carpere flores. Collis erat collemque super planissima campi area, quam uiridem faciebant graminis herbae: umbra loco deerat; qua postquam parte resedit dis genitus uates et fila sonantia mouit, umbra loco uenit: non Chaonis afuit arbor, non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curuataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus inpar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque uirens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus. uos quoque, flexipedes hederae, uenistis et una pampineae uites et amictae uitibus ulmi ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, uictoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque uertice pinus, grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis exuit hac hominem truncoque induruit illo. Adfuit huic turbae metas imitata cupressus, nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo, qui citharam neruis et neruis temperat arcum. namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arua ingens ceruus erat, lateque patentibus altas ipse suo capiti praebebat cornibus umbras. cornua fulgebant auro, demissaque in armos pendebant tereti gemmata monilia collo. bulla super frontem paruis argentea loris uincta mouebatur; parilesque ex aere nitebant auribus e geminis circum caua tempora bacae; isque metu uacuus naturalique pauore deposito celebrare domos mulcendaque colla quamlibet ignotis manibus praebere solebat. sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis, gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula ceruum ad noua, tu liquidi ducebas fontis ad undam, tu modo texebas uarios per cornua flores, nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc mollia purpureis frenabas ora capistris. Aestus erat mediusque dies, solisque uapore concaua litorei feruebant bracchia Cancri: fessus in herbosa posuit sua corpora terra ceruus et arborea frigus ducebat ab umbra. hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto fixit et, ut saeuo morientem uulnere uidit, uelle mori statuit. quae non solacia Phoebus dixit et, ut leuiter pro materiaque doleret, admonuit! gemit ille tamen munusque supremum hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni. iamque per inmensos egesto sanguine fletus in uiridem uerti coeperunt membra colorem, et, modo qui niuea pendebant fronte capilli, horrida caesaries fieri sumptoque rigore sidereum gracili spectare cacumine caelum. ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit. Tale nemus uates attraxerat inque ferarum concilio, medius turbae, uolucrumque sedebat. ut satis inpulsas temptauit pollice chordas et sensit uarios, quamuis diuersa sonarent, concordare modos, hoc uocem carmine mouit: 'ab Ioue, Musa parens, (cedunt Iouis omnia regno) carmina nostra moue! Iouis est mihi saepe potestas dicta prius: cecini plectro grauiore Gigantas sparsaque Phlegraeis uictricia fulmina campis. nunc opus est leuiore lyra, puerosque canamus dilectos superis inconcessisque puellas ignibus attonitas meruisse libidine poenam. 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore arsit, et inuentum est aliquid, quod Iuppiter esse, quam quod erat, mallet. nulla tamen alite uerti dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre. nec mora, percusso mendacibus aere pennis abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet inuitaque Ioui nectar Iunone ministrat. 'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus, tristia si spatium ponendi fata dedissent. qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit uer hiemem, Piscique Aries succedit aquoso, tu totiens oreris uiridique in caespite flores. te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe in medio positi caruerunt praeside Delphi, dum deus Eurotan inmunitamque frequentat Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae: inmemor ipse sui non retia ferre recusat, non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui ire comes, longaque alit adsuetudine flammas. iamque fere medius Titan uenientis et actae noctis erat spatioque pari distabat utrimque, corpora ueste leuant et suco pinguis oliui splendescunt latique ineunt certamina disci. quem prius aerias libratum Phoebus in auras misit et oppositas disiecit pondere nubes; reccidit in solidam longo post tempore terram pondus et exhibuit iunctam cum uiribus artem. protinus inprudens actusque cupidine lusus tollere Taenarides orbem properabat, at illum dura repercusso subiecit uerbere tellus in uultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refouet, modo tristia uulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis. nil prosunt artes: erat inmedicabile uulnus. ut, siquis uiolas rigidumue papauer in horto liliaque infringat fuluis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa uietum nec se sustineant spectentque cacumine terram: sic uultus moriens iacet et defecta uigore ipsa sibi est oneri ceruix umeroque recumbit. "laberis, Oebalide, prima fraudate iuuenta," Phoebus ait "uideoque tuum, mea crimina, uulnus. tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor. quae mea culpa tamen, nisi si lusisse uocari culpa potest, nisi culpa potest et amasse uocari? atque utinam tecumque mori uitamque liceret reddere! quod quoniam fatali lege tenemur, semper eris mecum memorique haerebis in ore. te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt, flosque nouus scripto gemitus imitabere nostros. tempus et illud erit, quo se fortissimus heros addat in hunc florem folioque legatur eodem." talia dum uero memorantur Apollinis ore, ecce cruor, qui fusus humo signauerat herbas, desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro flos oritur formamque capit, quam lilia, si non purpureus color his, argenteus esset in illis. non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris): ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est. nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque durat in hoc aeui, celebrandaque more priorum annua praelata redeunt Hyacinthia pompa. 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis, an genuisse uelit Propoetidas, abnuat aeque atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae. ante fores horum stabat Iouis Hospitis ara; ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam aduena uidisset, mactatos crederet illic lactantes uitulos Amathusiacasque bidentes: hospes erat caesus! sacris offensa nefandis ipsa suas urbes Ophiusiaque arua parabat deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes peccauere meae? quod" dixit "crimen in illis? exilio poenam potius gens inpia pendat uel nece uel siquid medium est mortisque fugaeque. idque quid esse potest, nisi uersae poena figurae?" dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua uultum flexit et admonita est haec illis posse relinqui grandiaque in toruos transformat membra iuuencos. 'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae esse negare deam; pro quo sua numinis ira corpora cum fama primae uulgasse feruntur, utque pudor cessit, sanguisque induruit oris, in rigidum paruo silicem discrimine uersae. 'Quas quia Pygmalion aeuum per crimen agentis uiderat, offensus uitiis, quae plurima menti femineae natura dedit, sine coniuge caelebs uiuebat thalamique diu consorte carebat. interea niueum mira feliciter arte sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci nulla potest, operisque sui concepit amorem. uirginis est uerae facies, quam uiuere credas, et, si non obstet reuerentia, uelle moueri: ars adeo latet arte sua. miratur et haurit pectore Pygmalion simulati corporis ignes. saepe manus operi temptantes admouet, an sit corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur. oscula dat reddique putat loquiturque tenetque et credit tactis digitos insidere membris et metuit, pressos ueniat ne liuor in artus, et modo blanditias adhibet, modo grata puellis munera fert illi conchas teretesque lapillos et paruas uolucres et flores mille colorum liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas Heliadum lacrimas; ornat quoque uestibus artus, dat digitis gemmas, dat longa monilia collo, aure leues bacae, redimicula pectore pendent: cuncta decent; nec nuda minus formosa uidetur. conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis adpellatque tori sociam adclinataque colla mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit. 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro uenerat, et pandis inductae cornibus aurum conciderant ictae niuea ceruice iuuencae, turaque fumabant, cum munere functus ad aras constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis, sit coniunx, opto," non ausus "eburnea uirgo" dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae." sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis, uota quid illa uelint et, amici numinis omen, flamma ter accensa est apicemque per aera duxit. ut rediit, simulacra suae petit ille puellae incumbensque toro dedit oscula: uisa tepere est; admouet os iterum, manibus quoque pectora temptat: temptatum mollescit ebur positoque rigore subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole cera remollescit tractataque pollice multas flectitur in facies ipsoque fit utilis usu. dum stupet et dubie gaudet fallique ueretur, rursus amans rursusque manu sua uota retractat. corpus erat! saliunt temptatae pollice uenae. tum uero Paphius plenissima concipit heros uerba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem ore suo non falsa premit, dataque oscula uirgo sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen attollens pariter cum caelo uidit amantem. coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis cornibus in plenum nouiens lunaribus orbem illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen. 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset, inter felices Cinyras potuisset haberi. dira canam; procul hinc natae, procul este parente aut, mea si uestras mulcebunt carmina mentes, desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, uel, si credetis, facti quoque credite poenam. si tamen admissum sinit hoc natura uideri, [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,] gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis, quae tantum genuere nefas: sit diues amomo cinnamaque costumque suum sudataque ligno tura ferat floresque alios Panchaia tellus, dum ferat et murram: tanti noua non fuit arbor. ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido, Myrrha, facesque suas a crimine uindicat isto; stipite te Stygio tumidisque adflauit echidnis e tribus una soror: scelus est odisse parentem, hic amor est odio maius scelus.Æundique lecti te cupiunt proceres, totoque Oriente iuuentus ad thalami certamen adest: ex omnibus unum elige, Myrrha, uirum, dum ne sit in omnibus unus. illa quidem sentit foedoque repugnat amori et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum, hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro, si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo cetera dilectu, nec habetur turpe iuuencae ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx, quasque creauit init pecudes caper, ipsaque, cuius semine concepta est, ex illo concipit ales. felices, quibus ista licent! humana malignas cura dedit leges, et quod natura remittit, inuida iura negant. gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, et pietas geminato crescit amore. me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, fortunaque loci laedor!Æquid in ista reuoluor? spes interdictae, discedite! dignus amari ille, sed ut pater, est.Æergo, si filia magni non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem: nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno est mihi proximitas: aliena potentior essem. ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines, dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem, ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque osculaque admoueam, si nil conceditur ultra. ultra autem spectare aliquid potes, inpia uirgo? et quot confundas et iura et nomina, sentis? tune eris et matris paelex et adultera patris? tune soror nati genetrixque uocabere fratris? nec metues atro crinitas angue sorores, quas facibus saeuis oculos atque ora petentes noxia corda uident? at tu, dum corpore non es passa nefas, animo ne concipe neue potentis concubitu uetito naturae pollue foedus! uelle puta: res ipsa uetat; pius ille memorque est morisÆet o uellem similis furor esset in illo!" 'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum, quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa, nominibus dictis, cuius uelit esse mariti; illa silet primo patriisque in uultibus haerens aestuat et tepido suffundit lumina rore. uirginei Cinyras haec credens esse timoris, flere uetat siccatque genas atque oscula iungit; Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem optet habere uirum, "similem tibi" dixit; at ille non intellectam uocem conlaudat et "esto tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto demisit uultus sceleris sibi conscia uirgo. 'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus soluerat; at uirgo Cinyreia peruigil igni carpitur indomito furiosaque uota retractat et modo desperat, modo uult temptare, pudetque et cupit, et, quid agat, non inuenit, utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga nouissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur, sic animus uario labefactus uulnere nutat huc leuis atque illuc momentaque sumit utroque, nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris. mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces destinat et zona summo de poste reuincta "care, uale, Cinyra, causamque intellege mortis!" dixit et aptabat pallenti uincula collo. 'Murmura uerborum fidas nutricis ad aures peruenisse ferunt limen seruantis alumnae. surgit anus reseratque fores mortisque paratae instrumenta uidens spatio conclamat eodem seque ferit scinditque sinus ereptaque collo uincula dilaniat; tum denique flere uacauit, tum dare conplexus laqueique requirere causam. muta silet uirgo terramque inmota tuetur et deprensa dolet tardae conamina mortis. instat anus canosque suos et inania nudans ubera per cunas alimentaque prima precatur, ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem auersata gemit; certa est exquirere nutrix nec solam spondere fidem. "dic" inquit "opemque me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus. seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis; siue aliquis nocuit, magico lustrabere ritu; ira deum siue est, sacris placabilis ira. quid rear ulterius? certe fortuna domusque sospes et in cursu est: uiuunt genetrixque paterque." Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem; propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita conplectens infirmis membra lacertis "sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem) sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque ore premens "discede, precor, miseroque pudori parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit "quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras." horret anus tremulasque manus annisque metuque tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae et modo blanditur, modo, si non conscia fiat, terret et indicium laquei coeptaeque minatur mortis et officium commisso spondet amori. extulit illa caput lacrimisque inpleuit obortis pectora nutricis conataque saepe fateri saepe tenet uocem pudibundaque uestibus ora texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!" hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto uertice canities rigidis stetit hirta capillis, multaque, ut excuteret diros, si posset, amores, addidit. at uirgo scit se non falsa moneri; certa mori tamen est, si non potiatur amore. "uiue," ait haec, "potiere tuo"Æet, non ausa "parente" dicere, conticuit promissaque numine firmat. 'Festa piae Cereris celebrabant annua matres illa, quibus niuea uelatae corpora ueste primitias frugum dant spicea serta suarum perque nouem noctes uenerem tactusque uiriles in uetitis numerant: turba Cenchreis in illa regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat. ergo legitima uacuus dum coniuge lectus, nacta grauem uino Cinyran male sedula nutrix, nomine mentito ueros exponit amores et faciem laudat; quaesitis uirginis annis "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna: uicimus!" infelix non toto pectore sentit laetitiam uirgo, praesagaque pectora maerent, sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis. 'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones flexerat obliquo plaustrum temone Bootes: ad facinus uenit illa suum; fugit aurea caelo luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes; nox caret igne suo; primus tegis, Icare, uultus, Erigoneque pio sacrata parentis amore. ter pedis offensi signo est reuocata, ter omen funereus bubo letali carmine fecit: it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem; nutricisque manum laeua tenet, altera motu caecum iter explorat. thalami iam limina tangit, iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem. quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi paenitet, et uellet non cognita posse reuerti. cunctantem longaeua manu deducit et alto admotam lecto cum traderet "accipe," dixit, "ista tua est, Cinyra" deuotaque corpora iunxit. accipit obsceno genitor sua uiscera lecto uirgineosque metus leuat hortaturque timentem. forsitan aetatis quoque nomine "filia" dixit, dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint. 'Plena patris thalamis excedit et inpia diro semina fert utero conceptaque crimina portat. postera nox facinus geminat, nec finis in illa est, cum tandem Cinyras, auidus cognoscere amantem post tot concubitus, inlato lumine uidit et scelus et natam uerbisque dolore retentis pendenti nitidum uagina deripit ensem; Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis intercepta neci est latosque uagata per agros palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit perque nouem errauit redeuntis cornua lunae, cum tandem terra requieuit fessa Sabaea; uixque uteri portabat onus. tum nescia uoti atque inter mortisque metus et taedia uitae est tales conplexa preces: "o siqua patetis numina confessis, merui nec triste recuso supplicium, sed ne uiolem uiuosque superstes mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis mutataeque mihi uitamque necemque negate!" numen confessis aliquod patet: ultima certe uota suos habuere deos. nam crura loquentis terra superuenit, ruptosque obliqua per ungues porrigitur radix, longi firmamina trunci, ossaque robur agunt, mediaque manente medulla sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos, in paruos digiti, duratur cortice pellis. iamque grauem crescens uterum perstrinxerat arbor pectoraque obruerat collumque operire parabat: non tulit illa moram uenientique obuia ligno subsedit mersitque suos in cortice uultus. quae quamquam amisit ueteres cum corpore sensus, flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae. est honor et lacrimis, stillataque cortice murra nomen erile tenet nulloque tacebitur aeuo. 'At male conceptus sub robore creuerat infans quaerebatque uiam, qua se genetrice relicta exsereret; media grauidus tumet arbore uenter. tendit onus matrem; neque habent sua uerba dolores, nec Lucina potest parientis uoce uocari. nitenti tamen est similis curuataque crebros dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet. constitit ad ramos mitis Lucina dolentes admouitque manus et uerba puerpera dixit: arbor agit rimas et fissa cortice uiuum reddit onus, uagitque puer; quem mollibus herbis naides inpositum lacrimis unxere parentis. laudaret faciem Liuor quoque; qualia namque corpora nudorum tabula pinguntur Amorum, talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus, aut huic adde leues, aut illis deme pharetras. 'Labitur occulte fallitque uolatilis aetas, et nihil est annis uelocius: ille sorore natus auoque suo, qui conditus arbore nuper, nuper erat genitus, modo formosissimus infans, iam iuuenis, iam uir, iam se formosior ipso est, iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes. namque pharetratus dum dat puer oscula matri, inscius exstanti destrinxit harundine pectus; laesa manu natum dea reppulit: altius actum uulnus erat specie primoque fefellerat ipsam. capta uiri forma non iam Cythereia curat litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam piscosamque Cnidon grauidamue Amathunta metallis; abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis. hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per siluas dumosaque saxa uagatur fine genus uestem ritu succincta Dianae hortaturque canes tutaeque animalia praedae, aut pronos lepores aut celsum in cornua ceruum aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris raptoresque lupos armatosque unguibus ursos uitat et armenti saturatos caede leones. te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto" inquit; "in audaces non est audacia tuta. parce meo, iuuenis, temerarius esse periclo, neue feras, quibus arma dedit natura, lacesse, stet mihi ne magno tua gloria. non mouet aetas nec facies nec quae Venerem mouere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum. fulmen habent acres in aduncis dentibus apri, impetus est fuluis et uasta leonibus ira, inuisumque mihi genus est." quae causa, roganti "dicam," ait "et ueteris monstrum mirabere culpae. sed labor insolitus iam me lassauit, et, ecce, opportuna sua blanditur populus umbra, datque torum caespes: libet hac requiescere tecum" (et requieuit) "humo" pressitque et gramen et ipsum inque sinu iuuenis posita ceruice reclinis sic ait ac mediis interserit oscula uerbis: '"Forsitan audieris aliquam certamine cursus ueloces superasse uiros: non fabula rumor ille fuit; superabat enim. nec dicere posses, laude pedum formaene bono praestantior esset. scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum. nec tamen effugies teque ipsa uiua carebis.' territa sorte dei per opacas innuba siluas uiuit et instantem turbam uiolenta procorum condicione fugat, 'ne' c 'sum potiunda, nisi' inquit 'uicta prius cursu. pedibus contendite mecum: praemia ueloci coniunx thalamique dabuntur, mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.' illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est) uenit ad hanc legem temeraria turba procorum. sederat Hippomenes cursus spectator iniqui et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?' dixerat ac nimios iuuenum damnarat amores; ut faciem et posito corpus uelamine uidit, quale meum, uel quale tuum, si femina fias, obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit 'quos modo culpaui! nondum mihi praemia nota, quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes et, ne quis iuuenum currat uelocius, optat inuidiaque timet. 'sed cur certaminis huius intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit 'audentes deus ipse iuuat!' dum talia secum exigit Hippomenes, passu uolat alite uirgo. quae quamquam Scythica non setius ire sagitta Aonio uisa est iuueni, tamen ille decorem miratur magis: et cursus facit ipse decorem. aura refert ablata citis talaria plantis, tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque poplitibus suberant picto genualia limbo; inque puellari corpus candore ruborem traxerat, haud aliter, quam cum super atria uelum candida purpureum simulatas inficit umbras. dum notat haec hospes, decursa nouissima meta est, et tegitur festa uictrix Atalanta corona. dant gemitum uicti penduntque ex foedere poenas. '"Non tamen euentu iuuenis deterritus horum constitit in medio uultuque in uirgine fixo 'quid facilem titulum superando quaeris inertes? mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem fecerit, a tanto non indignabere uinci: namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi est Neptunus auus, pronepos ego regis aquarum, nec uirtus citra genus est; seu uincar, habebis Hippomene uicto magnum et memorabile nomen.' talia dicentem molli Schoeneia uultu aspicit et dubitat, superari an uincere malit, atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus perdere uult caraeque iubet discrimine uitae coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti. nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi) sed quod adhuc puer est; non me mouet ipse, sed aetas. quid, quod inest uirtus et mens interrita leti? quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus? quid, quod amat tantique putat conubia nostra, ut pereat, si me fors illi dura negarit? dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos. coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla nolet, et optari potes a sapiente puella.Æ cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis? uiderit! intereat, quoniam tot caede procorum admonitus non est agiturque in taedia uitae.Æ occidet hic igitur, uoluit quia uiuere mecum, indignamque necem pretium patietur amoris? non erit inuidiae uictoria nostra ferendae. sed non culpa mea est! utinam desistere uelles, aut, quoniam es demens, utinam uelocior esses! at quam uirgineus puerili uultus in ore est! a! miser Hippomene, nollem tibi uisa fuissem! uiuere dignus eras. quodsi felicior essem, nec mihi coniugium fata inportuna negarent, unus eras, cum quo sociare cubilia uellem.' dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta, quod facit, ignorans amat et non sentit amorem. '"Iam solitos poscunt cursus populusque paterque, cum me sollicita proles Neptunia uoce inuocat Hippomenes 'Cytherea,' que 'conprecor, ausis adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuuet ignes.' detulit aura preces ad me non inuida blandas: motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur. est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt, telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci sacrauere senes templisque accedere dotem hanc iussere meis; medio nitet arbor in aruo, fulua comas, fuluo ramis crepitantibus auro: hinc tria forte mea ueniens decerpta ferebam aurea poma manu nullique uidenda nisi ipsi Hippomenen adii docuique, quis usus in illis. signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque emicat et summam celeri pede libat harenam: posse putes illos sicco freta radere passu et segetis canae stantes percurrere aristas. adiciunt animos iuueni clamorque fauorque uerbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus! Hippomene, propera! nunc uiribus utere totis! pelle moram: uinces!' dubium, Megareius heros gaudeat an uirgo magis his Schoeneia dictis. o quotiens, cum iam posset transire, morata est spectatosque diu uultus inuita reliquit! aridus e lasso ueniebat anhelitus ore, metaque erat longe: tum denique de tribus unum fetibus arboreis proles Neptunia misit. obstipuit uirgo nitidique cupidine pomi declinat cursus aurumque uolubile tollit; praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu. illa moram celeri cessataque tempora cursu corrigit atque iterum iuuenem post terga relinquit: et rursus pomi iactu remorata secundi consequitur transitque uirum. pars ultima cursus restabat; 'nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!' inque latus campi, quo tardius illa rediret, iecit ab obliquo nitidum iuuenaliter aurum. an peteret, uirgo uisa est dubitare: coegi tollere et adieci sublato pondera malo inpediique oneris pariter grauitate moraque, neue meus sermo cursu sit tardior ipso, praeterita est uirgo: duxit sua praemia uictor. '"Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit, nec mihi tura dedit. subitam conuertor in iram, contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris, exemplo caueo meque ipsa exhortor in ambos: templa, deum Matri quae quondam clarus Echion fecerat ex uoto, nemorosis abdita siluis, transibant, et iter longum requiescere suasit; illic concubitus intempestiua cupido occupat Hippomenen a numine concita nostro. luminis exigui fuerat prope templa recessus, speluncae similis, natiuo pumice tectus, religione sacer prisca, quo multa sacerdos lignea contulerat ueterum simulacra deorum; hunc init et uetito temerat sacraria probro. sacra retorserunt oculos, turritaque Mater an Stygia sontes dubitauit mergeret unda: poena leuis uisa est; ergo modo leuia fuluae colla iubae uelant, digiti curuantur in ungues, ex umeris armi fiunt, in pectora totum pondus abit, summae cauda uerruntur harenae; iram uultus habet, pro uerbis murmura reddunt, pro thalamis celebrant siluas aliisque timendi dente premunt domito Cybeleia frena leones. hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum, quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet, effuge, ne uirtus tua sit damnosa duobus!" 'Illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis carpit iter, sed stat monitis contraria uirtus. forte suem latebris uestigia certa secuti exciuere canes, siluisque exire parantem fixerat obliquo iuuenis Cinyreius ictu: protinus excussit pando uenabula rostro sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem trux aper insequitur totosque sub inguine dentes abdidit et fulua moribundum strauit harena. uecta leui curru medias Cytherea per auras Cypron olorinis nondum peruenerat alis: agnouit longe gemitum morientis et albas flexit aues illuc, utque aethere uidit ab alto exanimem inque suo iactantem sanguine corpus, desiluit pariterque sinum pariterque capillos rupit et indignis percussit pectora palmis questaque cum fatis "at non tamen omnia uestri iuris erunt" dixit. "luctus monimenta manebunt semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago annua plangoris peraget simulamina nostri; at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam femineos artus in olentes uertere mentas, Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros inuidiae mutatus erit?" sic fata cruorem nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo intumuit sic, ut fuluo perlucida caeno surgere bulla solet, nec plena longior hora facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus, qualem, quae lento celant sub cortice granum, punica ferre solent; breuis est tamen usus in illo; namque male haerentem et nimia leuitate caducum excutiunt idem, qui praestant nomina, uenti.' µ11 Carmine dum tali siluas animosque ferarum Threicius uates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis pectora uelleribus tumuli de uertice cernunt Orphea percussis sociantem carmina neruis. e quibus una leues iactato crine per auras, 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam uatis Apollinei uocalia misit in ora, quae foliis praesuta notam sine uulnere fecit; alterius telum lapis est, qui missus in ipso aere concentu uictus uocisque lyraeque est ac ueluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit insanaque regnat Erinys; cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae, tum denique saxa non exauditi rubuerunt sanguine uatis. ac primum attonitas etiamnum uoce canentis innumeras uolucres anguesque agmenque ferarum maenades Orphei titulum rapuere triumphi; inde cruentatis uertuntur in Orphea dextris et coeunt ut aues, si quando luce uagantem noctis auem cernunt, structoque utrimque theatro ceu matutina ceruus periturus harena praeda canum est, uatemque petunt et fronde uirentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos. hae glaebas, illae direptos arbore ramos, pars torquent silices; neu desint tela furori, forte boues presso subigebant uomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arua coloni, agmine qui uiso fugiunt operisque relinquunt arma sui, uacuosque iacent dispersa per agros sarculaque rastrique graues longique ligones; quae postquam rapuere ferae cornuque minaces diuulsere boues, ad uatis fata recurrunt tendentemque manus et in illo tempore primum inrita dicentem nec quicquam uoce mouentem sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in uentos anima exhalata recessit. Te maestae uolucres, Orpheu, te turba ferarum, te rigidi silices, te carmina saepe secutae fleuerunt siluae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt increuisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. membra iacent diuersa locis, caput, Hebre, lyramque excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae. iamque mare inuectae flumen populare relinquunt et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi: hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. Umbra subit terras, et quae loca uiderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arua piorum inuenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis; hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, nunc praecedentem sequitur, nunc praeuius anteit Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus. Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus amissoque dolens sacrorum uate suorum protinus in siluis matres Edonidas omnes, quae uidere nefas, torta radice ligauit; quippe pedum digitos uia, quam tum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit uolucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit uincula motu: sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat, at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, aspicit in teretes lignum succedere suras et conata femur maerenti plangere dextra robora percussit, pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri; nodosaque bracchia ueros esse putes ramos, et non fallare putando. Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui uineta Timoli Pactolonque petit, quamuis non aureus illo tempore nec caris erat inuidiosus harenis. hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant, at Silenus abest: titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges uinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. qui simul agnouit socium comitemque sacrorum, hospitis aduentu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes, et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex uenit et iuueni Silenum reddit alumno. Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium gaudens altore recepto. ille male usurus donis ait 'effice, quicquid corpore contigero, fuluum uertatur in aurum.' adnuit optatis nocituraque munera soluit Liber et indoluit, quod non meliora petisset. laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat uixque sibi credens, non alta fronde uirentem ilice detraxit uirgam: uirga aurea facta est; tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro; contigit et glaebam: contactu glaeba potenti massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes; si postibus altis admouit digitos, postes radiare uidentur; ille etiam liquidis palmas ubi lauerat undis, unda fluens palmis Danaen eludere posset; uix spes ipse suas animo capit aurea fingens omnia. gaudenti mensas posuere ministri exstructas dapibus nec tostae frugis egentes: tum uero, siue ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, siue dapes auido conuellere dente parabat, lammina fulua dapes admoto dente premebat; miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare uideres. Attonitus nouitate mali diuesque miserque effugere optat opes et quae modo uouerat, odit. copia nulla famem releuat; sitis arida guttur urit, et inuiso meritus torquetur ab auro ad caelumque manus et splendida bracchia tollens 'da ueniam, Lenaee pater! peccauimus' inquit, 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!' mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem restituit pactique fide data munera soluit 'ne' ue 'male optato maneas circumlitus auro, uade' ait 'ad magnis uicinum Sardibus amnem perque iugum nitens labentibus obuius undis carpe uiam, donec uenias ad fluminis ortus, spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen.' rex iussae succedit aquae: uis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem; nunc quoque iam ueteris percepto semine uenae arua rigent auro madidis pallentia glaebis. Ille perosus opes siluas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris, pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultae praecordia mentis. nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in ascensu cliuoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc paruis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis et leue cerata modulatur harundine carmen ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen uenit ad inpar. Monte suo senior iudex consedit et aures liberat arboribus: quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum caua tempora glandes. isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi: uultum sua silua secuta est. ille caput flauum lauro Parnaside uinctus uerrit humum Tyrio saturata murice palla instructamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeua, tenuit manus altera plectrum; artificis status ipse fuit. tum stamina docto pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. Iudicium sanctique placet sententia montis omnibus, arguitur tamen atque iniusta uocatur unius sermone Midae; nec Delius aures humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium uillisque albentibus inplet instabilesque imas facit et dat posse moueri: cetera sunt hominis, partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli. ille quidem celare cupit turpique pudore tempora purpureis temptat releuare tiaris; sed solitus longos ferro resecare capillos uiderat hoc famulus, qui cum nec prodere uisum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, uoce refert parua terraeque inmurmurat haustae indiciumque suae uocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta uerba refert dominique coarguit aures. Ultus abit Tmolo liquidumque per aera uectus angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit aruis. dextera Sigei, Rhoetei laeua profundi ara Panomphaeo uetus est sacrata Tonanti: inde nouae primum moliri moenia Troiae Laomedonta uidet susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere paruas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros pactus pro moenibus aurum. stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria uerbis. 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes inclinauit aquas ad auarae litora Troiae inque freti formam terras conpleuit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro poscitur aequoreo, quam dura ad saxa reuinctam uindicat Alcides promissaque munera dictos poscit equos tantique operis mercede negata bis periura capit superatae moenia Troiae. nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus clarus erat diua nec aui magis ille superbus nomine quam soceri, siquidem Iouis esse nepoti contigit haut uni, coniunx dea contigit uni. Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae, concipe: mater eris iuuenis, qui fortibus annis acta patris uincet maiorque uocabitur illo.' ergo, ne quicquam mundus Ioue maius haberet, quamuis haut tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit, in suaque Aeaciden succedere uota nepotem iussit et amplexus in uirginis ire marinae. Est sinus Haemoniae curuos falcatus in arcus, bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda, portus erat; summis inductum est aequor harenis; litus habet solidum, quod nec uestigia seruet nec remoretur iter nec opertum pendeat alga; myrtea silua subest bicoloribus obsita bacis. est specus in medio, natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen: quo saepe uenire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. illic te Peleus, ut somno uincta iacebas, occupat, et quoniam precibus temptata repugnas, uim parat, innectens ambobus colla lacertis; quod nisi uenisses uariatis saepe figuris ad solitas artes, auso foret ille potitus; sed modo tu uolucris: uolucrem tamen ille tenebat; nunc grauis arbor eras: haerebat in arbore Peleus; tertia forma fuit maculosae tigridis: illa territus Aeacides a corpore bracchia soluit. inde deos pelagi uino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite uates 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis, tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro, ignaram laqueis uincloque innecte tenaci. nec te decipiat centum mentita figuras, sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.' dixerat haec Proteus et condidit aequore uultum admisitque suos in uerba nouissima fluctus. Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto Nereis ingreditur consueta cubilia ponto; uix bene uirgineos Peleus inuaserat artus: illa nouat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diuersas bracchia tendi. tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine uincis' exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros et potitur uotis ingentique inplet Achille. Felix et nato, felix et coniuge Peleus, et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant: fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit. hic regnum sine ui, sine caede gerebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. quo postquam Aeacides fessus curaque uiaque uenit et intrauit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haut procul a muris sub opaca ualle reliquit; copia cum facta est adeundi prima tyranni, uelamenta manu praetendens supplice, qui sit quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam; petit, urbe uel agro se iuuet. hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus; adicis huic animo momenta potentia, clarum nomen auumque Iouem; ne tempora perde precando! quod petis, omne feres tuaque haec pro parte uocato, qualiacumque uides! utinam meliora uideres!' et flebat: moueat tantos quae causa dolores, Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur: 'forsitan hanc uolucrem, rapto quae uiuit et omnes terret aues, semper pennas habuisse putetis: uir fuit (etÆtanta est animi constantiaÆiam tum acer erat belloque ferox ad uimque paratus) nomine Daedalion. illo genitore creatis, qui uocat Auroram caeloque nouissimus exit, culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: illius uirtus reges gentesque subegit, quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. nata erat huic Chione, quae dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis. forte reuertentes Phoebus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic uertice Cyllenaeo, uidere hanc pariter, pariter traxere colorem. spem ueneris differt in tempora noctis Apollo; non fert ille moras uirgaque mouente soporem uirginis os tangit: tactu iacet illa potenti uimque dei patitur; nox caelum sparserat astris: Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. ut sua maturus conpleuit tempora uenter, alipedis de stirpe dei uersuta propago nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra qui facere adsuerat, patriae non degener artis; nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine uocali clarus citharaque Philammon. quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore nitenti esse satam prodest? an obest quoque gloria multis? obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpauit, at illi ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit. nec mora, curuauit cornu neruoque sagittam inpulit et meritam traiecit harundine linguam. lingua tacet, nec uox temptataque uerba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine uita reliquit; quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi, quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam; ut uero ardentem uidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuuenco spicula crabronum pressa ceruice gerenti, qua uia nulla, ruit. iam tum mihi currere uisus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. effugit ergo omnes ueloxque cupidine leti uertice Parnasi potitur; miseratus Apollo, cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit auem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curuos dedit unguibus hamos, uirtutem antiquam, maiores corpore uires, et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes saeuit aues aliisque dolens fit causa dolendi.' Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo aduolat armenti custos Phoceus Onetor et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris; ille refert 'fessos ad litora curua iuuencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse uideret, parsque boum fuluis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc; nant alii celsoque exstant super aequora collo. templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, sed trabibus densis lucoque umbrosa uetusto: Nereides Nereusque tenent (hos nauita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat); iuncta palus huic est densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem: inde fragore graui strepitans loca proxima terret, belua uasta, lupus iuncisque palustribus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus fulmineos, rubra suffusus lumina flamma. qui quamquam saeuit pariter rabieque fameque, acrior est rabie: neque enim ieiunia curat caede boum diramque famem finire, sed omne uulnerat armentum sternitque hostiliter omne. pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data; sanguine litus undaque prima rubet demugitaeque paludes. sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!' dixerat agrestis: nec Pelea damna mouebant, sed memor admissi Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco. induere arma uiros uiolentaque sumere tela rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu prosilit et nondum totos ornata capillos disicit hos ipsos colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, uerbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut seruet in una. Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque pone metus! plena est promissi gratia uestri. non placet arma mihi contra noua monstra moueri; numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris, arce focus summa, fessis nota grata carinis: ascendunt illuc stratosque in litore tauros cum gemitu adspiciunt uastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine uillos. inde manus tendens in aperti litora ponti caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat; nec uocibus illa rogantis flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex accepit ueniam. sed enim reuocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae ceruice iuuencae marmore mutauit: corpus praeterque colorem omnia seruauit, lapidis color indicat illum iam non esse lupum, iam non debere timeri. nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt, Magnetas adit uagus exul et illic sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto. Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus inuia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. ter conata loqui, ter fletibus ora rigauit singultuque pias interrumpente querellas 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem uertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat? iam potes Alcyone securus abesse relicta? iam uia longa placet? iam sum tibi carior absens? at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt. aequora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore uidi et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. neue tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat uentos, et, cum uelit, aequora placet. cum semel emissi tenuerunt aequora uenti, nil illis uetitum est: incommendataque tellus omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila uexant excutiuntque feris rutilos concursibus ignes. quo magis hos noui (nam noui et saepe paterna parua domo uidi), magis hoc reor esse timendos. quod tua si flecti precibus sententia nullis, care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul! certe iactabimur una, nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus, quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.' Talibus Aeolidis dictis lacrimisque mouetur sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est; sed neque propositos pelagi dimittere cursus, nec uult Alcyonen in partem adhibere pericli multaque respondit timidum solantia pectus. non tamen idcirco causam probat; addidit illis hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reuersurum, quam luna bis inpleat orbem.' his ubi promissis spes est admota recursus, protinus eductam naualibus aequore tingui aptarique suis pinum iubet armamentis; qua rursus uisa ueluti praesaga futuri horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit tristique miserrima tandem ore 'uale' dixit conlapsaque corpore toto est; ast iuuenes quaerente moras Ceyce reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa umentes oculos stantemque in puppe recurua concussaque manu dantem sibi signa maritum prona uidet redditque notas; ubi terra recessit longius, atque oculi nequeunt cognoscere uultus, dum licet, insequitur fugientem lumine pinum; haec quoque ut haut poterat spatio submota uideri, uela tamen spectat summo fluitantia malo; ut nec uela uidet, uacuum petit anxia lectum seque toro ponit: renouat lectusque torusque Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit. Portibus exierant, et mouerat aura rudentes: obuertit lateri pendentes nauita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit uenientesque accipit auras. aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare ualentius eurus. 'ardua iamdudum demittite cornua' rector clamat 'et antemnis totum subnectite uelum.' hic iubet; inpediunt aduersae iussa procellae, nec sinit audiri uocem fragor aequoris ullam: sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars uentis uela negare; egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur, aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt uenti fretaque indignantia miscent. ipse pauet nec se, qui sit status, ipse fatetur scire ratis rector, nec quid iubeatue uetetue: tanta mali moles tantoque potentior arte est. quippe sonant clamore uiri, stridore rudentes, undarum incursu grauis unda, tonitribus aether. fluctibus erigitur caelumque aequare uidetur pontus et inductas aspergine tangere nubes; et modo, cum fuluas ex imo uertit harenas, concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet. ipsa quoque his agitur uicibus Trachinia puppis et nunc sublimis ueluti de uertice montis despicere in ualles imumque Acheronta uidetur, nunc, ubi demissam curuum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum. saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec leuius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries balistaue concutit arces, utque solent sumptis incursu uiribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic, ubi se uentis admiserat unda coortis, ibat in alta ratis multoque erat altior illis; iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae rima patet praebetque uiam letalibus undis. ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere caelum, inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum. uela madent nimbis, et cum caelestibus undis aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. discutiunt tamen has praebentque micantia lumen fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres. dat quoque iam saltus intra caua texta carinae fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille uiros murum tamen occupat unus, sic ubi pulsarunt nouiens latera ardua fluctus, uastius insurgens decimae ruit impetus undae nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam uelut in captae descendat moenia nauis. pars igitur temptabat adhuc inuadere pinum, pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes, quam solet urbs aliis murum fodientibus extra atque aliis murum trepidare tenentibus intus. deficit ars, animique cadunt, totidemque uidentur, quot ueniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. non tenet hic lacrimas, stupet hic, uocat ille beatos, funera quos maneant, hic uotis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non uidet, inrita tollens poscit opem; subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est; Alcyone Ceyca mouet, Ceycis in ore nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam, gaudet abesse tamen; patriae quoque uellet ad oras respicere inque domum supremos uertere uultus, uerum, ubi sit, nescit: tanta uertigine pontus feruet, et inducta piceis e nubibus umbra omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, uelut uictrix, sinuataque despicit undas; nec leuius, quam siquis Athon Pindumue reuulsos sede sua totos in apertum euerterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem; cum qua pars magna uirorum gurgite pressa graui neque in aera reddita fato functa suo est, alii partes et membra carinae trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, fragmina nauigii Ceyx socerumque patremque inuocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus optat et exanimis manibus tumuletur amicis. dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda. Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses illa luce fuit, quoniamque excedere caelo non licuit, densis texit sua nubibus ora. Aeolis interea, tantorum ignara malorum, dinumerat noctes et iam, quas induat ille, festinat uestes, iam quas, ubi uenerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Iunonis templa colebat proque uiro, qui nullus erat, ueniebat ad aras utque foret sospes coniunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi praeferret; at illi hoc de tot uotis poterat contingere solum. At dea non ultra pro functo morte rogari sustinet utque manus funestas arceat aris, 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia uocis, uise soporiferam Somni uelociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen ueros narrantia casus.' dixerat: induitur uelamina mille colorum Iris et arquato caelum curuamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis. Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cauus, ignaui domus et penetralia Somni, quo numquam radiis oriens mediusue cadensue Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. non uigil ales ibi cristati cantibus oris euocat Auroram, nec uoce silentia rumpunt sollicitiue canes canibusue sagacior anser; non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanaeue sonum reddunt conuicia linguae. muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo riuus aquae Lethes, per quem cum murmure labens inuitat somnos crepitantibus unda lapillis. ante fores antri fecunda papauera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem Nox legit et spargit per opacas umida terras. ianua, ne uerso stridores cardine reddat, nulla domo tota est, custos in limine nullus; at medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, atricolor, pullo uelamine tectus, quo cubat ipse deus membris languore solutis. hunc circa passim uarias imitantia formas Somnia uana iacent totidem, quot messis aristas, silua gerit frondes, eiectas litus harenas. Quo simul intrauit manibusque obstantia uirgo Somnia dimouit, uestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus grauitate iacentes uix oculos tollens iterumque iterumque relabens summaque percutiens nutanti pectora mento excussit tandem sibi se cubitoque leuatus, quid ueniat, (cognouit enim) scitatur, at illa: 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, Somnia, quae ueras aequent imitamine formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit, Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis uim poterat, labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo uenerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae Morphea: non illo quisquam sollertius alter exprimit incessus uultumque sonumque loquendi; adicit et uestes et consuetissima cuique uerba; sed hic solos homines imitatur, at alter fit fera, fit uolucris, fit longo corpore serpens: hunc Icelon superi, mortale Phobetora uulgus nominat; est etiam diuersae tertius artis Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque, quaeque uacant anima, fallaciter omnia transit; regibus hi ducibusque suos ostendere uultus nocte solent, populos alii plebemque pererrant. praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus eligit et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto. Ille uolat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breue tempus in urbem peruenit Haemoniam, positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine uestibus ullis, coniugis ante torum miserae stetit: uda uidetur barba uiri, madidisque grauis fluere unda capillis. tum lecto incumbens fletu super ora profuso haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx, an mea mutata est facies nece? respice: nosces inueniesque tuo pro coniuge coniugis umbram! nil opis, Alcyone, nobis tua uota tulerunt! occidimus! falso tibi me promittere noli! nubilus Aegaeo deprendit in aequore nauem auster et ingenti iactatam flamine soluit, oraque nostra tuum frustra clamantia nomen inplerunt fluctus.Ænon haec tibi nuntiat auctor ambiguus, non ista uagis rumoribus audis: ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me indeploratum sub inania Tartara mitte!' adicit his uocem Morpheus, quam coniugis illa crederet esse sui (fletus quoque fundere ueros uisus erat), gestumque manus Ceycis habebat. ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos per somnum corpusque petens amplectitur auras exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.' uoce sua specieque uiri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo uisus erat; nam moti uoce ministri intulerant lumen. postquam non inuenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore uestes pectoraque ipsa ferit nec crines soluere curat: scindit et altrici, quae luctus causa, roganti 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una cum Ceyce suo. solantia tollite uerba! naufragus interiit: uidi agnouique manusque ad discedentem cupiens retinere tetendi. umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta uirique uera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat adsuetos uultus nec quo prius, ore nitebat: pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix uidi. stetit hoc miserabilis ipso ecce loco'; et quaerit, uestigia siqua supersint. 'hoc erat, hoc, animo quod diuinante timebam, et ne me fugiens uentos sequerere rogabam. at certe uellem, quoniam periturus abibas, me quoque duxisses: multum fuit utile tecum ire mihi; neque enim de uitae tempore quicquam non simul egissem, nec mors discreta fuisset. nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet. crudelior ipso sit mihi mens pelago, si uitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori! sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam et tibi nunc saltem ueniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen iunget nos littera: si non ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.' plura dolor prohibet, uerboque interuenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem, dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula soluit, hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda, et, quamuis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis, uae! iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una ora, comas, uestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris iras frangit et incursus quae praedelassat aquarum. insilit huc, mirumque fuit potuisse: uolabat percutiensque leuem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas, dumque uolat, maesto similem plenumque querellae ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. ut uero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. senserit hoc Ceyx, an uultum motibus undae tollere sit uisus, populus dubitabat, at ille senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo alite mutantur; fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. tunc iacet unda maris: uentos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor. Hos aliquis senior iunctim freta lata uolantes spectat et ad finem seruatos laudat amores: proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum) 'regia progenies, et si descendere ad ipsum ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Ioui Ganymedes Laomedonque senex Priamusque nouissima Troiae tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima noua fata iuuenta, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamuis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexiroe, Granico nata bicorni. oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens siluas captatam saepe per omnes aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa iniectos umeris siccantem sole capillos. uisa fugit nymphe, ueluti perterrita fuluum cerua lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluuialis anas; quam Troius heros insequitur celeremque metu celer urget amore. ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit uirusque in corpore liquit; cum uita suppressa fuga est: amplectitur amens exanimem clamatque "piget, piget esse secutum! sed non hoc timui, neque erat mihi uincere tanti. perdidimus miseram nos te duo: uulnus ab angue, a me causa data est! ego sim sceleratior illo, ni tibi morte mea mortis solacia mittam." dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem molliter excepit nantemque per aequora pennis texit, et optatae non est data copia mortis. indignatur amans, inuitum uiuere cogi obstarique animae misera de sede uolenti exire, utque nouas umeris adsumpserat alas, subuolat atque iterum corpus super aequora mittit. pluma leuat casus: furit Aesacos inque profundum pronus abit letique uiam sine fine retemptat. fecit amor maciem: longa internodia crurum, longa manet ceruix, caput est a corpore longe; aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.' µ12 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis uiuere lugebat: tumulo quoque nomen habenti inferias dederat cum fratribus Hector inanes; defuit officio Paridis praesentia tristi, postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum attulit in patriam: coniurataeque sequuntur mille rates gentisque simul commune Pelasgae; nec dilata foret uindicta, nisi aequora saeui inuia fecissent uenti, Boeotaque tellus Aulide piscosa puppes tenuisset ituras. hic patrio de more Ioui cum sacra parassent, ut uetus accensis incanduit ignibus ara, serpere caeruleum Danai uidere draconem in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris. nidus erat uolucrum bis quattuor arbore summa: quas simul et matrem circum sua damna uolantem corripuit serpens auidoque recondidit ore, obstipuere omnes, at ueri prouidus augur Thestorides 'uincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi! Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,' atque nouem uolucres in belli digerit annos. ille, ut erat uirides amplexus in arbore ramos, fit lapis et signat serpentis imagine saxum. Permanet Aoniis Boreas uiolentus in undis bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi; at non Thestorides: nec enim nescitue tacetue sanguine uirgineo placandam uirginis iram esse deae. postquam pietatem publica causa rexque patrem uicit, castumque datura cruorem flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris, uicta dea est nubemque oculis obiecit et inter officium turbamque sacri uocesque precantum supposita fertur mutasse Mycenida cerua. ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana, et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit, accipiunt uentos a tergo mille carinae multaque perpessae Phrygia potiuntur harena. Orbe locus medio est inter terrasque fretumque caelestesque plagas, triplicis confinia mundi; unde quod est usquam, quamuis regionibus absit, inspicitur, penetratque cauas uox omnis ad aures: Fama tenet summaque domum sibi legit in arce, innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit et nullis inclusit limina portis; nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti, tota fremit uocesque refert iteratque quod audit; nulla quies intus nullaque silentia parte, nec tamen est clamor, sed paruae murmura uocis, qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis esse solent, qualemue sonum, cum Iuppiter atras increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. atria turba tenet: ueniunt, leue uulgus, euntque mixtaque cum ueris passim commenta uagantur milia rumorum confusaque uerba uolutant; e quibus hi uacuas inplent sermonibus aures, hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti crescit, et auditis aliquid nouus adicit auctor. illic Credulitas, illic temerarius Error uanaque Laetitia est consternatique Timores Seditioque repens dubioque auctore Susurri; ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur et tellure, uidet totumque inquirit in orbem. Fecerat haec notum, Graias cum milite forti aduentare rates, neque inexspectatus in armis hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur Troes, et Hectorea primus fataliter hasta, Protesilae, cadis, commissaque proelia magno stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector. nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset, sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus, mille uiros dederat, iam curru instabat Achilles totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens congreditur Cycno (decimum dilatus in annum Hector erat): tum colla iugo candentia pressos exhortatus equos currum derexit in hostem concutiensque suis uibrantia tela lacertis 'quisquis es, o iuuenis,' dixit 'solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!' hactenus Aeacides: uocem grauis hasta secuta est, sed quamquam certa nullus fuit error in hasta, nil tamen emissi profecit acumine ferri utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu. 'nate dea, nam te fama praenouimus,' inquit ille 'quid a nobis uulnus miraris abesse?' (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis fulua iubis cassis neque onus, caua parma, sinistrae auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis; Mars quoque ob hoc capere arma solet! remouebitur huius tegminis officium: tamen indestrictus abibo; est aliquid non esse satum Nereide, sed qui Nereaque et natas et totum temperat aequor.' dixit et haesurum clipei curuamine telum misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit terga nouena boum, decimo tamen orbe moratum est. excutit hoc heros rursusque trementia forti tela manu torsit: rursus sine uulnere corpus sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum et se praebentem ualuit destringere Cycnum. haut secus exarsit, quam circo taurus aperto, cum sua terribili petit inritamina cornu, poeniceas uestes, elusaque uulnera sentit; num tamen exciderit ferrum considerat hastae: haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo, quasque' ait 'ante habuit uires, effudit in uno? nam certe ualuit, uel cum Lyrnesia primus moenia deieci, uel cum Tenedonque suoque Eetioneas inpleui sanguine Thebas, uel cum purpureus populari caede Caicus fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae. hic quoque tot caesis, quorum per litus aceruos et feci et uideo, ualuit mea dextra ualetque.' dixit et, ante actis ueluti male crederet, hastam misit in aduersum Lycia de plebe Menoeten loricamque simul subiectaque pectora rupit. quo plangente grauem moribundo uertice terram extrahit illud idem calido de uulnere telum atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo uicimus, hasta: utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!' sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat inque umero sonuit non euitata sinistro, inde uelut muro solidaque a caute repulsa est; qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum uiderat et frustra fuerat gauisus Achilles: uulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae! tum uero praeceps curru fremebundus ab alto desilit et nitido securum comminus hostem ense petens parmam gladio galeamque cauari cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum. haut tulit ulterius clipeoque aduersa reducto ter quater ora uiri, capulo et caua tempora pulsat cedentique sequens instat turbatque ruitque attonitoque negat requiem: pauor occupat illum, ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti auersos passus medio lapis obstitit aruo; quem super inpulsum resupino corpore Cycnum ui multa uertit terraeque adflixit Achilles. tum clipeo genibusque premens praecordia duris uincla trahit galeae, quae presso subdita mento elidunt fauces et respiramen iterque eripiunt animae. uictum spoliare parabat: arma relicta uidet; corpus deus aequoris albam contulit in uolucrem, cuius modo nomen habebat. Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum attulit et positis pars utraque substitit armis. dumque uigil Phrygios seruat custodia muros, et uigil Argolicas seruat custodia fossas, festa dies aderat, qua Cycni uictor Achilles Pallada mactatae placabat sanguine uaccae; cuius ut inposuit prosecta calentibus aris, et dis acceptus penetrauit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis. discubuere toris proceres et corpora tosta carne replent uinoque leuant curasque sitimque. non illos citharae, non illos carmina uocum longaue multifori delectat tibia buxi, sed noctem sermone trahunt, uirtusque loquendi materia est: pugnas referunt hostisque suasque, inque uices adita atque exhausta pericula saepe commemorare iuuat; quid enim loqueretur Achilles, aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem? proxima praecipue domito uictoria Cycno in sermone fuit: uisum mirabile cunctis, quod iuueni corpus nullo penetrabile telo inuictumque a uulnere erat ferrumque terebat. hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achiui, cum sic Nestor ait: 'uestro fuit unicus aeuo contemptor ferri nulloque forabilis ictu Cycnus. at ipse olim patientem uulnera mille corpore non laeso Perrhaebum Caenea uidi, Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn incoluit, quoque id mirum magis esset in illo, femina natus erat.' monstri nouitate mouentur quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles: 'dic age! nam cunctis eadem est audire uoluntas, o facunde senex, aeui prudentia nostri, quis fuerit Caeneus, cur in contraria uersus, qua tibi militia, cuius certamine pugnae cognitus, a quo sit uictus, si uictus ab ullo est.' tum senior: 'quamuis obstet mihi tarda uetustas, multaque me fugiant primis spectata sub annis, plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla pectore res nostro est inter bellique domique acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus spectatorem operum multorum reddere, uixi annos bis centum; nunc tertia uiuitur aetas. 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis, Thessalidum uirgo pulcherrima, perque propinquas perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille), multorum frustra uotis optata procorum. temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos: sed iam aut contigerant illi conubia matris aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos denupsit thalamos secretaque litora carpens aequorei uim passa dei est (ita fama ferebat), utque nouae Veneris Neptunus gaudia cepit, "sint tua uota licet" dixit "secura repulsae: elige, quid uoueas!" (eadem hoc quoque fama ferebat) "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria uotum, tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim: omnia praestiteris." grauiore nouissima dixit uerba sono poteratque uiri uox illa uideri, sicut erat; nam iam uoto deus aequoris alti adnuerat dederatque super, nec saucius ullis uulneribus fieri ferroue occumbere posset. munere laetus abit studiisque uirilibus aeuum exigit Atracides Peneiaque arua pererrat. 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus nubigenasque feros positis ex ordine mensis arboribus tecto discumbere iusserat antro. Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, festaque confusa resonabat regia turba. ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant, cinctaque adest uirgo matrum nuruumque caterua, praesignis facie; felicem diximus illa coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen. nam tibi, saeuorum saeuissime Centaurorum, Euryte, quam uino pectus, tam uirgine uisa ardet, et ebrietas geminata libidine regnat. protinus euersae turbant conuiuia mensae, raptaturque comis per uim noua nupta prehensis. Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago. femineo clamore sonat domus: ocius omnes surgimus, et primus "quae te uecordia," Theseus "Euryte, pulsat," ait, "qui me uiuente lacessas Pirithoum uiolesque duos ignarus in uno?" [neue ea magnanimus frustra memorauerit ore, submouet instantes raptamque furentibus aufert.] ille nihil contra, (neque enim defendere uerbis talia facta potest) sed uindicis ora proteruis insequitur manibus generosaque pectora pulsat. forte fuit iuxta signis exstantibus asper antiquus crater; quem uastum uastior ipse sustulit Aegides aduersaque misit in ora: sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque uulnere et ore uomens madida resupinus harena calcitrat. ardescunt germani caede bimembres certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur. uina dabant animos, et prima pocula pugna missa uolant fragilesque cadi curuique lebetes, res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae. 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis haut timuit spoliare suis et primus ab aede lampadibus densum rapuit funale coruscis elatumque alte, ueluti qui candida tauri rumpere sacrifica molitur colla securi, inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa non cognoscendo confusa relinquit in ore. exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris acta retro naris medioque est fixa palato. hunc pede conuulso mensae Pellaeus acernae strauit humi Pelates deiecto in pectora mento cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes uulnere Tartareas geminato mittit ad umbras. 'Proximus ut steterat spectans altaria uultu fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?" cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen depressitque duos, Brotean et Orion: Orio mater erat Mycale, quam deduxisse canendo saepe reluctanti constabat cornua lunae. "non impune feres, teli modo copia detur!" dixerat Exadius telique habet instar, in alta quae fuerant pinu uotiui cornua cerui. figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret, pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet. 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi tempora perfringit fuluo protecta capillo. correpti rapida, ueluti seges arida, flamma arserunt crines, et uulnere sanguis inustus terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum igne rubens plerumque solet, quod forcipe curua cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud stridet et in trepida submersum sibilat unda. saucius hirsutis auidum de crinibus ignem excutit inque umeros limen tellure reuulsum tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem, ipsa facit grauitas: socium quoque saxea moles oppressit spatio stantem propiore Cometen. gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!" semicremoque nouat repetitum stipite uulnus terque quaterque graui iuncturas uerticis ictu rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro. 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit; e quibus ut prima tectus lanugine malas procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis condidit ora uiri perque os in pectora flammas. te quoque, saeue Drya, circum caput igne rotato insequitur, sed non in te quoque constitit idem exitus: adsiduae successu caedis ouantem, qua iuncta est umero ceruix, sude figis obusta. ingemuit duroque sudem uix osse reuulsit Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit. fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas, quique pedum nuper certamine uicerat omnes Mermeros, accepto tum uulnere tardius ibat; et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum, quique suis frustra bellum dissuaserat augur Asbolus: ille etiam metuenti uulnera Nesso "ne fuge! ad Herculeos" inquit "seruaberis arcus." at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus effugere necem; quos omnes dextra Dryantis perculit aduersos. aduersum tu quoque, quamuis terga fugae dederas, uulnus, Crenaee, tulisti: nam graue respiciens inter duo lumina ferrum, qua naris fronti committitur, accipis, imae. 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat sopitus uenis et inexperrectus Aphidas languentique manu carchesia mixta tenebat, fusus in Ossaeae uillosis pellibus ursae; quem procul ut uidit frustra nulla arma mouentem, inserit amento digitos "miscenda" que dixit "cum Styge uina bibes" Phorbas; nec plura moratus in iuuenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est. mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis. 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit et quatit huc illuc labefactaque robora iactat, lancea Pirithoi costis inmissa Petraei pectora cum duro luctantia robore fixit. Pirithoi uirtute Lycum cecidisse ferebant, Pirithoi uirtute Chromin, sed uterque minorem uictori titulum quam Dictys Helopsque dederunt, fixus Helops iaculo, quod peruia tempora fecit et missum a dextra laeuam penetrauit ad aurem, Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis, dum fugit instantem trepidans Ixione natum, decidit in praeceps et pondere corporis ornum ingentem fregit suaque induit ilia fractae. 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte reuulsum mittere conatur; conantem stipite querno occupat Aegides cubitique ingentia frangit ossa nec ulterius dare corpus inutile leto aut uacat aut curat tergoque Bienoris alti insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum, opposuitque genu costis prensamque sinistra caesariem retinens uultum minitantiaque ora robore nodoso praeduraque tempora fregit. robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen sternit et inmissa protectum pectora barba Hippason et summis exstantem Riphea siluis Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos ferre domum uiuos indignantesque solebat. haut tulit utentem pugnae successibus ultra Thesea Demoleon: solidoque reuellere trunco annosam pinum magno molimine temptat; quod quia non potuit, praefractam misit in hostem, sed procul a telo Theseus ueniente recessit Pallados admonitu: credi sic ipse uolebat. non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum: armiger ille tui fuerat genitoris, Achille, quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque. Hunc procul ut foedo disiectum uulnere Peleus uidit, "at inferias, iuuenum gratissime Crantor, accipe" ait ualidoque in Demoleonta lacerto fraxineam misit contentis uiribus hastam, quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum (id quoque uix sequitur), cuspis pulmone retenta est; ipse dolor uires animo dabat: aeger in hostem erigitur pedibusque uirum proculcat equinis. excipit ille ictus galea clipeoque sonantes defensatque umeros praetentaque sustinet arma perque armos uno duo pectora perforat ictu. ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque; additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat pelle lupi saeuique uicem praestantia teli cornua uara boum multo rubefacta cruore. 'Huic ego (nam uiris animus dabat) "aspice," dixi "quantum concedant nostro tua cornua ferro" et iaculum torsi: quod cum uitare nequiret, opposuit dextram passurae uulnera fronti: adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum haerentem Peleus et acerbo uulnere uictum (stabat enim propior) mediam ferit ense sub aluum. prosiluit terraque ferox sua uiscera traxit tractaque calcauit calcataque rupit et illis crura quoque inpediit et inani concidit aluo. 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit, si modo naturae formam concedimus illi. barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos. gratus in ore uigor; ceruix umerique manusque pectoraque artificum laudatis proxima signis, et quacumque uir est; nec equi mendosa sub illo deteriorque uiro facies; da colla caputque, Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt pectora celsa toris. totus pice nigrior atra, candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus. multae illum petiere sua de gente, sed una abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter semiferos altis habitauit femina siluis; haec et blanditiis et amando et amare fatendo Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine leuis, ut modo rore maris, modo se uiolaue rosaue inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae uertice siluae fontibus ora lauet, bis flumine corpora tinguat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat uellera laeuo. par amor est illis: errant in montibus una, antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta intrarant pariter, pariter fera bella gerebant: (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra uenit et inferius quam collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit; paruo cor uulnere laesum corpore cum toto post tela educta refrixit. protinus Hylonome morientes excipit artus inpositaque manu uulnus fouet oraque ad ora admouet atque animae fugienti obsistere temptat; ut uidet exstinctum, dictis, quae clamor ad aures arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi, incubuit moriensque suum conplexa maritum est. 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum uinxerat inter se conexis uellera nodis, Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque; caudice qui misso, quem uix iuga bina mouerent, Tectaphon Oleniden a summo uertice fregit; [fracta uolubilitas capitis latissima, perque os perque cauas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit, ueluti concretum uimine querno lac solet utue liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.] ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem, (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum gesserat, hic iaculum; iaculo mihi uulnera fecit: signa uides! adparet adhuc uetus inde cicatrix. tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti; tum poteram magni, si non superare, morari Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus, aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas. quid tibi uictorem gemini Periphanta Pyraethi, Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli fixit in aduerso cornum sine cuspide uultu? uecte Pelethronium Macareus in pectus adacto strauit Erigdupum; memini et uenabula condi inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli. nec tu credideris tantum cecinisse futura Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis occubuit frustraque loqui temptauit Hodites ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo. 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon: uulnera non memini, numerum nomenque notaui. prouolat Emathii spoliis armatus Halesi, quem dederat leto, membris et corpore Latreus maximus: huic aetas inter iuuenemque senemque, uis iuuenalis erat, uariabant tempora cani. qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa conspicuus faciemque obuersus in agmen utrumque armaque concussit certumque equitauit in orbem uerbaque tot fudit uacuas animosus in auras: "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper, tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo commonuit, mentemque subit, quo praemia facto quaque uiri falsam speciem mercede pararis? quid sis nata, uide, uel quid sis passa, columque, i, cape cum calathis et stamina pollice torque; bella relinque uiris." iactanti talia Caeneus extentum cursu missa latus eruit hasta, qua uir equo commissus erat. furit ille dolore nudaque Phyllei iuuenis ferit ora sarisa: non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando, aut siquis paruo feriat caua tympana saxo. comminus adgreditur laterique recondere duro luctatur gladium: gladio loca peruia non sunt. "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra. plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto, fractaque dissiluit percusso lammina callo. ut satis inlaesos miranti praebuit artus, "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro temptemus!" capuloque tenus demisit in armos ensem fatiferum caecamque in uiscera mouit uersauitque manum uulnusque in uulnere fecit. ecce ruunt uasto rabidi clamore bimembres telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque. tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni inque cruentatus Caeneus Elateius ictu. fecerat attonitos noua res. "heu dedecus ingens!" Monychus exclamat. "populus superamur ab uno uixque uiro; quamquam ille uir est, nos segnibus actis, quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt? quid geminae uires et quod fortissima rerum in nobis natura duplex animalia iunxit? nec nos matre dea, nec nos Ixione natos esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae spem caperet: nos semimari superamur ab hoste! saxa trabesque super totosque inuoluite montes uiuacemque animam missis elidite siluis! massa premat fauces, et erit pro uulnere pondus." dixit et insanis deiectam uiribus austri forte trabem nactus ualidum coniecit in hostem exemplumque fuit, paruoque in tempore nudus arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras. obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus aestuat arboreo congestaque robora duris fert umeris, sed enim postquam super ora caputque creuit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras, deficit interdum, modo se super aera frustra tollere conatur iactasque euoluere siluas interdumque mouet, ueluti, quam cernimus, ecce, ardua si terrae quatiatur motibus Ide. exitus in dubio est: alii sub inania corpus Tartara detrusum siluarum mole ferebant; abnuit Ampycides medioque ex aggere fuluis uidit auem pennis liquidas exire sub auras, quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum. hanc ubi lustrantem leni sua castra uolatu Mopsus et ingenti circum clangore sonantem adspexit pariterque animis oculisque secutus "o salue," dixit "Lapithaeae gloria gentis, maxime uir quondam, sed nunc auis unica, Caencu!" credita res auctore suo est: dolor addidit iram, oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum; nec prius abstitimus ferro exercere dolorem, quam data pars leto, partem fuga noxque remouit.' Haec inter Lapithas et semihomines Centauros proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore atque ait: 'Herculeae mirum est obliuia laudis acta tibi, senior; certe mihi saepe referre nubigenas domitos a se pater esse solebat.' tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum cogis et obductos annis rescindere luctus inque tuum genitorem odium offensasque fateri? ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem inpleuit meritis, quod mallem posse negare; sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum Hectora laudamus: quis enim laudauerit hostem? ille tuus genitor Messenia moenia quondam strauit et inmeritas urbes Elinque Pylonque diruit inque meos ferrum flammamque penatis inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit, bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuuentus, bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno uiribus; atque alios uinci potuisse ferendum est: mira Periclymeni mors est, cui posse figuras sumere, quas uellet, rursusque reponere sumptas Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor. hic ubi nequiquam est formas uariatus in omnes, uertitur in faciem uolucris, quae fulmina curuis ferre solet pedibus diuum gratissima regi; uiribus usus auis pennis rostroque redunco hamatisque uiri laniauerat unguibus ora. tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus atque inter nubes sublimia membra ferentem pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala; nec graue uulnus erat, sed rupti uulnere nerui deficiunt motumque negant uiresque uolandi. decidit in terram, non concipientibus auras infirmis pennis, et qua leuis haeserat alae corporis adflicti pressa est grauitate sagitta perque latus summum iugulo est exacta sinistro. nunc uideor debere tui praeconia rebus Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis? nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.' Haec postquam dulci Neleius edidit ore, a sermone senis repetito munere Bacchi surrexere toris: nox est data cetera somno. At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas, in uolucrem corpus nati Phaethontida uersum mente dolet patria saeuumque perosus Achillem exercet memores plus quam ciuiliter iras. iamque fere tracto duo per quinquennia bello talibus intonsum conpellat Sminthea dictis: 'o mihi de fratris longe gratissime natis, inrita qui mecum posuisti moenia Troiae, ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces, ingemis? aut ecquid tot defendentia muros milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes, Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti? cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso uiuit adhuc, operis nostri populator, Achilles. det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim, sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti non datur, occulta necopinum perde sagitta!' adnuit atque animo pariter patruique suoque Delius indulgens nebula uelatus in agmen peruenit Iliacum mediaque in caede uirorum rara per ignotos spargentem cernit Achiuos tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum, uertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!' dixit et ostendens sternentem Troica ferro corpora Peliden, arcus obuertit in illum certaque letifera derexit spicula dextra. quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit; ille igitur tantorum uictor, Achille, uictus es a timido Graiae raptore maritae! at si femineo fuerat tibi Marte cadendum, Thermodontiaca malles cecidisse bipenni. Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi nominis, Aeacides, caput insuperabile bello, arserat: armarat deus idem idemque cremarat; iam cinis est, et de tam magno restat Achille nescio quid paruum, quod non bene conpleat urnam, at uiuit totum quae gloria conpleat orbem. haec illi mensura uiro respondet, et hac est par sibi Pelides nec inania Tartara sentit. ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses, bella mouet clipeus, deque armis arma feruntur. non ea Tydides, non audet Oileos Aiax, non minor Atrides, non bello maior et aeuo poscere, non alii: solis Telamone creatis Laertaque fuit tantae fiducia laudis. a se Tantalides onus inuidiamque remouit Argolicosque duces mediis considere castris iussit et arbitrium litis traiecit in omnes. µ13 Consedere duces et uulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat inpatiens irae, Sigeia toruo litora respexit classemque in litore uultu intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! at non Hectoreis dubitauit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugaui. tutius est igitur fictis contendere uerbis, quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci inque acie ualeo, tantum ualet iste loquendo. nec memoranda tamen uobis mea facta, Pelasgi, esse reor: uidistis enim; sua narret Ulixes, quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! praemia magna peti fateor; sed demit honorem aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quicquid sperauit Ulixes; iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, quod, cum uictus erit, mecum certasse feretur. 'Atque ego, si uirtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intrauit Pagasaea Colcha carina; Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum graue Sisyphon urget; Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam: sic a Ioue tertius Aiax. nec tamen haec series in causam prosit, Achiui, si mihi cum magno non est communis Achille: frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis? 'An quod in arma prior nulloque sub indice ueni, arma neganda mihi, potiorque uidebitur ille, ultima qui cepit detractauitque furore militiam ficto, donec sollertior isto sed sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi uitataque traxit ad arma? optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi, obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 'Atque utinam aut uerus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam uenisset ad arces hortator scelerum! non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! qui nunc, ut memorant, siluestribus abditus antris saxa moues gemitu Laertiadaeque precaris, quae meruit, quae, si di sunt, non uana precaris. et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque uelaturque aliturque auibus, uolucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis. ille tamen uiuit, quia non comitauit Ulixem; mallet et infelix Palamedes esse relictus, [uiueret aut certe letum sine crimine haberet] quem male conuicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probauit crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. ergo aut exilio uires subduxit Achiuis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora uincat, haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem uulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe uocatum corripuit trepidoque fugam exprobrauit amico. aspiciunt oculis superi mortalia iustis! en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. conclamat socios: adsum uideoque trementem pallentemque metu et trepidantem morte futura; opposui molem clipei texique iacentem seruauique animam (minimum est hoc laudis) inertem. si perstas certare, locum redeamus in illum: redde hostem uulnusque tuum solitumque timorem post clipeumque late et mecum contende sub illo! at postquam eripui, cui standi uulnera uires non dederant, nullo tardatus uulnere fugit. 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. hunc ego sanguineae successu caedis ouantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui: sortemque meam uouistis, Achiui, et uestrae ualuere preces. si quaeritis huius fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iouemque in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? nempe ego mille meo protexi pectore puppes, spem uestri reditus: date pro tot nauibus arma. 'Quodsi uera licet mihi dicere, quaeritur istis quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; si semel ista datis meritis tam uilibus arma, diuidite, et pars sit maior Diomedis in illis. 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem? ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem; sed neque Dulichius sub Achillis casside uertex pondera tanta feret, nec non onerosa grauisque Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, nec clipeus uasti caelatus imagine mundi conueniet timidae nataeque ad furta sinistrae: debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, quod tibi si populi donauerit error Achiui, cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, et fuga, qua sola cunctos, timidissime, uincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, nouus est successor habendus. 'Denique (quid uerbis opus est?) spectemur agendo! arma uiri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis.' Finierat Telamone satus, uulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resoluit ora sono, neque abest facundis gratia dictis. 'Si mea cum uestris ualuissent uota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, quem quoniam non aequa mihi uobisque negarunt fata,' (manuque simul ueluti lacrimantia tersit lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles? huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse uidetur, neue mihi noceat, quod uobis semper, Achiui, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro uobis saepe locuta est, inuidia careat, bona nec sua quisque recuset. 'Nam genus et proauos et quae non fecimus ipsi, uix ea nostra uoco, sed enim, quia rettulit Aiax esse Iouis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, proposita arma peto: meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed uirtutis honor spoliis quaeratur in istis! aut si proximitas primusque requiritur heres, est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumue ferantur! nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, plura quidem feci, quam quae conprendere dictis in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. 'Praescia uenturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia uestis: arma ego femineis animum motura uirilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros uirgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti "nate dea," dixi "tibi se peritura reseruant Pergama! quid dubitas ingentem euertere Troiam?" iniecique manum fortemque ad fortia misi. ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, uictum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, et Scyrum cepisse; mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alios taceam, qui saeuum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! illis haec armis, quibus est inuentus Achilles, arma peto: uiuo dederam, post fata reposco. 'Ut dolor unius Danaos peruenit ad omnes, Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes inmeritam saeuae natam mactare Dianae. denegat hoc genitor diuisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est, ego mite parentis ingenium uerbis ad publica commoda uerti: hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) difficilem tenui sub iniquo iudice causam. hunc tamen utilitas populi fraterque datique summa mouet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu decipienda fuit, quo si Telamonius isset, orba suis essent etiam nunc lintea uentis. 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, uisaque et intrata est altae mihi curia Troiae, plenaque adhuc erat illa uiris; interritus egi quam mihi mandarat communem Graecia causam accusoque Parin praedamque Helenamque reposco et moueo Priamum Priamoque Antenora iunctum; at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, uix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit; decimo demum pugnauimus anno: quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossa munimina cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus. 'Ecce Iouis monitu deceptus imagine somni rex iubet incepti curam dimittere belli; ille potest auctore suam defendere uocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? cur non arma capit, dat, quod uaga turba sequatur? non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. quid, quod et ipse fugit? uidi, puduitque uidere, cum tu terga dares inhonestaque uela parares; nec mora, "quid facitis? quae uos dementia" dixi "concitat, o socii, captam dimittere Troiam, quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, auersos profuga de classe reduxi. conuocat Atrides socios terrore pauentes: nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haut inpune proteruis! erigor et trepidos ciues exhortor in hostem amissamque mea uirtutem uoce repono. tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse uideri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 'Denique de Danais quis te laudatue petitue? at sua Tydides mecum communicat acta, me probat et socio semper confidit Ulixe. est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. omnia cognoram nec, quod specularer, habebam et iam promissa poteram cum laude reuerti: haut contentus eo petii tentoria Rhesi inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captiuo, uictor uotisque potitus, ingredior curru laetos imitante triumphos; cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro deuastata meo? cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque exitioque dedi cum Chersidamante Thoona et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. sunt et mihi uulnera, ciues, ipso pulchra loco; nec uanis credite uerbis, aspicite! en' uestemque manu diduxit et 'haec sunt pectora semper' ait 'uestris exercita rebus! at nihil inpendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine uulnere corpus! 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iouemque? confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem uobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis. ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et praelatus munere sortis. sed tamen euentus uestrae, fortissime, pugnae quis fuit? Hector abit uiolatus uulnere nullo! 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo, Graium murus, Achilles procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. sunt mihi, quae ualeant in talia pondera, uires, est animus certe uestros sensurus honores: scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret? neque enim clipei caelamina nouit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton diuersosque orbes nitidumque Orionis ensem. [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] 'Quid, quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? si simulasse uocas crimen, simulauimus ambo; si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera uobis: haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen cum tanto commune uiro: deprensus Ulixis ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. 'Neue in me stolidae conuicia fundere linguae admiremur eum, uobis quoque digna pudore obicit. an falso Palameden crimine turpe accusasse mihi, uobis damnasse decorum est? sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens ualuit, nec uos audistis in illo crimina: uidistis, pretioque obiecta patebant. 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui (factum defendite uestrum! consensistis enim), nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique uiaeque labori temptaretque feros requie lenire dolores. paruitÆet uiuit! non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. quem quoniam uates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi! melius Telamonius ibit eloquioque uirum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte! ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro uestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. sis licet infestus sociis regique mihique dure Philoctete, licet exsecrere meumque deuoueas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: te tamen adgrediar mecumque reducere nitar tamque tuis potiar (faueat Fortuna) sagittis, quam sum Dardanio, quem cepi, uate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Mineruae hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni uerba uiri? cur hic metuis? cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum moenia Troum, uerum etiam summas arces intrare suaque eripere aede deam raptamque adferre per hostes? quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset laeua taurorum tergora septem. illa nocte mihi Troiae uictoria parta est: Pergama tunc uici, cum uinci posse coegi. 'Desine Tydiden uultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo! nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae: quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, consiliis cessere meis. tibi dextera bello utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu uires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero. nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: uigor omnis in illis. 'At uos, o proceres, uigili date praemia uestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: iam labor in fine est; obstantia fata remoui altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] este mei memores! aut si mihi non datis arma, huic date!' et ostendit signum fatale Mineruae. Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque uiri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iouemque sustinuit totiens, unam non sustinet iram, inuictumque uirum uicit dolor: arripit ensem et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' dixit et in pectus tum demum uulnera passum, qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. nec ualuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus purpureum uiridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de uulnere natus; littera communis mediis pueroque uiroque inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis et ueterum terras infames caede uirorum uela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; quae postquam ad Graios domino comitante reuexit, inposita est sero tandem manus ultima bello. [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx perdidit infelix hominis post omnia formam externasque nouo latratu terruit auras, longus in angustum qua clauditur Hellespontus.] Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iouis ara cruorem conbiberat, tractata comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas; Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentes inuidiosa trahunt uictores praemia Grai; mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proauitaque regna tuentem saepe uidere patrem monstratum a matre solebat. iamque uiam suadet Boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant: iubet uti nauita uentis; 'Troia, uale! rapimur' clamant, dant oscula terrae Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. ultima conscendit classemÆmiserabile uisu!Æ in mediis Hecabe natorum inuenta sepulcris: prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; Hectoris in tumulo canum de uertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus Bistoniis habitata uiris: Polymestoris illic regia diues erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque remouit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen auari. ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas. Litore Threicio classem religarat Atrides, dum mare pacatum, dum uentus amicior esset: hic subito, quantus, cum uiueret, esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius uultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achiui, obrutaque est mecum uirtutis gratia nostrae! ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!' dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, rapta sinu matris, quam iam prope sola fouebat, fortis et infelix et plus quam femina uirgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; inque suo uidit figentem lumina uultu, 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit 'nulla mora est; at tu iugulo uel pectore telum conde meo' iugulumque simul pectusque retexit. 'scilicet haud ulli seruire Polyxena uellem. haud per tale sacrum numen placabitis ullum! mors tantum uellem matrem mea fallere posset: mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamuis non mea mors illi, uerum sua uita tremenda est. uos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si iusta peto, tactuque uiriles uirgineo remouete manus! acceptior illi, quisquis is est, quem caede mea placare paratis, liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri uerba mouent oris (Priami uos filia regis, non captiua rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neue auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.' dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, non tenet; ipse etiam flens inuitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro. illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata nouissima uultus; tunc quoque cura fuit partes uelare tegendas, cum caderet, castique decus seruare pudoris. Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quot dederit domus una cruores, teque gemunt, uirgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, nunc etiam praedae mala sors; quam uictor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras: dominum matri uix repperit Hector! quae corpus conplexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque uiroque, huic quoque dat lacrimas; lacrimas in uulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concretam sanguine uellens plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: 'nata, tuaeÆquid enim superest?Ædolor ultime matris, nata, iaces, uideoque tuum, mea uulnera, uulnus: en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, tu quoque uulnus habes; at te, quia femina, rebar a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, totque tuos idem fratres, te perdidit idem, exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti in genus hoc saeuit, tumulo quoque sensimus hostem: Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, euentuque graui finita est publica clades, sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque uiroque nunc trahor exul, inops, tumulis auulsa meorum, Penelopae munus, quae me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx," postque tot amissos tu nunc, quae sola leuabas maternos luctus, hostilia busta piasti! inferias hosti peperi! quo ferrea resto? quidue moror? quo me seruas, annosa senectus? quo, di crudeles, nisi uti noua funera cernam, uiuacem differtis anum? quis posse putaret felicem Priamum post diruta Pergama dici? felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam adspicit et uitam pariter regnumque reliquit. at, puto, funeribus dotabere, regia uirgo, condeturque tuum monumentis corpus auitis! non haec est fortuna domus: tibi munera matris contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! omnia perdidimus: superest, cur uiuere tempus in breue sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe uirili, has datus Ismario regi Polydorus in oras. quid moror interea crudelia uulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine uultus?' Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!' dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: adspicit eiectum Polydori in litore corpus factaque Threiciis ingentia uulnera telis; Troades exclamant, obmutuit illa dolore, et pariter uocem lacrimasque introrsus obortas deuorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et aduersa figit modo lumina terra, interdum toruos sustollit ad aethera uultus, nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati, uulnera praecipue, seque armat et instruit ira. qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leaena signaque nacta pedum sequitur, quem non uidet, hostem, sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, non oblita animorum, annorum oblita suorum, uadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis conloquiumque petit; nam se monstrare relictum uelle latens illi, quod nato redderet, aurum. credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore in secreta uenit: tum blando callidus ore 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, per superos iuro.' spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captiuarum agmina matrum inuocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira potentem) inmergitque manus foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. clade sui Thracum gens inritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere iactu coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur rictuque in uerba parato latrauit, conata loqui: locus exstat et ex re nomen habet, ueterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululauit maesta per agros. illius Troasque suos hostesque Pelasgos, illius fortuna deos quoque mouerat omnes, sic omnes, ut et ipsa Iouis coniunxque sororque euentus Hecaben meruisse negauerit illos. Non uacat Aurorae, quamquam isdem fauerat armis, cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moueri. cura deam propior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis uidit Achillea pereuntem cuspide mater; uidit, et ille color, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. at non inpositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iouis lacrimisque has addere uoces: 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) diua tamen, ueni, non ut delubra diesque des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, tum cum luce noua noctis confinia seruo, praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: Memnonis orba mei uenio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti (sic uos uoluistis) Achille. da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque uulnera leni!' Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus, nigrique uolumina fumi infecere diem, ueluti cum flumine Nais exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; atra fauilla uolat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (leuitas sua praebuit alas) et primo similis uolucri, mox uera uolucris insonuit pennis, pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor, quarto seducunt castra uolatu; tum duo diuersa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque aduersaque pectora lassant, inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque uiro forti meminere creatas. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae more rebellant. ergo aliis latrasse Dymantida flebile uisum est; luctibus est Aurora suis intenta piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. Non tamen euersam Troiae cum moenibus esse spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem fert umeris, uenerabile onus, Cythereius heros. de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram linquit et utilibus uentis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque Latona quondam stirpes pariente retentas. ture dato flammis uinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt, positique tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia uidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' huic Anius niueis circumdata tempora uittis concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros maxime; uidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia uersat) paene uides orbum. quod enim mihi filius absens auxilium, quem dicta suo de nomine tellus Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineae stirpi uoto maiora fideque munera: nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Mineruae transformabantur, diuesque erat usus in illis. hoc ubi cognouit Troiae populator Atrides, (ne non ex aliqua uestram sensisse procellam nos quoque parte putes), armorum uiribus usus abstrahit inuitas gremio genitoris alantque imperat Argolicam caelesti munere classem. effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus et totidem natis Andros fraterna petita est. miles adest et, ni dedantur, bella minatur: uicta metu pietas consortia corpora poenae dedidit; et timido possis ignoscere fratri: non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, Hector erat, per quem decimum durastis in annum. iamque parabantur captiuis uincla lacertis: illae tollentes etiamnum libera caelo bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque muneris auctor opem,Æsi miro perdere more ferre uocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque coniugis in uolucres, niueas abiere columbas.' Talibus atque aliis postquam conuiuia dictis inplerunt, mensa somnum petiere remota cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, qui petere antiquam matrem cognataque iussit litora; prosequitur rex et dat munus ituris, Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: miserat hunc illi Therses, fabricauerat Alcon Hyleus et longo caelauerat argumento. urbs erat, et septem posses ostendere portas: hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum; nymphae quoque flere uidentur siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. ecce facit mediis natas Orione Thebis hac non femineum iugulo dare uulnus aperto, illac demisso per fortia pectora telo pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari. tum de uirginea geminos exire fauilla, ne genus intereat, iuuenes, quos fama Coronas nominat, et cineri materno ducere pompam. hactenus antiquo signis fulgentibus aere, summus inaurato crater erat asper acantho. nec leuiora datis Troiani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam. Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium Creten tenuere locique ferre diu nequiere Iouem centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus, saeuit hiems iactatque uiros, Strophadumque receptos portubus infidis exterruit ales Aello. et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant uecti: certatam lite deorum Ambraciam uersique uident sub imagine saxum iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, uocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis. Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis rura petunt, Epiros ab his regnataque uati Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; inde futurorum certi, quae cuncta fideli Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, e quibus imbriferos est uersa Pachynos ad austros, mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreanque Peloros. hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena: Scylla latus dextrum, laeuum inrequieta Charybdis infestat; uorat haec raptas reuomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur aluum, uirginis ora gerens, et, si non omnia uates ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore uirgo: hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuuenum narrabat amores. cui dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur repetens suspiria dictis: 'te tamen, o uirgo, genus haut inmite uirorum expetit, utque facis, potes his inpune negare; at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem effugere.' et lacrimae uocem inpediere loquentis. quas ubi marmoreo detersit pollice uirgo et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit 'neue tui causam tege (sic sum fida) doloris!' Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus magna quidem patrisque sui matrisque uoluptas, nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas. hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis horrendus siluis et uisus ab hospite nullo inpune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sentit ualidaque cupidine captus uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et conponere uultus. caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae ueniuntque abeuntque carinae. Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." risit et "o uatum stolidissime, falleris," inquit, "altera iam rapuit." sic frustra uera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degrauat, aut fessus sub opaca reuertitur antra. prominet in pontum cuneatus acumine longo collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; lanigerae pecudes nullo ducente secutae. cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est antemnis apta ferendis sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae; latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque mente notaui: '"Candidior folio niuei Galatea ligustri, floridior pratis, longa procerior alno, splendidior uitro, tenero lasciuior haedo, leuior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiua gratior umbra, mobilior damma, platano conspectior alta, lucidior glacie, matura dulcior uua, mollior et cycni plumis et lacta coacto, et, si non fugias, riguo formosior horto; '"Saeuior indomitis eadem Galatea iuuencis, durior annosa quercu, fallacior undis, lentior et salicis uirgis et uitibus albis, his inmobilior scopulis, uiolentior amne, laudato pauone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, et, quod praecipue uellem tibi demere possem, non tantum ceruo claris latratibus acto, uerum etiam uentis uolucrique fugacior aura, (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores) sunt mihi, pars montis, uiuo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, nec sentitur hiems; sunt poma grauantia ramos, sunt auro similes longis in uitibus uuae, sunt et purpureae: tibi et has seruamus et illas. ipsa tuis manibus siluestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque non solum nigro liuentia suco, uerum etiam generosa nouasque imitantia ceras. nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt arbutei fetus: omnis tibi seruiet arbor. '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque uallibus errant, multas silua tegit, multae stabulantur in antris, nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus; de laudibus harum nil mihi credideris, praesens potes ipsa uidere, ut uix circumeant distentum cruribus uber. sunt, fetura minor, tepidis in ouilibus agni. sunt quoque, par aetas, aliis in ouilibus haedi. lac mihi semper adest niueum: pars inde bibenda seruatur, partem liquefacta coagula durant. '"Nec tibi deliciae faciles uulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque, parue columbarum demptusue cacumine nidus: inueni geminos, qui tecum ludere possint, inter se similes, uix ut dignoscere possis, uillosae catulos in summis montibus ursae: inueni et dixi 'dominae seruabimus istos.' '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, iam, Galatea, ueni, nec munera despice nostra! certe ego me noui liquidaeque in imagine uidi nuper aquae, placuitque mihi mea forma uidenti. adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior Iuppiter in caelo, nam uos narrare soletis nescio quem regnare Iouem; coma plurima toruos prominet in uultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flauentia uelent; pluma tegit uolucres, ouibus sua lana decori est: barba uiros hirtaeque decent in corpore saetae. unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus Sol uidet e caelo? Soli tamen unicus orbis. '"Adde, quod in uestro genitor meus aequore regnat: hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, quique Iouem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te uereor, tua fulmine saeuior ira est. atque ego contemptus essem patientior huius, si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: sentiet esse mihi tanto pro corpore uires! uiscera uiua traham diuulsaque membra per agros perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, cumque suis uideor translatam uiribus Aetnen pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moueris." 'Talia nequiquam questus (nam cuncta uidebam) surgit et ut taurus uacca furibundus adempta stare nequit siluaque et notis saltibus errat, cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me uidet atque Acin "uideo" que exclamat "et ista ultima sit, faciam, Veneris concordia uestrae." tantaque uox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. ast ego uicino pauefacta sub aequore mergor; terga fugae dederat conuersa Symaethius heros et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes," dixerat "et uestris periturum admittite regnis!" insequitur Cyclops partemque e monte reuulsam mittit, et extremus quamuis peruenit ad illum angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, at nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut uires adsumeret Acis auitas. puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor euanescere coepit, fitque color primo turbati fluminis imbre purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, uiuaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cauum saxi sonat exsultantibus undis, miraque res, subito media tenus exstitit aluo incinctus iuuenis flexis noua cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem uersus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' Desierat Galatea loqui, coetuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis. Scylla redit; neque enim medio se credere ponto audet, et aut bibula sine uestibus errat harena aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: ecce fretum stringens, alti nouus incola ponti, nuper in Euboica uersis Anthedone membris, Glaucus adest, uisaeque cupidine uirginis haeret et, quaecumque putat fugientem posse morari, uerba refert; fugit illa tamen ueloxque timore peruenit in summum positi prope litora montis. ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum longa sub arboribus conuexus in aequora uertex: constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. sensit et innitens, quae stabat proxima, moli 'non ego prodigium nec sum fera belua, uirgo, sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis; nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. sunt uiridi prato confinia litora, quorum altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuuencae, nec placidae carpsistis oues hirtaeue capellae; non apis inde tulit conlectos sedula flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam falciferae secuere manus; ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captiuos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? gramine contacto coepit mea praeda moueri et mutare latus terraque ut in aequore niti. dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas turba suas dominumque nouum litusque relinquunt. obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: "quae tamen has" inquam "uires habet herba?" manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. uix bene conbiberant ignotos guttura sucos, cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore; nec potui restare diu "repetenda" que "numquam terra, uale!" dixi corpusque sub aequora mersi. di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas nouiens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum; nec mora, diuersis lapsi de partibus amnes totaque uertuntur supra caput aequora nostrum. hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. quae postquam rediit, alium me corpore toto, ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: hanc ego tum primum uiridem ferrugine barbam caesariemque meam, quam longa per aequora uerro, ingentesque umeros et caerula bracchia uidi cruraque pinnigero curuata nouissima pisce. quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, quid iuuat esse deum, si tu non tangeris istis?' talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes. µ14 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen aruaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri, nescia nec quicquam iunctis debentia bubus liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum, liquerat et Zanclen aduersaque moenia Regi nauifragumque fretum, gemino quod litore pressum Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae. inde manu magna Tyrrhena per aequora uectus herbiferos adiit colles atque atria Glaucus Sole satae Circes, uariarum plena ferarum. quam simul adspexit, dicta acceptaque salute, 'diua, dei miserere, precor! nam sola leuare tu potes hunc,' dixit 'uidear modo dignus, amorem. quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis. neue mei non nota tibi sit causa furoris: litore in Italico, Messenia moenia contra, Scylla mihi uisa est. pudor est promissa precesque blanditiasque meas contemptaque uerba referre; at tu, siue aliquid regni est in carmine, carmen ore moue sacro, siue expugnacior herba est, utere temptatis operosae uiribus herbae nec medeare mihi sanesque haec uulnera mando, fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.' at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa, seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,) talia uerba refert: 'melius sequerere uolentem optantemque eadem parilique cupidine captam. dignus eras ultro (poteras certeque) rogari, et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro. neu dubites absitque tuae fiducia formae, en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis, carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim, ut tua sim, uoueo. spernentem sperne, sequenti redde uices, unoque duas ulciscere facto.' talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes' Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae, Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.' indignata dea est et laedere quatenus ipsum non poterat (nec uellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est; uenerisque offensa repulsa, protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur uelamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula oppositumque petens contra Zancleia saxa Region ingreditur feruentes aestibus undas, in quibus ut solida ponit uestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis. paruus erat gurges, curuos sinuatus in arcus, grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu et maris et caeli, medio cum plurimus orbe sol erat et minimas a uertice fecerat umbras. hunc dea praeuitiat portentificisque uenenis inquinat; hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum uerborum ambage nouorum ter nouiens carmen magico demurmurat ore. Scylla uenit mediaque tenus descenderat aluo, cum sua foedari latrantibus inguina monstris adspicit ac primo credens non corporis illas esse sui partes, refugitque abigitque timetque ora proterua canum, sed quos fugit, attrahit una et corpus quaerens femorum crurumque pedumque Cerbereos rictus pro partibus inuenit illis: statque canum rabie subiectaque terga ferarum inguinibus truncis uteroque exstante coercet. Fleuit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae uiribus herbarum fugit conubia Circes; Scylla loco mansit cumque est data copia, primum in Circes odium sociis spoliauit Ulixem; mox eadem Teucras fuerat mersura carinas, ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat, transformata foret: scopulum quoque nauita uitat. Hunc ubi Troianae remis auidamque Charybdin euicere rates, cum iam prope litus adessent Ausonium, Libycas uento referuntur ad oras. excipit Aenean illic animoque domoque non bene discidium Phrygii latura mariti Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta incubuit ferro deceptaque decipit omnes. rursus harenosae fugiens noua moenia terrae ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten sacrificat tumulumque sui genitoris honorat. quasque rates Iris Iunonia paene cremarat, soluit et Hippotadae regnum terrasque calenti sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas colle Pithecusas, habitantum nomine dictas. quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme uiros animal mutauit, ut idem dissimiles homini possent similesque uideri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis perarauit anilibus ora totaque uelatos flauenti corpora uillo misit in has sedes nec non prius abstulit usum uerborum et natae dira in periuria linguae; posse queri tantum rauco stridore reliquit. Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra moenia deseruit, laeua de parte canori Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus uluis, litora Cumarum uiuacisque antra Sibyllae intrat et, ut manes adeat per Auerna paternos, orat. at illa diu uultum tellure moratum erexit tandemque deo furibunda recepto 'magna petis,' dixit, 'uir factis maxime, cuius dextera per ferrum, pietas spectata per ignes. pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis Elysiasque domos et regna nouissima mundi me duce cognosces simulacraque cara parentis. inuia uirtuti nulla est uia.' dixit et auro fulgentem ramum silua Iunonis Auernae monstrauit iussitque suo diuellere trunco. paruit Aeneas et formidabilis Orci uidit opes atauosque suos umbramque senilem magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum, quaeque nouis essent adeunda pericula bellis. inde ferens lassos auerso tramite passus cum duce Cumaea mollit sermone laborem. dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit, 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit, 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor muneris esse tui, quae me loca mortis adire, quae loca me uisae uoluisti euadere mortis. pro quibus aerias meritis euectus ad auras templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.' respicit hunc uates et suspiratibus haustis 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore humanum dignare caput, neu nescius erres, lux aeterna mihi carituraque fine dabatur, si mea uirginitas Phoebo patuisset amanti. dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis me cupit, "elige," ait "uirgo Cumaea, quid optes: optatis potiere tuis." ego pulueris hausti ostendens cumulum, quot haberet corpora puluis, tot mihi natales contingere uana rogaui; excidit, ut peterem iuuenes quoque protinus annos. hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuuentam, si Venerem paterer: contempto munere Phoebi innuba permaneo; sed iam felicior aetas terga dedit, tremuloque gradu uenit aegra senectus, quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem acta, tamen superest, numeros ut pulueris aequem, ter centum messes, ter centum musta uidere. tempus erit, cum de tanto me corpore paruam longa dies faciet, consumptaque membra senecta ad minimum redigentur onus: nec amata uidebor nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse uel non cognoscet, uel dilexisse negabit: usque adeo mutata ferar nullique uidenda, uoce tamen noscar; uocem mihi fata relinquent.' Talia conuexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen. hic quoque substiterat post taedia longa laborum Neritius Macareus, comes experientis Ulixis. desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae noscit Achaemeniden inprouisoque repertum uiuere miratus, 'qui te casusue deusue seruat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium prora uehit? petitur uestra quae terra carina?' talia quaerenti, iam non hirsutus amictu, iam suus et spinis conserto tegmine nullis, fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos adspiciam fluidos humano sanguine rictus, hac mihi si potior domus est Ithaceque carina, si minus Aenean ueneror genitore, nec umquam esse satis potero, praestem licet omnia, gratus. quod loquor et spiro caelumque et sidera solis respicio, possimne ingratus et inmemor esse? ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora uenit, et ut iam nunc lumen uitale relinquam, aut tumulo aut certe non illa condar in aluo. quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem sensum animumque) fuit, cum uos petere alta relictus aequora conspexi? uolui inclamare, sed hosti prodere me timui: uestrae quoque clamor Ulixis paene rati nocuit. uidi, cum monte reuulsum inmanem scopulum medias permisit in undas; uidi iterum ueluti tormenti uiribus acta uasta Giganteo iaculantem saxa lacerto et, ne deprimeret fluctus uentusue carinam, pertimui, iam me non esse oblitus in illa. ut uero fuga uos a certa morte reduxit, ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam praetemptatque manu siluas et luminis orbus rupibus incursat foedataque bracchia tabo in mare protendens gentem exsecratur Achiuam atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem, aut aliquem e sociis, in quem mea saeuiat ira, uiscera cuius edam, cuius uiuentia dextra membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet guttur, et elisi trepident sub dentibus artus: quam nullum aut leue sit damnum mihi lucis ademptae!" haec et plura ferox, me luridus occupat horror spectantem uultus etiamnum caede madentes crudelesque manus et inanem luminis orbem membraque et humano concretam sanguine barbam. mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum, et iam prensurum, iam nunc mea uiscera rebar in sua mersurum, mentique haerebat imago temporis illius, quo uidi bina meorum ter quater adfligi sociorum corpora terrae, cum super ipse iacens hirsuti more leonis uisceraque et carnes cumque albis ossa medullis semianimesque artus auidam condebat in aluum; me tremor inuasit: stabam sine sanguine maestus, mandentemque uidens eiectantemque cruentas ore dapes et frusta mero glomerata uomentem: talia fingebam misero mihi fata parari perque dies multos latitans omnemque tremiscens ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri glande famem pellens et mixta frondibus herba solus inops exspes leto poenaeque relictus hanc procul adspexi longo post tempore nauem orauique fugam gestu ad litusque cucurri, et moui: Graiumque ratis Troiana recepit! tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.' Aeolon ille refert Tusco regnare profundo, Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere uentos; quos bouis inclusos tergo, memorabile munus, Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo lucibus isse nouem et terram aspexisse petitam; proxima post nonam cum sese aurora moueret, inuidia socios praedaeque cupidine uictos esse; ratos aurum, dempsisse ligamina uentis; cum quibus isse retro, per quas modo uenerat undas, Aeoliique ratem portus repetisse tyranni. 'inde Lami ueterem Laestrygonis' inquit 'in urbem uenimus: Antiphates terra regnabat in illa. missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum, uixque fuga quaesita salus comitique mihique, tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit ora cruore suo. fugientibus instat et agmen concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque coniciunt merguntque uiros merguntque carinas. una tamen, quae nos ipsumque uehebat Ulixem, effugit. amissa sociorum parte dolentes multaque conquesti terris adlabimur illis, quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, uidenda insula uisa mihi!) tuque o iustissime Troum, nate dea, (neque enim finito Marte uocandus hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes! nos quoque Circaeo religata in litore pinu, Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis, ire negabamus; sed tecta ignota subire sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen Eurylochumque simul nimiique Elpenora uini bisque nouem socios Circaea ad moenia misit. quae simul attigimus stetimusque in limine tecti, mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque occursu fecere metum, sed nulla timenda nullaque erat nostro factura in corpore uulnus; quin etiam blandas mouere per aera caudas nostraque adulantes comitant uestigia, donec excipiunt famulae perque atria marmore tecta ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu sollemni solio pallamque induta nitentem insuper aurato circumuelatur amictu. Nereides nymphaeque simul, quae uellera motis nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt: gramina disponunt sparsosque sine ordine flores secernunt calathis uariasque coloribus herbas; ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus quoue sit in folio, quae sit concordia mixtis, nouit et aduertens pensas examinat herbas. haec ubi nos uidit, dicta acceptaque salute diffudit uultus et reddidit omina uotis. nec mora, misceri tosti iubet hordea grani mellaque uimque meri cum lacte coagula passo, quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos adicit. accipimus sacra data pocula dextra. quae simul arenti sitientes hausimus ore, et tetigit summos uirga dea dira capillos, (et pudet et referam) saetis horrescere coepi, nec iam posse loqui, pro uerbis edere raucum murmur et in terram toto procumbere uultu, osque meum sensi pando occallescere rostro, colla tumere toris, et qua modo pocula parte sumpta mihi fuerant, illa uestigia feci cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!) claudor hara, solumque suis caruisse figura uidimus Eurylochum: solus data pocula fugit; quae nisi uitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor uenisset Ulixes. pacifer huic dederat florem Cyllenius album: moly uocant superi, nigra radice tenetur; tutus eo monitisque simul caelestibus intrat ille domum Circes et ad insidiosa uocatus pocula conantem uirga mulcere capillos reppulit et stricto pauidam deterruit ense. inde fides dextraeque datae thalamoque receptus coniugii dotem sociorum corpora poscit. spargimur ignotae sucis melioribus herbae percutimurque caput conuersae uerbere uirgae, uerbaque dicuntur dictis contraria uerbis. quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi haeremusque ducis collo nec uerba locuti ulla priora sumus quam nos testantia gratos. annua nos illic tenuit mora, multaque praesens tempore tam longo uidi, multa auribus hausi, hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una quattuor e famulis ad talia sacra paratis. cum duce namque meo Circe dum sola moratur, illa mihi niueo factum de marmore signum ostendit iuuenale gerens in uertice picum, aede sacra positum multisque insigne coronis. quis foret et quare sacra coleretur in aede, cur hanc ferret auem, quaerenti et scire uolenti "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem! '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris rex fuit, utilium bello studiosus equorum; forma uiro, quam cernis, erat: licet ipse decorem adspicias fictaque probes ab imagine uerum; par animus formae; nec adhuc spectasse per annos quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam. ille suos dryadas Latiis in montibus ortas uerterat in uultus, illum fontana petebant numina, naiades, quas Albula, quasque Numici, quas Anienis aquae cursuque breuissimus Almo Narue tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae, quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano. haec ubi nubilibus primum maturuit annis, praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est, rara quidem facie, sed rarior arte canendi, unde Canens dicta est: siluas et saxa mouere et mulcere feras et flumina longa morari ore suo uolucresque uagas retinere solebat. quae dum feminea modulatur carmina uoce, exierat tecto Laurentes Picus in agros indigenas fixurus apros tergumque premebat acris equi laeuaque hastilia bina ferebat poeniceam fuluo chlamydem contractus ab auro. uenerat in siluas et filia Solis easdem, utque nouas legeret fecundis collibus herbas, nomine dicta suo Circaea reliquerat arua. quae simul ac iuuenem uirgultis abdita uidit, obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae, flammaque per totas uisa est errare medullas. ut primum ualido mentem conlegit ab aestu, quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire, cursus equi fecit circumfususque satelles. 'non' ait 'effugies, uento rapiare licebit, si modo me noui, si non euanuit omnis herbarum uirtus, nec me mea carmina fallunt.' dixit et effigiem nullo cum corpore falsi fingit apri praeterque oculos transcurrere regis iussit et in densum trabibus nemus ire uideri, plurima qua silua est et equo loca peruia non sunt. haut mora, continuo praedae petit inscius umbram Picus equique celer spumantia terga relinquit spemque sequens uanam silua pedes errat in alta. concipit illa preces et uerba uenefica dicit ignotosque deos ignoto carmine adorat, quo solet et niueae uultum confundere Lunae et patrio capiti bibulas subtexere nubes. tum quoque cantato densetur carmine caelum et nebulas exhalat humus, caecisque uagantur limitibus comites, et abest custodia regis. nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam, quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris ignibus et socerum, qui peruidet omnia, Solem accipe nec durus Titanida despice Circen.' dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum me tenet et teneat per longum, conprecor, aeuum, nec Venere externa socialia foedera laedam, dum mihi Ianigenam seruabunt fata Canentem.' saepe retemptatis precibus Titania frustra 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!' tum bis ad occasus, bis se conuertit ad ortus, ter iuuenem baculo tetigit, tria carmina dixit. ille fugit, sed se solito uelocius ipse currere miratur: pennas in corpore uidit, seque nouam subito Latiis accedere siluis indignatus auem duro fera robora rostro figit et iratus longis dat uulnera ramis; purpureum chlamydis pennae traxere colorem; fibula quod fuerat uestemque momorderat aurum, pluma fit, et fuluo ceruix praecingitur auro, nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat. '"Interea comites, clamato saepe per agros nequiquam Pico nullaque in parte reperto, inueniunt Circen (nam iam tenuauerat auras passaque erat nebulas uentis ac sole recludi) criminibusque premunt ueris regemque reposcunt uimque ferunt saeuisque parant incessere telis: illa nocens spargit uirus sucosque ueneni et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque conuocat et longis Hecaten ululatibus orat. exsiluere loco (dictu mirabile) siluae, ingemuitque solum, uincinaque palluit arbor, sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis, et lapides uisi mugitus edere raucos et latrare canes et humus serpentibus atris squalere et tenues animae uolitare silentum: attonitum monstris uulgus pauet; illa pauentis ora uenenata tetigit mirantia uirga, cuius ab attactu uariarum monstra ferarum in iuuenes ueniunt: nulli sua mansit imago. '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus, et frustra coniunx oculis animoque Canentis exspectatus erat: famuli populusque per omnes discurrunt siluas atque obuia lumina portant; nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque proripit ac Latios errat uesana per agros. sex illam noctes, totidem redeuntia solis lumina uiderunt inopem somnique cibique per iuga, per ualles, qua fors ducebat, euntem; ultimus adspexit Thybris luctuque uiaque fessam et iam longa ponentem corpora ripa. illic cum lacrimis ipso modulata dolore uerba sono tenui maerens fundebat, ut olim carmina iam moriens canit exequialia cycnus; luctibus extremum tenues liquefacta medullas tabuit inque leues paulatim euanuit auras, fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae ueteres dixere Camenae." 'Talia multa mihi longum narrata per annum uisaque sunt. resides et desuetudine tardi rursus inire fretum, rursus dare uela iubemur, ancipitesque uias et iter Titania uastum dixerat et saeui restare pericula ponti: pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.' Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix condita marmorea tumulo breue carmen habebat HIC ME CAIETAM NOTAE PIETATIS ALUMNUS EREPTAM ARGOLICO QUO DEBUIT IGNE CREMAVIT soluitur herboso religatus ab aggere funis, et procul insidias infamataeque relinquunt tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra in mare cum flaua prorumpit Thybris harena; Faunigenaeque domo potitur nataque Latini, non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus. concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque ardua sollicitis uictoria quaeritur armis. auget uterque suas externo robore uires, et multi Rutulos, multi Troiana tuentur castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra, at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem uenerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno moenia condiderat dotaliaque arua tenebat; sed Venulus Turni postquam mandata peregit auxiliumque petit, uires Aetolius heros excusat: nec se aut soceri committere pugnae uelle sui populos, aut quos e gente suorum armet habere ullos, 'neue haec commenta putetis, admonitu quamquam luctus renouentur amari, perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est Ilios, et Danaas pauerunt Pergama flammas, Naryciusque heros, a uirgine uirgine rapta, quam meruit poenam solus, digessit in omnes, spargimur et uentis inimica per aequora rapti fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis, neue morer referens tristes ex ordine casus, Graecia tum potuit Priamo quoque flenda uideri. me tamen armiferae seruatum cura Mineruae fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris pellor, et antiquo memores de uulnere poenas exigit alma Venus, tantosque per alta labores aequora sustinui, tantos terrestribus armis, ut mihi felices sint illi saepe uocati, quos communis hiems inportunusque Caphereus mersit aquis, uellemque horum pars una fuissem. 'Ultima iam passi comites belloque fretoque deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon feruidus ingenio, tum uero et cladibus asper, "quid superest, quod iam patientia uestra recuset ferre, uiri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra, uelle puta, faciat? nam dum peiora timentur, est in uota locus: sors autem ubi pessima rerum, sub pedibus timor est securaque summa malorum. audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes sub Diomede uiros, odium tamen illius omnes spernimus: haud magno stat magna potentia nobis." talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon instimulat uerbis ueteremque resuscitat iram. dicta placent paucis, numeri maioris amici Acmona conripimus; cui respondere uolenti uox pariter uocisque uia est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis noua colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitique leues sinuantur in alas; magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu indurata rigent finemque in acumine ponunt. hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus, hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior subuolat et remos plausis circumuolat alis: si uolucrum quae sit subitarum forma requiris, ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis. uix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni arua gener teneo minima cum parte meorum.' Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna Peucetiosque sinus Messapiaque arua relinquit. in quibus antra uidet, quae, multa nubila silua et leuibus cannis latitantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae. Apulus has illa pastor regione fugatas terruit et primo subita formidine mouit, mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem, ad numerum motis pedibus duxere choreas; inprobat has pastor saltuque imitatus agresti addidit obscenis conuicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor: arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores. quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet: asperitas uerborum cessit in illa. Hinc ubi legati rediere, negata ferentes arma Aetola sibi, Rutuli sine uiribus illis bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris parte datur; fert ecce auidas in pinea Turnus texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit. iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum ibat, et incuruae fumabant transtra carinae, cum memor has pinus Idaeo uertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati conpleuit murmure buxi perque leues domitis inuecta leonibus auras 'inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit ignis edax nemorum partes et membra meorum.' intonuit dicente dea, tonitrumque secuti cum saliente graues ceciderunt grandine nimbi, aeraque et tumidum subitis concursibus aequor Astraei turbant et eunt in proelia fratres. e quibus alma parens unius uiribus usa stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis, fertque rates pronas medioque sub aequore mergit; robore mollito lignoque in corpora uerso in capitum faciem puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina subdita nauigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant, illas uirgineis exercent lusibus undas Naides aequoreae durisque in montibus ortae molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo; non tamen oblitae, quam multa pericula saepe pertulerint pelago, iactatis saepe carinis subposuere manus, nisi siqua uehebat Achiuos: cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos Neritiaeque ratis uiderunt fragmina laetis uultibus et laetis uidere rigescere puppim uultibus Alcinoi saxumque increscere ligno. Spes erat, in nymphas animata classe marinas posse metu monstri Rutulum desistere bello: perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est instar, habent animos; nec iam dotalia regna, nec sceptrum soceri, nec te, Lauinia uirgo, sed uicisse petunt deponendique pudore bella gerunt, tandemque Venus uictricia nati arma uidet, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis abstulit et tepida latuerunt tecta fauilla, congerie e media tum primum cognita praepes subuolat et cineres plausis euerberat alis. et sonus et macies et pallor et omnia, captam quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis. Iamque deos omnes ipsamque Aeneia uirtus Iunonem ueteres finire coegerat iras, cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli, tempestiuus erat caelo Cythereius heros. ambieratque Venus superos colloque parentis circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto, Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro fecit auum, quamuis paruum des, optime, numen, dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.' adsensere dei, nec coniunx regia uultus inmotos tenuit placatoque adnuit ore; tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni, quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!' fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti perque leues auras iunctis inuecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis uicina Numicius undis. hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti, abluere et tacito deferre sub aequora cursu; corniger exsequitur Veneris mandata suisque, quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat et respersit aquis; pars optima restitit illi. lustratum genetrix diuino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit. Inde sub Ascanii dicione binominis Alba resque Latina fuit. succedit Siluius illi. quo satus antiquo tenuit repetita Latinus nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum. Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque, sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis cepit et in Tusci demersus fluminis undis nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu. fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti tradit Auentino, qui, quo regnarat, eodem monte iacet positus tribuitque uocabula monti; iamque Palatinae summam Proca gentis habebat. Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas inter hamadryadas coluit sollertius hortos nec fuit arborei studiosior altera fetus; unde tenet nomen: non siluas illa nec amnes, rus amat et ramos felicia poma ferentes; nec iaculo grauis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia conpescit, fisso modo cortice uirgam inserit et sucos alieno praestat alumno; nec sentire sitim patitur bibulaeque recuruas radicis fibras labentibus inrigat undis. hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est; uim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque uiriles. quid non et Satyri, saltatibus apta iuuentus, fecere et pinu praecincti cornua Panes Siluanusque, suis semper iuuenilior annis, quique deus fures uel falce uel inguine terret, ut poterentur ea? sed enim superabat amando hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis. o quotiens habitu duri messoris aristas corbe tulit uerique fuit messoris imago! tempora saepe gerens faeno religata recenti desectum poterat gramen uersasse uideri; saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum iurares fessos modo disiunxisse iuuencos. falce data frondator erat uitisque putator; induerat scalas: lecturum poma putares; miles erat gladio, piscator harundine sumpta; denique per multas aditum sibi saepe figuras repperit, ut caperet spectatae gaudia formae. ille etiam picta redimitus tempora mitra, innitens baculo, positis per tempora canis, adsimulauit anum: cultosque intrauit in hortos pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam uera dedisset anus, glaebaque incurua resedit suspiciens pandos autumni pondere ramos. ulmus erat contra speciosa nitentibus uuis: quam socia postquam pariter cum uite probauit, 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus, nil praeter frondes, quare peteretur, haberet; haec quoque, quae iuncta est, uitis requiescit in ulmo: si non nupta foret, terrae acclinata iaceret; tu tamen exemplo non tangeris arboris huius concubitusque fugis nec te coniungere curas. atque utinam uelles! Helene non pluribus esset sollicitata procis nec quae Lapitheia mouit proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis. nunc quoque, cum fugias auerserisque petentes, mille uiri cupiunt et semideique deique et quaecumque tenent Albanos numina montes. sed tu si sapies, si te bene iungere anumque hanc audire uoles, quae te plus omnibus illis, plus, quam credis, amo: uulgares reice taedas Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est, quam mihi; nec passim toto uagus errat in orbe, haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum, quam modo uidit, amat: tu primus et ultimus illi ardor eris, solique suos tibi deuouet annos. adde, quod est iuuenis, quod naturale decoris munus habet formasque apte fingetur in omnes, et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet. quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur, primus habet laetaque tenet tua munera dextra! sed neque iam fetus desiderat arbore demptos nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum, qui petit, ore meo praesentem crede precari. ultoresque deos et pectora dura perosam Idalien memoremque time Rhamnusidis iram! quoque magis timeas, (etenim mihi multa uetustas scire dedit) referam tota notissima Cypro facta, quibus flecti facile et mitescere possis. 'Viderat a ueteris generosam sanguine Teucri Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus, uiderat et totis perceperat ossibus aestum luctatusque diu, postquam ratione furorem uincere non potuit, supplex ad limina uenit et modo nutrici miserum confessus amorem, ne sibi dura foret, per spes orauit alumnae, et modo de multis blanditus cuique ministris sollicita petiit propensum uoce fauorem; saepe ferenda dedit blandis sua uerba tabellis, interdum madidas lacrimarum rore coronas postibus intendit posuitque in limine duro molle latus tristisque serae conuicia fecit. saeuior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc uiuum radice tenetur, spernit et inridet, factisque inmitibus addit uerba superba ferox et spe quoque fraudat amantem. non tulit impatiens longi tormenta doloris Iphis et ante fores haec uerba nouissima dixit: "uincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem ulla ferenda mei: laetos molire triumphos et Paeana uoca nitidaque incingere lauru! uincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude! certe aliquid laudare mei cogeris amoris, quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum. non tamen ante tui curam excessisse memento quam uitam geminaque simul mihi luce carendum. nec tibi fama mei uentura est nuntia leti: ipse ego, ne dubites, adero praesensque uidebor, corpore ut exanimi crudelia lumina pascas. si tamen, o superi, mortalia facta uidetis, este mei memores (nihil ultra lingua precari sustinet) et longo facite ut narremur in aeuo, et, quae dempsistis uitae, date tempora famae!" dixit, et ad postes ornatos saepe coronis umentes oculos et pallida bracchia tollens, cum foribus laquei religaret uincula summis, "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit inseruitque caput, sed tum quoque uersus ad illam, atque onus infelix elisa fauce pependit. icta pedum motu trepidantum aperire iubentem uisa dedisse sonum est adapertaque ianua factum prodidit, exclamant famuli frustraque leuatum (nam pater occiderat) referunt ad limina matris; accipit illa sinu conplexaque frigida nati membra sui postquam miserorum uerba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro. forte uiae uicina domus, qua flebilis ibat pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures uenit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat. mota tamen "uideamus" ait "miserabile funus" et patulis iniit tectum sublime fenestris uixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin: deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis inducto pallore fugit, conataque retro ferre pedes haesit, conata auertere uultus hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus, quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum. neue ea ficta putes, dominae sub imagine signum seruat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum Prospicientis habet.Æquorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe: sic tibi nec uernum nascentia frigus adurat poma, nec excutiant rapidi florentia uenti!' Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili edidit, in iuuenem rediit et anilia demit instrumenta sibi talisque apparuit illi, qualis ubi oppositas nitidissima solis imago euicit nubes nullaque obstante reluxit, uimque parat: sed ui non est opus, inque figura capta dei nympha est et mutua uulnera sensit. Proximus Ausonias iniusti miles Amuli rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis munere regna capit, festisque Palilibus urbis moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini bella gerunt, arcisque uia Tarpeia reclusa dignam animam poena congestis exuit armis; inde sati Curibus tacitorum more luporum ore premunt uoces et corpora uicta sopore inuadunt portasque petunt, quas obice firmo clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit nec strepitum uerso Saturnia cardine fecit; sola Venus portae cecidisse repagula sensit et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant naides Ausoniae gelido rorantia fonte: has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam uenasque et flumina fontis elicuere sui; nondum tamen inuia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda: lurida subponunt fecundo sulphura fonti incenduntque cauas fumante bitumine uenas. uiribus his aliisque uapor penetrauit ad ima fontis, et Alpino modo quae certare rigori audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis! flammifera gemini fumant aspergine postes, portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis fonte fuit praestructa nouo, dum Martius arma indueret miles; quae postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis. pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro decertare placet Tatiumque accedere regno. Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas: posita cum casside Mauors talibus adfatur diuumque hominumque parentem: 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno res Romana ualet nec praeside pendet ab uno, praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti) soluere et ablatum terris inponere caelo. tu mihi concilio quondam praesente deorum (nam memoro memorique animo pia uerba notaui) "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli" dixisti: rata sit uerborum summa tuorum!' adnuit omnipotens et nubibus aera caecis occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem. quae sibi promissae sensit rata signa rapinae, innixusque hastae pressos temone cruento inpauidus conscendit equos Gradiuus et ictu uerberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo iam regia iura Quiriti abstulit Iliaden: corpus mortale per auras dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda missa solet medio glans intabescere caelo; pulchra subit facies et puluinaribus altis dignior, est qualis trabeati forma Quirini. Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno Irin ad Hersilien descendere limite curuo imperat et uacuae sua sic mandata referre: 'o et de Latia, o et de gente Sabina praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti ante fuisse uiri coniunx, nunc esse Quirini, siste tuos fletus, et, si tibi cura uidendi coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini qui uiret et templum Romani regis obumbrat'; paret et in terram pictos delapsa per arcus, Hersilien iussis conpellat uocibus Iris; illa uerecundo uix tollens lumina uultu 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est, et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer coniugis ora mihi, quae si modo posse uidere fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!' nec mora, Romuleos cum uirgine Thaumantea ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum decidit in terras; a cuius lumine flagrans Hersilie crinis cum sidere cessit in auras: hanc manibus notis Romanae conditor urbis excipit et priscum pariter cum corpore nomen mutat Horamque uocat, quae nunc dea iuncta Quirino est. µ15 Quaeritur interea qui tantae pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi: destinat imperio clarum praenuntia ueri fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae gentis habet ritus, animo maiora capaci concipit et, quae sit rerum natura, requirit. huius amor curae patria Curibusque relictis fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. Graia quis Italicis auctor posuisset in oris moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, ueteris non inscius aeui: 'diues ab Oceano bobus Ioue natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur, et armento teneras errante per herbas ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum releuasse laborem atque ita discedens, "aeuo" dixisse "nepotum hic locus urbis erit," promissaque uera fuerunt. nam fuit Argolico generatus Alemone quidam Myscelus, illius dis acceptissimus aeui. hunc super incumbens pressum grauitate soporis clauiger adloquitur: "patrias, age, desere sedes; i, pete diuersi lapidosas Aesaris undas!" et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; post ea discedunt pariter somnusque deusque surgit Alemonides tacitaque recentia mente uisa refert, pugnatque diu sententia secum: numen abire iubet, prohibent discedere leges, poenaque mors posita est patriam mutare uolenti. candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, et caput extulerat densissima sidereum Nox: uisus adesse idem deus est eademque monere et, nisi paruerit, plura et grauiora minari. pertimuit patriumque simul transferre parabat in sedes penetrale nouas: fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus, utque peracta est causa prior, crimenque patet sine teste probatum, squalidus ad superos tollens reus ora manusque "o cui ius caeli bis sex fecere labores, fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor." mos erat antiquus niueis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absoluere culpa; tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis calculus inmitem demittitur ater in urnam: quae simul effudit numerandos uersa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta soluit Alemoniden: grates agit ille parenti Amphitryoniadae uentisque fauentibus aequor nauigat Ionium Sallentinumque Neretum praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arua, uixque pererratis, quae spectant aequora, terris, inuenit Aesarei fatalia fluminis ora nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' talia constabat certa primordia fama esse loci positaeque Italis in finibus urbis. Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exul sponte erat isque licet caeli regione remotos mente deos adiit et, quae natura negabat uisibus humanis, oculis ea pectoris hausit, cumque animo et uigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde niues, quae fulminis esset origo, Iuppiter an uenti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent, et quodcumque latet, primusque animalia mensis arguit inponi, primus quoque talibus ora docta quidem soluit, sed non et credita, uerbis: 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in uitibus uuae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec uobis lacteus umor eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga diuitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: quippe equus et pecudes armentaque gramine uiuunt; at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in uiscera uiscera condi ingestoque auidum pinguescere corpore corpus alteriusque animans animantis uiuere leto! scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere saeuo uulnera dente iuuat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare uoracis et male morati poteris ieiunia uentris! 'At uetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore. tunc et aues tutae mouere per aera pennas, et lepus inpauidus mediis errauit in aruis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor uictibus inuidit, quisquis fuit ille, leonum corporeasque dapes auidum demersit in aluum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum corpora missa neci salua pietate fatemur: sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni; uite caper morsa Bacchi mactandus ad aras ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! quid meruistis oues, placidum pecus inque tuendos natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, mollia quae nobis uestras uelamina lanas praebetis uitaque magis quam morte iuuatis? quid meruere boues, animal sine fraude dolisque, innocuum, simplex, natum tolerare labores? inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curui dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore illa, quibus totiens durum renouauerat aruum, quot dederat messes, percussit colla securi. nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos inscripsere deos sceleri numenque supernum caede laboriferi credunt gaudere iuuenci! uictima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) uittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem inponique suae uidet inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros inficit in liquida praeuisos forsitan unda. protinus ereptas uiuenti pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; inde (fames homini uetitorum tanta ciborum) audetis uesci, genus o mortale! quod, oro, ne facite, et monitis animos aduertite nostris! cumque boum dabitis caesorum membra palato, mandere uos uestros scite et sentite colonos. 'Et quoniam deus ora mouet, sequar ora mouentem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam aethera et augustae reserabo oracula mentis: magna nec ingeniis inuestigata priorum quaeque diu latuere, canam; iuuat ire per alta astra, iuuat terris et inerti sede relicta nube uehi ualidique umeris insistere Atlantis palantesque homines passim et rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque euoluere fati! 'O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid tenebras et nomina uana timetis, materiem uatum, falsi terricula mundi? corpora, siue rogus flamma seu tabe uetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! morte carent animae semperque priore relicta sede nouis domibus uiuunt habitantque receptae: ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam haesit in aduerso grauis hasta minoris Atridae; cognoui clipeum, laeuae gestamina nostrae, nuper Abanteis templo Iunonis in Argis! omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc huc uenit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit inque feras noster, nec tempore deperit ullo, utque nouis facilis signatur cera figuris nec manet ut fuerat nec formam seruat eandem, sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem esse, sed in uarias doceo migrare figuras. ergo, ne pietas sit uicta cupidine uentris, parcite, uaticinor, cognatas caede nefanda exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 'Et quoniam magno feror aequore plenaque uentis uela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. cuncta fluunt, omnisque uagans formatur imago; ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, non secus ac flumen; neque enim consistere flumen nec leuis hora potest: sed ut unda inpellitur unda urgeturque prior ueniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur et noua sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta nouantur. 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit clarus equo rursusque alius, cum praeuia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, candidus in summo est, melior natura quod illic aetheris est terraeque procul contagia fugit. nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. 'Quid? non in species succedere quattuor annum adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? nam tener et lactens puerique simillimus aeuo uere nouo est: tunc herba recens et roboris expers turget et insolida est et spe delectat agrestes; omnia tunc florent, florumque coloribus almus ludit ager, neque adhuc uirtus in frondibus ulla est. transit in aestatem post uer robustior annus fitque ualens iuuenis: neque enim robustior aetas ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. excipit autumnus, posito feruore iuuentae maturus mitisque inter iuuenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis. inde senilis hiems tremulo uenit horrida passu, aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla corpora uertuntur, nec quod fuimusue sumusue, cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum spesque hominum primae matris latitauimus aluo: artifices natura manus admouit et angi corpora uisceribus distentae condita matris noluit eque domo uacuas emisit in auras. editus in lucem iacuit sine uiribus infans; mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, paulatimque tremens et nondum poplite firmo constitit adiutis aliquo conamine neruis. inde ualens ueloxque fuit spatiumque iuuentae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter decliue senectae. subruit haec aeui demoliturque prioris robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. tempus edax rerum, tuque, inuidiosa uetustas, omnia destruitis uitiataque dentibus aeui paulatim lenta consumitis omnia morte! 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa uocamus, quasque uices peragant, animos adhibete: docebo. quattuor aeternus genitalia corpora mundus continet; ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem grauitate carent nulloque premente alta petunt, aer atque aere purior ignis. quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos aer tenuissimus emicat ignes; inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 'Nec species sua cuique manet, rerumque nouatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, sed uariat faciemque nouat, nascique uocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, haec translata illuc, summa tamen omnia constant. 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem crediderim: sic ad ferrum uenistis ab auro, saecula, sic totiens uersa est fortuna locorum. uidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum, uidi factas ex aequore terras; et procul a pelago conchae iacuere marinae, et uetus inuenta est in montibus ancora summis; quodque fuit campus, uallem decursus aquarum fecit, et eluuie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. hic fontes natura nouos emisit, at illic clausit, et aut imis commota tremoribus orbis flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore; sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in aruis, et Mysum capitisque sui ripaeque prioris paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; nec non Sicanias uoluens Amenanus harenas nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigrus aquas, postquam, nisi uatibus omnis eripienda fides, illic lauere bimembres uulnera, clauigeri quae fecerat Herculis arcus. quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus uitiatur amaris? 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. Leucada continuam ueteres habuere coloni: nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse dicitur Italiae, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda; si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, inuenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae inclinata solent cum moenibus oppida mersis. est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis arduus arboribus, quondam planissima campi area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) uis fera uentorum, caecis inclusa cauernis, exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec peruia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere uesicam solet aut derepta bicorni terga capro; tumor ille loci permansit et alti collis habet speciem longoque induruit aeuo. 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam. quid? non et lympha figuras datque capitque nouas? medio tua, corniger Ammon, unda die gelida est, ortuque obituque calescit, admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes. flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit uiscera, quod tactis inducit marmora rebus; Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris electro similes faciunt auroque capillos; quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, uerum animos etiam ualeant mutare liquores: cui non audita est obscenae Salmacis undae Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, aut furit aut patitur mirum grauitate soporem; Clitorio quicumque sitim de fonte leuauit, uina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu uis est in aqua calido contraria uino, siue, quod indigenae memorant, Amythaone natus, Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas, odiumque meri permansit in undis. huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera uina bibisset. est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur; sic alias aliasque lacus et flumina uires concipiunt.Ætempusque fuit, quo nauit in undis, nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo undarum sparsas Symplegadas elisarum, quae nunc inmotae perstant uentisque resistunt. nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne, ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. nam siue est animal tellus et uiuit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare uias, quotiensque mouetur, has finire potest, illas aperire cauernas; siue leues imis uenti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida uentis; siue bitumineae rapiunt incendia uires, luteaue exiguis ardescunt sulphura fumis, nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum uiribus aeuum, naturaeque suum nutrimen deerit edaci, non feret illa famem desertaque deseret ignis. 'Esse uiros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant leuibus uelari corpora plumis, cum Tritoniacam nouiens subiere paludem; haut equidem credo: sparsae quoque membra uenenis exercere artes Scythides memorantur easdem. 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne uides, quaecumque mora fluidoue calore corpora tabuerint, in parua animalia uerti? in scrobe deiecto mactatos obrue tauros (cognita res usu): de putri uiscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique fauent in spemque laborant. pressus humo bellator equus crabronis origo est; concaua litoreo si demas bracchia cancro, cetera supponas terrae, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca; quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res obseruata colonis) ferali mutant cum papilione figuram. 'Semina limus habet uirides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior partes superat mensura priores. nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, sed male uiua caro est; lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. nonne uides, quos cera tegit sexangula fetus melliferarum apium sine membris corpora nasci et serosque pedes serasque adsumere pennas? Iunonis uolucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iouis Cythereiadasque columbas et genus omne auium mediis e partibus oui, ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, mutari credant humanas angue medullas. 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: Assyrii phoenica uocant; non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco uiuit amomi. haec ubi quinque suae conpleuit saecula uitae, ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae unguibus et puro nidum sibi construit ore, quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulua substrauit cinnama murra, se super inponit finitque in odoribus aeuum. inde ferunt, totidem qui uiuere debeat annos, corpore de patrio paruum phoenica renasci; cum dedit huic aetas uires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos leuat arboris altae fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum perque leues auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit. 'Si tamen est aliquid mirae nouitatis in istis, alternare uices et, quae modo femina tergo passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; id quoque, quod uentis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. uicta racemifero lyncas dedit India Baccho: e quibus, ut memorant, quicquid uesica remisit, uertitur in lapides et congelat aere tacto. sic et curalium quo primum contigit auras tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos aequore tinguet equos, quam consequar omnia uerbis in species translata nouas: sic tempora uerti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has; sic magna fuit censuque uirisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis ueteres tantummodo Troia ruinas et pro diuitiis tumulos ostendit auorum. clara fuit Sparte, magnae uiguere Mycenae, nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. uile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae, Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, Appenninigenae quae proxima Thybridis undis mole sub ingenti rerum fundamina ponit: haec igitur formam crescendo mutat et olim inmensi caput orbis erit! sic dicere uates faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, Priamides Helenus flenti dubioque salutis dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: "nate dea, si nota satis praesagia nostrae mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique externum patria contingat amicius aruum, urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes, quanta nec est nec erit nec uisa prioribus annis. hanc alii proceres per saecula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Iuli efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi." haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae mente memor refero cognataque moenia laetor crescere et utiliter Phrygibus uicisse Pelasgos. 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, uerum etiam uolucres animae sumus, inque ferinas possumus ire domos pecudumque in pectora condi, corpora, quae possint animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neue Thyesteis cumulemus uiscera mensis! quam male consuescit, quem se parat ille cruori inpius humano, uituli qui guttura ferro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui uagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest aut alite uesci, cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? bos aret aut mortem senioribus inputet annis, horriferum contra borean ouis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae! retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite! nec uolucrem uiscata fallite uirga nec formidatis ceruos includite pinnis nec celate cibis uncos fallacibus hamos; perdite siqua nocent, uerum haec quoque perdite tantum: ora cruore uacent alimentaque mitia carpant!' Talibus atque aliis instructo pectore dictis in patriam remeasse ferunt ultroque petitum accepisse Numam populi Latialis habenas. coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes. qui postquam senior regnumque aeuumque peregit, exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque defleuere Numam; nam coniunx urbe relicta uallis Aricinae densis latet abdita siluis sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia uerba dixerunt! quotiens flenti Theseius heros 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda sola tua est; similes aliorum respice casus: mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent releuare! sed et mea possunt. 'Fando aliquem Hippolytum uestras si contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude nouercae occubuisse neci, mirabere, uixque probabo, sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod uoluit, finxit uoluisse et, crimine uerso (indiciine metu magis offensane repulsae?) damnauit, meritumque nihil pater eicit urbe hostilique caput prece detestatur euntis. Pittheam profugo curru Troezena petebam iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum in montis speciem curuari et crescere uisus et dare mugitus summoque cacumine findi; corniger hinc taurus ruptis expellitur undis pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris euomit ore. corda pauent comitum, mihi mens interrita mansit exiliis contenta suis, cum colla feroces ad freta conuertunt adrectisque auribus horrent quadrupedes monstrique metu turbantur et altis praecipitant currum scopulis; ego ducere uana frena manu spumis albentibus oblita luctor et retro lentas tendo resupinus habenas. nec tamen has uires rabies superasset equorum, ni rota, perpetuum qua circumuertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. excutior curru, lorisque tenentibus artus uiscera uiua trahi, neruos in stipe teneri, membra rapi partim partimque reprensa relinqui, ossa grauem dare fracta sonum fessamque uideres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses: unumque erat omnia uulnus. num potes aut audes cladi conponere nostrae, nympha, tuam? uidi quoque luce carentia regna et lacerum foui Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae ualido medicamine prolis reddita uita foret; quam postquam fortibus herbis atque ope Paeonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne praesens augerem muneris huius inuidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque inpune uideri, addidit aetatem nec cognoscenda reliquit ora mihi Cretenque diu dubitauit habendam traderet an Delon: Delo Creteque relictis hic posuit nomenque simul, quod possit equorum admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!" hoc nemus inde colo de disque minoribus unus numine sub dominae lateo atque accenseor illi.' Non tamen Egeriae luctus aliena leuare damna ualent; montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuauit in undas. Et nymphas tetigit noua res, et Amazone natus haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in aruis sponte sua primum nulloque agitante moueri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque uenturis aperire recentia fatis: indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros; utue Palatinis haerentem collibus olim cum subito uidit frondescere Romulus hastam, quae radice noua, non ferro stabat adacto et iam non telum, sed lenti uiminis arbor non exspectatas dabat admirantibus umbras; aut sua fluminea cum uidit Cipus in unda cornua (uidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae uidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut uictor domito remeabat ab hoste, ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, siue minax, mihi sit.' uiridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras uinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta; quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, magna quidem rerum molimina uidit in illis, non manifesta tamen; cum uero sustulit acre a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 'rex,' ait 'o! salue! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' rettulit ille pedem toruamque a moenibus urbis auertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit 'talia di pellant! multoque ego iustius aeuum exul agam, quam me uideant Capitolia regem.' dixit et extemplo populumque grauemque senatum conuocat, ante tamen pacali cornua lauro uelat et aggeribus factis a milite forti insistit priscosque deos e more precatus 'est' ait 'hic unus, quem uos nisi pellitis urbe, rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: cornua fronte gerit! quem uobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia iura daturum. ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamuis coniunctior illo nemo mihi est: uos urbe uirum prohibete, Quirites, uel, si dignus erit, grauibus uincite catenis aut finite metum fatalis morte tyranni!' qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus; sed per confusa frementis uerba tamen uulgi uox eminet una 'quis ille est?' et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' et dempta capiti populo prohibente corona exhibuit gemino praesignia tempora cornu. demisere oculos omnes gemitumque dedere atque illud meritis clarum (quis credere possit?) inuiti uidere caput: nec honore carere ulterius passi festam inposuere coronam; at proceres, quoniam muros intrare uetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bobus aratro conplecti posses ad finem lucis ab ortu. cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aeuum. Pandite nunc, Musae, praesentia numina uatum, (scitis enim, nec uos fallit spatiosa uetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alti insula Romuleae sacris adiecerit urbis. Dira lues quondam Latias uitiauerat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte uelit tantaeque urbis mala finiat, orant: et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto uocem pauefactaque pectora mouit 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, et pete nunc propiore loco: nec Apolline uobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. ite bonis auibus prolemque accersite nostram.' iussa dei prudens postquam accepere senatus, quam colat, explorant, iuuenis Phoebeius urbem, quique petant uentis Epidauria litora, mittunt; quae simul incurua missi tetigere carina, concilium Graiosque patres adiere, darentque, orauere, deum, qui praesens funera gentis finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. dissidet et uariat sententia, parsque negandum non putat auxilium, multi retinere suamque non emittere opem nec numina tradere suadent: dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere uisus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore uoces: 'pone metus! ueniam simulacraque nostra relinquam. hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, perspice et usque nota uisu, ut cognoscere possis! uertar in hunc: sed maior ero tantusque uidebor, in quantum uerti caelestia corpora debent.' extemplo cum uoce deus, cum uoce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. postera sidereos aurora fugauerat ignes: incerti, quid agant, proceres ad templa petiti conueniunt operosa dei, quaque ipse morari sede uelit, signis caelestibus indicet, orant. uix bene desierant, cum cristis aureus altis in serpente deus praenuntia sibila misit aduentuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea mouit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes: territa turba pauet, cognouit numina castos euinctus uitta crines albente sacerdos et 'deus en, deus est! animis linguisque fauete, quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, uisus utiliter populosque iuues tua sacra colentes!' quisquis adest, iussum ueneratur numen, et omnes uerba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et uoce fauorem. adnuit his motisque deus rata pignora cristis ter repetita dedit uibrata sibila lingua; tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat. inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem tendit ad incuruo munitos aggere portus. restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis officium placido uisus dimittere uultu corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa sensit onus, pressa estque dei grauitate carina; Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro torta coronatae soluunt retinacula nauis. inpulerat leuis aura ratem: deus eminet alte inpositaque premens puppim ceruice recuruam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitate deae Scylaceaque litora fertur; linquit Iapygiam laeuisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte, Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque euincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. inde legit Capreas promunturiumque Mineruae et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niueisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graues et quam tumulauit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium. huc ubi ueliferam nautae aduertere carinam, (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna uolumina labens templa parentis init flauum tangentia litus. aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine nauis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lauini sedes Tiberinaque ad ostia uenit. huc omnis populi passim matrumque patrumque obuia turba ruit, quaeque ignes, Troica, seruant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. quaque per aduersas nauis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. iamque caput rerum, Romanam intrauerat urbem: erigitur serpens summoque acclinia malo colla mouet sedesque sibi circumspicit aptas. scinditur in geminas partes circumfluus amnis (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum porrigit aequales media tellure lacertos: huc se de Latia pinu Phoebeius anguis contulit et finem specie caeleste resumpta luctibus inposuit uenitque salutifer urbi. Hic tamen accessit delubris aduena nostris: Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus uertere nouum stellamque comantem, quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili uictrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse uirum, quo praeside rerum humano generi, superi, fauistis abunde! ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat; quod ut aurea uidit Aeneae genetrix, uidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moueri, palluit et cunctis, ut cuique erat obuia, diuis 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur insidiae, quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia uulneret hasta, nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae uideam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si uera fatemur, cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor damna mei generis? timor hic meminisse priorum non sinit; en acui sceleratos cernitis enses. quos prohibete, precor, facinusque repellite neue caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!' Talia nequiquam toto Venus anxia caelo uerba iacit superosque mouet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt ueterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haut incerta futuri; arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris; saepe faces uisae mediis ardere sub astris, saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; caerulus et uultum ferrugine Lucifer atra sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimauit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et uerba minantia lucis. uictima nulla litat, magnosque instare tumultus fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum errauisse ferunt motamque tremoribus urbem. non tamen insidias uenturaque uincere fata praemonitus potuere deum, strictique feruntur in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe ad facinus diramque placet nisi curia caedem. tum uero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, et Diomedeos Aeneas fugerat enses. talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, nata, mouere paras? intres licet ipsa sororum tecta trium: cernes illic molimine uasto ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concursum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas; inuenies illic incisa adamante perenni fata tui generis: legi ipse animoque notaui et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. hic sua conpleuit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. ut deus accedat caelo templisque colatur, tu facies natusque suus, qui nominis heres inpositum feret unus onus caesique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. illius auspiciis obsessae moenia pacem uicta petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient caede Philippi, et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, seruitura suo Capitolia nostra Canopo. quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes oceano numerem? quodcunque habitabile tellus sustinet, huius erit: pontus quoque seruiet illi! 'Pace data terris animum ad ciuilia uertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri temporis aetatem uenturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior meritis aequauerit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget. hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque diuus ab excelsa prospectet Iulius aede!' Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus constitit alma Venus nulli cernenda suique Caesaris eripuit membris nec in aera solui passa recentem animam caelestibus intulit astris dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit emisitque sinu: luna uolat altius illa flammiferumque trahens spatioso limite crinem stella micat natique uidens bene facta fatetur esse suis maiora et uinci gaudet ab illo. hic sua praeferri quamquam uetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis inuitum praefert unaque in parte repugnat: sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, Aegea sic Theseus, sic Pelea uicit Achilles; denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, sic et Saturnus minor est Ioue: Iuppiter arces temperat aetherias et mundi regna triformis, terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et inuicti genitor Gradiue Quirini Vestaque Caesareos inter sacrata penates, et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios uati fas appellare piumque est: tarda sit illa dies et nostro serior aeuo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faueatque precantibus absens! Iamque opus exegi, quod nec Iouis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere uetustas. cum uolet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aeui: parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, si quid habent ueri uatum prefagia, uiuam.