[15,0] LIBER QVINTVS DECIMVS. [15,1] Quaeritur interea qui tantae pondera molis sustineat tantoque queat succedere regi: destinat imperio clarum praenuntia ueri fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae 5 gentis habet ritus, animo maiora capaci concipit et, quae sit rerum natura, requirit. huius amor curae patria Curibusque relictis fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem. Graia quis Italicis auctor posuisset in oris [15,10] moenia, quaerenti sic e senioribus unus rettulit indigenis, ueteris non inscius aeui: 'diues ab Oceano bobus Ioue natus Hiberis litora felici tenuisse Lacinia cursu fertur, et armento teneras errante per herbas 15 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis intrasse et requie longum releuasse laborem atque ita discedens, "aeuo" dixisse "nepotum hic locus urbis erit," promissaque uera fuerunt. nam fuit Argolico generatus Alemone quidam [15,20] Myscelus, illius dis acceptissimus aeui. hunc super incumbens pressum grauitate soporis clauiger adloquitur: "patrias, age, desere sedes; et pete diuersi lapidosas Aesaris undas!" et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur; post ea discedunt pariter somnusque deusque surgit Alemonides tacitaque recentia mente uisa refert, pugnatque diu sententia secum: numen abire iubet, prohibent discedere leges, poenaque mors posita est patriam mutare uolenti. [15,30] candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol, et caput extulerat densissima sidereum Nox: uisus adesse idem deus est eademque monere et, nisi paruerit, plura et grauiora minari. pertimuit patriumque simul transferre parabat 35 in sedes penetrale nouas: fit murmur in urbe, spretarumque agitur legum reus, utque peracta est causa prior, crimenque patet sine teste probatum, squalidus ad superos tollens reus ora manusque "o cui ius caeli bis sex fecere labores, [15,40] fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor." mos erat antiquus niueis atrisque lapillis, his damnare reos, illis absoluere culpa; tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis calculus inmitem demittitur ater in urnam: 45 quae simul effudit numerandos uersa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta soluit Alemoniden: grates agit ille parenti Amphitryoniadae uentisque fauentibus aequor [15,50] nauigat Ionium Sallentinumque Neretum praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arua, uixque pererratis, quae spectant aequora, terris, inuenit Aesarei fatalia fluminis ora 55 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra condidit et nomen tumulati traxit in urbem.' talia constabat certa primordia fama esse loci positaeque Italis in finibus urbis. [15,60] Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una et Samon et dominos odioque tyrannidis exul sponte erat isque licet caeli regione remotos mente deos adiit et, quae natura negabat uisibus humanis, oculis ea pectoris hausit, 65 cumque animo et uigili perspexerat omnia cura, in medium discenda dabat coetusque silentum dictaque mirantum magni primordia mundi et rerum causas et, quid natura, docebat, quid deus, unde niues, quae fulminis esset origo, [15,70] Iuppiter an uenti discussa nube tonarent, quid quateret terras, qua sidera lege mearent, et quodcumque latet, primusque animalia mensis arguit inponi, primus quoque talibus ora docta quidem soluit, sed non et credita, uerbis: 75 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos pondere poma suo tumidaeque in uitibus uuae, sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma mollirique queant; nec uobis lacteus umor [15,80] eripitur, nec mella thymi redolentia florem: prodiga diuitias alimentaque mitia tellus suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet. carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes: quippe equus et pecudes armentaque gramine uiuunt; 85 at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque, Armeniae tigres iracundique leones cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent. heu quantum scelus est in uiscera uiscera condi ingestoque auidum pinguescere corpore corpus [15,90] alteriusque animans animantis uiuere leto! scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum, terra parit, nil te nisi tristia mandere saeuo uulnera dente iuuat ritusque referre Cyclopum, nec, nisi perdideris alium, placare uoracis 95 et male morati poteris ieiunia uentris! 'At uetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen, fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis fortunata fuit nec polluit ora cruore. tunc et aues tutae mouere per aera pennas, [15,100] et lepus inpauidus mediis errauit in aruis, nec sua credulitas piscem suspenderat hamo: cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor uictibus inuidit, quisquis fuit ille, leonum 105 corporeasque dapes auidum demersit in aluum, fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum incaluisse potest maculatum sanguine ferrum (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum corpora missa neci salua pietate fatemur: [15,110] sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt. 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni; uite caper morsa Bacchi mactandus ad aras 115 ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus! quid meruistis oues, placidum pecus inque tuendos natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar, mollia quae nobis uestras uelamina lanas praebetis uitaque magis quam morte iuuatis? [15,120] quid meruere boues, animal sine fraude dolisque, innocuum, simplex, natum tolerare labores? inmemor est demum nec frugum munere dignus, qui potuit curui dempto modo pondere aratri ruricolam mactare suum, qui trita labore 125 illa, quibus totiens durum renouauerat aruum, quot dederat messes, percussit colla securi. nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos inscripsere deos sceleri numenque supernum caede laboriferi credunt gaudere iuuenci! [15,130] uictima labe carens et praestantissima forma (nam placuisse nocet) uittis insignis et auro sistitur ante aras auditque ignara precantem inponique suae uidet inter cornua fronti, quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros 135 inficit in liquida praeuisos forsitan unda. protinus ereptas uiuenti pectore fibras inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis; inde (fames homini uetitorum tanta ciborum) audetis uesci, genus o mortale! quod, oro, [15,140] ne facite, et monitis animos aduertite nostris! cumque boum dabitis caesorum membra palato, mandere uos uestros scite et sentite colonos. 'Et quoniam deus ora mouet, sequar ora mouentem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam 145 aethera et augustae reserabo oracula mentis: magna nec ingeniis inuestigata priorum quaeque diu latuere, canam; iuuat ire per alta astra, iuuat terris et inerti sede relicta nube uehi ualidique umeris insistere Atlantis [15,150] palantesque homines passim et rationis egentes despectare procul trepidosque obitumque timentes sic exhortari seriemque euoluere fati! 'O genus attonitum gelidae formidine mortis, quid Styga, quid tenebras et nomina uana timetis, 155 materiem uatum, falsi terricula mundi? corpora, siue rogus flamma seu tabe uetustas abstulerit, mala posse pati non ulla putetis! morte carent animae semperque priore relicta sede nouis domibus uiuunt habitantque receptae: [15,160] ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam haesit in aduerso grauis hasta minoris Atridae; cognoui clipeum, laeuae gestamina nostrae, nuper Abanteis templo Iunonis in Argis! 165 omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc huc uenit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus spiritus eque feris humana in corpora transit inque feras noster, nec tempore deperit ullo, utque nouis facilis signatur cera figuris [15,170] nec manet ut fuerat nec formam seruat eandem, sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem esse, sed in uarias doceo migrare figuras. ergo, ne pietas sit uicta cupidine uentris, parcite, uaticinor, cognatas caede nefanda 175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur! 'Et quoniam magno feror aequore plenaque uentis uela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe. cuncta fluunt, omnisque uagans formatur imago; ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu, [15,180] non secus ac flumen; neque enim consistere flumen nec leuis hora potest: sed ut unda inpellitur unda urgeturque prior ueniente urgetque priorem, tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur et noua sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est, 185 fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta nouantur. 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes, et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti; nec color est idem caelo, cum lassa quiete cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit [15,190] clarus equo rursusque alius, cum praeuia lucis tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem. ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima, mane rubet, terraque rubet cum conditur ima, candidus in summo est, melior natura quod illic 195 aetheris est terraeque procul contagia fugit. nec par aut eadem nocturnae forma Dianae esse potest umquam semperque hodierna sequente, si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem. 'Quid? non in species succedere quattuor annum [15,200] adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae? nam tener et lactens puerique simillimus aeuo uere nouo est: tunc herba recens et roboris expers turget et insolida est et spe delectat agrestes; omnia tunc florent, florumque coloribus almus 205 ludit ager, neque adhuc uirtus in frondibus ulla est. transit in aestatem post uer robustior annus fitque ualens iuuenis: neque enim robustior aetas ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est. excipit autumnus, posito feruore iuuentae [15,210] maturus mitisque inter iuuenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis. inde senilis hiems tremulo uenit horrida passu, aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos. 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla 215 corpora uertuntur, nec quod fuimusue sumusue, cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum spesque hominum primae matris latitauimus aluo: artifices natura manus admouit et angi corpora uisceribus distentae condita matris [15,220] noluit eque domo uacuas emisit in auras. editus in lucem iacuit sine uiribus infans; mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum, paulatimque tremens et nondum poplite firmo constitit adiutis aliquo conamine neruis. 225 inde ualens ueloxque fuit spatiumque iuuentae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter decliue senectae. subruit haec aeui demoliturque prioris robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes [15,230] illos, qui fuerant solidorum mole tororum Herculeis similes, fluidos pendere lacertos; flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles, Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit. tempus edax rerum, tuque, inuidiosa uetustas, 235 omnia destruitis uitiataque dentibus aeui paulatim lenta consumitis omnia morte! 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa uocamus, quasque uices peragant, animos adhibete: docebo. quattuor aeternus genitalia corpora mundus [15,240] continet; ex illis duo sunt onerosa suoque pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur, et totidem grauitate carent nulloque premente alta petunt, aer atque aere purior ignis. quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt 245 ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos aer tenuissimus emicat ignes; inde retro redeunt, idemque retexitur ordo. [15,250] ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda. 'Nec species sua cuique manet, rerumque nouatrix ex aliis alias reparat natura figuras: nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo, 255 sed uariat faciemque nouat, nascique uocatur incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa, haec translata illuc, summa tamen omnia constant. 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem [15,260] crediderim: sic ad ferrum uenistis ab auro, saecula, sic totiens uersa est fortuna locorum. uidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum, uidi factas ex aequore terras; et procul a pelago conchae iacuere marinae, 265 et uetus inuenta est in montibus ancora summis; quodque fuit campus, uallem decursus aquarum fecit, et eluuie mons est deductus in aequor, eque paludosa siccis humus aret harenis, quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument. [15,270] hic fontes natura nouos emisit, at illic clausit, et aut imis commota tremoribus orbis flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt. sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu, existit procul hinc alioque renascitur ore; 275 sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus redditur Argolicis ingens Erasinus in aruis, et Mysum capitisque sui ripaeque prioris paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum; nec non Sicanias uoluens Amenanus harenas [15,280] nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret. ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis, fundit Anigrus aquas, postquam, nisi uatibus omnis eripienda fides, illic lauere bimembres uulnera, clauigeri quae fecerat Herculis arcus. 285 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus, qui fuerat dulcis, salibus uitiatur amaris? 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est. Leucada continuam ueteres habuere coloni: [15,290] nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse dicitur Italiae, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda; si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes, inuenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae 295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis. est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis arduus arboribus, quondam planissima campi area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu) uis fera uentorum, caecis inclusa cauernis, [15,300] exspirare aliqua cupiens luctataque frustra liberiore frui caelo, cum carcere rima nulla foret toto nec peruia flatibus esset, extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris tendere uesicam solet aut derepta bicorni 305 terga capro; tumor ille loci permansit et alti collis habet speciem longoque induruit aeuo. 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis, pauca super referam. quid? non et lympha figuras datque capitque nouas? medio tua, corniger Ammon, [15,310] unda die gelida est, ortuque obituque calescit, admotis Athamanas aquis accendere lignum narratur, minimos cum luna recessit in orbes. flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit uiscera, quod tactis inducit marmora rebus; 315 Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris electro similes faciunt auroque capillos; quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum, uerum animos etiam ualeant mutare liquores: cui non audita est obscenae Salmacis undae [15,320] Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit, aut furit aut patitur mirum grauitate soporem; Clitorio quicumque sitim de fonte leuauit, uina fugit gaudetque meris abstemius undis, seu uis est in aqua calido contraria uino, 325 siue, quod indigenae memorant, Amythaone natus, Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas eripuit furiis, purgamina mentis in illas misit aquas, odiumque meri permansit in undis. huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis, [15,330] quem quicumque parum moderato gutture traxit, haut aliter titubat, quam si mera uina bibisset. est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores, ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto: nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur; 335 sic alias aliasque lacus et flumina uires concipiunt.++tempusque fuit, quo nauit in undis, nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo undarum sparsas Symplegadas elisarum, quae nunc inmotae perstant uentisque resistunt. [15,340] nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne, ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper. nam siue est animal tellus et uiuit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare uias, quotiensque mouetur, 345 has finire potest, illas aperire cauernas; siue leues imis uenti cohibentur in antris saxaque cum saxis et habentem semina flammae materiam iactant, ea concipit ictibus ignem, antra relinquentur sedatis frigida uentis; [15,350] siue bitumineae rapiunt incendia uires, luteaue exiguis ardescunt sulphura fumis, nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae non dabit absumptis per longum uiribus aeuum, naturaeque suum nutrimen deerit edaci, 355 non feret illa famem desertaque deseret ignis. 'Esse uiros fama est in Hyperborea Pallene, qui soleant leuibus uelari corpora plumis, cum Tritoniacam nouiens subiere paludem; haut equidem credo: sparsae quoque membra uenenis [15,360] exercere artes Scythides memorantur easdem. 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis, nonne uides, quaecumque mora fluidoue calore corpora tabuerint, in parua animalia uerti? in scrobe deiecto mactatos obrue tauros 365 (cognita res usu): de putri uiscere passim florilegae nascuntur apes, quae more parentum rura colunt operique fauent in spemque laborant. pressus humo bellator equus crabronis origo est; concaua litoreo si demas bracchia cancro, [15,370] cetera supponas terrae, de parte sepulta scorpius exibit caudaque minabitur unca; quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res obseruata colonis) ferali mutant cum papilione figuram. 375 'Semina limus habet uirides generantia ranas, et generat truncas pedibus, mox apta natando crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta, posterior partes superat mensura priores. nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti, [15,380] sed male uiua caro est; lambendo mater in artus fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit. nonne uides, quos cera tegit sexangula fetus melliferarum apium sine membris corpora nasci et serosque pedes serasque adsumere pennas? 385 Iunonis uolucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iouis Cythereiadasque columbas et genus omne auium mediis e partibus oui, ni sciret fieri, fieri quis posse putaret? sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro, [15,390] mutari credant humanas angue medullas. 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt, una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales: Assyrii phoenica uocant; non fruge neque herbis, sed turis lacrimis et suco uiuit amomi. 395 haec ubi quinque suae conpleuit saecula uitae, ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae unguibus et puro nidum sibi construit ore, quo simul ac casias et nardi lenis aristas quassaque cum fulua substrauit cinnama murra, [15,400] se super inponit finitque in odoribus aeuum. inde ferunt, totidem qui uiuere debeat annos, corpore de patrio paruum phoenica renasci; cum dedit huic aetas uires, onerique ferendo est, ponderibus nidi ramos leuat arboris altae 405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum perque leues auras Hyperionis urbe potitus ante fores sacras Hyperionis aede reponit. 'Si tamen est aliquid mirae nouitatis in istis, alternare uices et, quae modo femina tergo [15,410] passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam; id quoque, quod uentis animal nutritur et aura, protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores. uicta racemifero lyncas dedit India Baccho: e quibus, ut memorant, quicquid uesica remisit, 415 uertitur in lapides et congelat aere tacto. sic et curalium quo primum contigit auras tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis. 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos aequore tinguet equos, quam consequar omnia uerbis [15,420] in species translata nouas: sic tempora uerti cernimus atque illas adsumere robora gentes, concidere has; sic magna fuit censuque uirisque perque decem potuit tantum dare sanguinis annos, nunc humilis ueteres tantummodo Troia ruinas 425 et pro diuitiis tumulos ostendit auorum. clara fuit Sparte, magnae uiguere Mycenae, nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces. uile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae, Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae? [15,430] quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae? nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam, Appenninigenae quae proxima Thybridis undis mole sub ingenti rerum fundamina ponit: haec igitur formam crescendo mutat et olim 435 inmensi caput orbis erit! sic dicere uates faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor, Priamides Helenus flenti dubioque salutis 438 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret: 437 "nate dea, si nota satis praesagia nostrae 439 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia! flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique externum patria contingat amicius aruum, urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes, 445 quanta nec est nec erit nec uisa prioribus annis. hanc alii proceres per saecula longa potentem, sed dominam rerum de sanguine natus Iuli efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi." [15,450] haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae mente memor refero cognataque moenia laetor crescere et utiliter Phrygibus uicisse Pelasgos. 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, 455 inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est. nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, uerum etiam uolucres animae sumus, inque ferinas possumus ire domos pecudumque in pectora condi, corpora, quae possint animas habuisse parentum [15,460] aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neue Thyesteis cumulemus uiscera mensis! quam male consuescit, quem se parat ille cruori inpius humano, uituli qui guttura ferro 465 rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui uagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest aut alite uesci, cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis ad plenum facinus? quo transitus inde paratur? [15,470] bos aret aut mortem senioribus inputet annis, horriferum contra borean ouis arma ministret, ubera dent saturae manibus pressanda capellae! retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas tollite! nec uolucrem uiscata fallite uirga 475 nec formidatis ceruos includite pinnis nec celate cibis uncos fallacibus hamos; perdite siqua nocent, uerum haec quoque perdite tantum: ora cruore uacent alimentaque mitia carpant!' Talibus atque aliis instructo pectore dictis [15,480] in patriam remeasse ferunt ultroque petitum accepisse Numam populi Latialis habenas. coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes. 485 qui postquam senior regnumque aeuumque peregit, exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque defleuere Numam; nam coniunx urbe relicta uallis Aricinae densis latet abdita siluis sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae [15,490] inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia uerba dixerunt! quotiens flenti Theseius heros 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda sola tua est; similes aliorum respice casus: 495 mitius ista feres, utinamque exempla dolentem non mea te possent releuare! sed et mea possunt. 'Fando aliquem Hippolytum uestras si contigit aures credulitate patris, sceleratae fraude nouercae occubuisse neci, mirabere, uixque probabo, [15,500] sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam temptatum frustra patrium temerare cubile, quod uoluit, finxit uoluisse et, crimine uerso (indiciine metu magis offensane repulsae?) damnauit, meritumque nihil pater eicit urbe 505 hostilique caput prece detestatur euntis. Pittheam profugo curru Troezena petebam iamque Corinthiaci carpebam litora ponti, cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum in montis speciem curuari et crescere uisus [15,510] et dare mugitus summoque cacumine findi; corniger hinc taurus ruptis expellitur undis pectoribusque tenus molles erectus in auras naribus et patulo partem maris euomit ore. corda pauent comitum, mihi mens interrita mansit 515 exiliis contenta suis, cum colla feroces ad freta conuertunt adrectisque auribus horrent quadrupedes monstrique metu turbantur et altis praecipitant currum scopulis; ego ducere uana frena manu spumis albentibus oblita luctor [15,520] et retro lentas tendo resupinus habenas. nec tamen has uires rabies superasset equorum, ni rota, perpetuum qua circumuertitur axem, stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset. excutior curru, lorisque tenentibus artus 525 uiscera uiua trahi, neruos in stipe teneri, membra rapi partim partimque reprensa relinqui, ossa grauem dare fracta sonum fessamque uideres exhalari animam nullasque in corpore partes, noscere quas posses: unumque erat omnia uulnus. [15,530] num potes aut audes cladi conponere nostrae, nympha, tuam? uidi quoque luce carentia regna et lacerum foui Phlegethontide corpus in unda, nec nisi Apollineae ualido medicamine prolis reddita uita foret; quam postquam fortibus herbis 535 atque ope Paeonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne praesens augerem muneris huius inuidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque inpune uideri, addidit aetatem nec cognoscenda reliquit [15,540] ora mihi Cretenque diu dubitauit habendam traderet an Delon: Delo Creteque relictis hic posuit nomenque simul, quod possit equorum admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!" 545 hoc nemus inde colo de disque minoribus unus numine sub dominae lateo atque accenseor illi.' Non tamen Egeriae luctus aliena leuare damna ualent; montisque iacens radicibus imis liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis [15,550] mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem fecit et aeternas artus tenuauit in undas. Et nymphas tetigit noua res, et Amazone natus haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator fatalem glaebam mediis adspexit in aruis 555 sponte sua primum nulloque agitante moueri, sumere mox hominis terraeque amittere formam oraque uenturis aperire recentia fatis: indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam edocuit gentem casus aperire futuros; [15,560] utue Palatinis haerentem collibus olim cum subito uidit frondescere Romulus hastam, quae radice noua, non ferro stabat adacto et iam non telum, sed lenti uiminis arbor non exspectatas dabat admirantibus umbras; 565 aut sua fluminea cum uidit Cipus in unda cornua (uidit enim) falsamque in imagine credens esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis, quae uidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans restitit, ut uictor domito remeabat ab hoste, [15,570] ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto, seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini, siue minax, mihi sit.' uiridique e caespite factas placat odoratis herbosas ignibus aras 575 uinaque dat pateris mactatarumque bidentum, quid sibi significent, trepidantia consulit exta; quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex, magna quidem rerum molimina uidit in illis, non manifesta tamen; cum uero sustulit acre [15,580] a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen, 'rex,' ait 'o! salue! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque hic locus et Latiae parebunt cornibus arces. tu modo rumpe moras portasque intrare patentes adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus 585 rex eris et sceptro tutus potiere perenni.' rettulit ille pedem toruamque a moenibus urbis auertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit 'talia di pellant! multoque ego iustius aeuum exul agam, quam me uideant Capitolia regem.' [15,590] dixit et extemplo populumque grauemque senatum conuocat, ante tamen pacali cornua lauro uelat et aggeribus factis a milite forti insistit priscosque deos e more precatus 'est' ait 'hic unus, quem uos nisi pellitis urbe, 595 rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam: cornua fronte gerit! quem uobis indicat augur, si Romam intrarit, famularia iura daturum. ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamuis coniunctior illo [15,600] nemo mihi est: uos urbe uirum prohibete, Quirites, uel, si dignus erit, grauibus uincite catenis aut finite metum fatalis morte tyranni!' qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus, murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus 605 aequorei faciunt, siquis procul audiat illos, tale sonat populus; sed per confusa frementis uerba tamen uulgi uox eminet una 'quis ille est?' et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt. rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis' [15,610] et dempta capiti populo prohibente corona exhibuit gemino praesignia tempora cornu. demisere oculos omnes gemitumque dedere atque illud meritis clarum (quis credere possit?) inuiti uidere caput: nec honore carere 615 ulterius passi festam inposuere coronam; at proceres, quoniam muros intrare uetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bobus aratro conplecti posses ad finem lucis ab ortu. [15,620] cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aeuum. Pandite nunc, Musae, praesentia numina uatum, (scitis enim, nec uos fallit spatiosa uetustas,) unde Coroniden circumflua Thybridis alti 625 insula Romuleae sacris adiecerit urbis. Dira lues quondam Latias uitiauerat auras, pallidaque exsangui squalebant corpora morbo. funeribus fessi postquam mortalia cernunt temptamenta nihil, nihil artes posse medentum, [15,630] auxilium caeleste petunt mediamque tenentes orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi, utque salutifera miseris succurrere rebus sorte uelit tantaeque urbis mala finiat, orant: et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae 635 intremuere simul, cortinaque reddidit imo hanc adyto uocem pauefactaque pectora mouit 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses, et pete nunc propiore loco: nec Apolline uobis, qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato. [15,640] ite bonis auibus prolemque accersite nostram.' iussa dei prudens postquam accepere senatus, quam colat, explorant, iuuenis Phoebeius urbem, quique petant uentis Epidauria litora, mittunt; quae simul incurua missi tetigere carina, 645 concilium Graiosque patres adiere, darentque, orauere, deum, qui praesens funera gentis finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes. dissidet et uariat sententia, parsque negandum non putat auxilium, multi retinere suamque [15,650] non emittere opem nec numina tradere suadent: dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem; umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere uisus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede 655 esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore uoces: 'pone metus! ueniam simulacraque nostra relinquam. hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit, [15,660] perspice et usque nota uisu, ut cognoscere possis! uertar in hunc: sed maior ero tantusque uidebor, in quantum uerti caelestia corpora debent.' extemplo cum uoce deus, cum uoce deoque somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est. 665 postera sidereos aurora fugauerat ignes: incerti, quid agant, proceres ad templa petiti conueniunt operosa dei, quaque ipse morari sede uelit, signis caelestibus indicet, orant. uix bene desierant, cum cristis aureus altis [15,670] in serpente deus praenuntia sibila misit aduentuque suo signumque arasque foresque marmoreumque solum fastigiaque aurea mouit pectoribusque tenus media sublimis in aede constitit atque oculos circumtulit igne micantes: 675 territa turba pauet, cognouit numina castos euinctus uitta crines albente sacerdos et 'deus en, deus est! animis linguisque fauete, quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, uisus utiliter populosque iuues tua sacra colentes!' [15,680] quisquis adest, iussum ueneratur numen, et omnes uerba sacerdotis referunt geminata piumque Aeneadae praestant et mente et uoce fauorem. adnuit his motisque deus rata pignora cristis ter repetita dedit uibrata sibila lingua; 685 tum gradibus nitidis delabitur oraque retro flectit et antiquas abiturus respicit aras adsuetasque domos habitataque templa salutat. inde per iniectis adopertam floribus ingens serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem [15,690] tendit ad incuruo munitos aggere portus. restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis officium placido uisus dimittere uultu corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa sensit onus, pressa estque dei grauitate carina; 695 Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro torta coronatae soluunt retinacula nauis. inpulerat leuis aura ratem: deus eminet alte inpositaque premens puppim ceruice recuruam caeruleas despectat aquas modicisque per aequor [15,700] Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu Italiam tenuit praeterque Lacinia templo nobilitate deae Scylaceaque litora fertur; linquit Iapygiam laeuisque Amphrisia remis saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte, 705 Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque euincitque fretum Siculique angusta Pelori Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti. inde legit Capreas promunturiumque Mineruae [15,710] et Surrentino generosos palmite colles Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae. hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam 715 Volturnus niueisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graues et quam tumulauit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium. huc ubi ueliferam nautae aduertere carinam, [15,720] (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna uolumina labens templa parentis init flauum tangentia litus. aequore placato patrias Epidaurius aras linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus 725 litoream tractu squamae crepitantis harenam sulcat et innixus moderamine nauis in alta puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque Lauini sedes Tiberinaque ad ostia uenit. huc omnis populi passim matrumque patrumque [15,730] obuia turba ruit, quaeque ignes, Troica, seruant, Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant. quaque per aduersas nauis cita ducitur undas, tura super ripas aris ex ordine factis parte ab utraque sonant et odorant aera fumis, 735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros. iamque caput rerum, Romanam intrauerat urbem: erigitur serpens summoque acclinia malo colla mouet sedesque sibi circumspicit aptas. scinditur in geminas partes circumfluus amnis [15,740] (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum porrigit aequales media tellure lacertos: huc se de Latia pinu Phoebeius anguis contulit et finem specie caeleste resumpta luctibus inposuit uenitque salutifer urbi. 745 Hic tamen accessit delubris aduena nostris: Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus uertere nouum stellamque comantem, [15,750] quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius: scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili uictrices egisse rates Numidasque rebelles 755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse uirum, quo praeside rerum humano generi, superi, fauistis abunde! [15,760] ne foret hic igitur mortali semine cretus, ille deus faciendus erat; quod ut aurea uidit Aeneae genetrix, uidit quoque triste parari pontifici letum et coniurata arma moueri, palluit et cunctis, ut cuique erat obuia, diuis 765 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur insidiae, quantaque caput cum fraude petatur, quod de Dardanio solum mihi restat Iulo. solane semper ero iustis exercita curis, quam modo Tydidae Calydonia uulneret hasta, [15,770] nunc male defensae confundant moenia Troiae, quae uideam natum longis erroribus actum iactarique freto sedesque intrare silentum bellaque cum Turno gerere, aut, si uera fatemur, cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor 775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum non sinit; en acui sceleratos cernitis enses. quos prohibete, precor, facinusque repellite neue caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!' Talia nequiquam toto Venus anxia caelo [15,780] uerba iacit superosque mouet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt ueterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haut incerta futuri; arma ferunt inter nigras crepitantia nubes terribilesque tubas auditaque cornua caelo 785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago lurida sollicitis praebebat lumina terris; saepe faces uisae mediis ardere sub astris, saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae; caerulus et uultum ferrugine Lucifer atra [15,790] sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus; tristia mille locis Stygius dedit omina bubo, mille locis lacrimauit ebur, cantusque feruntur auditi sanctis et uerba minantia lucis. uictima nulla litat, magnosque instare tumultus 795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis, inque foro circumque domos et templa deorum nocturnos ululasse canes umbrasque silentum errauisse ferunt motamque tremoribus urbem. non tamen insidias uenturaque uincere fata [15,800] praemonitus potuere deum, strictique feruntur in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe ad facinus diramque placet nisi curia caedem. tum uero Cytherea manu percussit utraque pectus et Aeneaden molitur condere nube, 805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae, et Diomedeos Aeneas fugerat enses. talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum, nata, mouere paras? intres licet ipsa sororum tecta trium: cernes illic molimine uasto [15,810] ex aere et solido rerum tabularia ferro, quae neque concursum caeli neque fulminis iram nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas; inuenies illic incisa adamante perenni fata tui generis: legi ipse animoque notaui 815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri. hic sua conpleuit, pro quo, Cytherea, laboras, tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis. ut deus accedat caelo templisque colatur, tu facies natusque suus, qui nominis heres [15,820] inpositum feret unus onus caesique parentis nos in bella suos fortissimus ultor habebit. illius auspiciis obsessae moenia pacem uicta petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum, Emathiique iterum madefient caede Philippi, 825 et magnum Siculis nomen superabitur undis, Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata, seruitura suo Capitolia nostra Canopo. quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes [15,830] oceano numerem? quodcunque habitabile tellus sustinet, huius erit: pontus quoque seruiet illi! 'Pace data terris animum ad ciuilia uertet iura suum legesque feret iustissimus auctor exemploque suo mores reget inque futuri 835 temporis aetatem uenturorumque nepotum prospiciens prolem sancta de coniuge natam ferre simul nomenque suum curasque iubebit, nec nisi cum senior meritis aequauerit annos, aetherias sedes cognataque sidera tanget. [15,840] hanc animam interea caeso de corpore raptam fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque diuus ab excelsa prospectet Iulius aede!' Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus constitit alma Venus nulli cernenda suique 845 Caesaris eripuit membris nec in aera solui passa recentem animam caelestibus intulit astris dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit emisitque sinu: luna uolat altius illa flammiferumque trahens spatioso limite crinem [15,850] stella micat natique uidens bene facta fatetur esse suis maiora et uinci gaudet ab illo. hic sua praeferri quamquam uetat acta paternis, libera fama tamen nullisque obnoxia iussis inuitum praefert unaque in parte repugnat: 855 sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus, Aegea sic Theseus, sic Pelea uicit Achilles; denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar, sic et Saturnus minor est Ioue: Iuppiter arces temperat aetherias et mundi regna triformis, [15,860] terra sub Augusto est; pater est et rector uterque. di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine urbis et inuicti genitor Gradiue Quirini Vestaque Caesareos inter sacrata penates, 865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta, quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces, quosque alios uati fas appellare piumque est: tarda sit illa dies et nostro serior aeuo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto [15,870] accedat caelo faueatque precantibus absens! Iamque opus exegi, quod nec Iouis ira nec ignis nec poterit ferrum nec edax abolere uetustas. cum uolet, illa dies, quae nil nisi corporis huius ius habet, incerti spatium mihi finiat aeui: 875 parte tamen meliore mei super alta perennis astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum, quaque patet domitis Romana potentia terris, ore legar populi, perque omnia saecula fama, siquid habent ueri uatum praesagia, uiuam.