µ100 Epigramma Ipsius Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, tres sumus; hoc illi praetulit auctor opus. ut iam nulla tibi nos sit legisse uoluptas, at le uior demptis poena duobus erit. µ101 I Arma gra ui numero uiolentaque bella parabam edere, materia con ueniente modis. par erat inferior uersus risisse Cupido dicitur atque unum surripuisse pedem. 5 'Quis tibi, sae ue puer, dedit hoc in carmina iuris? Pieridum uates, non tua turba sumus. quid, si praeripiat fla uae Venus arma Miner uae, uentilet accensas fla ua Miner ua faces? quis probet in sil uis Cererem regnare iugosis, 10 lege pharetratae Virginis ar ua coli? crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum instruat, Aoniam Marte mo uente lyram? sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna; cur opus adfectas, ambitiose, no uum? 15 an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe? uix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est? cum bene surrexit uersu no ua pagina primo, attenuat ner uos proximus ille meos; nec mihi materia est numeris le uioribus apta, 20 aut puer aut longas compta puella comas.' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta legit in exitium spicula facta meum, luna uitque genu sinuosum fortiter arcum, 'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus!' 25 Me miserum! certas habuit puer ille sagittas. uror, et in uacuo pectore regnat Amor. Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat: ferrea cum uestris bella ualete modis! cingere litorea fla uentia tempora myrto, 30 Musa, per undenos emodulanda pedes! µ102 II Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur strata, neque in lecto pallia nostra sedent, et uacuus somno noctem, quam longa, peregi, lassaque uersati corporis ossa dolent? 5 nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore. an subit et tecta callidus arte nocet? sic erit; haeserunt tenues in corde sagittae, et possessa ferus pectora uersat Amor. Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem? 10 cedamus! le ue fit, quod bene fertur, onus. uidi ego iactatas mota face crescere flammas et rursus nullo concutiente mori. uerbera plura ferunt, quam quos iu uat usus aratri, detractant prensi dum iuga prima bo ues. 15 asper equus duris contunditur ora lupatis, frena minus sentit, quisquis ad arma facit. acrius in uitos multoque ferocius urget quam qui ser uitium ferre fatentur Amor. En ego confiteor! tua sum no ua praeda, Cupido; 20 porrigimus uictas ad tua iura manus. nil opus est bello ueniam pacemque rogamus; nec tibi laus armis uictus inermis ero. necte comam myrto, maternas iunge columbas; qui deceat, currum uitricus ipse dabit, 25 inque dato curru, populo clamante triumphum, stabis et adiunctas arte mo uebis a ues. ducentur capti iu uenes captaeque puellae; haec tibi magnificus pompa triumphus erit. ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo 30 et no ua capti ua uincula mente feram. Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, et Pudor, et castris quidquid Amoris obest. omnia te metuent; ad te sua bracchia tendens uulgus 'io' magna uoce 'triumphe!' canet. 35 blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque, adsidue partes turba secuta tuas. his tu militibus superas hominesque deosque; haec tibi si demas commoda, nudus eris. Laeta triumphanti de summo mater Olympo 40 plaudet et adpositas sparget in ora rosas. tu pinnas gemma, gemma uariante capillos ibis in auratis aureus ipse rotis. tunc quoque non paucos, si te bene no uimus, ures; tunc quoque praeteriens uulnera multa dabis. 45 non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae; fer uida uicino flamma uapore nocet. talis erat domita Bacchus Gangetide terra; tu gra uis alitibus, tigribus ille fuit. Ergo cum possim sacri pars esse triumphi, 50 parce tuas in me perdere, uictor, opes! adspice cognati felicia Caesaris arma qua uicit, uictos protegit ille manu. µ103 III Iusta precor: quae me nuper praedata puella est, aut amet aut faciat, cur ego semper amem! a, nimium uolui tantum patiatur amari; audierit nostras tot Cytherea preces! 5 Accipe, per longos tibi qui deser uiat annos; accipe, qui pura norit amare fide! si me non ueterum commendant magna parentum nomina, si nostri sanguinis auctor eques, nec meus innumeris reno uatur campus aratris, 10 temperat et sumptus parcus uterque parens at Phoebus comitesque no uem uitisque repertor hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor, et nulli cessura fides, sine crimine mores nudaque simplicitas purpureusque pudor. 15 non mihi mille placent, non sum desultor amoris: tu mihi, siqua fides, cura perennis eris. tecum, quos dederint annos mihi fila sororum, ui uere contingat teque dolente mori! te mihi materiem felicem in carmina praebe 20 pro uenient causa carmina digna sua. carmine nomen habent exterrita cornibus Io et quam fluminea lusit adulter a ue, quaeque super pontum simulato uecta iu uenco uirginea tenuit cornua uara manu. 25 nos quoque per totum pariter cantabimur orbem, iunctaque semper erunt nomina nostra tuis. µ104 IV Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem ultima coena tuo sit, precor, illa uiro! ergo ego dilectam tantum con ui ua puellam adspiciam? tangi quem iu uet, alter erit, 5 alteriusque sinus apte subiecta fo uebis? iniciet collo, cum uolet, ille manum? desino mirari, posito quod candida uino Atracis ambiguos traxit in arma uiros. nec mihi sil ua domus, nec equo mea membra cohaerent 10 uix a te uideor posse tenere manus! Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris da mea nec tepidis uerba ferenda Notis! ante ueni, quam uir nec quid, si ueneris ante, possit agi uideo; sed tamen ante ueni. 15 cum premet ille torum, uultu comes ipsa modesto ibis, ut accumbas clam mihi tange pedem! me specta nutusque meos uultumque loquacem; excipe furti uas et refer ipsa notas. uerba superciliis sine uoce loquentia dicam; 20 uerba leges digitis, uerba notata mero. cum tibi succurret Veneris lasci uia nostrae, purpureas tenero pollice tange genas. siquid erit, de me tacita quod mente queraris, pendeat extrema mollis ab aure manus. 25 cum tibi, quae faciam, mea lux, dicam ue, placebunt, uersetur digitis anulus usque tuis. tange manu mensam, tangunt quo more precantes, optabis merito cum mala multa uiro. Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto; 30 tu puerum le uiter posce, quod ipsa uoles. quae tu reddideris ego primus pocula sumam, et, qua tu biberis, hac ego parte bibam. si tibi forte dabit, quod praegusta uerit ipse, reice libatos illius ore cibos. 35 nec premat inpositis sinito tua colla lacertis, mite nec in rigido pectore pone caput; nec sinus admittat digitos habiles ue papillae; oscula praecipue nulla dedisse uelis! oscula si dederis, fiam manifestus amator 40 et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum. Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant, illa mihi caeci causa timoris erunt. nec femori committe femur nec crure cohaere nec tenerum duro cum pede iunge pedem. 45 multa miser timeo, quia feci multa proter ue, exemplique metu torqueor, ecce, mei. saepe mihi dominaeque meae properata uoluptas ueste sub iniecta dulce peregit opus. hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris, 50 conscia de tergo pallia deme tuo. uir bibat usque roga precibus tamen oscula desint! dumque bibit, furtim si potes, adde merum. si bene conpositus somno uinoque iacebit, consilium nobis resque locusque dabunt. 55 cum surges abitura domum, surgemus et omnes, in medium turbae fac memor agmen eas. agmine me in uenies aut in uenieris in illo: quidquid ibi poteris tangere, tange, mei. Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas; 60 separor a domina nocte iubente mea. nocte uir includet, lacrimis ego maestus obortis, qua licet, ad sae uas prosequar usque fores. oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet: quod mihi das furtim, iure coacta dabis. 65 uerum in uita dato potes hoc similisque coactae; blanditiae taceant, sitque maligna Venus. si mea uota ualent, illum quoque ne iu uet, opto; si minus, at certe te iu uet inde nihil. sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur, 70 cras mihi constanti uoce dedisse nega! µ105 V Aestus erat, mediamque dies exegerat horam; adposui medio membra le uanda toro. pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae; quale fere sil uae lumen habere solent, 5 qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo, aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies. illa uerecundis lux est praebenda puellis, qua timidus latebras speret habere pudor. ecce, Corinna uenit, tunica uelata recincta, 10 candida di uidua colla tegente coma qualiter in thalamos famosa Semiramis isse dicitur, et multis Lais amata uiris. Deripui tunicam nec multum rara nocebat; pugnabat tunica sed tamen illa tegi. 15 quae cum ita pugnaret, tamquam quae uincere nollet, uicta est non aegre proditione sua. ut stetit ante oculos posito uelamine nostros, in toto nusquam corpore menda fuit. quos umeros, quales uidi tetigique lacertos! 20 forma papillarum quam fuit apta premi! quam castigato planus sub pectore uenter! quantum et quale latus! quam iu uenale femur! Singula quid referam? nil non laudabile uidi et nudam pressi corpus ad usque meum. 25 Cetera quis nescit? lassi requie uimus ambo. pro ueniant medii sic mihi saepe dies! µ106 VI Ianitor indignum! dura religate catena, difficilem moto cardine pande forem! quod precor, exiguum est aditu fac ianua par uo obliquum capiat semiadaperta latus. 5 longus amor tales corpus tenua uit in usus aptaque subducto pondere membra dedit. ille per excubias custodum leniter ire monstrat: inoffensos derigit ille pedes. At quondam noctem simulacraque uana timebam; 10 mirabar, tenebris quisquis iturus erat. risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido et le uiter 'fies tu quoque fortis' ait. nec mora, uenit amor non umbras nocte uolantis, non timeo strictas in mea fata manus. 15 te nimium lentum timeo, tibi blandior uni; tu, me quo possis perdere, fulmen habes. Adspice uti uideas, inmitia claustra relaxa uda sit ut lacrimis ianua facta meis! certe ego, cum posita stares ad uerbera ueste, 20 ad dominam pro te uerba tremente tuli. ergo quae ualuit pro te quoque gratia quondam heu facinus! pro me nunc ualet illa parum? redde uicem meritis! grato licet esse quod optas. tempora noctis eunt; excute poste seram! 25 Excute! sic, inquam, longa rele uere catena, nec tibi perpetuo ser ua bibatur aqua! ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, roboribus duris ianua fulta riget. urbibus obsessis clausae munimina portae 30 prosunt; in media pace quid arma times? quid facies hosti, qui sic excludis amantem? tempora noctis eunt; excute poste seram! Non ego militibus uenio comitatus et armis; solus eram, si non sae uus adesset Amor. 35 hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum; ante uel a membris di uidar ipse meis. ergo Amor et modicum circa mea tempora uinum mecum est et madidis lapsa corona comis. arma quis haec timeat? quis non eat ob uius illis? 40 tempora noctis eunt; excute poste seram! Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis uerba dat in uentos aure repulsa tua? at, memini, primo, cum te celare uolebam, per uigil in mediae sidera noctis eras. 45 forsitan et tecum tua nunc requiescit amica heu, melior quanto sors tua sorte mea! dummodo sic, in me durae transite catenae! tempora noctis eunt; excute poste seram! Fallimur, an uerso sonuerunt cardine postes, 50 raucaque concussae signa dedere fores? fallimur inpulsa est animoso ianua uento. ei mihi, quam longe spem tulit aura meam! si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae, huc ades et surdas flamine tunde foris! 55 urbe silent tota, uitreoque madentia rore tempora noctis eunt; excute poste seram! Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse, quem face sustineo, tecta superba petam. nox et Amor uinumque nihil moderabile suadent; 60 illa pudore uacat, Liber Amorque metu. omnia consumpsi, nec te precibusque minisque mo uimus, o foribus durior ipse tuis. non te formosae decuit ser uare puellae limina, sollicito carcere dignus eras. 65 Iamque pruinosus molitur Lucifer axes, inque suum miseros excitat ales opus. at tu, non laetis detracta corona capillis, dura super tota limina nocte iace! tu dominae, cum te proiectam mane uidebit, 70 temporis absumpti tam male testis eris. Qualiscumque uale sentique abeuntis honorem; lente nec admisso turpis amante, uale! uos quoque, crudeles rigido cum limine postes duraque conser uae ligna, ualete, fores! µ107 VII Adde manus in uincla meas meruere catenas dum furor omnis abit, siquis amicus ades! nam furor in dominam temeraria bracchia mo uit; flet mea uaesana laesa puella manu. 5 tunc ego uel caros potui uiolare parentes sae ua uel in sanctos uerbera ferre deos! Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax stra uit deprensos lata per ar ua greges, et, uindex in matre patris, malus ultor, Orestes 10 ausus in arcanas poscere tela deas? ergo ego digestos potui laniare capillos? nec dominam motae dedecuere comae. sic formosa fuit. talem Schoeneida dicam Maenalias arcu sollicitasse feras; 15 talis periuri promissaque uelaque Thesei fle uit praecipites Cressa tulisse Notos; sic, nisi uittatis quod erat Cassandra capillis, procubuit templo, casta Miner ua, tuo. Quis mihi non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit? 20 ipsa nihil; pa uido est lingua retenta metu. sed taciti fecere tamen con uicia uultus; egit me lacrimis ore silente reum. ante meos umeris uellem cecidisse lacertos; utiliter potui parte carere mei. 25 in mea uaesanas habui dispendia uires et ualui poenam fortis in ipse meam. quid mihi uobiscum, caedis scelerumque ministrae? debita sacrilegae uincla subite manus! an, si pulsassem minimum de plebe Quiritem, 30 plecterer in dominam ius mihi maius erit? pessima Tydides scelerum monimenta reliquit. ille deam primus perculit alter ego! et minus ille nocens. mihi, quam profitebar amare laesa est; Tydides sae uus in hoste fuit. 35 I nunc, magnificos uictor molire triumphos, cinge comam lauro uotaque redde Io ui, quaeque tuos currus comitantum turba sequetur, clamet 'io! forti uicta puella uiro est!' ante eat effuso tristis capti ua capillo, 40 si sinerent laesae, candida tota, genae. aptius impressis fuerat li uere labellis et collum blandi dentis habere notam. denique, si tumidi ritu torrentis agebar, caecaque me praedam fecerat ira suam, 45 nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae, nec nimium rigidas intonuisse minas, aut tunicam a summa diducere turpiter ora ad mediam? mediae zona tulisset opem. At nunc sustinui raptis a fronte capillis 50 ferreus ingenuas ungue notare genas. adstitit illa amens albo et sine sanguine uultu, caeduntur Pariis qualia saxa iugis. exanimis artus et membra trementia uidi ut cum populeas uentilat aura comas, 55 ut leni Zephyro gracilis uibratur harundo, summa ue cum tepido stringitur unda Noto; suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora, qualiter abiecta de ni ue manat aqua. tunc ego me primum coepi sentire nocentem 60 sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus. ter tamen ante pedes uolui procumbere supplex; ter formidatas reppulit illa manus. At tu ne dubita minuet uindicta dolorem protinus in uultus unguibus ire meos. 65 nec nostris oculis nec nostris parce capillis: quamlibet infirmas adiu uat ira manus; ne ue mei sceleris tam tristia signa supersint, pone recompositas in statione comas! µ108 VIII Est quaedam quicumque uolet cognoscere lenam, audiat! est quaedam nomine Dipsas anus. ex re nomen habet nigri non illa parentem Memnonis in roseis sobria uidit equis. 5 illa magas artes Aeaeaque carmina no uit inque caput liquidas arte recur uat aquas; scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo licia, quid ualeat uirus amantis equae. cum uoluit, toto glomerantur nubila caelo; 10 cum uoluit, puro fulget in orbe dies. sanguine, siqua fides, stillantia sidera uidi; purpureus Lunae sanguine uultus erat. hanc ego nocturnas uersam uolitare per umbras suspicor et pluma corpus anile tegi. 15 suspicor, et fama est. oculis quoque pupula duplex fulminat, et gemino lumen ab orbe uenit. e uocat antiquis proa uos ata uosque sepulcris et solidam longo carmine findit humum. Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos; 20 nec tamen eloquio lingua nocente caret. fors me sermoni testem dedit; illa monebat talia me duplices occuluere fores: 'scis here te, mea lux, iu ueni placuisse beato? haesit et in uultu constitit usque tuo. 25 et cur non placeas? nulli tua forma secunda est; me miseram, dignus corpore cultus abest! tam felix esses quam formosissima, uellem non ego, te facta di uite, pauper ero. stella tibi oppositi nocuit contraria Martis. 30 Mars abiit; signo nunc Venus apta suo. prosit ut ad ueniens, en adspice! di ues amator te cupiit; curae, quid tibi desit, habet. est etiam facies, qua se tibi conparet, illi; si te non emptam uellet, emendus erat.' 35 Erubuit. 'decet alba quidem pudor ora, sed iste, si simules, prodest; uerus obesse solet. cum bene deiectis gremium spectabis ocellis, quantum quisque ferat, respiciendus erit. forsitan inmundae Tatio regnante Sabinae 40 noluerint habiles pluribus esse uiris; nunc Mars externis animos exercet in armis, at Venus Aeneae regnat in urbe sui. ludunt formosae; casta est, quam nemo roga uit aut, si rusticitas non uetat, ipsa rogat. 45 has quoque, quae frontis rugas in uertice portant, excute; de rugis crimina multa cadent. Penelope iu uenum uires temptabat in arcu; qui latus argueret, corneus arcus erat. labitur occulte fallitque uolubilis aetas, 50 ut celer admissis labitur amnis aquis. aera nitent usu, uestis bona quaerit haberi, canescunt turpi tecta relicta situ forma, nisi admittas, nullo exercente senescit. nec satis effectus unus et alter habent; 55 certior e multis nec tam in uidiosa rapina est. plena uenit canis de grege praeda lupis. Ecce, quid iste tuus praeter no ua carmina uates donat? amatoris milia multa leges. ipse deus uatum palla spectabilis aurea 60 tractat inauratae consona fila lyrae. qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero; crede mihi, res est ingeniosa dare. nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus, despice; gypsati crimen inane pedis. 65 nec te decipiant ueteres circum atria cerae. tolle tuos tecum, pauper amator, a uos! qui, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem, quod det, amatorem flagitet ante suum! Parcius exigito pretium, dum retia tendis, 70 ne fugiant; captos legibus ure tuis! nec nocuit simulatus amor; sine, credat amari, et ca ue ne gratis hic tibi constet amor! saepe nega noctes. capitis modo finge dolorem, et modo, quae causas praebeat, Isis erit. 75 mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum, ne ue relentescat saepe repulsus amor. surda sit oranti tua ianua, laxa ferenti; audiat exclusi uerba receptus amans; et, quasi laesa prior, nonnumquam irascere laeso 80 uanescit culpa culpa repensa tua. sed numquam dederis spatiosum tempus in iram: saepe simultates ira morata facit. quin etiam discant oculi lacrimare coacti, et faciant udas illa uel ille genas; 85 nec, siquem falles, tu periurare timeto commodat in lusus numina surda Venus. ser uus et ad partes sollers ancilla parentur, qui doceant, apte quid tibi possit emi; et sibi pauca rogent multos si pauca rogabunt, 90 postmodo de stipula grandis acer uus erit. et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem; fit cito per multas praeda petita manus. cum te deficient poscendi munera causae, natalem libo testificare tuum! 95 Ne securus amet nullo ri uale, ca ueto; non bene, si tollas proelia, durat amor. ille uiri uideat toto uestigia lecto factaque lasci uis li uida colla notis. munera praecipue uideat, quae miserit alter. 100 si dederit nemo, Sacra roganda Via est. cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet, quod numquam reddas, commodet, ipsa roga! lingua iu uet mentemque tegat blandire noceque; inpia sub dulci melle uenena latent. 105 Haec si praestiteris usu mihi cognita longo, nec tulerint uoces uentus et aura meas, saepe mihi dices ui uae bene, saepe rogabis, ut mea defunctae molliter ossa cubent.' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, 110 at nostrae uix se continuere manus, quin albam raramque comam lacrimosaque uino lumina rugosas distraherentque genas. di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam, et longas hiemes perpetuamque sitim! µ109 IX Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido; Attice, crede mihi, militat omnis amans. quae bello est habilis, Veneri quoque con uenit aetas. turpe senex miles, turpe senilis amor. 5 quos petiere duces animos in milite forti, hos petit in socio bella puella uiro. per uigilant ambo; terra requiescit uterque ille fores dominae ser uat, at ille ducis. militis officium longa est uia; mitte puellam, 10 strenuus exempto fine sequetur amans. ibit in ad uersos montes duplicataque nimbo flumina, congestas exteret ille ni ues, nec freta pressurus tumidos causabitur Euros aptaque uerrendis sidera quaeret aquis. 15 quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis et denso mixtas perferet imbre ni ues? mittitur infestos alter speculator in hostes; in ri uale oculos alter, ut hoste, tenet. ille gra ues urbes, hic durae limen amicae 20 obsidet; hic portas frangit, at ille fores. Saepe soporatos in uadere profuit hostes caedere et armata uulgus inerme manu. sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi, et dominum capti deseruistis equi. 25 nempe maritorum somnis utuntur amantes, et sua sopitis hostibus arma mo uent. custodum transire manus uigilumque cater uas militis et miseri semper amantis opus. Mars dubius nec certa Venus; uictique resurgunt, 30 quosque neges umquam posse iacere, cadunt. Ergo desidiam quicumque uocabat amorem, desinat. ingenii est experientis amor. ardet in abducta Briseide magnus Achilles dum licet, Argeas frangite, Troes, opes! 35 Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma, et, galeam capiti quae daret, uxor erat. summa ducum, Atrides, uisa Priameide fertur Maenadis effusis obstipuisse comis. Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit; 40 notior in caelo fabula nulla fuit. ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus; mollierant animos lectus et umbra meos. inpulit igna uum formosae cura puellae iussit et in castris aera merere suis. 45 inde uides agilem nocturnaque bella gerentem. qui nolet fieri desidiosus, amet! µ110 X Qualis ab Eurota Phrygiis a uecta carinis coniugibus belli causa duobus erat, qualis erat Lede, quam plumis abditus albis callidus in falsa lusit adulter a ue, 5 qualis Amymone siccis erra uit in agris, cum premeret summi uerticis urna comas talis eras; aquilamque in te taurumque timebam, et quidquid magno de Io ue fecit amor. Nunc timor omnis abest, animique resanuit error, 10 nec facies oculos iam capit ista meos. cur sim mutatus, quaeris? quia munera poscis. haec te non patitur causa placere mihi. donec eras simplex, animum cum corpore ama ui; nunc mentis uitio laesa figura tua est. 15 et puer est et nudus Amor; sine sordibus annos et nullas uestes, ut sit apertus, habet. quid puerum Veneris pretio prostare iubetis? quo pretium condat, non habet ille sinum! nec Venus apta feris Veneris nec filius armis 20 non decet inbelles aera merere deos. Stat meretrix certo cui uis mercabilis aere, et miseras iusso corpore quaerit opes; de uo uet imperium tamen haec lenonis a uari et, quod uos facitis sponte, coacta facit. 25 Sumite in exemplum pecudes ratione carentes; turpe erit, ingenium mitius esse feris. non equa munus equum, non taurum uacca poposcit; non aries placitam munere captat o uem. sola uiro mulier spoliis exultat ademptis, 30 sola locat noctes, sola licenda uenit, et uendit quod utrumque iu uat quod uterque petebat, et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit. quae Venus ex aequo uentura est grata duobus, altera cur illam uendit et alter emit? 35 cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa uoluptas, quam socio motu femina uirque ferunt? Non bene conducti uendunt periuria testes, non bene selecti iudicis arca patet. turpe reos empta miseros defendere lingua; 40 quod faciat magni, turpe tribunal, opes; turpe tori reditu census augere paternos, et faciem lucro prostituisse suam. gratia pro rebus merito debetur inemptis; pro male conducto gratia nulla toro. 45 omnia conductor sol uit; mercede soluta non manet officio debitor ille tuo. parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci; non habet e uentus sordida praeda bonos. non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas, 50 ut premerent sacrae uirginis arma caput; e quibus exierat, traiecit uiscera ferro filius, et poenae causa monile fuit. Nec tamen indignum est a di uite praemia posci; munera poscenti quod dare possit, habet. 55 carpite de plenis pendentes uitibus u uas; praebeat Alcinoi poma benignus ager! officium pauper numeret studiumque fidemque; quod quis habet, dominae conferat omne suae. est quoque carminibus meritas celebrare puellas 60 dos mea; quam uolui, nota fit arte mea. scindentur uestes, gemmae frangentur et aurum; carmina quam tribuent, fama perennis erit. nec dare, sed pretium posci dedignor et odi; quod nego poscenti, desine uelle, dabo! µ111 XI Colligere incertos et in ordine ponere crines docta neque ancillas inter habenda Nape, inque ministeriis furti uae cognita noctis utilis et dandis ingeniosa notis 5 saepe uenire ad me dubitantem hortata Corinnam, saepe laboranti fida reperta mihi accipe et ad dominam peraratas mane tabellas perfer et obstantes sedula pelle moras! nec silicum uenae nec durum in pectore ferrum, 10 nec tibi simplicitas ordine maior adest. credibile est et te sensisse Cupidinis arcus in me militiae signa tuere tuae! si quaeret quid agam, spe noctis ui uere dices; cetera fert blanda cera notata manu. 15 Dum loquor, hora fugit. uacuae bene redde tabellas, uerum continuo fac tamen illa legat. adspicias oculos mando frontemque legentis; et tacito uultu scire futura licet. nec mora, perlectis rescribat multa, iubeto; 20 odi, cum late splendida cera uacat. conprimat ordinibus uersus, oculosque moretur margine in extremo littera rasa meos. Quid digitos opus est graphio lassare tenendo? hoc habeat scriptum tota tabella ' ueni!' 25 non ego uictrices lauro redimire tabellas nec Veneris media ponere in aede morer. subscribam: 'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS DEDICAT, AT NUPER VILE FUISTIS ACER.' µ112 XII Flete meos casus tristes rediere tabellae infelix hodie littera posse negat. omina sunt aliquid; modo cum discedere uellet, ad limen digitos restitit icta Nape. 5 missa foras iterum limen transire memento cautius atque alte sobria ferre pedem! Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae, tuque, negaturis cera referta notis! quam, puto, de longae collectam flore cicutae 10 melle sub infami Corsica misit apis. at tamquam minio penitus medicata rubebas ille color uere sanguinolentus erat. proiectae tri uiis iaceatis, inutile lignum, uosque rotae frangat praetereuntis onus! 15 illum etiam, qui uos ex arbore uertit in usum, con uincam puras non habuisse manus. praebuit illa arbor misero suspendia collo, carnifici diras praebuit illa cruces; illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, 20 uulturis in ramis et strigis o ua tulit. his ego commisi nostros insanus amores molliaque ad dominam uerba ferenda dedi? aptius hae capiant uadimonia garrula cerae, quas aliquis duro cognitor ore legat; 25 inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, in quibus absumptas fleret a uarus opes. Ergo ego uos rebus duplices pro nomine sensi. auspicii numerus non erat ipse boni. quid precer iratus, nisi uos cariosa senectus 30 rodat, et inmundo cera sit alba situ? µ113 XIII Iam super oceanum uenit a seniore marito fla ua pruinoso quae uehit axe diem. 'Quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris annua sollemni caede parentet a uis! 5 nunc iu uat in teneris dominae iacuisse lacertis; si quando, lateri nunc bene iuncta meo est. nunc etiam somni pingues et frigidus aer, et liquidum tenui gutture cantat a uis. quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis? 10 roscida purpurea supprime lora manu! Ante tuos ortus melius sua sidera ser uat na uita nec media nescius errat aqua; te surgit quam uis lassus ueniente uiator, et miles sae uas aptat ad arma manus. 15 prima bidente uides oneratos ar ua colentes; prima uocas tardos sub iuga panda bo ues. tu pueros somno fraudas tradisque magistris, ut subeant tenerae uerbera sae ua manus; atque eadem sponsum incautos ante atria mittis, 20 unius ut uerbi grandia damna ferant. nec tu consulto, nec tu iucunda diserto; cogitur ad lites surgere uterque no uas. tu, cum feminei possint cessare labores, lanificam re uocas ad sua pensa manum. 25 Omnia perpeterer sed surgere mane puellas, quis nisi cui non est ulla puella ferat? opta ui quotiens, ne nox tibi cedere uellet, ne fugerent uultus sidera mota tuos! opta ui quotiens, aut uentus frangeret axem, 30 aut caderet spissa nube retentus equus! [quid, si Cephalio numquam flagraret amore? an putat ignotam nequitiam esse suam? in uida, quo properas? quod erat tibi filius ater, materni fuerat pectoris ille color. 35 Tithono uellem de te narrare liceret; fabula non caelo turpior ulla foret. illum dum refugis, longo quia grandior ae uo, surgis ad in uisas a sene mane rotas. at si, quem ma uis, Cephalum conplexa teneres, 40 clamares: "lente currite, noctis equi!" Cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis? num me nupsisti conciliante seni? adspice, quot somnos iu ueni donarit amato Luna! neque illius forma secunda tuae. 45 ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret, commisit noctes in sua uota duas.' Iurgia finieram. scires audisse: rubebat nec tamen adsueto tardius orta dies! µ114 XIV Dicebam 'medicare tuos desiste capillos!' tingere quam possis, iam tibi nulla coma est. at si passa fores, quid erat spatiosius illis? contigerant imum, qua patet usque, latus. 5 quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres? uela colorati qualia Seres habent, uel pede quod gracili deducit aranea filum, cum le ue deserta sub trabe nectit opus. nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, 10 sed, quam uis neuter, mixtus uterque color qualem cli uosae madidis in uallibus Idae ardua derepto cortice cedrus habet. Adde, quod et dociles et centum flexibus apti et tibi nullius causa doloris erant. 15 non acus abrupit, non uallum pectinis illos. ornatrix tuto corpore semper erat; ante meos saepe est oculos ornata nec umquam bracchia derepta saucia fecit acu. saepe etiam nondum digestis mane capillis 20 purpureo iacuit semisupina toro. tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche, cum temere in uiridi gramine lassa iacet. Cum graciles essent tamen et lanuginis instar, heu, male uexatae quanta tulere comae! 25 quam se praebuerunt ferro patienter et igni, ut fieret torto nexilis orbe sinus! clamabam: 'scelus est istos, scelus urere crines! sponte decent; capiti, ferrea, parce tuo! uim procul hinc remo ue! non est, qui debeat uri; 30 erudit admotas ipse capillus acus.' Formosae periere comae quas uellet Apollo, quas uellet capiti Bacchus inesse suo! illis contulerim, quas quondam nuda Dione pingitur umenti sustinuisse manu. 35 quid male dispositos quereris periisse capillos? quid speculum maesta ponis, inepta, manu? non bene consuetis a te spectaris ocellis; ut placeas, debes inmemor esse tui. non te cantatae laeserunt paelicis herbae, 40 non anus Haemonia perfida la uit aqua; nec tibi uis morbi nocuit procul omen abesto! nec minuit densas in uida lingua comas. facta manu culpaque tua dispendia sentis; ipsa dabas capiti mixta uenena tuo. 45 Nunc tibi capti uos mittet Germania crines; tuta triumphatae munere gentis eris. o quam saepe comas aliquo mirante rubebis, et dices: 'empta nunc ego merce probor, nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram. 50 fama tamen memini cum fuit ista mea.' Me miserum! lacrimas male continet oraque dextra protegit ingenuas picta rubore genas. sustinet antiquos gremio spectatque capillos, ei mihi, non illo munera digna loco! 55 Collige cum uultu mentem! reparabile damnum est. postmodo nati ua conspiciere coma. µ115 XV Quid mihi Li uor edax, igna uos obicis annos, ingeniique uocas carmen inertis opus; non me more patrum, dum strenua sustinet aetas, praemia militiae pul uerulenta sequi, 5 nec me uerbosas leges ediscere nec me ingrato uocem prostituisse foro? Mortale est, quod quaeris, opus. mihi fama perennis quaeritur, in toto semper ut orbe canar. ui uet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide, 10 dum rapidas Simois in mare uol uet aquas; ui uet et Ascraeus, dum mustis u ua tumebit, dum cadet incur ua falce resecta Ceres. Battiades semper toto cantabitur orbe; quam uis ingenio non ualet, arte ualet. 15 nulla Sophocleo ueniet iactura cothurno; cum sole et luna semper Aratus erit; dum fallax ser uus, durus pater, inproba lena ui uent et meretrix blanda, Menandros erit; Ennius arte carens animosique Accius oris 20 casurum nullo tempore nomen habent. Varronem primamque ratem quae nesciet aetas, aureaque Aesonio terga petita duci? carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti, exitio terras cum dabit una dies; 25 Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur, Roma triumphati dum caput orbis erit; donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma, discentur numeri, culte Tibulle, tui; Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois, 30 et sua cum Gallo nota Lycoris erit. Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri depereant ae uo, carmina morte carent. cedant carminibus reges regumque triumphi, cedat et auriferi ripa benigna Tagi! 35 uilia miretur uulgus; mihi fla uus Apollo pocula Castalia plena ministret aqua, sustineamque coma metuentem frigora myrtum, atque a sollicito multus amante legar! pascitur in ui uis Li uor; post fata quiescit, 40 cum suus ex merito quemque tuetur honos. ergo etiam cum me supremus adederit ignis, ui uam, parsque mei multa superstes erit.