[2,0] LIBELLUS SECUNDUS. [2,1] Taediosa est semper longa loquacitas pluribus occupato. Unde uereor ne nostra oratio nimis prolixe sine respiratione cucurrerit. Sed date, quaeso, mihi, Pater, hanc noxam. Intereram laetis rebus, et patriae meae, nomina scribens, et rerum reminiscens, quod laetus uideram, sine taedio diutius recolebam. Non enim cito afferunt iucunda laborem. Modo uero nouo principio succingor ad aspera, intraturus exteras regiones, sicut actu fecimus, sic sermone; et laboriosa deinceps citius terminabo. Post discessum gloriosi regis ab ecclesia Beati Dionysii, nihil in regno eius actum est memorandum, nisi forte uultis scribi quod in regni cura uobis dedit socium Remensem archiepiscopum. Nescio tamen si comes Rodulfus, quia tunc excommunicatus erat, debeat a communione nostri sermonis excludi, qui (ne uobis duobus deesset gladius saecularis) tertius additus est, ut triplex funiculus difficile rumperetur. Metis ergo, quia ibi conuenimus, stylum uertamus: ubi rex cum iure dominii nihil suum inuenerit, omnes tamen inuenit ex gratia, sicut Verduno iam fecerat, quasi seruos. Fixis ergo tentoriis extra urbem, paucis diebus uenientem exercitum exspectauit, statuitque leges paci caeterisque utilitatibus in uiam necessarias, quas principes sacramentis et fide firmauerunt; sed quia ipsi non bene tenuerunt, eas nec ego retinui. Inde praemittit Wormatiam prudentes et religiosos uiros, Aluisum Atrebatensem episcopum et Sancti Bertini abbatem Leonem, ut in Rheno qui ibi praeterfluit nauigium subsequenti exercitui praepararent. Quod optime compleuerunt, congregata undique tanta multitudine nauium ut ponte non egerent. Huius clerus et populus ciuitatis in solemnitate apostolorum Petri et Pauli regem ualde solemniter susceperunt. Hic primam nostri populi stultam superbiam sensimus. Transmearunt enim milites, inuentaque pratorum satis ampla latitudine, uenerabilem episcopum Luxouiensem Arnulfum, cum suis Northmannis et Anglis domino regi placuit exspectare. Affluebant nobis per fluuium ab urbe uictualia, et erat nostrorum et indigenarum assiduus commeatus. Oboritur tandem rixa. Peregrini autem nautas in fluuium proiecerunt Quo uiso ciues currunt ad arma, et uulneratis aliquibus unum illico peremerunt. Turbantur hoc scelere peregrini, clamari ignem pauperes, tam ciuibus exitiabilem quam etiam quibusdam nostris, diuitibus mercatoribus scilicet et cambitoribus. Sed utrosque stultos, Deo uolente, represserunt utrarumque partium sapientes. Ciues tamen adhuc timent, et subductis utrique ripae nauibus auferunt commeatum. Sed religiosus uir Abbatensis episcopus, naui quadam cum labore seperta, cum quibusdam baronibus transmeat, turbam sedat, et securitatem ciuibus pollicetur. Postea reductis nauibus commeant more solito, nobisque necessaria ministrantur. Huc usque quod de populo malum praesagium habebatur, hic primo expertum est. Exinde multi de turba se per Alpes a nobis separauerunt, quia omnia prae multitudine carius emebantur. Rex quoque castra mouet praemisso Ratisponam uenerando Atrebatensi, cum cancellario et abbate Sancti Bertini causa nuntiorum imperatoris Constantinopolitani, qui ante multos dies regem ibi praestolabantur. Ad hanc urbem omnes Danubium ponte optimo transierunt, inueneruntque nauium multitudinem copiosam, quae sarcinas nostras, multumque populum usque Bogariam deportarunt. Bigas etiam et quadrigas nonnulli nauibus imponebant, ut damnum praeteritum in desertis Bogariae compensarent. Sed prius et postea magis fuere spei quam utilitati. Ad cautelam haec omnia dicimus posterorum. Nam cum esset quadrigarum maxima multitudo, si offendebat una, mora omnibus erat aequalis: si uero plures uias inueniebant, omnes pariter aliquando sepiebant, et summarii uitantes earum impedimentum persaepe grauius incurrebant. Ex hoc erat mors frequens equorum, et de paruis dietis querelae multorum. Huius populi ciuitatis, regem ualde regaliter susceperunt. Sed quoniam id toties replicari non potest, quoties illi gratis deuotionem sui animi demonstrarunt, dicendum semel est omnes uillas, castella, et ciuitates usque Constantinopolim honorem illi regium, magis et minus, omnes tamen pro uiribus exhibuisse. Sed cum esset omnium par uoluntas, magis et minus dico, quia non erat omnium idem posse. Fixis ergo tentoriis et rege hospitato, imperatoris legatarii uocati ueniunt. Quo salutato, sacrisque redditis responsionem stantes exspectant; non enim sederent nisi iussi. Post praeceptum uero, positis subselliis quae secum attulerunt, subsederunt. Vidimus ibi quem postea didicimus morem Graecorum, sedentibus dominis omnem pariter astare clientelam. Videas iuuenes fixo gressu, reclino capite, in propriis dominis erectis aspectibus cum silentio, solo nutu ipsis parere paratos. Non habent amictus, sed uestibus sericis curtisque et clausis undique diuites induuntur, strictisque manicis expediti, more pugilum semper incedunt. Pauperes, etiam excepto pretio, similiter se coaptant. Chartas autem plenarie interpretari, partim non decet, partim non possum. Nam prima pars earum et maxima tam inepte humiliter captabat beneuolentiam, ut uerba nimis affectuosa, quia non erant ex effectu, non solum imperatorem, sed, etiam mimum dicerem dedecere. Et ideo pudor est tendentem ad alia talibus occupari. Non possunt autem, quia Franci adulatores, etiam si uelint, non possunt Graecos aequare. Rex uero cuncta, licet cum rubore, prius exponi tolerabat, sed ex quo fonte procederent nesciebat. Tandem uero cum eum in Graecia nuntii frequentarent, et semper ab huiusmodi prooemio inchoarent, uix ferebat. Religiosus autem et animosus uir, Lingonensis episcopus Godefridus, quadam uice regi compatiens, narrantisque et interpretis moras non ferens, ait: Fratres, nolite gloriam, maiestatem, sapientiam et religionem eius tam frequenter iterare. Se ipse nouit, et nos bene nouimus eum, sed quod uultis celerius et liberius intimate. Semper tamen, etiam inter quosdam laicos istud prouerbium notum fuit: "Timeo Danaos, et dona ferentes". Pars autem ultima chartarum, quae ad rem pertinebat, continebat haec duo: scilicet ut rex imperatori de suo regno nullam ciuitatem aut castrum offerret, imo restitueret ei si ab aliquo quod sui iuris esset Turcos excluderet, et hoc sacramentis nobilium firmaretur. Primum satis competens nostris sapientibus uidebatur, pro altero uero diu est quaestio de iure uentilata. Quidam dicebant: Quod sui iuris esse potest uel pretio, uel ratione, uel uiribus a Turcis expetere. A nobis autem cur non debet, si nos hoc uiderit aliqua occasione possidere? » Alii uero dicebant illud debere nominari, ne de propositione indefinita lites possent in posterum excitari. Inter haec dies plures pertranseunt, et Graeci moras causantur, uerentes, ut dicebant, ne imperator cauens sibi comburat pabula, destruat immunita; hoc enim facturum se praedixerat, si nos, inquiunt, moraremur, quasi sciens ex hoc quod uos pacifici non uenitis. Quod si fecerit, postea nec, ipso uolente, in uia plenarie necessaria inuenietis. Tandem uero quidam ex parte regis de securitate sui regni iurauerunt, et ipsi forum idoneum, concambium competens, et alia quae nostris utilia uisa sunt pro suo imperatore sacramento simili firmauerunt. Aliud autem quod inter ipsos definiri non potuit, mutuae regum praesentiae reseruarunt. Post haec unus eorum, Demetrius nomine, cum festinatione recedit, alius qui Maurus dictus est, nobiscum remansit. Eliguntur deinde qui cum eodem Mauro Constantinopolim praemittantur (hoc enim inter alia litterae requirebant) Aluisus Atrebatensis, Bartholomaeus cancellarius, Archembaldus Burbonensis et quidam alii. Procedunt igitur expeditius legatione suscepta, subsequente rege morosius, sicut ferre poterat constipatio populosa. In his quae scribimus pro exemplo est descriptio probitatum, pro directione itineris nomina ciuitatum, pro cautela uiatici qualitas regionum. Nunquam enim deerunt sancti sepulcri uiatores, eruntque, si placet, de nostris euentibus cautiores. Igitur Metis, Wormatia, Wirceburgis, Ratispona, Patauia ciuitates opulentissimae tribus dietis a se inuicem distant. A postremo nominata quinque dietae sunt usque ad Nouam urbem; ab hac, una usque ad portas Hungariae. Quae interiacent, nemorosa sunt, et nisi deferantur de ciuitatibus, non sufficiunt exercitui uictualia ministrare, riuis tamen abundant, et fontibus et pratis. Cum transirem regionem istam, aspera mihi montibus uidebatur, nunc autem planam iudico respectu Romaniae. Hungaria ex hac parte aqua lutosa cingitur; ex alia uero a Bogaria amne lucido separatur. In medio sui fluuium habet Droam, qui stanni more unam ripam procliuem habet, et alteram arduam, unde modica pluuia effluit, et adiutus uicinis paludibus etiam aliquanto remota submergit. Audiuimus eum multos Alemannorum, qui nos praecesserant, subito inundasse; nos autem ubi castra eorum fuerant, uix potuimus transuadere. In hoc paruas naues habuimus et paucas; ideo fuit opus equos natare, qui facilem ingressum et egressum difficilem habentes, cum labore quidem, sed tamen Deo uolente sine damno transibant. Caetera omnis aqua terrae huius, lacus sunt, et paludes et fontes, si tamen fontes sunt, quos paululum fossa humo, etiam in aestate faciunt transeuntes, excepto Danubio qui hanc satis in directum praeterfluit, et multarum regionum diuitias nobili ciuitati Estrigim nauigio inuehit. Terra haec in tantum pabulosa est, ut dicantur in ea pabula Iulii Caesaris exstitisse. In hac pro uoto nobis fuerunt et forum et concambium. Haec dietas quindecim habet. Deinde Bogaria in ingressu castrum attollit quod Bellagraua dicitur Bogarensis, respectu cuiusdam quae in Hungaria est, eiusdem nominis ciuitatis. Inde ad unam dietam interposito quodam fluuio, Brundusium ciuitatem pauperculam. Quod de illa superest, ut ita dixerim, pratum est nemorosum, uel nemus pabulosum. Bonis abundat quae sponte nascuntur, et caeteris est habilis, si colonos haberet. Non plana iacet, nec montibus asperatur, sed inter colles uineis et segetibus habiles, riuis et fontibus lucidissimis irrigatur. Caret fluuiis, sed usque Constantinopolim exinde nobis nauibus opus fuit. Haec ad quintam dietam, primam sed modicam, ex hoc parte Graeciae ciuitatem Nit ostendit. Nit, Hesternit, Philippopolis, Andrinopolis ciuitates sunt, quatuor dictis ab inuicem dissidentes, et ab ultima usque Constantinopolim sunt quinque. Quae interiacent plana sunt, uillis et castellis, omnibusque bonis redundantia. Dextra laeuaque montes sunt, tam prope ut uideantur, et tam longe ut lata, diues et iucunda planities includatur. Hactenus haec. Oportet autem nos ultro citroque progredi et reuerti. Multa enim scribenda se offerunt, sed non debet oratio rerum multiplicitate confundi. Collateraliter incedunt causae, sed oportet seruari consequentiam in sermone. Ecce enim rex et imperator occurrerunt mihi memoriae pariter Rastisponae. Sed cum rex mihi sit principalis materia, me cogunt tamen de imperatore pauca inserere facta eorum communia. Nostrum regem praecessit Alemannus loco et tempore. Noster processit in Pentecosten, ille in Pascha; noster de Beato Dionysio mouit pedem, ille de Ratispona; hoc tamen nostro contulit quod ille praecessit, quia cum in terra eius multi fluuii sint, super ipsos, sine proprio labore et sumptu nouos pontes inuenit. Ut autem uerum fatear, ualde imperialiter egressus est et nauali apparatu, et pedestri exercitu. Et bene; habebat enim tunc Hungaros inimicos. Igitur imperator animosus, naualis et pedes, habens in nauibus copiosum militem secum, et iuxta se per terram equos et populum, sicut et oportuit et decuit principem, ingressus est Hungariam. Erat autem quidam, Boricius nomine, qui ius haereditarium in regno illo clamabat, et super hoc Stampas regi nostro litteras miserat, plenarie querimoniam exponentes, et humiliter iustitiam postulantes. Hic dum regi nostro ueniret obuiam, litteras suas sequens, ostendit in quo confidere posset imperatorem. Causam igitur suam illi exponit, multa promisit, imo sicut audiuimus, dedit, et ab eo spem sui iuris accepit. Rex autem Hungaricus sciens se posse uincere facilius auro quam ferro, multam pecuniam inter Alemannos effudit, et eorum impetum euasit. Boricius autem spe frustratus inani, delitescens arte qua potuit, regis transitum exspectauit, et nescio qua intentione furtiue se Francis immiscuit. Dicitur tamen hoc duos principes scisse, et gratia imperatoris Constantinopolitani, neptem cuius habebat, hunc illis satis fauorabiliter adhaesisse. Tali uelamine tectus et tutus, procedit cum exercitu per Hungariam. Inter haec rex Hungaricus nostrum timens et uenerans, legatis et muneribus eius gratiam conquirebat: sed interposito Danubio praesentiam deuitabat. Optabat autem eius colloquium quem fama sibi commendauerat, res monstrabat; sed cum nauigare in nostram ripam timeret, humiliter supplicat regi, ut ad suam ripam sua dignatione ueniret. Rex igitur, cui mos erat dilectione et humilitate facile superari, ductis secum quibusdam episcopis et ducibus, eius paruit uoluntati. Deinde post oscula, post amplexus, statuunt pacem, firmant amorem, et ut securi deinceps per Hungariam nostri peregrini transirent. Quo facto rex noster Hungarum laetum dimisit. Prosequuntur eum regia munera, equorum, uasorum et uestium et parat adhuc rex Hungarus nostrum et eius optimates pro posse uenerari, cum ecce intelligit inter Francos esse Boricium. Mittit ergo qui regi foedus nouum dilectionis, et pacis praetenderent, et inimicum suum, qui latebat in exercitu sibi tradi prece humili postularent. Hoc totum factum est nocte. Rex autem, totius duplicitatis ignarus, id penitus non credebat. Sed tandem illis constanter hoc asserentibus et precantibus acquieuit. Illi ergo laeti audacter amplius quam prudenter incedunt, nam ille tumultu quaerentium a lecto excitus nudus euasit. Unde illi confusi redierunt. Fugitiuus autem non tamen stupidus dum tendens ad fluuium tentoria exiisset, obuium habuit armigerum super optimum equum, cum quo pro equo animose confligit. Clamat armiger, et resistit, et magis superat clamore quam uiribus. Confluunt enim undique qui Boricium sicut latronem capiunt. et uerberatum, luto sordidum, nudum, exceptis femoralibus, regi adducunt. Omnes eum latronem putabant, ipse uero regi prostratus, licet ignoraret linguam nostram, et rex tunc interpretem non haberet, quaedam tamen uerba nota, barbaris uocibus inserens, et suum nomen saepius iterans, quis esset aperuit. Mox igitur honeste induitur et in crastinum reseruatur. Hungarus autem rex qui prope nos tentoria fixerat, et Boricium iam expertus metuebat, loco uicinus et timore curiosus, illico sciuit quod gestum est. Hunc ergo a rege sicut ab amico, et pro foedere amoris quasi ex debito requirit, et insuper ob hoc multa, imo uix credenda promittit. Similiter prece et pretio sollicitat animos procerum; sed non ualet extorquere a rege instantia precum aut munerum, nisi quod prius iudicasset communis sententia sapientum. Suum hunc fatebatur amicum, non tamen propter eum sibi faciendum esse quod dedeceret peregrinum. Episcopi tandem, et optimates alii conuocati, discussa ratione iudicauerunt ut rex regi pacem seruaret, et uiro nobili, licet capto, uitam seruaret, quia scelus esset utrumque, et morti hominem uendere, et amici sine ratione foedera rumpere. Ergo rex Hungarus se nostris non credens, sed tristis abscedens, tutiora et remotiora sui regni requirit; noster autem Boricium satis honeste secum habens, de Hungaria educit.