[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] Anno ab Incarnatione Domini 1082, indictione X, Guillelmus Nothus, rex Anglorum, V Idus Septembris, Rothomagi defunctus est; et corpus eius in ecclesia Sancti Stephani protomartyris Cadomi sepultum est. Rodbertus autem, filius eius, Normannorum dux et Cenomannorum princeps nomine tenus multis annis factus est; sed torpori et ignauiae subiectus, nunquam, ut decuit, in uirtute et iustitia principatus est. Guillelmus Rufus epistolam patris sui Lanfranco archiepiscopo detulit. Qua perlecta, idem praesul cum eodem iuuene Lundoniam properauit; ipsumque ad festiuitatem Sancti Michaelis in ueteri basilica Sancti Petri apostoli, quae West-Monasterium dicitur, regem consecrauit. Hic XII annis et X mensibus regnauit, patremque suum in quibusdam secundum saeculum imitari studuit. Nam militari probitate, et saeculari dapsilitate uiguit, et superbiae libidinique, aliisque uitiis nimium subiacuit. Sed erga Deum et Ecclesiae frequentationem, cultumque frigidus exstitit. Hic auri et argenti, gemmarumque copiam Othoni aurifabro erogauit, et super patris sui mausoleum fieri mirificum memoriale praecepit. Ille uero regiis iussis parens, insigne opus condidit, quod ex auro et argento et gemmis usque hodie competenter splendescit. Egregii uersificatores de tali uiro, unde tam copiosum thema uersificandi repererunt, multa concinna et praeclara poemata protulerunt. Sed solius Thomae archiepiscopi Eboracensis uersus huiusmodi, pro dignitate metropolitana, ex auro inserti sunt. Qui rexit rigidos Normannos, atque Britannos Audacter uicit, fortiter obtinuit. Et Cenomanenses uirtute coercuit enses, Imperiique sui legibus applicuit, Rex magnus, parua iacet hic Guillelmus in urna. Sufficit et magno parua domus domino. Ter septem gradibus se uoluerat atque duobus Virginis in gremiis Phoebus, et hic obiit. Eodem anno multi Normannorum nobiles regi suo morte comitati sunt. Nam, dum rex adhuc aegrotaret, cognatus eiusdem Guilbertus Alfagiensis, filius Richardi de Hugleuilla, uir bonus et simplex, XIX Kalendas Septembris defunctus est, et in ecclesia Sanctae Mariae, ubi sex monachos ex Uticensi coenobio constituerat, sepultus est. Ibi etiam post quatuor annos religiosa mulier Beatrix, uxor eius, II Nonas Ianuarii tumulata est. Moriente duce suo, Normanni multas lacrymas fuderunt, etsi non pro illo, saltem pro amicis et cognatis suis, qui tunc mortui sunt. Simon de Monteforti, gener Richardi comitis Ebroicensium, et Guillelmus Paganellus; Hugo quoque iuuenis strenuissimus, Hugonis de Grantemaisnil filius, et cognatus eius Rodbertus de Rodelento, atque Guillelmus de Abrincis filius Witmundi, aliique illustres uiri obierunt. Beati qui bene mortui sunt, qui aerumnas desolatae regionis ac defensore carentis non uiderunt! Tunc in Normannia facta est nimia rerum mutatio, gelidusque timor inermi inhaesit populo, et potentibus impune flagrans ambitio. Rodbertus de Bellisma festinabat ad curiam regis, loqui cum illo de rebus necessariis. Perueniens ad introitum Brionnae, audiuit regem mortuum esse. Qui mox, cornipede regyrato, Allencionem uenit, et improuisos regis satellites statim de praetorio eiecit. Hoc quoque fecit Bellismae, et omnibus aliis castellis suis, et non solum suis, sed et in uicinorum suorum, quos sibi pares dedignabatur habere, municipiis, quae aut intromissis clientibus suis sibi subiugauit, aut penitus, ne sibi aliquando resistere possent, destruxit. Guillelmus etiam, comes Ebroicensis, de Dangione regios expulit excubitores; et Guillelmus de Britolio, ac Radulfus de Conchis, aliique omnes in sua ditione redegerunt munitiones; ut unusquisque libere posset contra uicinum suum et collimitaneum exercere inimicitias damnabiles. Sic proceres Neustriae de munitionibus suis omnes regis custodes expulerunt, patriamque diuitiis opulentam propriis uiribus uicissim exspoliauerunt. Opes itaque, quas Anglis aliisque gentibus uiolenter rapuerant, merito latrociniis et rapinis perdiderunt. Omnes ducem Rodbertum mollem esse desidemque cognoscebant, et idcirco facinorosi eum despiciebant, et pro libitu suo dolosas factiones agitabant. Erat quippe idem dux audax et ualidus, multaque laude dignus, eloquio facundus, sed in regimine sui suorumque inconsideratus, in erogando prodigus, in promittendo diffusus, ad mentiendum leuis et incautus, misericors supplicibus, ad iustitiam super iniquo faciendam mollis et mansuetus, in definitione mutabilis, in conseruatione omnibus nimis blandus et tractabilis, ideoque peruersis et insipientibus despicabilis; corpore autem breuis et grossus, ideoque Breuis-Ocrea patre est cognominatus. Ipse cunctis placere studebat, cunctisque quod petebant aut dabat, aut promittebat, uel concedebat. Prodigus, dominium patrum suorum quotidie imminuebat, insipienter tribuens unicuique quod petebat, et ipse pauperescebat, unde alios contra se roborabat. Guillelmo de Britolio dedit Ibericum, ubi arx, quam Albereda proauia eius fecit, fortissima est. Et Rogerio de Bellomonte, qui solebat Ibericum iussu Guillelmi regis custodire, concessit Brioniam; quod oppidum munitissimum et in corde terrae situm est. [8,2] Odo, Baiocensis episcopus, postquam de carcere liber egressus est, totum in Normannia pristinum honorem adeptus est, et consiliarius ducis, uidelicet nepotis sui, factus est. Erat enim eloquens et magnanimus, dapsilis et secundum saeculum ualde strenuus. Religiosos homines diligenter honorabat, elerum suum acriter ense et uerbo defendebat, ecclesiamque pretiosis ornamentis copiose per omnia decorabat. Hoc attestantur aedificia quae construxit, et insignia ex auro et argento uasa et indumenta, quibus basilicam uel clerum ornauit. In adolescentia, pro germanitate ducis, datus est ei Baiocensis praesulatus, in quo plus quam quinquaginta annis pollens, diuersa est operatus. In quibusdam spiritus ei laudabiliter dominabatur, in nonnullis uero spiritui caro miserabiliter principabatur. Carnali ergo ardore stimulatus, genuit filium nomine Ioannem, quem nunc in curia Henrici regis uidemus, eloquentia magnaque probitate pollentem. Sed, quamuis in quibusdam praefatum Odonem saecularis detinuisset leuitas, multum tamen exterius ipse res emendauit ecclesiasticas. Ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae a fundamentis coepit, eleganter consummauit, multisque gazis et ornamentis affatim ditauit. Ad ecclesiam Sancti Vigoris, episcopi Baiocensis, quae sita est iuxta murum urbis, monachos posuit, eisque religiosum et sapientem Rodbertum de Tumbalenia patrem praeposuit, qui, inter reliqua peritiae suae monumenta breuem et luculentam, sensuque profundam super Cantica canticorum expositionem dimisit in ecclesia. Verum, postquam praefatus pontifex, ut praedictum est, clausus fuit in carcere, praedictus abbas, relictis omnibus, perrexit peregre, ueniensque Romam, a Gregorio VII papa detentus honorifice, usque ad mortem Romanae fideliter seruiuit Ecclesiae. Fundatore itaque episcopo uinculis mancipato, et abbate in Latias partes abeunte, nouitius grex monachorum dispersus est, et quaesitis prout quisque potuit sedibus, ad idem coenobium nunquam reuersus est. Denique praesul Odo Grentoni, Diuionensium abbati, dedit praedictum monasterium, ibique usque hodie cella floret Diuionensium. Sic euidenter patet quod antistes Odo monasticum ordinem ualde dilexisset. Dociles quoque clericos Leodicum mittebat, et alias urbes, ubi philosophorum studia potissimum florere nouerat, eisque copiosos sumptus, ut indesinenter et diutius philosophiae fontis possent insistere, largiter administrabat. De discipulis quos ita nutriebat, fuerunt Thomas archiepiscopus Eboracensis, atque Samson frater eius episcopus Wigornensis, Guillelmusque de Ros abbas Fiscannensis, et Turstinus Glastoniensis, multique alii, qui nostris temporibus in Ecclesia Dei floruerunt, et subiectis ouibus pabulo doctrinae, radiisque uirtutum solerter profuerunt. Sic Odo pontifex, licet saecularibus curis admodum esset irretitus, multa tamen laudabilia permiscebat illicitis actibus, et quae facinorose aggregarat, largitus est ecclesiis et pauperibus. Tandem nutu Dei omnipotentis, Dominicae Incarnationis anno 1096, indictione IV, omnia reliquit, et iter Hierosolymitanum cum Rodberto duce nepote suo, ut in sequentibus, uolente Deo, plenius dicemus, arripuit, et, praesente Gisleberto Ebroicensium episcopo, in urbe Panormitana obiit. Corpus uero eius in basilica Sanctae Mariae sepultum est, super quod insigne opus a Rogerio comite Siciliae factum est. Rodbertus, Normanniae dux, opes, quas habebat, militibus ubertim distribuit, et tironum multitudinem pro spe et cupidine munerum sibi connexuit. Deficiente aerario, Henricum fratrem suum, ut de thesauro suo sibi daret, requisiuit. Quod ille omnino facere noluit. Dux autem mandauit ei quod, si uellet, de terra sua uenderet illi. Henricus, ut audiuit quod concupiuit, mandato fratris libenter acquieuit. Pactio itaque inter fratres firma facta est. Henricus duci tria millia librarum argenti erogauit et ab eo totum Constantinum pagum, quae tertia Normanniae pars est, recepit. Sic Henricus Abrincas et Constantiam, Montemque Sancti Michaelis in Periculo Maris, totumque fundum Hugonis Cestrensis consulis, quod in Neustria possidebat, primitus obtinuit. Constantiensem itaque prouinciam bene gubernauit, suamque iuuentutem laudabiliter exercuit. Hic in infantia studiis litterarum a parentibus traditus est, et tam naturali quam doctrinali scientia nobiliter imbutus est. Hunc Lanfrancus, Dorobernensis episcopus, dum iuuenile robur attingere uidit, ad arma pro defensione regni sustulit, eumque lorica induit, et galeam capiti eius imposuit; eique, ut regis filio et in regali stemmate nato, militiae cingulum in nomine Domini cinxit. Hic XII annis, quibus super Anglos Guillelmus Rufus regnauit, laboriosam per uarios mobilis fortunae rotatus uitam transegit, et tristibus seu laetis exercitatus, multa edidicit. Denique, defuncto fratre suo, regni culmen conscendit, quod iam fere XXXIII annis tenuit. Mores eius et actus suis in locis, donante Deo, si uita comes, enodabo. Nunc uero ad narrationis ordinem redire decerno, et quae nostris temporibus acta sunt, posteris intimabo. In primo anno principatus duorum fratrum, optimates utriusque regni conueniunt, et de duobus regnis nunc diuisis, quae manus una pridem tenuerat, tractare satagunt. « Labor, inquiunt, nobis ingens subito creuit, et maxima diminutio potentiae nostrae opumque nobis incubuit. Hactenus enim Normannia sub ducibus magnis honorifice positi sumus, paterna haereditate, quam parentes nostri, qui de Dacia cum Rollone ante ducentos et duodenos annos uenere, nacti sunt cum magna strenuitate. Deinde nos cum Guillelmo duce pontum transfretauimus, et Saxones Anglos uiribus armisque nostris prostrauimus, et fundos eorum cum omnibus diuitiis, non sine magno cruoris nostri discrimine, obtinuimus. Proh dolor! en uiolenta nobis orta est mutatio, et nostrae sublimitatis repentina deiectio. Quid faciemus? Ecce defuncto seniore nostro, duo iuuenes succedunt, iamque dominatum Angliae et Normanniae subito segregarunt. Quomodo duobus dominis tam diuersis, et tam longe ab inuicem remotis competenter seruire poterimus? Si Rodberto, duci Normannorum, digne seruierimus, Guillelmum, fratrem eius, offendemus. Unde ab ipso spoliabimur in Anglia magnis redditibus et praecipuis honoribus. Rursus, si regi Guillelmo congrue paruerimus, Rodbertus dux in Normannia priuabit nos paternis haereditatibus. Summopere cauendum est ne tale diuortium contingat nobis sub principibus his, quale sub Roboam et Hieroboam contigit Israelitis. Unus populus per duos principes in sese diuisus est, et lege, templo, caeremoniisque Dei pessundatis, in apostasiam lapsus est. Sic Hebraei per detestabile dissidium in sua uiscera nequiter armati sunt, et seruientes Baalim multa suorum millia trucidarunt. Ad postremum uero pars eorum, qui nunquam postea redierunt, sub Assyriis in Mediam captiuata est; et alia pars sub Chaldaeis Babylonicam captiuitatem passa est. Et Thebaeis quid contigit sub duobus fratribus Eteocle et Polinice? Nonne multa millia utriusque partis corruerunt? Ad ultimum uero ipsi fratres mutuis uulneribus conciderunt, et extraneis successoribus haereditarium ius dimiserunt? Haec et multa huiusmodi solerter intueri debemus, et prudenter praecauere ne per consilium iuuenile pereamus; inuiolabile foedus firmiter ineamus, et Guillelmo rege deiecto uel interfecto, qui iunior est, et proteruus, et cui nihil debemus, Rodbertum ducem, qui maior natu est, et tractabilior moribus, et cui iamdudum, uiuente patre amborum, fidelitatem iurauimus, principem Angliae ac Neustriae, ad seruandam unitatem utriusque regni, constituamus. » Hoc itaque consilium Odo praesul Baiocensis, et Eustachius comes Boloniensis, atque Rodbertus Belesmensis, aliique plures communiter decreuerunt, decretumque suum Rodberto duci detexerunt. Ille uero, utpote leuis et inconsideratus, ualde gauisus est promissis inutilibus, seseque spopondit eis, si inchoarent, adfuturum in omnibus, et collaturum mox efficax auxilium ad perpetrandum tam clarum facinus. Igitur, post Natale Domini praedicti proceres in Angliam transfretauerunt, et castella sua plurimo apparatu munierunt, multamque partem patriae contra regem infra breue tempus commouerunt. [8,3] Odo nimirum, ut supra dictum est, palatinus Cantiae consul erat, et plures sub se comites uirosque potentes habebat. Rogerius comes Scrobesburiensis, et Hugo de Grentemaisnil, qui praesidatum Legrecestrae regebat, ac Rodbertus de Rodelento nepos eius, aliique plures fortissimi milites seditiosis fauebant, et munitiones suas fossis, et hominibus, atque alimentis hominum et equorum abundanter instruebant. Iam auidi praedones inuadebant praedas pagensium, ouanter praestolantes ducem Rodbertum, qui statuerat praecursores suos, uere redeunte, sequi cum multis legionibus militum. Tunc Osbernus, Richardi, cognomento Scrop, filius, et Bernardus de Nouo Mercato gener eius, aliique complices eorum, qui fines Merciorum possidebant, in territorio Wigornensi rapinis et caedibus, prohibente et anathematizante uiro Dei Wulfstano episcopo, nequiter insistebant. Rex uero Guillelmus, ut uidit suos in terra sua contra se pessima cogitare, et, per singula crebrescentibus malis, ad peiora procedere, non meditatus est ut timida uulpes ad tenebrosas cauernas fugere, sed ut leo fortis et audax rebellium conatus terribiliter comprimere. Lanfrancum itaque archiepiscopum cum suffraganeis praesulibus, et comites, Anglosque naturales conuocauit, et conatus aduersariorum, ac uelle suum expugnandi eos indicauit. At illi regem, ut perturbatores pacis comprimeret, adhortati sunt, seseque promptissimos ad adiuuandum polliciti sunt. Anglorum uero triginta millia tunc ad seruitium regis sponte sua conuenerunt, regemque, ut perfidos proditores absque respectu puniret, admonuerunt, dicentes: « Viriliter age, ut regis filius, et legitime ad regnum assumptus, securus in hoc regno dominare omnibus. Nonne uides quot tecum sumus tibique gratanter paremus? Passim per totam Albionem impera, omnesque rebelles deiice regali iustitia. Usque ad mortem pro te certabimus, nec unquam tibi alium praeponemus. Stultum nimis est et profanum noto regi praeferre hostem extraneum. Detestabilis gens est, quae principi suo infida est. Phalanx morti sit uicina, quae domini sui gaudet ruina! Solerter Anglorum rimare historias, inueniesque semper fidos principibus suis Angligenas. » Rex ergo Rufus indigenarum hortatu promptior surrexit, et congregato exercitu magno, contra rebelles pugnaturus, processit. Tunc Odo Baiocensis cum quingentis militibus intra Roffensem urbem se conclusit, ibique Rodbertum ducem cum suis auxiliaribus, secundum statuta quae pepigerant, praestolari proposuit. Non enim seditiosi, quamuis essent plurimi, multisque gazis et armis et ingenti apparatu stipati, ausi erant contra regem in regno suo praeliari. Oppidum igitur Rouecestrae sollicita elegerunt prouisione, quoniam, si rex eos non obsedisset in urbe, in medio positi, laxis habenis, Lundoniam et Cantuariam deuastarent; et per mare, quod proximum est, insulasque uicinas, pro auxiliis conducendis nuntios cito dirigerent. Animosus autem rex conatus eorum praeuenit, oppidumque Maio mense cum grandi exercitu potenter obsedit, firmatisque duobus castellis omnem exeundi facultatem hostibus abstulit. Praedictum, ut praelibauimus, oppidum Odo praesul, et Eustachius comes, atque Rodbertus Bellesmensis, cum multis nobilibus uiris, et mediocribus, tenebant, auxiliumque Rodberti ducis, qui desidia mollitieque detinebatur, frustra exspectabant. Rogerius uero, Merciorum comes, multique Normannorum, qui cum rege foris obsidebant, clam adminiculari quantum poterant inclusis satagebant. Non tamen palam contra regem arma leuare audebant. Omnes episcopi Angliae cum Anglis sine dolo regem iuuabant, et pro serena patriae pace, quae bonis semper amabilis est, laborabant. Hugo, comes Cestrensis, et Rodbertus de Molbraio, Nordanhumbrorum comes, et Guillelmus de Guarenna, ae Rodbertus Haimonis filius, aliique legitimi maturique barones regi fideliter adhaerebant, eique armis et consilio contra publicos hostes commode fauebant. In oppido Roffensi plaga similis Aegyptiorum plagae apparuit, qua Deus, qui semper res humanas curat, et iuste disponit, antiqua miracula nostris etiam temporibus recentia ostendit. Nam, sicut sciniphes importunitate sua Aegyptios infestabant, et nec ad momentum ab infestatione sua circa ipsos cessabant, ita muscae obsessos incessanti molestia importune uexabant. Obsessi nempe extra castellum exire nequibant, et plures eorum ex diuersis infortuniis, grassante morbo, interibant. Innumerabiles ergo muscae hominum et equorum coeno nascebantur, et tam aetatis quam anhelitus cohabitantium calore confouebantur, et oculis ac naribus, et cibis ac potibus inclusorum horribiliter ingerebantur. Tanta itaque importunitate muscarum stimulabatur cohors superba rebellium, ut nunquam die uel nocte possent capere cibum, nisi magna pars ipsorum ab inquietudine muscarum uicissim flabellis defenderet ora sociorum. Igitur Odo Baiocensis et complices sui diutius obsidionem pati non potuerunt. Unde Guillelmum regem nuntiis petierunt ut pacem cum eis faceret, ac oppidum ab eis reciperet tali tenore ut terras, fundos et omnia, quae hactenus habuerant, ab ipso reciperent, et ipsi eidem ut naturali domino fideliter a modo seruirent. His auditis, rex iratus est, et ualde rigidus intumuit, et in nullo flexus, legatorum postulationibus non acquieuit; sed perfidos traditores in oppido uirtute potenti capiendos iurauit, et mox patibulis suspendendos, et aliis mortium diuersis generibus de terra delendos asseruit. Videntes autem ii, qui obsidebant cum rege, ad necem parentum et amicorum, qui obsessi erant, tam ualide regis animum furere, cum ingenti supplicatione ad eum accesserunt, eique multa prece, multoque fauore blandiri conati sunt. Dicunt itaque: « Laudetur Deus, qui semper adiuuat sperantes in se, et dat bonis patribus eximiam sobolem succedere! Ecce turgidi iuuenes, et cupiditate caecati senes iam satis edocti sunt quod regiae uires in hac insula nondum defecerunt. Nam qui de Normannia tanquam milui ad praedam super nos cum impetu aduolarunt, et in Anglia regiam stirpem defecisse arbitrati sunt, iam Guillelmum iuuenem, Guillelmo sene non debiliorem, cohibente Deo, experti sunt. Iam pene uicti, uiribus tuis succumbunt, et fatiscentes magnitudinem tuam supplices exposcunt. Nos quoque, qui tecum maximis in periculis, sicut cum patre tuo, perstitimus, nunc tibi humiliter astamus, et pro compatriotis nostris obnixe supplicamus. Decet nimirum ut sicut timidos et uecordes uicisti fortitudine, sic humiliatis et poenitentibus parcas mansuetudine. Seueritatem regiam temperet clementia, et gloriosae uirtuti tuae sufficiat celebris uictoria! Dauid, rex magnus, Semei maledicenti se pepercit, et Ioab atque Abisai, aliosque bellatores, pro aduersante sibi Absalon, ne perimerent eum, obnixe rogauit. In diuinis uoluminibus abundant exempla huiuscemodi, a quibus non discrepat sagax poeta in libello De mirabilibus mundi: "Parcere prostratis sit nobilis ira leonis! Tu quoque fac simile, quisquis dominaris in orbe." Haec ita dicentibus Guillelmus rex ait: « Fateor me uiribus uestris hostes expugnasse, et, per auxilium Dei, cum labore uestro, gratanter trophaeo appropinquasse. Verum tanto cautius praecauere debetis ne me precibus uestris a rigore rectitudinis deuiare cogatis. Quisquis parcit periuris et latronibus, plagiariis et exsecratis proditoribus, aufert pacem et quietem innocentibus, innumerasque caedes et damna serit bonis et inermibus. Quid sceleratis peccaui? quid illis nocui? quid mortem meam totis nisibus procurauerunt, et omnes pro posse suo contra me populos cum detrimento multorum erexerunt? Omnia sua illis dimisi, nulloque reatu contra me commoui. Et illi summopere mihi facti inimici. Unde reor omnino esse iustum ut Dauid magni regis, quem mihi proposuistis imitandum, irrefragabiliter teneamus iudicium. Sicut Baana et Rechab, filii Remmon Berotitae, qui regem Isboseth in domo sua decollauerunt, iudicante Dauid, in Hebron suspendio perempti sunt ; sic isti insidiatores regni puniantur terribili animaduersione, ut praesentes et futuri terreantur, et castigentur huius ultionis relatione! » Ad haec, optimates regi dixerunt: « Omnia, quae dicis, domine rex, uera et iusta esse censemus, nec uno uerbo rationi tuae contradicere ualemus. Beneuolentia tamen cogente, potentiam tuam humiliter oramus ut consideres qui sunt, pro quibus tantopere rogamus. Baiocensis Odo patruus tuus est, et pontificali sanctificatione praeditus est. Cum patre tuo Anglos subiugauit, eique in multis anxietatibus periculose subuenit. Quid tanto uiro agendum est? Absit ut in sacerdotem Domini manus iniicias, et sanguinem eius effundas in tali causa! Reminiscere quid fecerit Saul in Nobe, et quid pertulerit in monte Gelboe. Quis praesumet tibi nefarius suadere ut antistitem Domini, patruumque tuum uelis condemnare? Nemo. Omnes ergo precamur ut illi beneuolentiam tuam concedas, et illaesum in Normanniam ad dioecesim suam abire permittas. Comes etiam Boloniensis patri tuo satis fuit fidelis, et in rebus arduis strenuus adiutor et contubernalis. Rodbertus quoque Belesmensis, qui patri tuo fuit ualde dilectus, et multis honoribus olim ab ipso promotus, nunc magnam Normanniae partem possidet, fortissimisque castellis corroboratus, pene omnibus uicinis suis et Neustriae proceribus praeeminet. His itaque si animi tui rancorem indulseris, et tecum benigniter retinueris, aut saltem a te cum pace dimiseris, eorum adhuc amicitia seruitioque in multis euentibus utiliter perfrueris. "Idem qui laedit, fors post ut amicus obedit". In horum comitatu pollent, seseque tibi offerunt eximii tirones, quorum seruitutem, inclyte rex, paruipendere non debes. Igitur quos iam superasti potestate, diuitiis et ingenti probitate, subiuga tibi magnificentia et pietate. » Magnanimus itaque rex, fidelium suorum precibus uictus, assensit, exitium et membrorum debilitationem obsessis indulsit, et de oppido exeundi facultatem cum equis et armis concessit. Sed omnem spem habendi haereditates et terras in regno eius, quandiu ipse regnaret, funditus abscidit. Tunc Odo pontifex a rege Rufo impetrare tentauit ne tibicines in eorum egressu tubis canerent, sicut moris est, dum hostes uincuntur, et per uim oppidum capitur. Rex autem iratus, quod petebatur omnino denegauit, nec se concessurum etiam propter mille auri marcos palam asseruit. Oppidanis ergo cum moerore et uerecundia egredientibus, et regalibus tubis cum gratulatione clangentibus, multitudo Anglorum, quae regi adhaerebat, cunctis audientibus uociferabatur, et dicebat: « Torques, torques afferte, et traditorem episcopum cum suis complicibus patibulis suspendite. Magne rex Anglorum, cur sospitem pateris abire incentorem malorum? Non debet uiuere periurus homicida, qui dolis et crudelitatibus peremit hominum multa millia. » Haec et alia probra moestus antistes cum suis audiuit. Sed, quamuis acerba minaretur, indignationi suae satisfacere non potuit. Sic irreligiosus praesul de Anglia expulsus est, et amplissimis possessionibus spoliatus est. Tunc maximos quaestus, quos cum facinore obtinuit, iusto Dei iudicio, cum ingenti dedecore perdidit, et confusus Baiocas rediit, nec in Angliam postmodum repedauit. Anno itaque primo Guillelmi Rufi regis, in initio aestatis, Roffensis urbs ei reddita est, omniumque, qui contra pacem enses acceperant, nequam commotio compressa est. Nam iniqui et omnes malefactores, ut audaciam regis et fortitudinem uiderunt, quia praedas et caedes, aliaque facinora cum auiditate amplexati fuerant, contremuerunt, nec postea XII annis quibus regnauit mutire ausi fuerunt. Ipse autem callide se habuit, et uindictae tempus opportunum exspectauit. Quorumdam factiones saeuissimis legibus puniit, aliquorum uero reatus ex industria dissimulauit. Antiquis baronibus, quos ab ipso aliquantulum desciuerat nequitia, uersute pepercit pro amore patris sui, cui diu fideliter inhaeserant, et pro senectutis reuerentia; sciens profecto quod non eos diu uigere sinerent morbi et mors propria. Porro quidam, quanto grauius se errasse in regiam maiestatem nouerunt, tanto feruentius omni tempore postmodum ei famulati sunt, et tam muneribus quam seruitiis ac adulationibus multis modis placere studuerunt. [8,4] Cum supradicta tempestate uehementer Anglia undique concuteretur, et mutuis uulneribus incolae regni quotidie mactarentur, quia hi regem deiicere tentabant, illi econtra pro rege uiriliter dimicabant, Grithfridus, rex Guallorum, cum exercitu suo fines Angliae inuasit, et circa Rodelentum magnam stragem hominum et incendia fecit; ingentem quoque praedam cepit, hominesque in captiuitatem duxit. Rodbertus autem, Rodelenti princeps, de obsidione Roffensi rediens, et tam atroces damnososque sibi rumores comperiens, uehementer dolens ingemuit, ac terribilibus minis iram suam euidenter aperuit. Erat enim miles fortis et agilis, facundus et formidabilis, largus et multis probitatibus laudabilis. Hic Eduardi regis armiger fuit, et ab illo cingulum militiae accepit. Unfridus pater eius, fuit filius Amfridi de progenie Dacorum; Adeliza uero mater eius, soror Hugonis de Grentemaisnil, de clara stirpe Geroianorum. Hic praecipuus agonotheta, inter militiae labores, ecclesiae cultor erat, et clericos ac monachos ualde diligens honorabat, ac eleemosynis pauperum pro modulo suo libenter instabat. Porro Uticense coenobium, ubi fratres sui Ernaldus et Rogerius monachi erant, et pater suus ac mater, aliique parentes eius tumulati quiescebant, ualde dilexit, et pro uiribus suis locupletauit. Hinc illi ecclesiam de Telliolo, et hoc quod habebat in ecclesia de Dambleinuilla, et presbyterium dedit; et hoc quod habebat in ecclesia de Cornero cum presbyterio concessit. Decimam molendinorum, et omnium exituum suorum, et redecimationem promptuariorum suorum addidit. Idem uero Rodbertus in Anglia dedit Sancto Ebrulfo et monachis eius Cumbinellam, terram duarum carrucarum, et XX uillanos, et ecclesiam cum presbyterio, decimamque totam et uillam, quae Chercabia dicitur, cum ecclesia et presbyterio, ecclesiamque de Insula et in ciuitate Cestra ecclesiam Sancti Petri de Mercato, et tres hospites. Quae omnia ut Sanctus Ebrulfus solide et quiete, sicut ea ipse dederat, possideret, in capitulum Uticense uenit, et de his omnibus quae dicta sunt, coram Mainerio abbate et conuentu monachorum concessionem suam confirmauit. Tunc ibidem cum eo fuerunt Razso decanus et Hugo de Millaio, Guillelmus Pincerna filius Grimoldi et Rogerius filius Geroii, Durandus et Brunellus, Osbernus de Orgeriis atque Gauterius praepositus. Interfuerunt hi, dum Rodbertus in basilicam perrexit, et donationem rerum supramemoratarum super altare posuit. Haec breuiter tetigi de donis quae praefatus heros Uticensi contulit ecclesiae, nec me uelit, quaeso, prudens lector inconsiderate subsannare, si titulum incoepti operis, dum tempus est, prosequor in narratione. Rodbertus, Unfridi filius, dum puer erat, cum patre suo in Angliam transfretauit, et Eduardo regi, donec ab eodem miles fieret, domi militiaeque seruiuit. Deinde, fulgentibus armis iam indutus, regiisque muneribus honorifice ditatus, parentes suos reuisere concupiuit, et regis adepta permissione, ad suos ouans repatriauit. Facto autem Senlacio bello, et rege Guillelmo multis hostium tumultibus occupato, praefatus tiro cum Hugone consobrino suo. Richardi de Abrincis, cognomento Goz, filio, iterum ad Anglos transiit, et semper in omnibus exercitiis, quae a militibus agenda erant, inter praecipuos uiguit. Deinde, post multos agones, praedicto Hugoni comitatus Cestrensis datus est, et Rodbertus princeps militiae eius, et totius prouinciae gubernator factus est. Tunc uicini Britones, qui Gualli, uel Guallenses uulgo uocitantur, contra regem Guillelmum et omnes eius fautores nimis debacchabantur. Decreto itaque regis, oppidum contra Guallos apud Rodelentum constructum est, et Rodberto, ut ipse pro defensione Anglici regni barbaris opponeretur, datum est. Bellicosus marchio contra inquietam gentem saepissime conflixit, crebrisque certaminibus multum sanguinis effudit. Incolis itaque Britonibus saeuo Marte repulsis, fines suos dilatauit, et in monte Dagaunoth, qui mari contiguus est, fortissimum castellum condidit. Per XV annos intolerabiliter Britones protriuit, et fines eorum, qui pristina libertate tumentes nihil omnino Normannis debuerunt, inuasit. Per siluas et paludes et per arduos montes persecutus hostes multis modis profligauit. Nam quosdam cominus ut pecudes irreuerenter occidit, alios uero diutius uinculis mancipauit, aut indebitae seruituti atrociter subiugauit. Christicolae non licet fratres suos sic opprimere, qui in fide Christi sacro renati sunt baptismate. Superbia et cupiditas, quae per totum orbem mortalium possident pectora, Rodbertum marchisum absque modo ad praedas stimulabant et homicidia, per quae idem in horrendum praecipitium mersus est postea. Nam in die Iulii Grithfridus, rex Guallorum, cum tribus nauibus sub montem, qui dicitur Hormaheua, littori appulsus est, et mox piratarum exercitus quasi lupi rapaces ad depopulandam regionem diffusus est. Interim mare fluctus suos retraxit, et in sicco littore classis piratarum stetit. Grithfridus autem cum suis per maritima discurrit, homines et armenta rapuit, ac ad naues exsiccatas festine remeauit. Interea clamor uulgi Rodbertum, meridie dormitantem, excitauit, eique hostilem discursum per terram suam nuntiauit. Ille uero, ut iacebat, impiger surrexit, et mox praecones, ad congregandum agmen armatorum, per totam regionem direxit. Porro ipse cum paucis bellatoribus imparatus Guallos prosecutus est, et de uertice montis Hormaheuae, qui nimis arduus est, captiuos a piratis ligari, et in naues cum pecoribus praecipitari speculatus est. Unde marchisus, audax ut leo nobilis, uehementer infremuit, hominesque paucos, qui secum inermes erant, ut, antequam aestus maris rediret, super Guallos in sicco littore irruerent admonuit. Illi uero praetendunt suorum paucitatem, et per ardui montis praecipitium descendendi difficultatem. Denique Rodbertus, dum uideret inimicum agmen cum praeda sua praestolari reditum maris, quo aufugeret, nimis doluit, impatiensque morae, per difficilem descensum sine lorica, cum uno milite, nomine Osberno de Orgeriis, ad hostes descendit. Quem cum uiderent solo clypeo protectum, et uno tantum milite stipatum, omnes pariter in illum missilia destinant, et scutum eius iaculis intolerabiliter onerant, et egregium militem lethaliter uulnerant. Nullus tamen quandiu stetit, et parmam tenuit, ad eum cominus accedere, uel eum ense impetere ausus fuit. Tandem bellicosus heros spiculis confossus genua flexit, et scutum missilibus nimis onustum, uiribus effetus, dimisit, animamque suam Deo, sanctaeque Dei genitrici Mariae commendauit. Tunc omnes in illum irruunt, et in conspectu suorum caput eius abscindunt, ac super malum nauis pro signo uictoriae suspendunt. Hoc plures de cacumine montis cum ingenti fletu et moestitia cernebant, sed hero suo succurrere non ualebant. Deinde comprouinciales de tota regione adunati sunt, sed frustra, quia marchiso iam mactato suffragari nequiuerunt. Classe tamen parata, piratas per mare fugientes persequebantur nimis tristes, dum caput principis sui super malum puppis intuebantur. Cumque Grithfridus et complices sui respicerent, et persecutores nimis iratos pro iniuria herili aduerterent, caput deposuerunt, et in mare proiecerunt. Hoc ut Roberti milites conspexerunt, nequidquam prosequi homicidas desierunt. Corpus uero eius cum nimio luctu Anglorum et Normannorum sustulerunt, et Cestram detulerunt, ibique in coenobio Sanctae Walburgae uirginis sepelierunt. Nuper illud coenobium Hugo Cestrensis consul construxerat, eique Richardus Beccensis monachus abbas praeerat, ibique Deo monachorum gregem inter belluinos coetus nutriebat. Post aliquot annos Ernaldus monachus, Unfridi filius, in Angliam transfretauit, et ossa Rodberti fratris sui, Rodberto de Limesia, Merciorum episcopo, concedente, sustulit; quae Rogerius abbas cum conuentu fratrum honorifice suscepit, et in claustro monachorum secus ecclesiam, in meridiana parte, tumulauit. Praefatus Ernaldus, cum quatuor nobilibus socius, Widone et Rogerio, Drogone et Odone, in adolescentia militiam deseruit, et factus monachus, plus cunctis sodalibus suis in monachatu desudauit, et fere quinquaginta annis in ordine monachili feruidus uixit. Hic nimirum ecclesiae suae utilitati satis inhiauit, pro quibus Britannicum pelagus multoties transfretauit, atque Apuliam et Calabriam, Siciliamque, ut de spoliis parentum suorum ecclesiae suae subsidium suppeditaret, penetrauit. Tunc Guillelmum, abbatem sanctae Euphemiae, fratrem suum, et Guillelmum de Grantemaisnil, consobrinum suum, aliosque cognatos suos in Italia locupletatos adiit, ipsisque benigna ui quantum potuit, ut monasterio suo conferret, abstulit. Sic de rebus parentum suorum ornatus, et alia commoda ecclesiae suae procurauit, ipsosque consanguineos utilitatibus monasterii subiugauit. Multas iniurias atque repulsas plurimis in locis pertulit, sed ab incoepto conatu, licet plurimis aduersitatibus interdum et frequenter impediretur, depelli non potuit. Praedictus uir his et huiusmodi nisibus sat procaciter studuit, eiusque studio conditus super tumulum fratris sui, lapideus arcus usque hodie consistit. Rainaldus pictor, cognomento Bartholomaeus, uariis coloribus arcum tumulumque depinxit, et Vitalis Angligena, satis ab Ernaldo rogatus, epitaphium elegiacis uersibus hoc modo edidit: Hoc in mausoleo, Rodbertus de Rodelento Conditur, humano more soli grentio. Filius Unfredi, Dacorum spermate nati, Fortis et illustris iste fuit iuuenis. Dapsilis et pugnax. agilis, formosus et audax Miles in orbe fuit, uiuere dum licuit. Marchio munificus, sociisque fidelis amicus, Ut, Christi sponsae, paruit Ecclesiae. Presbyteros, monachos, pupillos et peregrinos Semper honorabat, largaque dona dabat. Construxit castrum, tenuitque diu Rodelentum, Firmiter indigenis oppositum rabidis. Barbaricas contra gentes exercuit arma, Mille pericla probo sponte ferens animo. Montem Suaudunum, fluuiumque citum Coluenum Pluribus armatis transilii uicibus. Praecipuam, pulchro Blideno rege fugato, Praedam cum paucis cepit in insidiis. Duxit captiuum, lorisque ligauit Hoellum, Qui tunc Wallensi rex praeerat manui. Cepit Grithfridum regem, uicitque Trehellum. Sic micuit crebris militiae titulis. Attamen incaute Wallenses ausus adire, Occidit aestiui principio Iulii. Prodidit Owenius, rex est gauisus Howellus, Facta uindicta monte sub Hormaheua. Ense caput secuit Grithfridus et in mare iecit. Soma quidem reliquum possidet hunc loculum. In claustro sancti requiescit Patris Ebrulfi, Pro meritis cuius sit sibi plena salus! Quondam robustus, iacet hic nunc exanimatus. Hinc dolor in tota personat, heu! patria. Hic modo fit puluis, iam nil agit utilitatis. Ergo, pie lector, eius adesto memor. Hunc ut in aetherea locet arce, roga prece digna Cum lacrymis uerum, qui regit omne, Deum. Christe, Dei splendor, uitae dator et reparator Orbis, huic famulo propitiare tuo. Eripe Tartareis Rodbertum, Christe, caminis! Est nimis ipse reus; terge, precor, facinus. Parce, quod ipse, piam rogitans clamore Mariam, Consutus rigidis occubuit iaculis. Indulge culpas, mansuras annue gazas, Ut queat in nitidis semper inesse choris. Amen. [8,5] Guillelmo Rufo per omnes Anglorum regiones dominante, et ubique rebelles principali censura fortiter comprimente, turgidus Odo, de Anglia eiectus, Baiocensem dioecesim repetiit, et Rodberto duce molliter agente, toti Normanniae dominari sategit. Prouincia tota erat dissoluta, et praedones cateruatim discurrebant per uicos et per rura, nimiumque super inermes debacchabatur latrunculorum caterua. Rodbertus dux nullam super malefactores exercebat disciplinam, et grassatores per octo annos sub molli principe super imbecillem populum suam agitabant furiam. Importune sanctam Ecclesiam uexabant, et possessiones, quas antecessores boni liberaliter dederant, uiolenter auferebant aut deuastabant. Desolata gemebant monasteria, et monachi ac sanctimoniales grandi premebantur penuria. In tantarum simultatum pestilentia, nullus honos Deo sacratis exhibebatur, seu reuerentia. Quotidie fiebant incendia, rapinae et homicidia, et lugebat plebs, nimiis calamitatibus anxia. Filii nequam emergebant in Normannia, qui enormi cum auiditate ad cuncta prompti erant facinora, et crudeliter materna depascebantur uiscera. Inter haec impune procedebat petulans illecebra, molles flammisque cremandos turpiter foedabat Venus sodomitica. Maritalem torum publice polluebant adulteria, et erga diuinae legis obseruantiam multiplex aderat negligentia. Episcopi ex auctoritate Dei exleges anathematizabant, theologi prolatis sermonibus Dei reos admonebant. Sed his omnibus tumor et cupiditas cum satellitibus suis immoderate resistebant. Adulterina passim municipia condebantur, et ibidem filii latronum, ceu catuli luporum ad dilacerandas bidentes, nutriebantur. Occasiones inimicitiarum ab iniquis quaerebantur, ut mutuis conflictibus finitimae sedes frequentarentur, et rapacitates cum incendiis irreuerenti conatu agitarentur. Grauiter hoc sentit et mihi attestatur depopulata regio, et gemens uiduarum debiliumque, pluribus oppressa malis, concio. Sic per desidiam ignaui ducis in breui disperiit, et in magnam egestatem ac perturbationem dedecusque cecidit quidquid per uiuacitatem studiumque solertis heri et fautorum eius actum est, longoque tempore in Neustria propagatum est. In aestate, postquam certus rumor de Roffensis {oppidi} deditione citra mare personuit, Henricus Clito, Constantiniensis comes, in Angliam transfretauit, et a fratre suo terram matris suae requisiuit. Rex autem Guillelmus benigniter eum, ut decuit fratrem, suscepit, et quod poterat fraterne concessit. Deinde peractis pro quibus ierat, in autumno regi ualefecit, et cum Rodberto Belesmensi, qui iam per amicos potentes cum rege pacificatus erat, in Normanniam remeare disposuit. Interea quidam maleuoli discordiae satores eos anticipauerunt, et falsa ueris immiscentes, Rodberto duci denuntiauerunt quod Henricus frater suus, et Rodbertus Belesmensis cum rege Rufo essent pacificati, ac ad ducis damnum sacramenti etiam obligatione confoederati. Dux igitur, illos potentes ac fortissimos milites sciens, eorumque conatus ualde pertimescens, cum Baiocensi episcopo consilium iniit, et praefatos optimates praeoccupauit. Nam, antequam aliquid molirentur, cum securi ad littus maris de nauibus egrederentur, ualida militum manu missa, illos comprehendit, uinculis coarctauit, et unum Baiocis, aliumque Noilleio, sub manu Baiocensis tyranni, custodiae mancipauit. Rogerius, comes Serohesburiae, ut Rodbertum filium suum captum audiuit, accepta a rege licentia, festinus in Neustriam uenit, et omnia castella sua militari manu contra ducem muniuit. Porro Baiocensis Odo, uelut igniuomus draco proiectus in terram, nimis iratus contra regis insolentiam, uariis seditionibus commouebat Normanniam, ut sic de aliquo modo nepoti suo, a quo turpiter expulsus fuerat, machinaretur iniuriam. Ipsum nempe dux multum metuebat, et quibusdam consiliis eius acquiescebat, quaedam uero flocci pendebat. Undique furentibus in Normannia seditiosis, et multa mala cupientibus addere, pessimus praesul Odo ad ducem Rothomagum uenit, et consideratis totius prouinciae negotiis, duci ait: « Quisquis gubernaculum regni debet tenere, populoque Dei, qui diuersis in moribus diffusus est, praeeminere, mitis et asper prout ratio expetit, sit! ubique sit mitis ut agnus bonis et subiectis ac humilibus; asper autem ut leo prauis et rebellibus ac contumacibus! Hoc, domine dux, sagaciter perpende, ut bene nobili praesis ducatui Normanniae, quem diuinitus suscepisti ex paterna successione. Confortare et uiriliter age. Ecce proterui et exleges per totam terram debacchantur, et pessimis assiduisque actionibus pene paganis assimilantur, et enormitate scelerum, si dici fas est, adaequantur. Clamant ad te monachi et uiduae, et dormis. Inaudita facinora frequenter audis et paruipendis. Non sic egit sanctus Dauid, nec magnus Alexander. Non sic Iulius Caesar, nec Seuerus afer. Non sic Annibal Carthaginensis, nec Scipio Africanus, nec Cyrus Persa, nec Marius Romanus. Quid moror in relatione barbarorum, obscura quorum etiam nomina tibi sunt incognita? Replicemus notiora, et sanguini nostro propinquiora. Reminiscere patrum et proauorum, quorum magnanimitatem et uirtutem pertimuit bellicosa gens Francorum. Rollonem dico, et Guillelmum Longam-Spatam, atque tres Richardos, et Rodbertum auum tuum, postremo Guillelmum patrem tuum, cunctis antecessoribus sublimiorem. Horum, quaeso, rigorem aemulare et efficaciam, sicut illi praedecessorum suorum sectati sunt uigorem et industriam, qui regna mundi per immensos labores obtinuerunt, tyrannos compresserunt et saeuas gentes edomuerunt. Expergiscere, et inuictum aggrega exercitum Normanniae, et in urbem Cenomannicam proficiscere. Ibi sunt municipes tui in arce, quam pater tuus condidit, et tota ciuitas, cum uenerabili Hoello episcopo, tibi gratanter obedit. Iube ut illuc omnes Cenomanensium proceres ueniant ad te, et obsecundantibus laetis affatibus et beneuola mente congratulare. Contemnentes uero cum uirtute militari aggredere, et munitiones eorum, nisi cito dediderint se, protinus obside. Cenomanensibus subiugatis, Rogerium comitem aggredere, et ipsum cum progenie sua de finibus Normanniae funditus exclude. Ne timeas, sed in uirtute Dei confidas. Virile robur arripe, et consiliis sapientium utere. Iam Rodbertum, Rogerii primogenitum, tenes in carcere. Iam, si pertinaciter, ut bonum ducem decet, perstiteris in agone, Taluatios subuersores de ducatu tuo poteris penitus expellere. Maledica est prosapia eorum, alit nefas, et machinatur quasi ius haereditarium. Hoc nimirum horrenda mors eorum attestatur, quorum nullus communi et usitato fine, ut caeteri homines, defecisse inuenitur. Talauatiana propago, nisi nunc eam eradicaueris, adhuc, ut opinor, noxia tibi erit et inexpugnabilis. Habent quidem fortissima castella, Bellismum, Lubercionem, Axeium, Alentionem, Danfrontem, Sanctum Cenericum, Rupem de Ialgeio, pro qua ab audaci Hugone digladiata est Mabilia, Mamercias, et Vinacium, et alia plura, quae Guillelmus Bellesmensis et Rodbertus, Iuo et Guarinus, aliique successores eorum superbe construxerunt, aut ui, seu fraude, dominis suis uel finitimis subripuerunt. Dolis et scelestis machinationibus semper inhiauerunt, nec ulli amicorum uel affinium fidem seruauerunt. Simplicibus itaque uicinis nece seu captione supplantatis, admodum creuerunt, et ingentes domos ac fortissimas munitiones cum nimio sudore pagensium condiderunt. Nunc omnia, optime dux, iure illis auferre poteris, si magnanimi patris tui et operum eius fortis aemulator exstiteris. Pater enim tuus omnia praedicta munimenta in uita sua habuit, et quibuscunque uoluit, ad tutandum commendauit. Verum Rodbertus, quem iam ligatum coerces, mox ut regem defunctum audiuit, municipes tuos de munitionibus tuis per superbiam suam expulit, suaeque ditioni, ut exhaereditaret te, munimina subegit. Haec omnia quae dixi, sapienter inspice, ac ut bonus princeps, pro pace sanctae matris Ecclesiae, et pro defensione pauperum debiliumque laudabiliter exsurge, et resistentes uirtute contere. Confractis cornibus primorum, qui ceruicem erexerunt contra te, reliqui, uisa deiectione contubernalium, formidabunt te, et iussis tuis famulabuntur sine contradictione. Tunc populus Dei sub tutela protectionis tuae securus in pace laetabitur, et pro salute tua omnipotentem Deum pie deprecabitur. Cultus diuinitatis in regione tua cunctis ab ordinibus iugiter celebrabitur, et lex Dei cum securitate communi salubriter obseruabitur. » Exhortatoriam antistitis allocutionem omnes, qui aderant, laudauerunt, et sese ad ducis officium pro defensione patriae totius hilariter obtulerunt. Dux igitur Rodbertus, aggregato exercitu, Cenomannis profectus est, et tam a clero quam a ciuibus tripudianter susceptus est. Deinde, legationibus eius auditis, conuenerunt ad eum Goisfredus Madeniensis, Robertus Burgundio, et Helias filius Ioannis, aliique plures parati ad seruitium ducis. Agminibus uero Normannorum praeerant praesul Baiocensis, et Guillelmus comes Ebroicensis. Radulfus de Conchis, et nepos eius Guillelmus Bretoliensis, aliique militares uiri, multis probitatibus praecipui. Paganus de Monte-Dublelis, cum aliis contumacibus castrum Balaonem tenebat, et uenienti duci cum turmis suis acriter resistebat. Ibi Osmundus de Gaspreio, pulcherrimus miles et honorabilis, Kalendis Septembribus occisus est. Cuius corpus ab Ernaldo monacho Uticum deductum est, et in porticu ante ualuas ecclesiae sepultum est. Post plurima damna utriusque partis, Balaonenses pacem cum duce fecerunt, et postmodum Normanni simul ac Cenomanenses cum duce castrum Sancti Cerenici obsederunt. Ibi familia Rodberti Belesmensis erat, cui Rodbertus Quadrellus, acerrimus miles et multo uigore conspicuus, praeerat; qui hortatu Rogerii comitis obsidentibus fortiter obstabat. Verum, deficiente alimonia, castrum captum est, et praefatus municeps iussu irati ducis protinus oculis priuatus est. Aliis quoque pluribus qui contumaciter ibidem restiterant principi Normanniae, debilitatio membrorum inflicta est ex sententia curiae. Tunc Gaufridus Madeniensis cum Cenomanensibus tribunis ad ducem accessit, eique Rodbertum Geroium, Rodberti Geroiani filium, praesentauit: « Iste, inquit, uir, domine dux, consobrinus tuus est, et in Apulia cum parentibus tuis, qui magna ibidem potentia pollent, iamdudum conuersatus est. Nunc autem ad te, dominum suum et consanguineum, fiducialiter accedit, seruitiumque suum tibi fideliter offerens, hoc a te castrum iure requirit, quod pater suus omni uita sua haereditario iure possedit, tenuit et isthic obiit. » Tunc Rodbertus dux ista poscentibus facile annuit, et Rodberto Geroio castellum Sancti Cerenici reddidit. Ille uero fere XXXVI annis postmodum tenuit, muris et uallis, zetisque muniuit, et moriens Guillelmo et Rodberto filiis suis dereliquit. Habitatoribus huius municipii quies et pax pene semper defuit, finitimique Cenomanenses, seu Normanni insistunt. Scopulosum montem anfractus Sartae fluminis ex tribus partibus ambit, in quo sanctus Cerenicus, uenerandus confessor, tempore Milehardi, Sagiorum pontificis, habitauit. Ibi monachis coenobium fundauit, cum glorioso coetu domino militante, uitaeque cursu beate peracto, Nonis Maii feliciter ad Dominum migrauit. Denique Carolo Simplice regnante, dum Hastingus Danus cum gentilium phalange Neustriam depopulatus est, sanctum corpus a fidelibus in Castrum Theoderici translatum est, et, dispersis monachis, monasterium destructum. Succedenti uero tempore, incolarum facta est mutatio. Sanguinarii praedones ibi speluncam latronum condiderunt, ubi sub regimine Sancti Cerenici contemptores mundi modeste conuersati sunt, et in ordine monachico iugum Domini fine tenus gesserunt. Centum quadraginta, ut fertur sub praefato archimandrita cultores ibidem in uinea Domini Sabaoth laborauerunt, quorum lapidea sepulcra palam aduentantibus inter basilicam et in circuitu eius testimonio sunt, cuius meriti et reuerentiae homines inibi requiescant. Scelesti ergo habitatores multa infortunia merito perpessi sunt, et caedibus ac combustionibus, multimodisque pressuris ac deiectionibus frequenter afflicti sunt. Municipes Alencionis et Bellesmi, aliarumque munitionum, ut audierunt quam male contigerit Rodberto Quadrello, et complicibus qui cum eo fuerant, ualde territi sunt, et ut debitas uenienti duci munitiones redderent, consilium inierunt. Verum Rodbertus ab incoepta uirtute cito defecit, et, mollitie suadente, ad tectum et quietem auide recurrit, exercitumque suum, ut quisque ad sua repedaret, dimisit. [8,6] Rogerius igitur comes, dissolutis agminibus Normannorum atque Cenomanensium, gauisus est, et per dicaces legatos a duce pacem, filiique sui absolutionem postulans, multa falso pollicitus est. Dux autem, qui improuidus erat et instabilis, ad lapsum facilis, ad tenendum iustitiae rigorem mollis, ex insperato friuolis pactionibus infidorum acquieuit, et pace facta Rogerio comiti petita concessit, atque Rodbertum Belesmensem a uinculis absoluit. Ille uero iam liberatus intumuit, iussa ducis atque minas minus appretiauit praesentisque memor iniuriae, diutinam multiplicemque uindictam exercuit. Nam per XV annos, quibus postmodum in Neustria simul manserunt, admodum furuit, totamque terram eius pluribus modis turbauit. Multos ab auxilio eius et famulatu callidis tergiuersationibus auertit, et dominium ducis, quod antecessores eius possidebant et copiose auxerant, imminuit. Erat enim ingenio subtilis, dolosus et uersipellis, corpore magnus et fortis, audax et potens in armis, eloquens, nimiumque crudelis et auaritia et libidine inexplebilis, perspicax seriorum commentor operum et in exercitiis mundi grauissimorum patiens laborum; in exstruendis aedificiis et machinis, aliisque arduis operibus ingeniosus artifex, et in torquendis hominibus inexorabilis carnifex. Sanctam Ecclesiam non ut filius matrem honorauit, adiuuit atque uestiuit; sed uelut priuignus nouercam deturpauit, oppressit et spoliauit. Hunc denique, post innumeros reatus et dolosas factiones, Dei iudicio in uinculis arctauit Henricus rex ut aequissimus censor, et ad hoc a Deo specialiter inspiratus, miserorum strenuus uindex. Verum de his alias. Praefatus uir, procurante Willelmo rege, qui multum eumdem dilexerat propter amorem parentum eius, Rogerii et Mabiliae, filiam Guidonis, Pontiui comitis, Agnetem nomine, uxorem duxit; ex qua filium nomine Guillelmum progenuit, qui haereditario iure amplas possessiones in Neustria et Pontiuo postmodum tute possedit. Rodbertus enim, ut diuitiis, sic tyrannide omnes fratres suos superauit, et omne antecessorum suorum in Normannia et Cenomannico rure patrimonium, exhaeredatis fratribus, inuasit, et longo tempore solus obtinuit. Contribules suos, nobilitate pares sibi, subiugare summo nisu laborauit, et quosdam, prout insatiabilis cupiditas dictauit, dolis et intolerabilibus bellis, aut insidiosis assultibus suae ditioni curuauit. Hoc experti sunt Hugo de Nonanto, Paganellus et Rodbertus de Sancto Cerenico, Bernardus de Firmitate, et alii multi, quos idem saepe contristauit, multisque modis terruit et afflixit. Multos nimirum, demptis honoribus et combustis munitionibus, humiliauit, seu depopulatis possessionibus in nimiam egestatem redegit, uel, quod est peius, debilitatis membris mancos, aut loripedes, uel orbatis luminibus inutiles reddidit. Misera itaque regio in desolationem redibat, dum flagrans tyrannis cruenti marchionis omnes finitimos conculcare ambiebat; contra quem animositas ingenuitate pari tumentium pristinam libertatem usque ad mortem defensare satagebat. Sic immensa quotidie detrimenta crescebant, et pro uindicta uel acquisitione damna damnis adiecta res mortalium conterebant, terrigenasque ad inediam minabant. Goisfredus, Rotronis Mauritaniae comitis filius, contra Rodbertum arma sustulit, et Excalfoium, multasque alias in circuitu uillas combussit, multasque praedas hominesque abduxit. Erat idem consul magnanimus, corpore pulcher et ualidus, timens Deum et Ecclesiae cultor deuotus, clericorum pauperumque Dei defensor strenuus, in pace quietus et amabilis, bonisque pollebat moribus, in bello grauis et fortunatus, finitimisque intolerabilis regibus, et inimicus omnibus. Hic nobilitate parentum suorum, et coniugis suae Beatricis inter illustres spectabilis erat, strenuosque barones, et in bellis acres oppidanos suae ditioni subditos habebat. Filias quoque suas consularibus uiris dedit in matrimonio, Margaritam Henrico, comiti de Couareuico, et Iulianam Gisleberto de Aquila oppido, ex quibus orta est elegans sobolis generosae propago. Goisfredus itaque comes tot stemmatibus exornabatur, et armis animisque cum diuitiis et amicis fulciebatur, et quod est super omnia, timore Dei stipatus, neminem timens, ut leo progrediebatur. Danfrontem, fortissimum castrum, aliosque fundos iure calumniabatur, et Rodberto cognato suo auferre nitebatur. Contristabatur quod inermes et immeritos premebat, sed in campo publicum hostem reperire nequibat, contra quem debitam ultionem exercebat. Nam ille, qui pene omnes comprimebat, omnes nihilominus metuebat, ideoque publicum certamen cum hoste cominus agere non audebat. In munitionibus igitur suis callide latitabat, et praedones discurrere per fines suos plerumque moerens sinebat, nec obuiam procedere, quamuis militiae fortissimus esset, praesumebat. Callidus enim praecauebat ne, si progrederetur, a domesticis suis in manibus hostium relinqueretur. Sic longa lis inter duos potentes marchisios perdurauit, et multa subditis detrimenta caedesque generauit. Par equidem malorum fomes inter alios proceres undique per Normanniam pullulauit, et enormem tragoedis farraginem praeparauit. Perturbata undique procerum turgidis seditionibus Neustria sub molli principe, pacificisque inter incendia crebrasque depraedationes gementibus filiis Ecclesiae, clementissimus generis humani rector seruis suis condoluit, emeritosque quosdam de lacu miseriae et conualle lacrymarum, consortio mortalium exemit, et in amoenitate desiderabili paradisi, ut remur, notis in consimili studio religionis commilitonibus pie associauit. [8,7] Durandus siquidem, Troarnensis abbas grandaeuus, ab infantia monachus, religione et sapientia praecipuus, ecclesiastici cantus et diuini dogmatis doctor peritissimus, sibi durus carnifex, aliisque mitis opifex, post multos in Dei cultu labores, in lectum decubuit, et bene, ut prudens et fidelis seruus, ire ad curiam domini sui paratus, III Idus Februarii (1088), de saeculo migrauit. In eius transitu res non silenda contigit. In corpore praefati Patris, dum obiret, bipartitus color uisus est. Nam in sinistra parte uultus eius, et totius corporis, usque ad pedes, niueus candor apparuit, totamque dexteram partem plumbeus liuor obtexit, et omnino dexteram medietatem, ut albedo sinistram, a uertice capitis usque ad pedes obtinuit. Insolitum itaque discrimen conspecti coloris terrorem intuentibus incussit, et inusitatae rei causam studiosis inquisitoribus ad exprimendam subtilitatem perspicacitatis suae ingessit. Inde diuersi diuersa dixere. Sed non est nostrum huic breuiloquio singula inserere, quae multipliciter eloquentes ex abundantia sensus sui protulere. Quidam quidem laeuam et dexteram ad actualem et contemplatiuam, uel praesentem et futuram uitam interpretati sunt. Alii uero prodigium hoc praesagium fore futurorum opinati sunt. Venerabiles discipuli glebam religiosi doctoris in capitulo suo reuerenter sepelierunt, et in candido lapide, qui subpositus est, epitaphium hoc addiderunt. Hac tegitur tumba bonus et uenerabilis abba. Durandus, nostri norma monasterii. Ad Domini laudem, praesentem condidit aedem, Qua sibi propitium credimus esse Deum. Luce sub undena februi, resolutus habena Carnis, ad angelicam dirigitur patriam. Sepulto pastore, Troarnensis grex Arnulfum, Sagiensis monasterii priorem, eligit, ac ut sibi praeponeretur, a rectoribus ecclesiasticis ac principibus suis expetiit. Illis autem congratulantibus, et libenter quod postulabant annuentibus, Arnulfus Troarnensium regimen suscepit, quod fere XXII annis solerter tenuit, et tam uerbis quam scriptis et salutaribus exemplis subiectos erudiit. Praefata nimirum duo monasteria, sicut ab uno principe primordium fundationis ceperunt, sic ex uno fonte usus diuinae seruitutis et monastici ordinis institutionem sumpserunt. Rogerius enim de Monte Gomerici utrumque coenobium monachis dicauit, et Fiscannensis norma utrumque monachico ritui applicauit. Unus amor hos pariter coenobitas connexuit, signipotensque Martinus, Turonensis archipraesul, suo mancipatu commissos custodit. Sagienses a Troarnensibus primum sibi abbatem sumpserunt, et nunc, eodem adhuc patre uiuente, amicabilem sibi uicissitudinem de discipulis eius repetierunt. Quo adepto, Deo gratias egerunt, bonique pastoris solertia bene profecerunt. Tunc Rodbertus, Normanniae dux, optimatum suorum supplicationibus acquiescens, Henricum fratrem suum concessit, et a uinculis, in quibus cum Rodberto Belesmensi constrictus fuerat, absoluit. Circa haec tempora (1085) Gregorius papa in urbe Beneuentana defunctus est, et Desiderius, Cassinensis abbas, in Victorem, Romanum papam, electus et inthronizatus est. Defuncti uero papae corpus in confessione Sancti Bartholomaei apostoli tumulatum est, ubi meritis eius fidei petentium miraculorum copia diuinitus ostensa est. Nam leprosi de aqua, unde corpus eius ablutum fuerat, petierunt; qua consecuta, fideliter loti sunt, et opitulante Deo, protinus mundati sunt. Victor papa, postquam apicem pontificatus ascendit, primam missam in die sancto Pentecostae solemniter cantare coepit. Sed, occulto Dei nutu, grauem morbum subito incurrit. Nam, diarria cogente, ter ad latrinam de missa ductus est, et sic in papatu uix una tantum missa perfunctus. Hic magnae nobilitatis et sapientiae fuit ac religionis, coenobiumque Sancti Patris Benedicti, quod in Monte Cassino constructum est, longo tempore rexit. Inde ad praesulatum assumptus, repente, ut diximus, infirmatus est. In aegritudine tamen a Pentecoste usque ad Augustum languens, defunctus est. Quo defuncto, Romanus clerus conuenit, et Odonem, ex monacho praesulem Ostiensem, in Urbanum, Romanum papam, elegit. Hunc Deus Israel maximum principem contra Allophilos constituit, turremque Dauid cum propugnaculis contra faciem Damasci commisit. Hic erat natione Gallus, nobilitate et mansuetudine clarus, ciuis Remensis, monachus Cluniacensis, aetate mediocris, corpore magnus, modestia discretus, religione maximus, sapientia et eloquentia praecipuus. Adhuc Guitbertus, inuasor apostolicae sedis, Ecclesiam Dei conturbabat, ac adulando uel persequendo cunctos quos poterat, ab unitate pacis ad suum schisma pertrahebat. Odo nimirum, comes Sutriae, nepos eius erat, et ecclesiasticae pacis fautores pluribus pressuris coercebat. Urbanus papa, confisus in Domino coelorum, qui non relinquit uirgam peccatorum super sortem iustorum, misit legatos et epistolas Romanae auctoritatis Francis et Graecis, aliisque gentibus per orbem constitutis, ut in fide catholica irrefragabiliter persisterent, et omnem scissuram a lege Dei et corpore Christi, quod est Ecclesia, callide praecauerent. Solus Henricus, Teutonum princeps, et pedissequi eiusdem Guidberto cohaerebant. Galli uero et Angli, aliaeque gentes pene omnes per orbem Urbano pie obsecundabant. [8,8] In Apulia omnes Normanni catholico papae concorditer fauebant. Verum inter se truculenter dissidebant, et fratres plus quam ciuilia bella uicissim conserebant. Rogerius enim, cognomento Crumena, id est bursa, ducatu Calabriae solus cum matre potiebatur. Quod Buamundus frater eius, apud Iordanum principem Capuae exsulans, aegre patiebatur. Unde auxilio eiusdem Iordani sororii sui, aliorumque parentum, amicorumque suorum, arma contra fratrem suum corripuit, partemque paterni honoris, quem ipse cum patre bello subegerat, uiriliter repetere coepit. Cuius guerram frater et nouerca tolerare nequiuerunt, commodiusque consilium ab amicis expetere coacti sunt. Persuasione igitur Rogerii Siciliae comitis, aliorumque affinium pacem fecerunt, eique Barum atque Tarentum, aliasque duas urbes, cum multis oppidis tradiderunt. Fratres itaque, postquam talem concordiam fecerunt, Mabiliam sororem suam Guillelmo de Grentemaisnil in matrimonium dederunt, et ditioni eius, quia ualde probus erat, plurima castra submiserunt. Connexione huiusmodi necessitudinis Normanni prouide mutuo religati sunt, et magnam Italiae partem, quam Drogo et Unfridus atque Richardus, et super omnes Robertus Wiscardus obtinuerant, usque hodie possederunt. Anno ab Incarnatione Domini 1089, indictione XII. Rodbertus, primus abbas Sagiensis monasterii, uir bonus et simplex, mense Ianuario in lectum cecidit, et perceptis Dominicis sacramentis, XVIII Kalendas Februarii de saeculo migrauit. Cui Radulfus, Seifredi de Scurris filius, eiusdem coenobii monachus, in regimine successit. Hic litteris admodum fuit imbutus, eloquens et iucundus, ideoque amabilis omnibus. In iuuentute de illustri familia monachilem ad conuersationem uenit, et decem annis in monasterio per diuersorum gradus officiorum humiliter ministrauit. Undecimo tandem anno abbatiae curam, iubente et consecrante Girardo Sagiensi praesule, suscepit, et XVI annis inter saeuos bellorum turbines strenue rexit, Deique fretus auxilio, pro temporis opportunitate res Ecclesiae diligenter auxit. Deinde Rodberti Belesmensis, saeuitia nimis imminente, in Angliam confugit, quem rex Henricus honorifice secum detinuit, et per Gondulfum praesulem Roffensi episcopio praefecit. Inde post aliquot annos promotus, uenerabili Anselmo archipraesuli successit, et nouem annis Doroberniae metropoli praefuit. Anno (1089) tertio Guillelmi Rufi regis Anglorum, Lanfrancus, Cantuariensis metropolis episcopus, defunctus est, et in basilica Sanctae Trinitatis, quam ipse mirifico opere construxerat, ante crucifixum sepultus est. Beccensis autem Anselmus supra scriptam compatriotae sui memoriam heroico carmine uolumini lacrymabiliter indidit, Deique nutu post triennium in cathedram Doroberniae, ecclesiastica electione promotus, ascendit. Deinde infra decem annos, quibus postmodum regnauit Guillelmus Rufus, Thomas, Eboracensis metropolita, coepiscopum suum morte secutus est, cum aliis multis episcopis et abbatibus. Nam Wlstanus praesul Guigornensis et Rodbertus Herfordensis, Osmundus, Salesburiensis et Gualkelinus Guentoniensis, Balduinus quoque archidiaconus et abbas S. Edmundi regis et martyris, Turstinus Glestoniensis et Rainaldus Abundoniensis, aliique plures episcopi et abbates obiere; quos sigillatim prae fastidio legentium nolo nominare. His temporibus quidam clericus, nomine Rannulfus, familiaritatem Rufi regis adeptus est, et super omnes regios officiales ingeniosis accusationibus et multifariis adulationibus magistratum a rege consecutus est. Erat enim ingenio acer, corpore pulcher, turgens disertis, commessationibus et ebrietatibus, libidinique nimis deditus, crudelis et ambitiosus, suisque prodigus; extraneis autem praedo rapacissimus. Hic de obscura satis et paupere parentela prodiit, et multum ultra natales suos ad multorum detrimentum sublimatus intumuit. Turstini, cuiusdam plebeii presbyteri de pago Baiocensi, filius fuit, et a puerilibus annis inter pedissequos curiales cum uilibus parasitis educatus creuit, callidisque tergiuersationibus, et argutis uerborum machinationibus plus quam arti litteratoriae studuit. Et, quia semetipsum in curia magni regis Guillelmi arroganter illustribus praeferre audebat, nesciente non iussus, multa inchoabat, infestus in aula regis plures procaciter accusabat, temereque maioribus, quasi regia ui fultus, imperabat. Unde a Rodberto, dispensatore regio, Flambardus cognominatus est, quod uocabulum ei secundum mores eius et actus quasi prophetice collatum est. Flamma quippe ardens multis factis intulit genti nouos ritus, quibus crudeliter oppressit populorum coetus, et Ecclesiae cantus temporales mutauit in planctus. Hic iuuenem fraudulentis stimulationibus inquietauit regem, incitans ut totius Angliae reuiseret descriptionem, Anglicaeque telluris comprobans iteraret partitionem, subditisque recideret tam aduenis quam indigenis, quidquid inueniretur ultra certam dimensionem. Annuente rege, omnes carrucatas, quas Angli hidas uocant, funiculo mensus est et descripsit, postpositisque mensuris, quas liberales Angli iussu Eduardi regis largiter distribuerant, imminuit, et regales fiscos accumulans colonis arua retruncauit. Ruris itaque olim diutius nacti diminutione, et insoliti uectigalis graui exaggeratione, supplices regiae fidelitati plebes indecenter oppressit, ablatis rebus attenuauit, et in nimiam egestatem de ingenti copia redegit. Huius consilio, iuuenis rex, morientibus praelatis, ecclesias, cum possessionibus olim sibi datis, inuasit, et tam in abbatiis coenobitas, quam in episcopiis episcopales decanos et canonicos cuilibet satellitum suorum subegit. Parcam autem ad uictum suum distributionem rerum eis delegabat, et reliquos redditus suae ditioni mancipabat. Sic auaritia regis in Ecclesia Dei nimis exarsit, et nefarius mos, tunc incoeptus, usque in hodiernum diem perseuerans, multis animabus exitio fit. Hac enim de causa cupidus rex pastores ecclesiis imponere differebat, et populus rectore, et grex pastore carens lupinis dentibus patebat, et multimodarum toxicatis missilibus culparum sauciatus interibat. Princeps itaque, nimia cupiditate flagrans, suo infert aerario largas opes, quas Ecclesiae Dei gratanter et deuote dederunt antiqui Anglorum reges, Edilbertus scilicet ac Eduinus, Offa quoque ac Athulfus, Elfredus et Edgarus, aliique principes cum suis optimatibus. Illi nimirum, ad fidem nouiter conuersi, Deum fideliter coluerunt, et de suis abundantiis monachis et clericis affluenter largiti sunt; ut speciales ministri sacrae legis copioso uictu pasti gauderent, Deique cultum absque ulla recusatione nocte dieque alacriter peragerent, et in locis constitutis celebres excubias Deo indesinenter exhiberent. Illuc peregrini et uiatores securi ueniebant, et ibidem post laborem citam repausationem sumebant, atque post inediam uberem alimoniam ex institutione principali reperiebant. Igitur ex insperato consolati, Deo gratias agebant, et pro benefactoribus, qui longe ante tantum sibi suffragium praeparauerant, Creatorem omnium pie exorabant. Antequam Normanni Angliam obtinuissent, mos erat ut, dum rectores ecclesiarum obirent, episcopus coenobiorum, quae in sua dioecesi erant, res sollicite describeret, et sub ditione sua, donec abbates legitime ordinarentur, custodiret. Similiter archiepiscopus episcopii res, antistite defuncto, seruabat, et pauperibus uel structuris basilicarum, uel aliis bonis operibus, cum consilio domesticorum eiusdem ecclesiae, distrahebat. Hunc profecto morem Guillelmus Rufus ab initio regni sui persuasione Flambardi aboleuit, et metropolitanam Cantuariae sedem sine pontifice tribus annis esse fecit, eiusque redditus suis thesauris intulit. Iniustum quippe uidetur, omnique rationi contrarium ut quod Deo datum est fidelium liberalitate principum, uel solertia dispensatorum ecclesiasticae rei laudabiliter est auctum, denuo sub laicali manu retrahatur, et in nefarios saeculi usus distrahatur. Indubitanter credendum est quod, sicut illi, qui Deo de suis opibus pie dederunt, iam retributionem meritorum donante Deo receperunt, sic sacrilegi sacrorum inuasores, ultore Deo, punientur, opibusque, quas iniuste possident, cum iugi dedecore spoliabuntur. Omnipotentis enim lex aeterna est et uera. Unde, sicut iustitiae cultoribus gratiosa pollicetur stipendia, sic transgressoribus pro nequitiis dira comminatur supplicia. In omni pagina diuinae auctoritatis misericordia et ueritas praedicantur, et luce clarius omni erudito manifestantur. Mirum ergo est quod humanum cor in nefas tam facile labascit, et plus praesentia et caduca, quam futura et perpetua concupiscit, dum omnia diuino patere obtutui, et nihil e diuino examine indiscussum euadere nouerit. Postquam Dorobernensium metropolis, praesule uiduata, in timore et luctu exigit triennium, tandem iustus arbiter, qui de coelo prospicit super filios hominum, et uidet omnes amplecti uanitates uanitatum, acerba passione perculit regem Anglorum, multimoda scelerum faece coinquinatum. Aegritudine igitur mulctatus, sacerdotes Domini aduocauit, spiritualibus archiatris animae suae ulcera confessione denudauit, emendationem uitae promisit, et ecclesiasticos rectores secundum uoluntatem Domini archiepiscopum eligere praecepit. Tunc forte Anselmus Beccensium abbas pro utilitatibus Ecclesiae suae in Angliam transfretauerat. Audita iussione regis de metropolitani electione, sancta Ecclesia exsultauit, conuentum seniorum una congregauit, et de negotio pro quo conuenerant, tractare coepit. Tandem, considerata sanctitate et sapientia uenerabilis Anselmi, concorditer omnes ipsum elegerunt in nomine Domini, multumque renitentem, secundum morem ecclesiasticum, praeposuerunt Cantuariorum metropoli. Inthronizatus itaque solers pastor frequenter ingemuit, prudenter perpendens quam graue et periculosum pondus ad portandum susceperit. Non intumescebat pro sui sublimatione, sed trepidabat pro multorum perditione, quos a lege Dei uidebat aberrare sua sub gubernatione. In dioecesi sua multa corrigenda perspexit. Peccantem regem, toruosque proceres saepe corripuit. Unde plurima ab eis aduersa tulit, et pro zelo iustitiae bis exsulauit. Dictis et exemplis salutaribus peruersos mores subditorum emendare studuit, sed obdurata quorumdam iniquitate, in multis non sicut uoluisset profecit. Peruersi quippe, sicut Salomon ait, difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. [8,9] In diebus illis (1089) lucerna uerae sanctitatis obscurius micabat pene cunctis in ordinibus, mundique principes cum subiectis agminibus inhaerebant tenebrosis operibus. Guillelmus Rufus, Albionis rex, iuuenis erat proteruus et lasciuus, quem nimis inhianter prosequebantur agmina populorum impudicis moribus. Imperiosus et audax atque militaris erat, et multitudine militum pompose tripudiabat. Militiae titulis applaudebat, illisque propter fastum saecularem admodum fauebat. Pagenses contra milites defendere negligebat, quorum possessiones a suis tironibus et armigeris impune deuastari permittebat. Tenacis memoriae, et ardentis ad bonum seu malum uoluntatis erat. Terribilis furibus et latrunculis imminebat, pacemque serenam per subiectam regionem seruari ualenter cogebat. Omnes incolas regni sui aut illexit largitate, aut compressit uirtute et terrore, ut nullus contra eum auderet aliquo modo mutire. Confirmatus itaque in regno, turmas optimatum asciuit, et Guentoniae congregatis, quae intrinsecus ruminabat sic ore deprompsit: « Nostis, inquit, egregii barones, qualiter egerit erga me Rodberti fratris mei fides, et quantos mihi procurauit labores. Non opus est multis sermonibus referre quot homines meos in regno meo excitauerit contra me, et summopere machinatus fuerit me regno uitaque priuare. Satis omnibus liquet quod intolerabile mihi primo regni mei anno intulisset, nisi diuina uirtus per pietatem suam illud a me repulisset. Ecce lacrymabilem querimoniam sancta Ecclesia de transmarinis partibus ad me dirigit, quia ualde moesta quotidianis fletibus madescit, quod iusto defensore et patrono carens, inter malignantes quasi ouis inter lupos consistit. Terram meam fraudulentia et uiribus auferre sategit, qui terram suam a malignis praedonibus defendere negligit. Nunc igitur commoneo uos omnes, qui patris mei homines fuistis, et feudos uestros in Normannia et Anglia de illo tenuistis, ut sine dolo ad probitatis opus mihi uiriliter unanimes faueatis. Non debemus pati latronum conuenticula, ut ab illis fideles opprimantur, et sanctorum destruantur coenobia, quae patres nostri summo nisu construxerunt in Neustria. Tota regio caedibus paret atque rapinis, saepius ex necessitate reminiscens Guillelmi magni principis, qui bellis eam eripuit externis et intestinis. Decet ergo ut, sicut nomen eius et diadema gero, sic ad defensionem patriae inhaeream eius studio. Colligite, quaeso, concilium, prudenter inite consilium, sententiam proferte, quid in hoc agendum sit discrimine. Mittam, si laudatis, exercitum in Normanniam, et iniuriis, quas mihi frater meus sine causa machinatus est, talionem rependam. Ecclesiae Dei subueniam, uiduas et orphanos inermes protegam, fures et sicaries gladio iustitiae puniam. » His dictis, omnes assensum dederunt, et magnanimitatem regis collaudauerunt. Tunc Guillelmus rex Guillelmum de Guarenna comitem Suthregiae constituit, quem paulo post mors nulli parcens e medio rapuit. Corpus uero eius Cluniacenses monachi, quos Laquis honorifice locauit, in capitulo suo sepelierunt, et quis uel qualis uir ibidem requieuerit, his uersibus super tumulum in albo lapide sculptis denotauerunt: Hic, Guillelme comes, locus est laudis tibi fomes. Huius fundator, et largus sedis amator Iste tuum funus decorat, placuit quia munus Pauperibus Christi, quod prompta mente dedisti. Ille tuos cineres seruat Pancratius heres, Sanctorum castris qui te sociabit in astris. Optime Pancrati, fer opem te glorificanti, Daque poli sedem, talem tibi qui dedit aedem. Praefati consulis filii, Guillelmus et Rainaldus cum Gundreda matre sua successerunt, et, sub Guillelmo atque Henrico Angliae regibus, probitate et potentia diu claruerunt. Rodberto quoque, Haimonis filio, rex Guillelmus magnos honores tribuit, et inter maximos optimates Angliae ipsum sublimauit. Hic Sibiliam Rogerii comitis filiam, uxorem duxit, quae filiam eius, nomine Mathildem, peperit, quam postmodum Rodbertus, Henrici regis filius, in matrimonium sibi coniunxit. Primus Normannorum, Stephanus de Albamarla, filius Odonis Campaniae comitis, regi adhaesit, et regiis sumptibus castellum suum super Aucium flumen uehementer muniuit, in quo ualidissimam regis familiam contra ducem suscepit. Quem mox Gornacensis Girardus secutus est. Nam Gornacum, et Firmitatem, et Goisleni Fontem, aliasque munitiones suas regi tradidit, finitimosque suos regiae parti subiicere studuit. Deinde Rodbertus, Aucensium comes, et Gauterius Gifardus, et Radulfus de Mortuomari, et pene omnes qui trans Sequanam usque ad mare habitabant, Anglicis coniuncti sunt, et de regiis opibus ad muniendas domos suas armis et satellitibus, copiosam pecuniam receperunt. Tunc Rodbertus dux contra tot hostes repagulum parauit, filiamque suam, quam de pellice habuerat, Heliae, filio Lamberti de Sancto Sidonio, coniugem dedit, et Archas, cum Buris et adiacente prouincia, in mariagio tribuit, ut aduersariis resisteret, Calegiique comitatum defenderet. Ille uero iussa uiriliter complere coepit. Roberto enim duci, et Guillelmo filio eius semper fidelis fuit, et sub duobus regibus Guillelmo et Henrico multa pertulit, labores uidelicet ac exhaereditationem, damna, exsilium ac multa pericula. Audientes Cenomanni dissidium Normannorum, cogitauerunt fastuosum excutere a se iugum eorum; quod olim facere multoties conati sunt sub Guillelmo, magno rege Anglorum. Hoc Robertus dux ut comperiit, legatos et exenia Fulconi, Andegauorum satrapae, destinauit; obnixe rogans ut Cenomannos a temerario ausu compesceret, ac in Normanniam ad se grauiter aegrotantem ueniret. At ille obsecranti libenter acquieuit, ducemque iam conualescentem reperiit. Post plurima pacis et amicitiae colloquia, Fulco comes dixit duci Roberto: « Si mihi quam ualde cupio rem feceris unam, Cenomannos tibi subiiciam, et omni tempore tibi ut amicus fideliter seruiam. Amo Bertradam, sobolem Simonis de Monteforti, neptem scilicet Ebroicensis comitis Guillelmi, quam Heluissa comitissa nutrit, et sua sub tutela custodit. Hanc mihi coniugem trade, obsecro; et quaeque tibi pegigi, seruabo. » Protinus ex parte ducis super hac re comes Ebroicensis requisitus est. Qui mox cum suis necessariis amicis consilium iniit, et exitum rei sollicite inuestigauit. Tandem negotio diligenter indagato, ad curiam ducis accessit, et inter caetera sic duci dixit: « Rem, domine dux, postulas a me mihi ualde contrariam, ut neptem meam, quae adhuc tenera uirgo est, digamo tradam, quam sororius meus mihi commendauit nutriendam. Verum prouide commodum tuum quaeris, meumque paruipendis. Cenomannensem comitatum uis tibi obtinere per neptem meam, et tu mihi aufers haereditatem meam. Iustumne est quod moliris? Non faciam quod poscis, nisi reddideris mihi Bathuentum et Nogionem, Vaceium et Crauentionem, Scoceium, aliosque fundos Radulfi patrui mei, qui pro magnitudine capitis, et congerie capillorum iocose cognominatus est Caput Asini; nepotique meo Guillelmo Bretoliensi Pontem Sancti Petri, et reliqua quae rationabiliter et legaliter poterimus approbare, quod nostra debeant esse haereditario iure. Legitimi siquidem mihi testes sunt, et in omnibus idonei, quod Robertus de Guaceio, filius praefati Radulfi patrui mei, me totius iuris sui haeredem constituit. Sed Guillelmus rex, consobrinus noster, quia potentior nobis fuit, omnes haereditatis nostrae partes, sicut leo in partitione cerui, suas fecit. His, domine dux, sapienter consideratis, tene rectitudinem nobis, et nos tuis obtemperabimus iussis. » Dux autem, huiusmodi responsione audita, ex consultu sapientum decreuit dare minora, ne perderet maiora. Tunc Edgarus Adelinus, et Robertus Belesmensis, atque Guillelmus de Archis, monachus Molismensis, praecipui ducis consiliarii erant. Guillelmi ergo Ebroicensis, et Guillelmi Bretoliensis nepotis eius petitionibus dux acquieuit, et praenominata cum territoriis suis oppida tribuit, praeter Scoceium, quod Girardus de Gornaco possidebat, qui de eadem parentela prodierat. Filius enim Basiliae, Girardi Fleitelli filiae, erat, tantaeque potentiae, cui nemo uim inferre poterat. Deinde Andegauensis consul concupitam puellam gaudens suscepit, et uiuentibus adhuc duabus uxoribus, tertiam desponsauit, quae filium ei, nomine Fulconem peperit. Pactique sui memor, Fulco Cenomannos adiit, eosque plus precibus et promissis, quam ui compescere studuit, et conspiratam rebellionem in annuum saltem spatium distulit. [8,10] Hic in multis reprehensibilis et infamis erat, multisque uitiorum pestibus obsecundabat. Ipse nimirum, quia pedes habebat deformes, instituit sibi fieri longos et in summitate acutissimos subtolares; ita ut operiret pedes, et eorum celaret tubera, quae uulgo uocantur uniones. Insolitus inde mos in occiduum orbem processit, leuibusque et nouitatum amatoribus uehementer placuit. Unde sutores, in calceamentis, quasi caudas scorpionum, quas uulgo pigacias appellant, faciunt, idque genus calceamenti pene cuncti, diuites et egeni, nimium expetunt. Nam antea omni tempore rotundi subtolares ad formam pedum agebantur, eisque summi et mediocres, clerici et laici, competenter utebantur. At modo saeculares peruersis moribus competens schema superbe cupiunt; et quod olim honorabiles uiri turpissimum iudicauerunt, et omnino quasi stercus refutauerunt, hoc moderni quasi mel dulce aestimant, et ueluti speciale decus amplectentes gestant. Rodbertus quidam nebulo in curia Rufi regis prolixas pigacias primus coepit implere stupis, et hinc inde contorquere instar cornu arietis. Ob hoc ipse Cornardus cognominatus est. Cuius friuolam adinuentionem magna pars nobilium, ceu quoddam insigne probitatis et uirtutis opus, mox secuta est. Tunc effeminati passim in orbe dominabantur, indisciplinate debacchabantur, Sodomiticisque spurcitiis foedi catamitae, flammis urendi, turpiter abutebantur. Ritus heroum abiiciebant, hortamenta sacerdotum deridebant, barbaricumque morem in habitu et uita tenebant. Nam capillos a uertice in frontem discriminabant, longos crines ueluti mulieres nutriebant, et summopere curabant, prolixisque nimiumque strictis camisiis indui, tunicisque gaudebant. Omne tempus quidam usurpabant, et extra legem Dei moremque patrium pro libitu suo ducebant. Nocte comessationibus et potationibus, uanisque confabulationibus, aleis et tesseris, aliisque ludicris uacabant; die uero dormiebant. Sic post obitum Gregorii papae, et Guillelmi Nothi, aliorumque principum religiosorum, in occiduis partibus pene totus abolitus est honestus patrum mos antiquorum. Illi enim modestis uestiebantur indumentis, optimeque coaptatis ad sui mensuram corporis. Et erant habiles ad equitandum et currendum, et ad omne opus quod ratio suggerebat agendum. Ast in diebus istis ueterum ritus pene totus nouis adinuentionibus commutatus est. Femineam mollitiem petulans iuuentus amplectitur, feminisque uiri curiales in omni lasciuia summopere adulantur. Pedum articulis, ubi finis est corporis, colubrinarum similitudinem caudarum imponunt, quas uelut scorpiones prae oculis suis prospiciunt. Humum quoque puluerulentam interularum et palliorum superfluo surmate uerrunt, longis latisque manicis ad omnia facienda manus operiunt, et his superfluitatibus onusti celeriter ambulare uel aliquid utiliter operari uix possunt. Sincipite scalciati sunt ut fures, occipite autem prolixas nutriunt comas ut meretrices. Olim poenitentes, et capti, ac peregrini usualiter intonsi erant, longasque barbas gestabant; indicioque tali poenitentiam, seu captionem, uel peregrinationem spectantibus praetendebant. Nunc uero pene uniuersi populares cerriti sunt et barbatuli, palam manifestantes specimine tali quod sordibus libidinis gaudent, ut fetentes hirci. Crispant crines calamistro. Caput uelant uitta, sine pileo. Vix aliquis militarium procedit in publicum capite discooperto, legitimeque secundum Apostoli praeceptum tonso. Exterius itaque habitu gestuque monstrant, quales interius conscientias habeant et qualiter per arctum cultum ad Deum percurrant. Altissimus igitur Iudex et sublimi residens solio, quod nimium flagitiis inhaeret humana intentio, populum ineruditum, plebemque indisciplinatam multiplici percutit flagello. Morbis enim macerari, et bellis inquietari terrigenas permittit, hypocriticisque praesidibus subiicit, quos sibi contrarios, suaeque legis spontaneos praeuaricatores perspicit. Electi autem, qui zelo Phinees inflammantur, inter reprobos crebro irascuntur, ac ad Dominum cum Propheta conqueruntur: Vidi praeuaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. Unde a bonis doctoribus arguuntur, obsecrantur, increpantur in omni patientia et doctrina. Sed his omnibus pertinaciter obstat maleuoli cordis obduratio nefaria, quae solet omnium fouere ac defendere scelerum contagia. Si Persius et Plautus, aliique mordaces satyrici nunc adessent, et curiose indagarent qualiter nostrates clam palamque libitus suos perpetrent, immensam reprehendendi materiam et subsannandi in propatulo reperirent. Innumeris itaque lapsibus perspectis in mundo, Geroius Grossiuus in quadam epistola scripsit, inter reliqua, Gisleberto Maminoto, Luxouiensium episcopo: Virtutum lampas, qua pristina splenduit aetas, Transtulit omne suum prorsus in astra iubar Temporibus nostris, tenebris inuoluitur orbis, Nec ualet exstinctus iam releuare caput. Nec probus est hodie, nec curans de probitate, Nec pretium, nec honor, nec probitatis amor. Enormitati malitiae, quam passim grassari perspexit, ardens scholasticus hyperbolice detraxit. Blittero quoque Flandrita, in poemate, quod super Henrico Caesare nuper edidit, mundi et miseros mortalium euentus elegiacis modis lucelenter denotauit. Alii quoque plures litterati sophistae magnos questus protulerunt de flagitiis et aerumnis huius saeculi; quos secutus in praesenti opusculo breuiter memini, quo tempore cis Alpes coepit ineptia pigaciarum, et superflua prolixitas capillorum, atque uestium terrae sordes frustra scopantium. De sanctitate et miraculis sanctorum mallem scribere multo libentius quam de nugis infrunitorum, friuolisque nepotationibus; si principes nostri et antistites sanctis perfecte instarent charismatibus, et prodigiis pollerent, sanctitatem praeconantibus. Ast ego uim illis, ut sanctificentur, inferre nequeo. Unde his omissis, super rebus, quae fiunt, ueracem dictatum facio. Nunc autem ad narrationis ordinem redeo. [8,11] Anno ab Incarnatione Domini 1090, indictione XIII, Cenomanni contra Normannos rebellauerunt, eiectisque custodibus eorum de munitionibus, nouum principem sibi constituerunt. Nam qui uiuente Guillelmo rege, contra eum rebellare multoties conati sunt, ipso mortuo, statim de rebellione machinari coeperunt. Legationem igitur filiis Azsonis, marchisi Liguriae, direxerunt, eisque uelle suum intimantes per legatum dixerunt: « Cur tam segnes et ignaui estis, ut haereditatem uestram non repetatis, quam nos ultro seruamus uobis? Mortui sunt omnes Cenomannensis principatus legitimi haeredes, iamque nullus nobis uicinior est haeres. Guillelmus etiam, uiolentus multorum inuasor, iam decidit, qui per Margaretam Herberti filiam, quam Roberto, filio suo, sociare uoluit, suae diutius ditioni nos mancipauit. Ecce filii eius, quorum unus regno praeest Angliae, alter ducatui Normanniae, mutuis caedibus conturbantur, sibi inuicem aduersantur, rapinis et incendiis malignantur, et pene usque ad internecionem saeuientes labuntur. Nos autem Cenomannicam urbem et oppida eius in pace possidemus, uobisque fideliter mandamus, ut huc confestim ueniatis, et haereditario iure nobis praesideatis. » Haec itaque Cenomanni Liguribus mandauerunt, non pro amore eorum, sed ut aliqua rationabili occasione iugum excuterent a se Normannorum, quod fere XXX annis fortiter detriuerat turgidas ceruices illorum. Ligures germani, audita legatione, gauisi sunt, initoque consilio cum necessariis amicis, quid agendum esset perscrutati sunt. Tandem definierunt ut Fulco, qui maior natu erat, patris honorem in Italia possideret, Hugo autem frater eius Cenomannensem principatum ex matris haereditate sibi reposceret. Denique Gaufridus Madeniensis, et Helias, aliique ciues et oppidani uenientem Hugonem susceperunt, eique ad obtinendum ius ex materna haereditate competens aliquandiu suffragati sunt . Venerabilis autem Hoellus antistes, qui dono Guillelmi regis praesulatum habuit, ipsi filiisque eius semper fidelis exstitit, et in quantum potuit truculentam recalcitrationem dissuasit; pertinaces uero interdixit, pontificali iure anathematizauit et a liminibus sanctae matris Ecclesiae sequestrauit. Quapropter rebellionis incentores contra eum nimis irati sunt, et iniuriis eum afficere terribiliter comminati sunt. Interea dum per dioecesim suam cum clericis suis equitaret, et episcopali more officium suum solerter exerceret, Helias de Flechia eum comprehendit, et in carcere donec Hugo in urbe Cenomannica susceptus fuisset, uinctum praesulem tenuit. Porro ecclesia dicti pontificis suae afflictioni condoluit, Dominique sanctas imagines cum crucibus, et sanctarum scrinia reliquiarum ad terram deposuit, et portas basilicarum spinis obturauit, et a clangore signorum, celebrique cantu, solitisque solemniis, ut uidua moerens, cessauit, lacrymisque uacauit. Cenomanni, postquam nouum comitem suum diuitiis et sensu ac uirtute inopem esse cognouerunt, imprudentis facti sui poenitentes, eum sicut Sichimitae Abimelech, despicabilem et exosum habuerunt. Imprudens enim et ignauus ac deses erat, tantaeque dignitatis habenas moderari nesciebat. Hic filiam Roberti Wiscardi coniugem habuit, sed generosae coniugis magnanimitatem uir ignauus ferre non ualens, ipsam repudiauit. Pro qua re papa Urbanus palam eum excommunicauit. Omnes Allobroges ipsum exsecrati sunt, et inuenta occasione ferocibus Cisalpinis extorrem destinauerunt. Inscius inter gnaros, et timidus inter animosos milites consul constitutus uilis habebatur, multiplicique terrore frequenter exsanguis angebatur, et fugam, quod praecipuum sibi remedium putabat, meditabatur. Hoc aduertentes, Cenomanni ualde laetati sunt, et maiorem ei metum sempectas incusserunt. Tandem Helias, consobrinus eius, ad eum accessit, et cum eo de imminentibus causis tractans, dixit: « Audio mussitantem populum, domine, quod in patriam tuam uis redire, durosque mores et comitatum indomitae gentis relinquere. Hoc profecto nullus amicorum tuorum tibi debet dissuadere. Nam sicut mores tui placidi sunt, amantque tranquillitatem pacis, sic huius incolae regionis uacant bellis, et impatientes sunt quietis. Praeterea implacabiles Normanni Cenomanniam calumniantur, et cum ingenti feritate Cenomannicis dira comminantur. Nam filii regis Guillelmi, qui olim inter se dissidebant, nunc reconciliati sunt, et in Normanniam cum grandi exercitu conueniunt, ut in terram nostram repente accurrant, et nos qui contra illos rebellauimus atrocibus armis impugnent et puniant. Hanc sine dubio crede praecipuam causam, pro qua Guillelmus rex cum ingenti pompa uenit in Neustriam, cuius, ut reor, aduentus nobis pariet grauem metum et occupationem maximam. Haec ita dicenti manifeste Hugo propalauit Heliae quod suum uellet consulatum uendere, patriosque penates reuisere. Helias dixit: « Cognatus tuus sum, domine, suffragioque meo sublimatus es in consulatus honore, quem nulli potes nisi mihi dare uel uendere. Nam filia Herberti comitis Lancelino de Balgenceio nupsit, eique Lancelinum Radulfi patrem, et Ioannem meum genitorem peperit. Hoc itaque disserui manifeste, ut me sicut te scias ortum de comitis Herberti progenie. Nunc igitur de meo quod inter nos conuenerit accipe, et consulatus stemma mihi dimitte, quod meum debet esse consanguinitatis iure. Graue quidem et laboriosum quod appeto, quia uix aut nunquam, cum tres filii regis Guillelmi aduixerint, in pace possidebo. Valde indignum uidetur tantis principibus, qui nos circumuallare possunt militum centum millibus, ut a collimitaneis contribulibus impune patiantur aliquod dedecus, uel aliquo modo amittant sine terribili calumnia quodlibet ius, quod pater eorum qualicunque pacto fuerit nactus. Me quoque libertatis amor nihilominus stimulat, et haereditatis auitae rectitudo dimicandi pro illa fiduciam in Deo mihi suppeditat. » His dictis ignauus Allobrox annuit, et pro comitatu Cenomannensi X millia solidorum Cenomannensis monetae recepit. Helias uero, recedente Ligure, comes Cenomannorum factus est, et XX annis adepto consulatu strenue potitus est. Haeres quoque soceri sui Geruasii de Castro Ligeri factus est, cuius filiam habuit, ex qua filiam nomine Eremburgem genuit, quam domini sui filio Fulconi, Andegauorum comiti, in matrimonium copulauit. Hic in accepta potestate uiam suam multum emendauit, et multiplici uirtute floruit. Clerum et Ecclesiam Dei laudabiliter honorauit, et missis seruitioque Dei quotidie feruenter interfuit. Subiectis aequitatem seruauit, pacemque pauperibus pro posse suo tenuit. [8,12] His temporibus in Normannia nequitiae rabies nimium creuit, et in cunctis climatibus eius ultra modum redundauit, miserosque regionis indigenas miserabiliter conturbauit. Armorum crebra collisio in conflictibus frenduit, et multorum sanguine tellus maduit. Anno secundo postquam rex Guillelmus obiit (1089), Ascelinus cognomento Goellus, Guillelmo Bretoliensi, domino suo, arcem Ibreii fraude subripuit, et Rodberto duci prodidit. Guillelmus autem pro redemptione arcis, qua carere noluit, MD libras duci erogauit. Recepta uero turri, praesidatum Ibreii pro uindicta Goello abstulit, et omnibus rebus, quas sub sua ditione habebat, eum spoliauit. Inde diutinum inter eos bellum fuit, rapinis incendiisque, cum caedibus hominum, uicina regio luxit. Almaricus de Monteforti, qui Fortis cognominabatur, pro uirtute qua uigebat, et cunctis affinibus, qui secus eum commorabantur, audacia et feritate formidabilis erat, dum in terram Guillelmi Bretoliensis ut leo saeuiens irrueret, et solus contra duos milites certamen iniret, ab uno eorum lancea in latere percussus est, ipsoque die mortuus est. Quo defuncto, Richardus frater eius patrium honorem adeptus est, et perniciem germani super Guillelmum ulcisci summopere molitus est. (1090-1092.) Robertus dux Gisleberto, Ingenulfi de Aquila filio, militaria, quoniam ualde probus erat, seruitia crebro iniunxit, eique pro remuneratione, patriaeque tuitione, castrum de Eximiis donauit. Unde Robertus Bellesmensis felle liuoris et irae commotus exercitum aggregauit, et in prima Ianuarii septimana castrum per quatuor dies obsedit, et inter hibernos imbres et pruinas acerrimis assultibus impugnauit. Gislebertus autem cum paucis, sed animosis pugnatoribus fortiter intus obstitit, iactisque missilibus et lapidibus, hostes relisit, in uallum praecipitauit, quosdam uulnerauit, nonnullos etiam exanimauit. Interea Gislebertus tero, Aquilensis herus, ei suppetias uenit, cum LXXX militibus noctu castrum introiuit, alimentis et armis ac propugnatoribus illud muniuit, adminiculoque tali patruum suum corroborauit. Porro Belesmensis tyrannus, uidens loci munitionem, ualidamque defensorum obstinationem, commorari non ausus in obsidione diutina, furibundus recessit cum ingenti moestitia, nihil lucratus praeter suorum uulnera. Sequenti anno, cum praefatus eques Gislebertus de Sancta Scholastica ueniret, et Molinis colloqui cum Duda eiusdem castri domina diuertisset, post colloquium Antonio cognomento Haren ibidem arma sua forte dimisit, et inermis ipse cum armigeris suis circa uesperam festinanter abscessit. Protinus eum Gerardus Capreolus, et Rogerius de Ferrariis, aliique Corbonienses milites fere XIII persecuti sunt, uiuumque comprehendere conati sunt. Qui dum ueloci equo ueheretur, et manus inimicorum effugere niteretur, ab uno eorum lancea in latere punctus est, ipsisque moerentibus qui hoc perpetrauerunt, nobilis heros ipso die mortuus est. In crastinum autem, bissextili die, corpus eius ad Sanctum Sulpitium delatum est, ibique cum parentibus suis a Gisleberto Ebroicensi episcopo, et Serlone Uticensi abbate cum multorum luctu tumulatus est. Porro Goisfredus, Mauritaniae comes, perpendens quod homines sui, qui graue facinus peregerant, ex occisione strenuissimi baronis ingentium detrimentorum terrae suae seminarium procreauerant, cum Gisleberto Aquilensi, nepote eius, pacem fecit, eique Iulianam filiam suam in matrimonium coniunxit, quae Richerium et Goisfredum ac Gislebertum ipsi peperit. Sapiens itaque consul subiectis et haeredibus suis commode consuluit, dum dulcedine coniugalis amplexus exortum scelus occauit, ne de radice prauae actionis multiplicius nefas pullularet, et rediuiuum inter posteros semper in peius excreseeret. Foedus itaque in consobrinos haeredes nunc usque indissolubile persistit, et serena pax eos blande sereniterque connectit. Eadem septimana, qua Gislebertus, ut dictum est, inter Molinos et Aquilam interiit, Goellus contra Guillelmum Bretoliensem dominum suum campestri certamine dimicauit, et secum habens Richardum de Monteforti, magnamque multitudinem Francorum, hostilem exercitum contriuit. Guillelmum autem, cum multis aliis captum, in uinculis iniecit, et squalore carceris sequenti quadragesima crudeliter afflixit, et rigorem quadragesimalis poenitentiae inuitum pro peccatis suis subire coegit. Denique per hanc occasionem Richardus de Monteforti et Hugo de Monte Gomerici, Geruasius de Nouo Castello, aliique plures Francorum et Normannorum una conuenerunt, et pacem inter Guillelmum et Goellum apud Breberuallum composuerunt. Tunc Guillelmus, ut pactum exigebat, Goello Isabel filiam suam in coniugium sociauit, et pro redemptione sua mille Drocensium libras et equos et arma et alia multa donauit. Quin etiam arcem Ibreii tristis et moestus adiecit. Nefarius itaque praedo, his opibus admodum ditatus, intumuit, et castellum suum, quod reuera spelunca latronum erat, fossis et densis sepibus ad multorum damna conclusit, ubi totam uitam suam rapinis et caedibus finitimorum exercuit. Ex coniuge sua septem filios genuit, quorum nequitia nimis excreuit, et multos fletus uiduarum et pauperum saeuis operibus exciuit. [8,13] Eodem tempore alia turbatio in Neustria surrexit. Rodbertus, comes Mellenti, muneribus et promissis Guillelmi regis turgidus, de Anglia uenit, Rothomagum ad ducem accessit, et ab eo arcem Ibreii procaciter repetiit. Cui dux respondit: « Aequipotens mutuum patri tuo dedi Brioniam, nobile castrum, pro arce Ibreii. » Comes Mellenti dixit: « Istud mutuum non concedo; sed quod pater tuus patri meo dedit, habere uolo. Alioqui per Sanctum Nigasium faciam tibi quod displicebit. » Iratus igitur dux illico eum comprehendi et in carcere uinciri praecepit, et Brioniam Rodberto, Balduini filio, custodiendam commisit . Callidus senex, Rogerius de Bellomonte, ut captam prolem audiuit, per aliquot dies aliis actionibus, quasi infortunium pignoris non curasset, specie tenus intendit, suique moerorem tristis animi laeto uultu dissimulauit. Deinde, ut mitigatum ducem aestimauit, praemissis muneribus eum adiuit et honorifice salutauit. Cumque ab illo resalutatus fuisset, dixit: « Gratias ago, domine dux, uestrae sublimitati, quia filii mei superbiam principali seueritate castigasti. Hoc ego iamdudum debuissem facere, si necessaria mihi uirtus inesset in hac senili aetate. Crebro nempe nimia eius proteruia me contristauit, monitusque meos multoties contempsit. Corripiendus ergo erat, et docendus qualiter loqui debeat dominis suis et maioribus. » Haec et alia huiusmodi Rogerius ad fauorem ducis leniter locutus est. Et ille, futura non praecauens, adulanti congratulatus est. Ad omnia ducis consilia familiariter iam admissus est, et sic postmodum de sobolis ereptione prudenter agere uisus est. Erat enim ex antiquis et praecipuis Rodberti ducis et Guillelmi regis optimatibus, gener Gualeranni comitis Mellentici, et Hugonis sororius, fidei et legalitatis probabili laude dignus, amicis fultus et parentibus, diuitiis et amplis honoribus, munitis oppidis atque probis hominibus, ualidisque filiis et sublimibus, quorum unus Mellenti comes erat in Gallia, alter Gauguerici consul in Anglia. Hic itaque, sensu et opibus et amicis stipatus, accedens ad ducem, dixit: « Debes, domine dux, mecum clementer agere et frequenter recolere quod omni tempore fidelis exstiterim dominis Normanniae. Nunquam domino meo fraudem feci, sed pro illo magnos et periculosos labores sustinui. Hoc nimirum potes in bello tuo clarius luce intueri, quod in praesentia patris tui contra rebelles gessi, in quo corruerunt Rogerius de Hispania, et filii eius Elbretus et Elinantius, atque plures alii. In fide semper persistere ab infantia elegi. Et hoc haereditarium ius in Turolfo auo meo, et Unfrido patre meo, accepi, omnique uita mea in aduersis et prosperis feruenter seruaui. Absit ut amodo, cum sim silicernius, incipiam deseruire fraudibus, quas odiui hactenus, et ab ineunte semper aetate totis deuitaui nisibus! Et quia pater tuus nunquam deuiantem me inuenit a suo latere, sed fortiter perdurantem in sua fidelitate, nimiasque pro illo aduersitates tolerantem uirili robore, prae caeteris optimatibus suis ad omnia secreta sua semper habuit me. » Rogerio talia dicenti dux dixit: « Magnam legalitatem tuam, domine Rogeri, qua tempore patrum meorum magnifice uiguisti, multis attestantibus optime noui. Unde sicut illi te dilexerunt, consiliisque tuis probabilibus utiliter acquieuerunt, ego nihilominus prudentiae tuae congratulor, monitusque tuos amplector. Quod uero filium tuum uinculis inieci, hoc sine dubio pro contemptu tuo non feci, sed pro eius stomachatione stulta nimiumque procaci, qua minaciter et importune insistebat mihi. » Rogerius dixit: « Quia temerarium iuuenem castigasti, laetus gratias egi, magnasque iterum gratias ago uestrae sublimitati. Amodo, si placet uestrae serenitati, parcendum est illi. Relaxa castigatum, et fidelem tibi exhibebit famulatum. » Delibutus itaque dux huiuscemodi uerbis, Mellenticum comitem a uinculis absoluit, et cum patre liberum abire permisit. Non multo post, Rogerius cum filio suo ducem, ut Brioniam sibi redderet, requisiuit, et ob hoc ingens pecuniae pondus promisit. Dux autem, pecuniae cupidus, poscenti facile annuit, et praefato municipi oppidum Rogerio reddi praecepit. Ille uero duci remandauit, dicens: « Brioniam si tibi uis retinere, sicut eam pater tuus in sua tenuit proprietate, tibi non differo reddere. Alioquin haereditatem meam seruabo, nec alicui tradam, dum aduixero. Omnibus enim huius prouinciae indigenis euidenter innotuit quod Richardus senior, dux Normannorum, Godefrido filio suo Brioniam cum toto comitatu donauit, quam ipse nihilominus Gisleberto, filio suo, moriens dimisit. Deinde Gisleberto comite nequiter interfecto a malignis hominibus, et paedagogis filiorum eius cum eisdem pueris ad Balduinum Flandrensem timore inimicorum fugientibus, pater tuus aui mei comitatum partim dominio suo mancipauit, partim extraneis ad libitum suum distraxit. Post longum tempus, dum ipse filiam Balduini Flandritae coniugem accepit, precibus eiusdem Balduini, Balduino patri meo Molas et Sappum reddidit, et filiam amitae suae uxorem dedit. Richardo autem fratri eius Berefactam et Orbeccum restituit. Denique gratia uestra, domine, cui per omnia parere desidero, Brioniam, Gisleberti comitis aui mei principale oppidum, nunc possideo, Deoque rectitudini meae adminiculante, fine tenus tenebo. » His auditis, Rogerius ducem acriter stimulauit ne deficeret, sed ut, repente armatorum manu aggregata, rebelles comprimeret, et munitissimum castrum, quod in meditullio terrae situm est, obsidione sibi subigeret. Igitur Rodbertus dux in hebdomada Pentecostes Brioniam obsedit, quam Rodbertus, Balduini filius, cum sex tantum militibus contra phalanges armatas defendere sategit. Caeterum Belmonticus heros et Mellenticus comes ingentes bellatorum turmas adunauerant, et praefatam munitionem, ne sociorum adminiculis et alimentis perfrueretur, subito cinxerant, et uiriliter instantes, oppidum post nonam acerrime impugnabant. Tunc calor ingens incipientis aestatis et maxima siccitas erant, quae forinsecus expugnantes admodum iuuabant. Callidi enim obsessores in fabrili fornace, quae in promptu structa fuerat, ferrum missilium calefaciebant, subitoque super tectum principalis aulae in munimento iaciebant, et sic ferrum candens sagittarum atque pilorum in arida ueterum lanugine imbricum totis nisibus figebant. Inde magnus ignis celeriter confectus est, et defensoribus oppidi ualide pugnantibus, dolumque nescientibus nimis confortatus est, donec flamma super capita eorum progressa est. Quam mox ut super se cuncta corripere uiderunt, collapsis uiribus defecerunt, et furentibus per omnia intrinsecus flammarum globis, clementiae ducis sese dediderunt. Sic Rodbertus dux ab hora nona Brioniam ante solis occasum obtinuit, quam Guillelmus pater eius, cum auxilio Henrici Francorum regis, sibi uix in tribus annis subigere potuit, dum Guido, filius Rainaldi Burgundionis, post praelium Vallisdunensis, illic praesidium sibi statuit. In expugnatione praedicti castri Gislebertus de Pino princeps militiae erat, et obsidentium turmas de Ponte Aldemari et Bellomonte prouide ordinabat, ac ut intolerabilem assultum darent, audacter incitabat. Interea, pilo desuper ruente, lethaliter in capite percussus est, et protinus a sociis lugentibus, pene exanimis, de pressura praeliantium eiectus est. Deinde per breue spatium saucius de lipotosmia rediit, et terribiliter ad circumstantes uociferari coepit: « O miseri, miseri, quid facitis? cur tempora nostra perditis? cur mundi uanitates diligitis, et ea, quae uere salubria sunt et permansura, obliuioni traditis? Si miserias et tormenta, quae male uiuendo meremini, sciretis, et horrenda quae modo uidi, una saltem hora sentiretis, omnia profecto labentis saeculi delectamenta pro nihilo aestimaretis. » Haec dicens et his addere plura uolens, obmutuit; et famosus optio sic, inter uerba deficiens, hominem exuit. His ita gestis, dux Brioniam Rogerio reddidit, et Rodberto municipi compatiens, patrium feudum promisit. Amicis enim et parentibus admodum stipatus erat, et erga ducem plurimos adiutores habebat. Nam, sicuti supra dictum est, Guillelmus rex filios Gisleberit comitis, Richardum et Balduinum, charos habuit, et tam pro uicinitate sanguinis, quam pro strenuitate amborum eos sublimauit, et pluribus fundis atque honoribus et potestatibus in Anglia et Normannia ditauit. Praefati quoque fratres bonis uxoribus et honorabili sobole donati sunt. Richardus enim Roaldem, Gaulterii Gifardi filiam, accepit, quae filios ei et filias peperit, Rogerium et Gislebertum, Gaulterium et Rodbertum atque Richardum Beccensem monachum, cui Henricus rex commisit Eliense coenobium. Balduinus uero genuit Rodbertum et Guillelmum, Richardum nothumque Guigerium. Isti nimirum, tempore Guillelmi regis et filiorum eius, laboriosa saeculi probitate uiguerunt, uariisque flatibus instabilis fortunae agitati, in pelago huius mundi periculose fluctuauerunt. Wigerius autem, nouissimus horum, mundialis militiae discrimen sponte deseruit, in Beccensi coenobio comam deposuit, et in monachatu fere XL annis sub uenerabilibus archimandritis Guillelmo et Bozone uixit. [8,14] Perstrepentibus undique praeliis in Neustria, securitate pacis perfrui non potuit Ebroicensis prouincia. Illic nempe plus quam ciuile bellum inter opulentos fratres exortum est, et maligna superbarum aemulatione mulierum malitia nimis augmentata est. Heluisa namque comitissa contra Isabelem de Conchis pro quibusdam contumeliosis uerbis irata est, comitemque Guillelmum cum baronibus suis in arma per iram commouere totis uiribus conata est. Sic per suspiciones et litigia feminarum in furore succensa sunt fortium corda uirorum, quorum manibus paulo post multus mutuo cruor effusus est mortalium, et per uillas et uicos multarum incensa sunt tecta domorum. Ambae mulieres, quae talia bella ciebant, loquaces et animosae ac forma elegantes erant, suisque maritis imperabant, subditos homines premebant, uariisque modis terrebant. Magna tamen in eisdem morum diuersitas erat. Heluisa quidem solers erat et facunda, sed atrox et auara. Isabel uero dapsilis et audax atque iocosa, ideoque coessentibus amabilis et grata. In expeditione inter milites, ut miles equitabat armata, et loricatis equitibus ac spiculatis satellitibus non minori praestabat audacia, quam decus Italiae Turni manipularibus uirgo Camilla. Aemulabatur Lampedonem et Marseppiam, Hippolyten et Pentesileam, aliasque reginas Amazonum bellatrices, quarum certamina Pompeius Trogus et Maro Virgilius referunt aliique historiarum scriptores; quibus attinuerunt Asiae reges, et per XV annos armis edomuerunt Asiaticas gentes. Ebroicenses multos adiutores habebant, et incendia multa praedasque Conchanis plerumque faciebant. Sed interdum illi, non dispares, inimicis taliones reddebant. Radulfus Rodbertum ducem adiuit, querelas damnorum, quae a contribulibus suis pertulerat, intimauit, et herile adiutorium ab eo poposcit; sed frustra, quia nihil obtinuit. Hinc alias conuersus est, et utile sibi patrocinium quaerere compulsus est. Regem Angliae per legatos suos interpellauit, eique sua infortunia mandauit, et si sibi suffragaretur, se et omnia sua promisit. His auditis, rex gauisus est, et efficax adminiculum indigenti pollicitus est. Deinde Stephano comiti, et Gerardo de Gornaco, aliisque tribunis et centurionibus, qui praeerant in Normannia familiis eius, mandauit ut Radulfum totis adiuuarent nisibus, et oppida eius munirent necessariis omnibus. Illi autem regiis iussionibus alacriter obsecundauerunt, et Radulfo, per omnia regi placere nitentes, suffragati sunt. Mense Nouembri (1090) Guillelmus comes ingentem exercitum aggregauit, et Conchas expugnare coepit. Duo nepotes eius, uiri potentes, Guillelmus de Bretolio et Richardus de Monteforti, cum eo erant, et cum turmis suis Concheios impugnabant. Ibi Richardus de Monteforti, dum coenobialem curiam Beati Petri Castellionis inuaderet, nec pro reuerentia monachorum, qui cum fletibus uociferantes Dominum interpellabant, ab incoeptis desisteret, hostili telo repente percussus est, ipsoque die cum maximo luctu utriusque partis mortuus est. Germanus enim frater erat Isabel, et ex sorore nepos Guillelmi comitis. Unde formidabilem marchisum utraque pars luxit; qui pro nimio tumore et procacitate, pertinaciter malum faciens, interiit. Cadauer autem praedicti militis ad natale solum a suis translatum est, et Asparlone in coemeterio Sancti Thomae apostoli sepultum est. Ibi nempe Maioris Monasterii regulares monachi Deo seruiunt, ibique senior Simon, Amalrici filius, et filii eius tumulati sunt. Non multo post Ebroicenses denuo conglobati sunt, et dolorem suum ulcisci cupientes, Conchense territorium depraedari aggressi sunt. Tunc Radulfus perualidum agmen de suis et de familia regis habuit, cupidisque tironibus foras erumpere, dixit: « Armamini, et estote parati; sed de munitione non exeatis, donec ego iubeam uobis. Sinite hostes praeda onerari, et discedentes mecum uiriliter insectamini. » Illi autem principi suo, qui probissimus et militiae gnarus erat, obsecundarunt, et abeuntes cum praeda pedetentim persecuti sunt, eisque saeuientibus, Ebroicenses, relicta praeda, fugerunt. Tunc Guillelmus Bretoliensis cum pluribus captus est, et uictoriam huiusmodi pax secuta est. Ebroicenses enim, erubescentes quod guerram superbe coeperant, et inde maximi pondus detrimenti cum dedecore pertulerant, conditioni pacis post triennalem guerram acquieuerunt, et in unum conuenientes, huiusmodi pactum confirmauerunt. Guillelmus auunculo suo Radulpho tria millia librarum pro redemptione sua dedit, et Rogerium, consobrinum suum, Radulfi filium, totius iuris sui haeredem fecit. Ebroicensis quoque comes eumdem Rogerium, utpote nepotem suum, consulatus sui haeredem constituit. Sed diuina dispositio, quae nutibus humanis non subiicitur, aliud prouidit. Idem iuuenis moribus egregiis pollebat, et cunctis sodalibus ac subiectis clientibus et uicinis admodum amabilis erat. Clericos et monachos diligebat et competenter honorabat. Pretiosis uestibus, quibus superbi nimis insolescunt, uti dedignabatur, et in omni esse suo sese modeste regere nitebatur. Quondam milites otiosi simul in aula Conchis ludebant et colloquebantur, et coram domina Elisabeth de diuersis thematibus, ut mos est huiusmodi, confabulabantur. Tunc quidam eorum dixit: « Nuper uidi somnium, quo ualde territus sum. Videbam Dominum in cruce fixum, de toto corpore liuentem, seseque quasi prae angustia nimis torquentem, meque terribili uisu aspicientem. » Talia narranti, qui aderant dixerunt: « Hoc somnium graue est ac terribile, et uidetur horrendum Dei iudicium tibi portendere. » Balduinus autem, Eustachii Boloniae comitis filius, dixit: « Et ego nuper in somnis uidebam Dominum Iesum, in cruce pendentem, sed clarum et pulchrum, ac mihi alacriter ridentem, dexteraque sua me benedicentem, signumque crucis super caput meum benigniter facientem. » Astantes uero responderunt: « Tali ostensione dulcedo magnae gratiae uidetur tibi fulgere. » His auditis, Rogerius adolescens matri suae dixit: « Noui hominem, nec longe est, qui similia per uisum contemplatus est. » Cumque mater insisteret, et diligenter inquireret quis aut quae uidisset, adolescens erubuit, et manifeste rem publicare noluit. Tandem a genitrice et praesentibus amicis multum rogatus, respondit: « Quidam in uisione sua nuper uidit Dominum Iesum, capiti suo manum imponentem, et clementer benedicentem, hisque uerbis eum uocantem: Veni cito, dilecte meus, ad me; et dabo tibi gaudia uitae. Audacter igitur eum in hac uita non diu uicturum assero, quem sic a Domino uocatum cognosco. » Non multo post, tres praefati tirones, ut diuersa retulerunt, uarios euentus experti sunt. Primus enim in expeditione quadam male sauciatus est, et sine confessione ac uiatico mortuus est. Balduinus autem, gener Radulphi de Conchis, in dextero humero Domini crucem sumpsit, et Urbani papae iussu secundam contra ethnicos peregrinationem arripuit. In illo itinere super omnes compares suos exaltatus est, et uirtute cruciferi opificis, prout in somnio speculatus fuerat, gloriose suffultus est. Prius enim Rages, id est Edissae, nobilissimae urbis, dux factus est, et post aliquot annos, defuncto Godefrido fratre suo, diu regno Ierusalem potitus est. Hic contra paganos multoties praeliatus est, multisque triumphis, adminiculante Deo, gloriatus est. Rogerius uero eodem anno quo haec uisa fuerant, in lectum decubuit, et deuote complexis in eo quaeque fideli uiro competunt, Idus Maii (1090) de mundo migrauit, et cum luctu multorum Castellionis cum parentibus suis sepultus, quiescit. [8,15] Eodem tempore Constantinienses Henricus Clito strenue regebat, rigidusque contra fratres suos persistebat. Nam contra ducem inimicitias agitabat pro iniusta captione, quam nudius tertius, ut praedictum est, ab illo perpessus fuerat. Regi nihilominus Angliae hostis erat pro terra matris suae, qua rex eumdem in Anglia dissaisiuerat, et Rodberto, Haimonis filio, dederat. His itaque pro causis oppida sua constanter firmabat, et fautores sibi de proceribus patris sui plurimos callide conciliabat. Abrincas et Caesarisburgum et Constantiam atque Guabreium, aliasque munitiones possidebat; et Hugonem comitem, et Richardum de Radueriis, aliosque Constantinienses, praeter Rodbertum de Molbraio, secum habebat, et collectis undique uiribus prece pretioque, quotidie crescebat. Tot pestibus inquietabatur Neustria, et caedibus ac flammis homines ac uicos et casas tradebat gehennalis furia. Vis Anglici regis pene per totam Normanniam discurrebat, et Normannicis optimatibus ei fauentibus propter eius pecuniam, rectore desolatam sibi mancipabat prouinciam. Ciues etiam Rothomagi, regiis muneribus et promissis illecti, de mutando principe tractauerunt, ac ut Normanniae metropolim cum somnolento duce regi proderent, consiliati sunt. Huius nimirum factionis incentor Conanus, Gisleberti Pilati filius, erat, qui inter ciues, utpote ditissimus eorum, praecellebat. Is cum rege de tradenda ciuitate pactum fecerat, et immensis opibus ditatus, in urbe uigebat, ingentemque militum et satellitum familiam contra ducem turgidus iugiter pascebat. Maxima pars urbanorum eidem acquiescebant. Nonnulli tamen pro fide duci seruanda resistebant, et opportunis tergiuersationibus detestabile facinus impediebant. Caeterum Conanus, de suorum consensu contribulium securus, terminum constituit, dieque statuto exercitum regis de Gornaco, aliisque regalibus castris accersiit, et Rothomagum confestim uenire praecepit. Dux autem, ubi tantam contra se machinationem comperiit, amicos, in quibus confidebat, ad se conuocauit. Tunc etiam cum Henrico fratre suo, et cum aliis quibusdam, qui ab eo desciuerant, foedus amicitiae pepigit, et Guillelmo comiti Ebroarum, et Rodberto Belesmensi, atque Guillelmo Bretoliensi, et Gilberto de Aquila, aliisque fidelibus suis desolationem sui cita legatione intimauit. Henricus igitur primus ei suppetias uenit, et primo subsidium fratri contulit, deinde uindictam uiriliter in proditorem exercuit. Tertio die Nouembris (1090), Gislebertus de Aquila militum turmam ducis ad seruitium duxit, et per pontem Sequanae ad australem partem urbis accessit. Et tunc ex alia parte Rainaldus de Garenna cum CCC militibus ad Calcegiensem portam properauit. Tunc Conanus dixit suis: « Surgite confestim et armamini, quia tempus non est ulterius praestolandi. En a meridie ueniunt hostes nos impugnare, et ab occidente feruentes socii nos adiuuare festinant. Ergo fautoribus et inimicis, ut decet, occurrite, aditum sodalibus aperite, et hostibus armis acriter obserate. » Pars igitur ciuium cucurrit ut Gislebertum cum suis repelleret, et alia pars conata est occidentalem portam reserare, ut Rainaldum cum suis intromitteret. Praeterea iampridem quidam de regiis satellitibus in urbem introierant, et parati, rebellionem tacite praestolantes, seditionis moram aegre ferebant. Denique, dum militaris et ciuilis tumultus exoritur, nimius hinc et inde clamor attollitur et tota ciuitas pessime confunditur, et in sua uiscera crudeliter debacchatur. Plures enim ciuium contra cognatos uicinosque suos ad utramque portam dimicabant, dum quaedam pars duci, et altera regi fauebant. Dux autem, ubi furentes, ut dictum est, in ciuitate aduertit, cum Henrico fratre suo et commanipularibus suis de arce prodiit, suisque uelociter suffragari appetiit. Sed, dum perturbationis ingens tumultus cuncta confunderet, et nesciretur quam quisque ciuium sibi partem eligeret, dux, persuadentibus amicis, ne perniciem inhonestam stolide incurreret, cunctisque Normannis perenne opprobrium fieret, fugiens cum paucis, per orientalem portam egressus est, et mox a suburbanis uici, qui Mala Palus dicitur, fideliter ut specialis herus susceptus est. Deinde cymba parata Sequanam intrauit, et relicto post terga conflictu, trepidus ad Ermentrudis uillam nauigauit. Tunc ibidem a Guillelmo de Archis, Molismensi monacho, susceptus est, ibique in basilica Sanctae Mariae de Prato finem commotae seditionis praestolatus est. Postquam Gislebertus Aquilensis, tam uirtute sua suorumque quam iuuamine ciuium, qui proditionis participes non erant, australem portam obtinuit, et Henrico aliisque ducis auxiliaribus associatus, contra rebelles in urbe certamen iniit, tumidis et reis praesumptoribus in nefario conatu deficientibus, pars ducis creuit, atque aduersarios ferro fortiter feriens, superior praeualuit. Tunc uehemens burgensium caedes facta est, et Conanus, proditorum signifer, cum aliis multis captus est. Timor et luctus erat ingens in ciuitate, uirisque certantibus aut cadentibus aut fugientibus, flentes uociferabantur feminae. Innocentes et rei passim caedebantur, aut fugiebant, aut capiebantur. Ciuibus, ut praelibatum est, uicissim dissidentibus, et tristis infortunii procellis periclitantibus, regia cohors territa fugit, latebrasque siluarum, quae in uicinio erant, auide poscens, delituit, et subsidio noctis discrimen mortis seu captionis difficulter euasit. Conanus autem a uictoribus in arcem ductus est, quem Henricus per solaria turris ducens, insultando sic allocutus est: « Considera, Conane, quam pulchram tibi patriam conatus es subiicere. En ad meridiem delectabile parcum patet oculis tuis. En saltuosa regio, siluestribus abundans feris. Ecce Sequana, piscosum flumen, Rothomagensem murum allambit, nauesque pluribus mercimoniis refertas huc quotidie deuehit. En ex alia parte ciuitas populosa, moenibus sacrisque templis et urbanis aedibus speciosa; cui iure a priscis temporibus subiacet Normannia tota. » Conanus, ironica insultatione Henrici pauidus, ingemuit, et supplex clementiam exorans, ait: « Proprio reatu, domine, damnandus sum, sed nunc misericordiam posco propter Deum, creatorem omnium. Pro redemptione mei domino meo aurum dabo et argentum, quantum reperire potero in thesauris meis, meorumque parentum, et pro culpa infidelitatis fidele usque ad mortem rependam seruitium. » Cui Henricus dixit: « Per animam matris meae! traditori nulla erit redemptio, sed debitae mortis acceleratio. » Tunc Conanus gemens clamauit alta uoce: « Pro amore, inquit, Dei! confessionem mihi permitte. » Verum Henricus, acer fraternae ultor iniuriae, prae ira infremuit, et contemptis elegi supplicationibus, ipsum ambabus manibus impulit, et per fenestram turris deorsum praecipitauit. Qui miserabili casu in momento confractus est, et, antequam solum attingeret, mortuus est. Deinde cadauer illius iumenti candae innexum est, et per omnes Rothomagi uicos, ad terrendos desertores, turpiter pertractum est. Locus ipse, ubi uindicta huiusmodi perpetrata est, saltus Conani usque in hodiernam diem uocitatus est. Rodbertus autem dux, ut de Prato ad arcem rediit, et quae gesta fuerant comperit, pietate motus, infortunio ciuium condoluit; sed fortiori magnatorum censura praeualente, reis parcere nequiuit. Tunc ibi Rodbertus Belesmensis, et Guillelmus Bretoliensis adfuerunt, et Rodomanos incolas uelut exteros praedones captiuos abduxerunt, et squaloribus carceris grauiter afflixerunt. Guillelmus, Ansgerii filius, Rodomensium ditissimus, a Guillelmo Bretoliensi ducitur captiuus, et post longos carceris squalores redimit se librarum tribus millibus. Sic Belesmici et Aquilini, caeterique ducis auxiliarii contra se truculenter saeuiunt, ciuesque metropolis Neustriae uinculatos attrahunt, cunctisque rebus spoliatos, ut barbaros hostes, male affligunt. Ecce quibus aerumnis superba profligatur Normannia, quae nimis olim uicta gloriabatur Anglia, et, naturalibus regni filiis trucidatis siue fugatis, usurpabat eorum possessiones et imperia. Ecce massam diuitiarum quas aliis rapuit, eisque pollens ad suam perniciem insolenter tumuit, nunc non ad delectamentum sui, sed potius ad tormentum miserabiliter distrahit. Nunc, sicut Babylon, de eodem bibit tribulationum calice, unde nequiter alios solita est inebriare. Visis tot malis, pauper gemit clerus, monachorum plorant coetus, et desolatus ubique moeret inermis populus. Soli gaudent, sed non diu, nec feliciter, qui furari seu praedari possunt pertinaciter. Proh dolor! sacerdotalis pene annihilatur reuerentia, cui pene omnis denegatur obedientia, uehementer insurgente et furente malorum uiolentia. Utquid in Neustria tantum effrenata furit Erynnis, indigenasque Normannos proculcat subigitque ruinis? Quia in diebus illis non erat rex neque dux Ierusalem, aureisque uitulis Ieroboam rebellis plebs immolabat in Dan et Bethel. Unde transgressores legis, ab eruca et brucho et locusta et rubigine comesos, plangit et hortatur Ioel. Quatuor his cladibus a propheta prolatis denotantur quatuor animi passiones: metus et cupiditas, dolor et gaudium. Metus et cupiditas humana praecordia stimulant et corrodunt, eademque lethali gaudio seu dolori subdentes deiiciunt. Laeta obsecundant libidini, tristia uero inhaerent crudelitati. Horum meminit Virgilius in poemate suo dicens: "Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras Dispiciunt, clausi tenebris, et carcere caeco." Qui enim perturbationum tenebris inuoluuntur, clarum sapientiae lumen iam non ualent intueri, nec uitiorum glutino exui. Multa intueor in diuina pagina, quae subtiliter coaptata nostri temporis euentui, uidentur similia. Caeterum allegoricas allegationes et idoneas humanis moribus interpretationes studiosis rimandas relinquam, simplicemque Normannicarum historiam rerum adhuc aliquantulum protelare satagam. [8,16] Iam descriptis laboribus Ebroicensium et factionibus periculisque Rothomagensium, expediam conflictus et damna Oximensium. Rodbertus Belesmensis, in eminenti loco, qui Furcas uulgo dicitur, castellum condidit, et illuc habitatores Vinacii transtulit, omnes finitimos tyrannide sua sibi subigere sategit. Aliud quoque oppidum, quod Castellum Gunterii nuncupatur, super Olnam fluuium, ad Curbam construxit, per quod Holmetiam regionem sibi, licet iniuste, penitus subiugare putauit. Sic ultra natales suos et auorum in nimium elatus insurrexit, et pene per totam iusti patrocinio aduocati carentem Normanniam paribus suis obstitit, et collimitaneos omnes comprimere coepit. Quibus uisis, Normannici proceres turbati sunt, nimioque moerore afflicti, de resistendo diu multumque tractauerunt. Praecipue, quia uiciniores erant tyranni terminis et conatui nefario, insurrexerunt primi Hugo de Grentemaisnilio, et Richardus de Curceio; et municipia sua munierunt armis et alimentis et militum auxilio. Praefati quippe uiri aetate canebant, audacia et nobilitate pollebant, uicinitate ac necessitudine connexi uigebant. Rodbertus enim, Richardi filius, uxorem duxerat filiam Hugonis, quae marito suo quinque filios peperit. Magnanimus Hugo in iuuentute sua magna probitate floruerat, coniugemque pulcherrimam Adelidem, filiam Iuonis comitis de Bellomonte, duxerat, quae peperit ei Rodbertum, Guillelmum, Hugonem, Iuonem et Albericum; Adelinam et Haduisam, Rochesiam et Mathildem et Agnetem. Tantam progeniem et tam speciosam multifida sors inuoluit, et nullum ex his praeter Rodbertum ad canos usque uiuere permisit. Ipse nimirum primogenitus exstitit, cunctisque fratribus suis et sororibus defunctis, trigamus consenuit. Primo duxit Agnetem, Ranulfi Baiocensis filiam; deinde Emmam, Rodberti de Stoteuilla filiam; denique Luciam, Sauarici filii Cani filiam. Guillelmus autem et Iuo coniuges habuerunt. Quorum primus in Apulia duxit uxorem Mabiliam, Rodberti Wisgardi filiam, et alter in Anglia Gisleberti de Ganda filiam. Adelina uero nupsit Rogerio de Ibreio, et Rohes Roberto de Corceio; Mathildis Hugoni de Monte Pincionis, et Agnes Guillelmo de Saia. Haduisa autem iam nubilis obiit. Praecipuus itaque Hugo, filiis generisque et pluribus amicis fretus, acriter bellum contra Rodbertum coepit, tyrannidique illius insignium uirtute auxiliatorum fortiter restitit. At ille, fratrum suorum Rogerii et Arnulfi, multorumque sibi subiectorum uiribus tumens, finitimos despexit, multisque conatibus illos pessundare, et possessiones eorum deuastare coepit. Ad conflictus istorum conuenerunt Matthaeus comes de Bellomonte, et Guillelmus de Guarenna, aliique plures, ut in tali gymnasio suas ostentarent probitates. Ibi Tedbaldus, Gualeranni de Britolio filius, et Guido Rubicundus occisi sunt. Quorum prior, quia cornipes et omnia indumenta eius candida erant, Candidus eques appellabatur. Sequens quoque Rubeus, quia rubeis opertus erat, cognominabatur. Rodbertus autem, uidens quod insignes uicinos per se uincere non posset, quia nobilitas in eis et audacia et robur ad perferendum uel agendum ardua praeualeret, ducem Normannorum supplex promissis deliniuit, et contra aemulos uenire suos obnixis precibus exorauit. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1091, indictione XIV, Rodbertus, dux Normannorum, mense Ianuario Curceium obsedit. Sed ingenuis optimatibus suis parcens, coarctare obsessos neglexit. Rodbertus uero per tres septimanas dolis et uiribus in hostem omnimodis surrexit, et diuersis machinationibus municipium infestauit. Sed copia militum multoties intus obstante, repulsus erubuit. Ingentem machinam, quam berfredum uocitant, contra munitionem erexit, et copiose bellicis apparatibus instruxit. Sed nec sic oppidanos ad libitum suum coarctauit. Quoties enim assultum contra Curceium inchoabat, toties militaris uirtus de Grentonis Mansione suppetias festinabat, et assultores ab incoepto uiolenter retrahebat. Interea castellani Guillelmum de Ferrariis, et Guillelmum de Ruperia, et alios plures comprehenderunt. Quorum redemptionibus opime adiuti sunt. Sed bellica sors uariatur, et uictor a uicto plerumque superatur. Iuo, filius Hugonis, et Richardus, Gisleberti filius, a forinsecis hostibus capti sunt, aliique plures, qui Rodberti dirum carcerem experti sunt. Tunc Hugo arma pro senio non ferebat, sed sapientia consilioque acutus, omnibus eminebat. Hic obsidione diutius grauari uehementer doluit, ideoque obsidenti duci mandauit: « Patri tuo et auo diu seruiui, et in eorum seruitio multa grauia pertuli. Tibi quoque semper fidelis exstiti. Quid egi, quid in te peccaui? unde promerui tam hostiliter a te impugnari? Dominum meum te publice fateor, et idcirco contra te non praeliabor. Sed nunc a me ducentas libras accipe, et uno tantum die quo uis recede, ut, te absente, liceat mihi cum Rodberto Belesmensi dimicare. Patet itaque Rodbertum sub protectione ducis admodum confidere, et obsessos plus coerceri cum reuerentia fidelitatis, quam hostilium terrore. » Clibanus extra munitionem inter machinam oppidique portam stabat, ibique panificus ad subsidium inclusorum panes coquebat, quia pro acceleratione obsidionis in nouo munimento construere furnum oppidanis fas non fuerat. Contigit ergo ut circa clibanum creberrimae caedes fierent, et, plurimo sanguine fuso, plures animae de carcere carnis atrociter exirent. Curceienses enim panes in furno armis tuebantur, eisque Belesmenses auferre nitebantur, et hac de causa multae strages crudeliter agebantur. Quadam die, dum panis in furno coqueretur, et inter inimicas partes ex procacitate uehemens ira oriretur, armatae acies utrinque conuenerunt, initoque conflictu fere XX homines occisi sunt, multique uulnerati, qui de panibus emptis cruore suo non gustauerunt. In conspectu obsidentium commilitones obsessorum in castellum quotidie intrabant, et armis ac alimentis, non curante duce, socios, ne deficerent, confortabantur. Quondam de conflictu Rodberto cum suis fugiente, insecutores armigerum quemdam fecerunt in berfredum ascendere, et a boreali plaga ignem immittere. Iusto itaque Dei iudicio machina combusta est, quae tyrannico iussu in diebus sanctae Natiuitatis Domini proterue fabricata est. Ad obsidionem solers Girardus, Sagiensis episcopus, ut dissidentes parochianos suos pacificaret, uenit, hospitiumque suum apud Diuense coenobium constituit. Pacem dissidentibus proposuit, sed, discordia praeualente, repulsus ingemuit. Rodbertus insuper iniuriam ei maximam fecit, eumque nimis contristauit. Nam puerum quemdam, qui praesuli ministrabat, dum per exercitum puerili more ludens equitabat, eiectum de equo comprehendit, et in carcere trusit, sibique cornipedem retentauit. Idem puer Richardus de Guaspreia, filius Seuoldi, uocitabatur; cuius parentela contra Rodbertum sese iamdudum defendere totis uiribus nitebatur. Episcopus autem, ut clericum suum sine reatu a Rodberto captum audiuit, sibi eumdem protinus reddi praecepit, et nisi redderetur, totum exercitum interdixit. Post aliquot igitur dies, imberbis clericus liber dimissus est, et antistes languens Sagium ad propriam sedem reportatus est. Ibi Dominicis sacramentis munitus est, et inter manus discipulorum, X Kalendas Februarii (1091) defunctus est. Cuius corpus in ecclesia Sancti Geruasii martyris tumulatum est. In eadem septimana Guillelmus Rufus, Anglorum rex, cum magna classe in Normanniam transfretauit. Cuius aduentu audito, territus dux, cum Rodberto aliisque obsidentibus, actutum recessit, et unusquisque propria repetiit. Mox omnes pene Normannorum optimates certatim regem adierunt, eique munera, recepturi maiora, cum summo fauore contulerunt. Galli quoque et Britones ac Flandritae, ut regem apud Aucum in Neustria commorari audierunt, aliique plures de collimitaneis prouinciis, ad eum conuenerunt. Tunc magnificentiam eius alacriter experti sunt, domumque petentes cunctis eum principibus suis diuitiis et liberalitate praeposuerunt. Denique duo fratres Rothomagum pacifice conuenerunt, et in unum congregati, abolitis prioribus querimoniis pacificati sunt. Tunc ingentia Rodbertus dux a rege dona recepit, eique Aucensem comitatum et Albamarlam, totamque terram Gerardi de Gornaco et Radulfi de Conchis, cum omnibus municipiis eorum, eisque subiectorum concessit; ubi praefatus rex a Ianuario usque ad Kalendas Augusti regali more cum suis habitauit. [8,17] Quid episcopatu Lexouiensi, in capite Ianuarii, contigerit cuidam presbytero, praetereundum non aestimo, nec comprimendum silentio. In uilla, quae Bonauallis dicitur, Gualchelmus sacerdos erat, qui ecclesiae Sancti Albini Andegauensis, ex monacho episcopi et confessoris, deseruiebat. Hic anno Dominicae Incarnationis 1091 in capite Ianuarii accersitus, ut ratio exigit, quemdam aegrotum in ultimis parochiae suae terminis noctu uisitauit. Unde dum solus rediret, et longe ab hominum habitatione remotus iret, ingentem strepitum uelut maximi exercitus coepit audire, et familiam Rodberti Belesmensis putauit esse, quae festinaret Curceium obsidere. Luna quippe octaua in signo arietis tunc clare micabat, et gradientibus iter demonstrabat. Praefatus presbyter erat iuuenis, audax et fortis, corpore magnus et agilis. Audito itaque tumultu properantium, timuit et plurima secum tractare coepit an fugeret, ne a uilibus parasitis inuaderetur, et inhoneste spoliaretur; aut ualidam manum pro defensione sui erigeret, si ab aliquo impeteretur. Tandem quatuor mespileas arbores in agro, procul a calle, prospexit, ad quas latitandi causa, donec equitatus pertransiret, cito diuertere uoluit. Verum quidam enormis staturae, ferens ingentem maxucam, presbyterum properantem praeuenit, et super caput eius leuato uecte dixit: « Sta, nec progrediaris ultra. » Mox presbyter diriguit, et baculo quem baiulabat appodiatus, immobilis stetit. Arduus uero uectifer iuxta eum stabat, et nihil ei nocens praetereuntem exercitum exspectabat. Ecce ingens turba peditum pertransibat, et pecudes ac uestes, multimodamque supellectilem, et diuersa utensilia, quae praedones asportare solent, super colla scapulasque suas ferebat. Omnes nimirum lamentabantur, seseque ut festinarent cohortabantur. Multos etiam uicinorum suorum, qui nuper obierant, presbyter ibidem recognouit, et moerentes pro magnis suppliciis, quibus ob facinora sua torquebantur, audiuit. Deinde turma uespilionum secuta est, cui praefatus gigas repente associatus est. Feretra fere quinquaginta ferebantur, et unumquodque a duobus baiulis ferebatur. Porro super feretra homines parui uelut nani sedebant, sed magna capita ceu dolia habebant. Ingens etiam truncus a duobus Aethiopibus portabatur, et super truncum quidam misellus, dire ligatus, cruciabatur, et inter angores diros ululatus emittens, uociferabatur. Teterrimus enim daemon, qui super eumdem truncum sedebat, igneis calcaribus in lumbis et tergo sanguinolentum importune stimulabat. Hunc profecto Galchelmus interfectorem Stephani presbyteri recognouit, et intolerabiliter cruciari pro innocentis sanguine uidit, quem ante biennium idem effudit, et tanti non peracta poenitentia piaculi obierat. Deinde cohors mulierum secuta est, cuius multitudo innumerabilis presbytero uisa est. Femineo more equitabant, et in muliebribus sellis sedebant, in quibus claui ardentes fixi erant. Frequenter eas uentus spatio quasi cubiti unius subleuabat, et mox super sudes relabi sinebat. Illae autem candentibus clauis in natibus uulnerabantur, et punctionibus ac adustione horribiliter tortae, « uae! uae! » uociferabantur, et flagitia, pro quibus sic poenas luebant, palam fatebantur. Sic nimirum pro illecebris et delectationibus obscenis, quibus inter mortales immoderate fruebantur, nunc ignes et fetores, et alia plura quam referri possint supplicia dire patiuntur, et eiulantes miserabili uoce poenas suas fatentur. In hoc agmine praefatus sacerdos quasdam nobiles feminas recognouit, et multarum, quae uitales adhuc carpebant auras, mannos et mulas cum sambucis mulieribus prospexit. Stans presbyter talibus uisis contremuit, et multa secum reuoluere coepit. Non multo post, numerosum agmen clericorum et monachorum, iudices atque rectores eorum, episcopos et abbates cum pastoralibus cambutis aduertit. Clerici et episcopi nigris cappis induti erant. Monachi quoque et abbates nigris nihilominus cucullis amicti erant. Gemebant et plangebant, et nonnulli Galchelmum uocitabant, ac pro pristina familiaritate ut pro se oraret, postulabant. Multos nimirum magnae aestimationis ibi presbyter se uidisse retulit, quos humana opinio sanctis in coelo iam coniunctos astruit. Hugonem nempe uidit, Lexouiensem praesulem, et abbates praecipuos, Mainerum Uticensem, atque Gerbertum Fontinellensem, aliosque multos, quos nominatim nequeo recolere, neque scripto nitor indere. Humanus plerumque fallitur intuitus, sed Dei medullitus prospicit oculus. Homo enim uidet in facie, Deus autem in corde. In regno aeternae beatitudinis perpetua claritas omnia irradiat, ibique perfecta sanctitas, omne delectamentum adepta, in filiis regni exsultat. Ibi nihil inordinate agitur, nihil inquinatum illuc intromittitur. Nihil sordidum, honestatique contrarium, illic reperitur. Unde quidquid inconueniens faex carnalis commisit, purgatorio igne decoquitur, uariisque purgationibus, prout aeternus censor disponit, emundatur. Et sicut uas excocta rubigine mundum, et diligenter undique politum, in thesaurum reconditur, sic anima omnium uitiorum a contagione mundata, paradisum introducitur, ibique omni felicitate pollens, sine metu et cura laetatur. Terribilibus uisis presbyter admodum trepidabat, baculoque innixus, terribiliora exspectabat. Ecce ingens exercitus militum sequebatur, et nullus color, {sed} nigredo et scintillans ignis in eis uidebatur. Maximis omnes equis insidebant, et omnibus armis armati, uelut ad bellum festinabant, et nigerrima uexilla gestabant. Ibi Richardus et Balduinus, filii Gisleberti comitis, qui nuper obierant, uisi fuere; et alii multi, quos non possum enumerare. Inter reliquos Landricus de Orbecco, qui eodem anno peremptus fuerat, presbyterum alloqui coepit, eique legationes suas horribiliter uociferando intimauit, ac ut mandata sua uxori suae referret, summopere rogauit. Subsequentes autem turmae, et quae praecedebant, uerba eius interrumpendo impediebant, presbyteroque dicebant: « Noli credere Landrico, quia mendax est. » Hic Orbecci uicecomes et causidicus fuerat, et ultra natales suos ingenio et probitate admodum excreuerat. In negotiis et placitis ad libitum iudicabat, et pro acceptione munerum iudicia peruertebat, magisque cupiditati et falsitati quam rectitudini seruiebat. Unde merito in suppliciis turpiter deuotatus est, et a complicibus suis mendax manifeste appellatus est. In hoc examine nullus ei adulabatur, nec ingeniosa loquacitate sua ei aliquis precabatur. Verum, quia dum poterat aures suas ad clamores pauperis obturare solitus est, nunc autem in tormentis, ut exsecrabilis, auditu indignus omnino iudicatus est. Gualchelmus autem, postquam multorum militum ingens cohors pertransiit, intra semetipsum sic cogitare coepit: « Haec sine dubio familia Herlechimi est. A multis eam olim uisam audiui; sed incredulus relationes derisi, quia certa indicia nunquam de talibus uidi. Nunc uero manes mortuorum ueraciter uideo; sed nemo mihi credet, cum uisa retulero, nisi certum specimen terrigenis exhibuero. De uacuis ergo equis, qui sequuntur agmen, unum apprehendam, confestim ascendam, domum ducam, et, ad fidem obtinendam, uicinis ostendam. » Mox nigerrimi cornipedis habenas apprehendit; sed ille fortiter se de manu rapientis excussit, aligeroque cursu per agmen Aethiopum abiit. Presbyter autem uoti compotem se non esse doluit. Erat enim aetate iuuenis, animo audax et leuis, corpore uero uelox et fortis. In media igitur strata paratus constitit, et uenienti paratissimo cornipedi obuians manum extendit. Ille autem substitit ad suscipiendum presbyterum, et exhalans de naribus suis proiecit nebulam ingentem ueluti longissimam quercum. Tunc sacerdos sinistrum pedem in teripedem misit, manumque arreptis loris clitellae imposuit, subitoque nimium calorem uelut ignem ardentem sub pede sensit, et incredibile frigus per manum, quae lora tenebat, eius praecordia penetrauit. Dum talia fiunt, quatuor horrendi equites adueniunt, et terribiliter uociferantes, dicunt: « Cur equos nostros inuadis? Nobiscum uenies. Nemo nostrum laesit te, cum tu nostra coepisti rapere. » At ille, nimium territus, caballum dimisit, tribusque militibus eum prendere uolentibus, quartus dixit: « Sinite illum, et permittite loqui mecum, quia coniugi meae filiisque meis mea mittam mandata per illum. » Deinde nimium pauenti presbytero dixit: « Audi me, quaeso, et uxori meae refer quae mando. » Presbyter respondit: « Quis sis nescio, et uxorem tuam non cognosco. » Miles dixit: « Ego sum Guillelmus de Glotis, filius Baronis, qui famosus fui quondam dapifer Guillelmi Bretoliensis, et patris eius Guillelmi, Herfordensis comitis. Praeiudiciis et rapinis inter mortales anhelaui, multisque facinoribus plus quam referri potest, peccaui. Caeterum super omnia me cruciat usura. Nam indigenti cuidam pecuniam meam erogaui, et quoddam molendinum eius pro pignore recepi, ipsoque censum reddere non ualente, tota uita mea pignus retinui, et legitimo haerede exhaeredato, haeredibus meis reliqui. Ecce candens ferrum molendini gesto in ore, quod sine dubio mihi uidetur ad ferendum grauius Rothomagensi arce. Dic ergo Beatrici uxori meae, et Rogerio filio meo, ut mihi subueniant, et uadimonium unde multo plus receperunt quam dedi, uelociter haeredi restituant. » Presbyter respondit: « Guillelmus de Glotis iamdudum mortuus est, et huiusmodi legatio nulli fidelium acceptabilis est. Nescio quis es, nec qui tui sunt haeredes. Si Rogerio de Glotis, uel fratribus eius, aut matri eorum praesumpsero talia enarrare, ut amentem deridebunt me. » Porro Guillelmus obnixe insistens rogabat, et plurima notissimaque signa diligenter inculcabat. Presbyter autem intelligens ea quae audiebat, omnia tamen se scire dissimulabat. Tandem multa prece uictus, acquieuit, et iterum ut rogatus fuerat se facturum promisit. Tunc Guillelmus cuncta recapitulauit, et longa confabulatione multa eidem replicauit. Interea sacerdos coepit secum tractare quod non auderet exsecrabilia biothanati mandata cuilibet annuntiare. « Non decet, inquit, talia promulgare. Nullatenus quae iniungis cuilibet referam. » Mox ille furibundus manum extendit, et presbyterum per fauces apprehendit, secumque, per terram trahens, minare coepit. Captiuus autem manum, qua tenebatur, ardentem uelut ignem persensit, et in tali angustia repente exclamauit: « Sancta Maria, gloriosa mater Christi, adiuua me! » Protinus, ad inuocationem piissimae genitricis, filii Domini auxilium praesto adfuit, quale Omnipotentis ordinatio disposuit. Nam quidam miles, ensem dextra ferens, superuenit, gladiumque suum, quasi ferire uellet, uibrans, dixit: « Cur fratrem meum interficitis, maledicti? Sinite illum, et abite. » Mox illi auolarunt, Aethiopicamque phalangem prosecuti sunt. Abeuntibus cunctis, miles in uia cum Gualchelmo demoratur, et ab eo sciscitatur: « Cognoscis-ne me? » Presbyter respondit: « Non. » Miles dixit: « Ego sum Rodbertus, filius Rodulfi, cognomento Blondi, et sum frater tuus. » Cumque presbyter pro tam insperata re uehementer admiraretur, nimiumque pro his quae uiderat, ut dictum est, uel senserat, angeretur, miles ei de pueritia utriusque multa coepit recensere, et notissima signa recitare. Sacerdos autem audita optime recolebat, sed ore confiteri non ausus, omnia denegabat. Tandem praefatus eques ait: « Miror duritiam et hebetudinem tuam. Ego te post mortem utriusque parentis nutriui, et super omnes mortales dilexi. Ego te ad scholas in Galliam direxi, et uestes nummosque tibi copiose porrexi, aliisque multis modis tibi prodesse satis elaboraui. Nunc horum immemor efficeris, meque tantummodo recognoscere dedignaris! » Tunc presbyter, ueridicis faminibus ubertim prolatis, conuictus est allegationibus certis, palamque cum lacrymis fassus est affamina fratris. Tunc miles dixit ei: « Merito debuisses mori, nostrarumque particeps poenarum nunc nobiscum trahi, quia res nostras nefaria temeritate inuasisti. Hoc nullus alius inchoare ausus fuit. Sed missa, quam hodie cantasti, ne perires te saluauit. Mihi quoque nunc permissum est tibi apparere, meumque miserum esse tibi manifestare. Postquam in Normannia tecum locutus fui, a te salutatus in Angliam perrexi, ibique finem uitae iussu Creatoris accepi, et pro peccatis, quibus nimis oneratus eram, immania supplicia pertuli. Arma quae ferimus, ignea sunt, et nos fetore teterrimo inficiunt, ingentique ponderositate nimis opprimunt, et ardore inexstinguibili comburunt. Hactenus itaque huiuscemodi poenis inenarrabiliter cruciatus sum. Sed quando in Anglia ordinatus fuisti, et primam missam pro fidelibus defunctis cantasti, Radulfus pater tuus suppliciis ereptus est, et scutum meum, quo uehementer angebar, elapsum est. Ensem hunc, ut uides, fero. Sed in anno relaxationem ab hoc onere fiducialiter exspecto. » Dum miles haec et alia huiusmodi diceret, et diligenter ad eum presbyter intenderet, quasi strumam sanguinis instar humani capitis ad eius talos circa calcaria uidit, stupensque sic interrogauit; « Unde tanta coagulatio cruoris imminet calcaneis tuis? » At ille respondit: « Non est sanguis, sed ignis; et maioris mihi uidetur esse ponderis, quam si ferrem super me Montem Sancti Michaelis. Et quia pretiosis et acutis utebar calcaribus, ut festinarem ad effundendum sanguinem, iure sarcinam in talis baiulo enormem; qua intolerabiliter grauatus, nulli hominum exprimere ualeo poenae quantitatem. Haec indesinenter meditari mortales deberent, et timere, imo cauere, ne pro reatibus suis tam dira luerent. Plura mihi non licet tecum, frater, fari, quia miserabile agmen festinanter cogor prosequi. Obsecro, memento mei, precibusque piis et eleemosynis succurre mihi. Nam a Pascha Florum usque ad unum annum spero saluari, et clementia Creatoris ab omnibus tormentis liberari. Tu uero sollicitus esto de te, uitamque tuam prudenter corrige, quae pluribus uitiis sordescit, scitoque quod diuturna non erit. Ad praesens sile. Res, quas nunc ex insperato uidisti et audisti, silentio comprime, et usque ad tres dies nemini praesumas enarrare. » His dictis, miles festinus abscessit. Presbyter autem tota septimana grauiter aegrotauit. Deinde postquam inualescere coepit, Lexouium adiit, Gisleberto episcopo cuncta ex ordine recitauit et ab eo medicamenta sibimet necessaria impetrauit. Postmodum fere XV annis uegetus uixit, et haec quae scripto tradidi, aliaque plurima, quae obliuione abolita sunt, ab ore ipsius audiui, et faciem eius horrendi militis tactu laesam prospexi. Haec ad aedificationem legentium scripsi, ut in bonis consolidentur iusti, et a malis resipiscant peruersi. Amodo incoeptam repeto materiam. [8,18] Anno ab Incarnatione Domini 1091, indictione XIV, mense Ianuario, Guillelmus Rufus, rex Anglorum, cum magna classe in Normanniam transfretauit, et Rodbertus dux, audito regis aduentu, statim obsidionem Curceii reliquit, et Rodbertus de Belesmo cum suis complicibus aufugit. Rex autem in Neustria usque ad Augustum permansit, et dissidentes qui eidem acquiescere uoluerunt, regali auctoritate pacauit. Henricus uero, quia ingentes querelas contra utrumque fratrem promebat, partemque de ampla possessione magnifici patris sui requirebat, sed, eorum tenacitate nimium perdurante, nil impetrabat, aggregatis Britonibus et Normannis, Constantiam et Abrincas, aliaque oppida muniuit, et ad resistendum totis nisibus insurrexit. Verum Hugo, Cestrensis comes, aliique fautores, eius paupertatem perpendentes, et amplas opes terribilemque potentiam Guillelmi regis metuentes, egregium Clitonem in bellico angore deseruerunt, et municipia sua regi tradiderunt. In medio igitur Quadragesimae, Guillelmus rex et Rodbertus dux montem S. Michaelis obsederunt, ibique Henricum fratrem suum incluserunt, et fere XV diebus eum cum suis aquae penuria maxime coercuerunt. Porro callidus iuuenis, dum sic a fratribus suis coarctaretur, et a cognatis atque amicis et confoederatis affinibus undique destitueretur, et multimoda pene omnium, quibus homines indigent, inedia angeretur, prudenter secum tractans, uarios mortalium casus praecogitauit, et infrunito impetu pessundato, sese ad meliora tempora reseruare decreuit. Liberum tandem sibi, sociisque suis exitum de Monte ab obsidentibus poposcit. Illi admodum gauisi sunt, ipsumque cum omni apparatu suo egredi honorifice permiserunt. Henricus itaque, redditis munitionibus suis, per Britanniam transiit, Britonibus, qui sibi solummodo adminiculum contulerant, gratias reddidit, et confines postmodum Francos expetiit. In pago Vilcassino nobilis exsul non plenis duobus annis commoratus, diuersa hospitia quaesiuit. Uno tantum milite, unoque clerico cum tribus armigeris contentus, pauperem uitam exegit. Sic regia proles in exsilio didicit pauperiem perpeti, ut futurus rex optime sciret miseris et indigentibus compati, eorumque deiectioni uel indigentiae regali potentia seu dapsilitate suffragari, et ritus infirmorum expertus, eis pie misereri. Tunc Rodbertus dux magnam partem Normanniae Guillelmo regi concessit, fereque duobus annis a bellis Normannia quieuit. Post solemnitatem Pentecostes, Guillelmus archiepiscopus synodum episcoporum et abbatum apud Rothomagum aggregauit, et cum duce Rodberto, suffraganeisque praesulibus, de Sagiensi praesulatu tractare coepit. Tandem finito consultu, Serlonem, Uticensium rectorem, elegit, eique Salariensem episcopatum ualde renitenti commisit. Denique X Kalendas Iulii praefatum coenobitam Rothomagum conuocauit, et in ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae canonice consecrauit. Porro uenerandus Serlo susceptam pontificatus sarcinam XXXII annis et IV mensibus strenue gessit, Ecclesiaeque Dei solerti studio inter prospera et aduersa prodesse sategit. Sed duros nimis et proteruos habuit parochianos, Rodbertum scilicet Belesmensem, et Rotronem Mauritaniensem, eorumque complices, qui crudeliter inter se dissidebant, et pacem Ecclesiae Dei frequenter uiolabant, ouesque Dominici gregis, quas Christus sanguine suo redemit, bellicis tumultibus dispergebant, et multimodis factionibus opprimentes, dilaniabant. Contra eos gladium uerbi Dei audacter exeruit, obduratos in nequitia multoties excommunicauit; sed in pace firma rebelles discipulos erudire uel seruare, uix aut nunquam potuit. Unde nimirum quandiu pontificatum tenuit, semper in tumultu et perturbatione laborauit, et plerumque furia Rodberti nimium saeuiente, in Anglia uel Italia exsulauit, multoque metu anxius gemuit. Uticensis autem abbatia, postquam praefatus rector suus episcopatum suscepit, de pastore sollicita, praedictum pastorem suum VII Kalendas Augusti accersiit, factoque triduano ieiunio, de eligendo abbate tractare coepit. Adfuerunt etiam tres abbates, Fulco Diuensis, Arnulfus Troarcensis, et Radulfus Sagiensis. Lecta autem lectione de ordinando abbate secundum Regulam Sancti Benedicti, elegerunt domnum Rogerium de Sappo, monachum eiusdem coenobii, qui simplicitate pollebat et peritia litterarum, multaque honestate et bonorum dulcedine morum. Tunc Hermanus prior, et Ernaldus de Telliolo, aliique plures eum ad curiam ducis duxerunt, sed ducem in Normannia non inuenerunt. Clandestinis enim factionibus, quibus transmarini contra pacem et securitatem regni moliebantur, subito auditis, ambo fratres de Neustria in Angliam ex insperato transfretauerant, mirantibus cunctis. Tunc Hermanus ad domum regendam Uticum regressus est, et Ernaldus cum electo abbate principes regni per mare secutus est. Peruenientes autem in uillam regiam, quam Windresorias dicunt, electionem monachilem conuentus, cum auctoritate Sagiensis episcopi triumque abbatum, duci ostenderunt. At ille gratanter assensum dedit, et praefato Rogerio per baculum pastoralem, ut eo tempore moris erat, coenobii curam in exterioribus rebus commisit, apicibusque suis Lexouiensi episcopo, ut eum in omnibus canonice proueheret, mandauit. Guillelmus quoque rex eumdem monachum tunc ibidem benigniter asciuit, et omnia quae pater suus, proceresque eius Uticensi ecclesiae olim dederant, concessit, et regali auctoritate in charta firmauit. Peractis itaque pro quibus ierat, Rogerius Uticum XV Kalendas Ianuarii rediit, et a fratribus honorifice susceptus, XXXIV annis abbatiae praefuit. Hic centum et quindecim discipulos ad monachatum suscepit, quorum uitam mobilis fortuna uariabiliter agitauit. Nam quidam eorum, uirtutibus florentes, ad supernae uocationis brauium, Deo iuuante, peruenerunt. Nonnulli uero, insidiante Satana, in coenolentam uitiorum uoraginem relapsi sunt, a iusto recepturi iudice quod meruerunt. Sex nimirum ex his, quos uenerabili Rogerio subiectos diximus, abbates uidimus, id est Guarinum Sartensem, Godifredum Aurelianensem, Gislebertum Glotensem atque Rodbertum Pruneriensem, Guillelmum Bassum et Ludouicum. Guarinus enim magistro successit, et Uticensis Ecclesiae regimen pluribus annis tenuit. Rodbertus autem Pruneriensis Tornense coenobium in Anglia strenue gubernauit. Goifredus uero Aurelianensis Eulandensi Ecclesiae fere XV annis praefuit, et Guillelmus Bassus Holmiense monasterium Sancti Benedicti diu rexit. Porro Ludouicus, iudicio maiorum expulsis canonicis de Balcheriuilla, primus monasticum ordinem cum X monachis cepit in Sancti Georgii martyris basilica. Guillebertus uero de Glotis, uir nobilis et facundus, Lirense coenobium fere X annis rexit, et in multis emendauit. Uticenses itaque monachi de penetralibus monasterii regulariter extracti sunt, et ad plurimorum emolumentum in culmine praelationis sublimati sunt; ut, dum quasi lucernae super candelabrum lucerent, cupientibus ingredi domum Domini per semitam iustitiae aditum salutis ostenderent. Sed exteriorum perturbationes rerum, quae per desidiam seu nequitiam saecularium principum fiunt, ordini ecclesiastico et rigori monastico multoties impedimento sunt; quod omnes, qui in Normannia uel confinio eius religioni seruire concupierunt, tempore Rodberti ducis et Philippi regis Francorum. nimis experti sunt. Anno ab Incarnatione Domini 1092, indictione XV, Henricus, Guillelmi regis filius, Danfrontem oppidum auxilio Dei suffragioque amicorum obtinuit, et inde fortiter haereditarium ius calumniari sategit. Nam idem, dum esset iunior, non ut frater a fratribus habitus est, sed magis ut externus, exterorum, id est Francorum et Britonum, auxilia quaerere coactus est, et quinque annis diuersorum euentuum motibus admodum fatigatus est. Tandem Danfrontani, nutu Dei, aerumnis tam praeclari exsulis compassi sunt, et ipsum ad se de Gallia accersitum per Harecherium honorifice susceperunt, et excusso Rodberti de Belesmo, a quo diu grauiter oppressi fuerant, dominio. Henricum sibi principem constituerunt. Ille uero contra Rodbertum, Normanniae comitem, uiriliter arma sumpsit, incendiis et rapinis expulsionis suae iniuriam uindicauit, multosque cepit et carceri mancipauit. Inter haec, dum quemdam hominem, nomine Rualedum, de terra S. Ebrulfi cepisset, apud Danfrontem castellum deposuit. Qui cum sederet ad focum (hiems enim erat), cum lacrymis S. Ebrulfum coepit inuocare ac dicere: « Deprecor te, sancte Ebrulfe, amice Dei, ut me de ista captiuitate eripias. Scis enim quia semper tibi fideliter deseruiui. » Cumque haec dixisset, subito obdormiuit. Et ecce quidam manum eius apprehendens, coepit eum trahere. Tunc expergefactus, sensit, omnino dolorem de corpore suo recessisse. Erat enim ualde debilitatus, in tantum ut nec de loco absque adiutorio alterius mouere se posset. Ceciderat uero in itinere de iumento, super quod ligatus erat. Itaque coepit intra semetipsum cogitare quid ageret, quomodo de domo egredi posset. Viderat enim quod miles, qui eum ibidem deposuerat, ostium, per quod exitus in hortum patebat, ualde cum cuneo obfirmasset. Tamen assumptis uiribus fidei, accessit ad ostium, et manu repagulam tenuit. Tunc, mirum dictu! cuneus, qui fortiter infixus fuerat, ad terram decidit. Ille uero, aperiens ostium, peruenit ad exitum hortuli, et aspiciens, multitudinem militum ante se in platea uidit consistere, et extendens manum dixisse fertur: « Sancte Ebrulfe, ducito me. » Sicque ut erat, nudis pedibus, linea tantum atque pallio amictus, per medias acies transiuit, ac si oculos non habuissent. Nullus enim eum interrogauit quis esset, uel quo tenderet. Puto quod uirtute sanctissimi uiri eum uidere nequiuerant. Circa sextam uero horam respiciens post se, uidit militem, qui eum ceperat, concito cursu uenientem. Qui magno timore perculsus, inter quaedam fruticeta, quae se oculis eius obtulerunt, semet occuluit. Cumque praedictus miles prope eumdem locum aduenisset, interrogauit bubulcos qui ibidem arabant, si hominem quemdam fugientem uidissent, promittens tres solidos illi absque mora se daturum, qui ei insinuasset. At illi, timore admoniti, quamuis illum scissent, negauerunt se scire. Cumque ille recessisset de loco, in quo se occuluerat, captiuus surrexit, et fretus Dei adiutorio et beati Ebrulfi, incolumis ad sua remeauit, perdurans in corpore usque ad nostra tempora. Hoc uero, quod retulimus, ex ipsius ore didicimus, eique, quia legitimus et laudabilis uitae est, sine scrupulo credimus. [8,19] Circa haec tempora (1092-1093), in regno Galliae foeda turbatio exorta est. Bertrada enim, Andegauorum comitissa, metuens ne uir suus quod iam duabus aliis fecerat, sibi faceret, et relicta contemptui seu uile scortum fieret, conscia nobilitatis et pulchritudinis suae, fidissimum legatum Philippo, regi Francorum, destinauit, eique quod in corde tractabat, euidenter notificauit. Malebat enim ultro uirum relinquere, aliumque appetere, quam a uiro relinqui, omniumque patere despectui. Denique mollis princeps, comperta lasciuae mulieris uoluntate, flagitio consensit, ipsamque, relicto marito Gallias expetentem, cum gaudio suscepit. Porro generosam et religiosam coniugem suam, Bertam, nobilis Florentii ducis Fresionum filiam, quae Ludouicum et Constantiam enixa fuerat ei, dimisit, et Bertradam, quae fere quatuor annis cum Fulcone Andegauensi demorata fuerat, sibi copulauit. Odo, Baiocensis episcopus, hanc exsecrandam desponsationem fecit, ideoque dono moechi regis pro recompensatione infausti famulatus, ecclesias Madanti oppidi aliquandiu habuit. Nullus enim Francorum praesulum exsecrabilem consecrationem dignatus est facere, sed in rigore stantes ecclesiasticae rectitudinis, Deo magis quam homini studuerunt placere, et omnes turpem copulam unanimiter detestati sunt pari anathemate. Sic petulans pellex adulterum comitem reliquit, adulteroque regi usque ad mortem eius adhaesit. Abominabile crimen moechiae in solio regni Galliae, proh dolor! perpetratum est. Unde inter opulentos riuales minarum ingens tumultus et praeliorum conatus exortus est. Verum uersipellis mulier inter riuales simultatem compescuit, ingenioque suo in tantam pacem eos compaginauit, ut splendidum eis conuiuium praepararet, et apte, prout placuit illis, ministraret. Urbanus papa legatos apostolicae sedis in Galliam destinauit, per epistolas et sacerdotum praedicationem erroneum regem arguit, obsecrauit et increpauit, qui legitimam coniugem repudiauerit, adulteramque sibi contra Dei legem sociauerit. Caeterum in flagitio grauiter obduratus, ad instar surdae aspidis, quae obturat aures suus ad uocem incantantis, corripientium hortamenta patrum spreuit, et in adulterii fetore diu putridus iacuit, et donec filios duos, Philippum et Florum ex adultera genuit. Tempore igitur Urbani et Paschalis Romanorum pontificum, fere XI annis interdictus fuit. Quo tempore nunquam diadema portauit, nec purpuram induit, neque solemnitatem aliquam regio more celebrauit. In quodcunque oppidum uel urbem Galliarum rex aduenisset, mox ut a clero auditum fuisset, cessabat omnis clangor campanarum, et generalis cantus clericorum. Luctus itaque publicus agebatur, et Dominicus cultus priuatim exercebatur, quandiu transgressor princeps in eadem dioecesi commorabatur. Permissu tamen praesulum, quorum dominus erat, pro regali dignitate capellanum suum habebat, a quo cum priuata familia priuatim missam audiebat. His temporibus, Gallia religiosis et eruditis praesulibus florebat. Nam Leuterius senex Bituricensi praeerat metropoli, et Daimbertus Senonensi. Inclytus uero Rainaldus Remensi, eique defuncto Radulfus cognomento Viridis successit in eadem dioecesi. Eruditissimus quoque Iuo Carnotensi praeerat ecclesiae, cui perhibet euidens testimonium laus bonae uitae et rectae doctrinae. Walo etiam praeerat Parisiensibus, aliique plures episcopi fulgebant in suis regionibus, quorum religione admodum Gallia gaudebat, et sacris dogmatibus. Rex tamen Philippus eorum admonitionibus de corrigenda uita procaciter obstitit, adulterioque putridus, in malitia perdurauit, ideoque dolori dentium et scabiei, multisque aliis infirmitatibus et ignominiis merito subiacuit. Ludouico igitur filio suo, consensu Francorum, Pontisariam, et Madantum, totumque comitatum Vilcassinum donauit, totiusque regni curam, dum primo flore iuuentutis pubesceret, commisit. Constantiam uero, filiam suam, Hugoni, Trecassino comiti, prius dedit, quam postmodum firmissimo duci Antiochiae Buamundo apud Carnotum tradidit. Hic nempe dux, anno ab Incarnatione Domini 1106, Gallias uenit, et ab Occidentalibus populis, utpote praecipuus Christiani exercitus signifer, susceptus ubique claruit. Praefatam quoque regis filiam in Eoas partes secum duxit. Multa quoque Occidentalium millia secum contra ethnicos perduxit. Sed in illa tunc profectione peregrinantibus ad uotum per omnia contigit. Anno ab Incarnatione Domini 1108, indictione I, Guillelmus archiepiscopus concilium praesulum et abbatum Rothomagi congregauit, et de necessariis Ecclesiae rebus cum suffraganeis suis per aliquot dies tractauit. Tunc Radulfus, Constantiae urbis episcopus, ad hospitium Serlonis Sagiensis episcopi, qui sapientior erat, uenit, et cum eo de plurimis locutus, copiosam rationem de propositis audiuit. Tandem inter caetera praefatus pontifex retulit, dicens: « In urbe nostra est basilica in honore beati Petri apostoli ab antiquis temporibus constructa, ubi diuinitus multa olim perpetrata sunt miracula. Multae sanitates aegrotis ibi contigerunt, et multoties desursum ardentes candelae demitti uisae sunt. Quaedam uero sanctimonialis, magnae, ut creditur, religionis, hanc ecclesiam quotidie frequentat, et plurima huiuscemodi se uidisse saepius, enarrat. Et ut certum specimen suae narrationis exhiberet, quondam dum in oratorio sola excubaret, et candelam ardentem de sublimi sine humana ope deponi uidisset, reuerenter ad aram accessit, candelam exstinxit, lintoolo mundo inuoluit, et in scrinio suo reclusit. Cumque opportuno tempore, quod uiderat, retulisset, et scrinium aperuisset, ut depositum ostenderet, fauillam solummodo pro indicio concremationis inuenit; sed totam penitus candelam, sine laesura mappulae, aliarumque rerum, quae ibidem erant, combustam prospexit. Nuper in eadem basilica, dum plebs Dei festiuitatem Beati Petri apostoli celebraret, et clerus ad uespertinalem synaxim in choro celebrandam astaret, tres cereos clare ardentes desursum usque ad altare demitti omnes uiderunt, et pro re insolita admirantes obstupuerunt. Cerei autem usque ad finem matutinorum arserunt, et tunc ad auroram consumpti sunt. In aere quidem super aram ordinate stabant, sed tamen altaris mappulam non tangebant. Medius eorum maximus erat et quadratus, alii uero duo mediocres erant et rotundi. Fama huius rei personuit in tota urbe, et pene omnes clerici et laici post uesperas ad spectaculum occurrere. Porro nullus cereos ausus fuit tangere, sed in quadrato cereo clerici Scripturam huiusmodi legere. In primo latere: Manda, Petre, iram de coelo. In secundo: Populum tarisum peccato. In tertio: Misererem ei. In quarto: Lacrymas. Litterae quidem optime formatae erant ad legendum, et litterati lectores studiose inquisierunt huius scripturae sensum. Et necessariis subauditionibus additis, exposuerunt secundum suum intellectum. Sic nimirum uisum est illis ut diuinitus diceretur Petro, qui caput est orbis, iudex saeculi, clauiger regni coelestis: Manda, Petre, iram de coelo, ut effundatur super populum tarisum, id est totum aridum peccato. Misererem, pro misererer ei, si lacrymas dignae poenitentiae mihi offerret. Diuina quippe locutio grammaticorum regulis subiecta non est, et humanae loquacitatis idioma sequi ex necessitate cogi non potest. His itaque in Constantino uisis, territi sumus, et inter pestilentias ac tempestates bellorum, quas toleramus, imminentia nobis pericula sentimus, et in futuro adhuc peiora formidamus. » Haec Radulfo Constantiensi episcopo referente, audientes mirati sunt, et in Normannia paulo post multae calamitates bellorum ac tempestatum atque famis subsecutae sunt. Nam idem praesul non multo post defunctus est, et lethifera clades per totam dioecesim eius debacchata est. Anno ab Incarnatione Domini 1089, indictione X, uenerabilis Lanfrancus, Dorobernensis archiepiscopus, defunctus est, et ecclesiastica possessio, quae metropolitae competebat, dominio regis per triennium subdita est. Deinde sacer Anselmus, Beccensis abbas, dispensante Deo, successit, et multorum patiens laborum ac aduersitatum, per XVII annos sancte rexit. [8,20] Eo tempore multa malitia in terris orta est, et uehementer augmentata est. Militares uiri mores paternos in uestitu et capillorum tonsura dereliquerunt, quos paulo post burgenses et rustici et pene totum uulgus imitati sunt. Et quia diuinae legis praeuaricatio nimis exuberauit, coelestis irae animaduersio multis uariisque calamitatibus reos merito protriuit. In illo tempore, Melcoma, rex Scotorum, contra regem Anglorum rebellauit, debitumque seruitium denegauit. Porro Guillelmus rex, postquam in Normannia, ut supra retulimus, cum Rodberto fratre suo pacem fecerat, ipsumque contra infidos proditores, qui contra regem conspirauerant, secum duxerat, exercitum totius Angliae conglobauit, et usque ad magnum flumen, quod Scote Watra dicitur, perduxit. Sed quia inaccessibilis transitus erat, super ripam consedit. Rex autem Scotorum e regione cum legionibus suis ad bellandum paratus constitit, regique Anglorum per internuntios ista mandauit: « Tibi, rex Guillelme, nihil debeo, nisi conflictum, si a te iniuriis lacessitus fuero. Verum, si Rodbertum, primogenitum Guillelmi regis filium, uidero, illi exhibere paratus sum quidquid debeo. » His auditis, ex consultu sapientium, Rodbertus dux cum paucis militibus transfretauit. Rex autem Scotorum benigniter illum suscepit, secumque tribus diebus amicabiliter detinuit. Tunc super quemdam montem excelsum ducem deduxit, et inde in quadam planitie ingentem exercitum armatorum ei ostendit. Deinde inter duos montes eumdem ex alia parte minauit, et in alio campo maiorem exercitum ei demonstrauit: « Talibus, inquit, stipatus cuneis Scotiae, paratus sum fratrem tuum suscipere, si huc ad me praesumpserit transfretare. Utinam uelit nos aggredi, et missilium nostrorum acumen experiri! Fateor quod rex Eduardus, dum mihi Margaritam proneptem suam in coniugium tradidit, Lodonensem comitatum mihi donauit. Deinde Guillelmus rex quod antecessor eius mihi dederat concessit, et me tibi, primogenito suo, commendauit. Unde quod tibi promisi conseruabo. Sed fratri tuo nihil promisi, et nihil debeo. Nemo, ut Christus ait, potest duobus dominis seruire. » Rodbertus respondit: « Ut asseris, ita est. Sed mutationes rerum factae sunt, et statuta patris mei a pristina soliditate in multis uacillauerunt. Nunc igitur, inclyte rex, acquiesce mihi, et mecum ad fratrem meum ueni, inueniesque apud eum dulcedinem, bonique affluentiam, quia uicinior est et potentior, et maiorem habet diuitiarum copiam. » His itaque promissis, rex credulus effectus est, et peractis colloquiis cum rege pacificatus est. Deinde reges agmina sua remiserunt, et ipsi simul in Angliam profecti sunt. Post aliquod tempus, dum Melcoma rex ad sua uellet remeare, muneribusque multis honoratus a rege, rediret pacifice, prope fines suos Rodbertus de Molbraio, cum Morello nepote suo et militibus armatis occurrit, et ex insperato inermem interfecit. Quod audiens rex Anglorum, regnique optimates, ualde contristati sunt, et pro tam foeda re, tamque crudeli, a Normannis commissa, nimis erubuerunt. Priscum facinus a modernis iteratum est. Nam sicut Abner, filius Ner, a Ioab et Abisai, de domo Dauid pacifice rediens, dolose peremptus est, sic Melcoma rex de curia Guillelmi regis cum pace remeans, a Molbraianis trucidatus est. Margarita, Scotorum regina, tam tristi nuntio de morte uiri perculsa, contremuit, omnesque regni sui proceres conuocauit, eisque filios suos, Edgarum et Alexandrum et Dauid commendauit, ac ut eos sicut filios regis honorarent, obsecrauit. Susceptis autem precibus eius cum ingenti fauore a curia, iussit aggregari pauperum agmina, eisque pro amore Dei omnem thesaurum suum distribui, omnesque rogauit ut pro se, marito suo, proleque sua Dominum studerent deprecari. Haec nimirum filia fuit Eduardi, regis Hunorum, qui fuit filius Edmundi cognomento Irnesidae, fratris Eduardi regis Anglorum, et exsul coniugem accepit cum regno filiam Salomonis regis Hunorum. Generosa quippe mulier de sanguine regum proauis orta pollebat; sed morum bonitate, uitaeque sanctitate magis praecluebat. Denique competenter ordinatis rebus, et gazis distributis pauperum coetibus, ecclesiam intrauit, missam a capellanis celebrari rogauit. Sacris deinceps deuote solemniis interfuit, et, post sacrae perceptionem eucharistiae, inter uerba orationis exspirauit. Inter caetera bona, quae nobilis hera fecerat, Huense coenobium, quod seruus Christi Columba, tempore Brudei, regis Pictorum, filii Meilocon, construxerat, sed tempestate praeliorum cum longa uetustate dirutum fuerat, fidelis regina reaedificauit, datisque sumptibus idoneis ad opus Domini monachis, reparauit. Duas filias, Edith et Mariam, Christianae, sorori suae, quae Rumesiensis abbatiae sanctimonialis erat, educandas, sacrisque litteris imbuendas miserat. Illic diutius inter monachas enutritae sunt, et tam litteratoriam artem quam bonorum obseruantiam morum edidicerunt, nubilemque aetatem pertingentes, solatium Dei deuotae uirgines praestolatae sunt. Nam utroque, ut dictum est, parente orbatae, et fratrum, aliorumque amicorum seu parentum auxilio destitutae, cuncta bene disponentis Dei clementiam sibi promptam auxiliatricem persensere. Alanus enim Rufus, Britannorum comes, Mathildem, quae prius dicta est Edith, in coniugem sibi a rege Rufo requisiuit, sed morte praeuentus, non obtinuit. Deinde Guillelmus de Guarenna, Suthregiae comes, Mathildem expetiit; sed diuinitus reseruata, celebrius alteri nupsit. Henricus uero, adepto Anglorum regno, praefatam uirginem desponsauit; ex qua Guillelmum Adelinum, et Mathildem imperatricem genuit. Mariam uero Eustachius, Boloniensis comes, coniugem accepit, quae filiam ei unicam peperit, quam Stephanus, Moritoliensis comes, cum paterna haereditate sibi sociauit. Interfecto a Normannis Melcoma rege Scotorum, seditio de successione grauis orta est in regno eorum. Edgarus enim, primogenitus regis, paternos fasces iure assumpsit. Sed Dwnanaldus, frater Melcomae regis, arrepta tyrannide, per aliquod tempus crudeliter ei restitit. Tandem strenuus iuuenis a patruo suo peremptus est. Sed Alexander, eius frater, occiso Dwanaldo, regnum sortitus est. Ultor itaque et successor fratris, aliquot annis Alexander regnauit, et filiam Henrici, regis Anglorum, ex concubina uxorem duxit. Moriensque sine liberis, Dauid, fratri suo, regnum dimisit. Sic omnes isti fratres uicissim in Scotia regnauerunt, bonisque moribus et amore Dei pollentes, uiguerunt, atque pro modulo suo, utpote adolescentes, uirique saeculares, laudabiliter uixerunt. Dauid, autem minimus fratrum, sagaci consultu deuitans atroces incursus Scotorum, expetiit curiam Henrici, regis Anglorum. Qui, dum intestina clades Scotos uexaret, et bellica rabie in sua uiscera impacabiliter armaret, curiae sororii sui inseparabilis inhaesit, et inter domesticos educatus pueros, creuit, regisque sapientis et potentis familiarem amicitiam promeruit. Unde ab illo praeclara militiae arma recepit, et multiplicibus exeniis muneratus, inter praecipuos optimates penes illum consedit. Filiam quoque Gualleui comitis, et Iudith consobrinae regis, uxorem duxit, binosque comitatus Northamtonae et Huntendonae, quos Simon Siluanectensis, comes cum praefata muliere possederat, habuit. Illa uero peperit ei filium, nomine Henricum, duasque filias, Clariciam et Hodiernam. Porro primogenitam eius sobolem masculini sexus ferreis digitis crudeliter peremit quidam miserabilis clericus, qui ob inauditum, quod apud Northwigenas perpetrauerat, scelus, oculorum priuatione et pedum manuumque praecisione fuerat mulctatus. Illic enim quemdam sacerdotem, dum missam celebraret, post perceptionem sacramentorum, dum populus recessisset, ingenti cultello fortiter in aluo percussit, et intestinis horribiliter effusis, super aram mactauit. Hic, postmodum a Dauid comite in Anglia pro amore Dei susceptus, et uictu uestituque cum filia paruula sufficienter sustentatus, digitis ferreis, quibus utebatur, utpote mancus, biennem filium benefactoris sui quasi mulcere uolens, immaniter pupugit, et sic, instigante diabolo, inter manus nutricis uiscera lactentis ex insperato effudit. Prima itaque proles Dauid sic enecata est. Igitur ad caudas quatuor indomitorum equorum innexus est, quibus in diuersa ualide trahentibus, ad terrorem sceleratorum disceptus est. Anno ab Incarnatione Domini 1125, Alexander, rex Scotorum, uita exiuit, et Dauid, frater eius, regni gubernacula suscepit. Melcofus autem, nothus Alexandri filius, regnum patruo praeripere affectauit, eique duo bella satis acerrima instaurauit. Sed Dauid, qui sensu et potentia, diuitiisque sublimior erat, illum cum suis superauit. Anno ab Incarnatione Domini 1130, dum Dauid rex in curia Henrici regis caute iudicium indagaret, et de reatu perfidiae, quam Goisfredus de Clintonia, ut dicunt, contra regem agitauerat, diligenter discuteret, Aragois, comes Morafiae, cum Melcolfo et quinque millibus armatorum, Scotiam intrauit, totamque regionem sibi subigere studuit. Porro Eduardus, Siwardi filius, qui sub Eduardo rege tribunus Merciorum fuit, princeps militiae, et consobrinus Dauid regis, exercitum aggregauit, et hostili repente exercitui obuiauit. Tandem facta congressione, Aragois consulem occidit, eiusque turmas prostrauit, cepit atque fugauit. Deinde cum cohortibus suis, iam triumpho elatis, fugientes auide insecutus est, et Morafiam, defensore dominoque uacantem, ingressus est, totumque regionis spatiosae ducatum, Deo auxiliante, nactus est. Sic Dauid, aucta potestate, super antecessores suos exaltatus est, studioque eius religiosis et eruditis personis regio Scotorum decorata est. En, causa Scotorum, qui ab antiquis temporibus adhaeserunt catholicae fidei, et Christianae gratanter seruierunt simplicitati, inceptam epanalepsim aliquantulum protelaui. Sed nunc ad propositum nitor opus de nostris regredi. [8,21] Plerique Normannorum, qui, diuitiis labore aliorum quaesitis in Anglia ditati, nimis intumuerunt, ardentioris cupiditatis et superbiae molesta inquietudine admodum stimulati sunt. Inuidebant quippe et dolebant quod Guillelmus Rufus audacia et probitate praecipue uigeret, nullumque timens, subiectis omnibus rigide imperaret. Arrogantes ergo conglobati sunt, et in regem nefariam conspirationem fecerunt, fideique immemores quam domino suo promiserunt, in facinus proditionis turpiter prolapsi sunt. Rodbertus, Rogerii de Molbraio filius, potentia diuitiisque admodum pollebat; audacia et militari feritate superbus, pares despiciebat, et superioribus obtemperare, uana uentositate turgidus, indignum autumabat. Erat enim corpore magnus, fortis, niger et hispidus, audax et dolosus, uultu tristis ac seuerus. Plus meditari quam loqui studebat, et uix in confabulatione ridebat. Hic nimirum CCLXXX uillas in Anglia possidebat, quas Guillelmus, rex magnus, Goisfredo, Constantiniensi episcopo, dederat. Praefatus enim praesul nobilitate cluebat, magisque peritia militari quam clericali uigebat, ideoque loricatos milites ad bellandum, quam reuestitos clericos ad psallendum magis erudire nouerat. Conflictibus ergo contra Dacos et Anglos saepe interfuit, et ingentes subactis hostibus possessiones obtinuit, quas moriens Rodberto, nepoti suo, comiti Nordanhimbrorum, dimisit. Rodbertus autem, ut fines suos undique dilataret, et ditissimis contubernalibus affinitate potentum sibi copulatis robustior, ardua tentaret, Mathildem, generosam uirginem, filiam Richerii de Aquila, uxorem ducit, quae neptis erat Hugonis Cestrensis comitis, ex sorore nomine Iudith. Hic itaque primus cum complicibus suis futile consilium iniit, et manifestam rebellionem sic inchoauit. Quatuor naues magnae quas Canardos uocant, de Northwegia in Angliam appulsae sunt. Quibus Rodbertus et Morellus, nepos eius, ac satellites eorum occurrerunt, et pacificis mercatoribus quidquid habebant, uiolenter abstulerunt. Illi autem, amissis rebus suis, ad regem accesserunt, duramque sui querimoniam lacrymabiliter deprompserunt. Qui mox imperiose mandauit Rodberto ut mercatoribus ablata restitueret continuo. Sed omnino contempta est huiusmodi iussio, Magnanimus autem rex quantitatem rerum quas amiserant, inquisiuit, et omnia de suo eis aerario restituit. Deinde ad curiam suam Rodbertum accersiit. Sed ille uenire noluit. Tunc rex, nequitiam uiri ferocis intelligens, exercitum aggregauit, et super eum ualidam militiae uirtutem conduxit. Denique, ut rex finibus Rodberti appropinquauit, Gislebertus de Tonnebrugia, miles potens et diues, regem seorsum uocauit, et pronus ad pedes eius corruit, eique nimis obstupescenti ait: « Obsecro, domine mi rex, ignosce quod deliqui, et ingens tuae saluationis emolumentum insinuabo tibi. » Cumque rex miraretur et haesitaret et intra se aliquantulum deliberaret, tandem supplicanti leniter ignouit, et promissum auidus exspectauit. Gislebertus ait: « Siste pedem, quaeso, rex nobilis, et hanc siluam, quae ante nos est, ne ingrediaris. Hostes enim illic in armis parati praestolantur, qui te nunc inquietare conantur. Contra te conspirationem fecimus, et mortem tuam iureiurando machinati sumus. » His auditis, rex substitit, et praefato barone indicante, quod et qui fuerant proditores, agnouit. Delusis itaque sicariis, qui regem occidere moliti sunt, armatae phalanges prospere loca insidiarum pertransierunt, et munitissimum castrum, quod Babbenburg dicitur, obsederunt. Et quoniam illa munitio inexpugnabilis erat, quia inacessibilis uidebatur propter paludes et aquas, et alia quaedam itinerantibus contraria, quibus ambiebatur, rex nouam munitionem ad defensionem prouinciae, et coarctationem hostium construxit, et militibus, armis ac uictualibus impleuit. Conscii autem perfidiae et fautores eorum, detegi uerentes, conticuerunt, et metu exsangues, quia conatus suos nihil ualere perpenderunt, regiis cohortibus immisti, eius seruitium, cuius exitum optauerant, prompte aggressi sunt. Interea, dum rex in armis cum agminibus suis ad bellum promptus constaret, et chiliarchos ac centuriones, aliosque proceres Albionis, cum subditis sibi plebibus, operi nouae munitionis indesinenter insistere compelleret, Rodbertus de propugnaculis suis contrarium sibi opus moestus conspiciebat, et complices suos alta uoce nominatim compellebat, ac ut iusiurandum de proditionis societate conseruarent, palam commonebat. Rex autem, cum fidelibus suis haec audiens, ridebat, et conscia reatus publicati mens conscios et participes timore et uerecundia torquebat. Rege autem ad sua prospere remeante, et de moderamine regni cum suis amicis solerter tractante, Rodbertus, longae obsidionis taedio nauseatus, noctu exsiliuit, et de castro in castrum migrare uolens, in manus inimicorum incidit. Captus itaque a satellitibus regis, Rodbertus finem belli fecit, et fere XXX annis in uinculis uixit, ibique, scelerum suorum poenas luens, consenuit. Mathildis, uero uxor eius, quae cum eo uix unquam laeta fuerat, quia in articulo perturbationis desponsata fuerat, et inter bellicas clades tribus tantum mensibus cum tremore uiri toro incubuerat, maritali consolatione cito caruit, multisque moeroribus afflicta, diu gemuit. Vir eius, ut dictum est, in carcere uiuebat. Nec ipsa, eo uiuente, secundum legem Dei, alteri nubere legitime ualebat. Tandem, permissu Paschalis papae, cui res, a curiosis enucleata, patuit, post multos dies Nigellus de Albineio ipsam uxorem accepit, et pro fauore nobilium parentum eius, aliquandiu honorifice tenuit. Verum, defuncto Gisleberto de Aquila, fratre eius, uafer occasionem diuortii exquisiuit, eamque, quia consanguinei sui coniux fuerat, repudiauit, et Gundream, sororem Hugonis de Gornaco, uxorem duxit. Morellus autem, domino suo uinculis indissolubiter iniecto, de Anglia moestus aufugit, multasque regiones peruagatus, pauper et exosus in exsilio consenuit. Exhilaratus nacto de rebellibus tropaeo, rex amicos remuneratur, factiosos conuenit, diuersisque modis conuictos puniuit. Rogerium de Laceio, penitus exhaeredatum, de Anglia fugauit, et haereditatem eius Hugoni, fratri eius, qui fideliter iustitiae seruierat, tribuit. Hugonem, Scrobesburensium comitem, priuatim affatus corripuit, et acceptis ab eo tribus millibus libris, in amicitiam callide recepit. Sic et alios plures, ingentem pecuniae massam accipiendo, castigauit, et pro nobilium reuerentia parentum, qui talionem in Normannia recompensare possent, uelle suum prouide dissimulauit. Tunc Guillelmus de Auco palam de nequitia conuictus fuit; quem rex luminibus priuauit, et amputatis testiculis euirauit. Hoc nimirum Hugone Cestrensium comite pertulit instigante, cuius sororem habebat, sed congruam fidem ei non seruauerat, quia secus eam trinam sobolem de pellice genuerat. Consules et consulares uiri netandae coniurationis gnari incentores erant. Sed praua conspiratione detecta, secum plura pertractantes erubuerant, et potentissimo eorum confracto, ne similiter quaterentur, cantabuerant. Porro haec subtiliter rex comperiit, et consultu sapientum huiusmodi uiris pepercit. Nec eos ad iudicium palam prouocauit, ne furor in peius augmentaretur, iterumque in generale faciens contra rempublicam lacesserentur, et multa multis inde damna, pernicies et luctus publice gignerentur. [8,22] Anno ab Incarnatione Domini 1094, rebellium conatus in Anglia compressus est, et Guillelmus potens, nullo resistente, in sui regno patris confirmatus est. Verum Normannia, incolis ubique territis et commotis, misere turbata est, et Rodbertus dux, seditionibus admodum saeuientibus, pro mollitie sua despicabilis effectus est. Tunc nimia guerra inter Guillelmum Bretoliensem et Ascelinum Goellum orta est. Cuius occasio talis est: Guillelmus, frater Goelli, iuuenis miles, cuidam apud Paceium iniuriam mulieri fecit. Unde conquerenti, Guillelmus Bretoliensis, ut iustum principem decuit, de contumaci adolescente legitimam rectitudinem tenuit. Ascelinus igitur iratus est contra dominum suum, quod publice placitare cogeret fratrem suum. Non multo post, arcem de Ibreio ingeniosa fraude illi subripuit, et Rodberto, duci Normannorum, tradidit, a quo ille, ingenti pondere argenti dato, redemit. Postmodum inter illos pro huiusmodi furto immanis simultas furuit, et uterque alteri nocere concupiuit. Mense Februario (1092), Ascelinus Richardum de Monte Forti et familiam Philippi regis sibi asciuit, et Guillelmum, dominum suum, contra se ad pugnam uenientem audacter excepit, uicit et comprehendit, et exercitum eius, captis quibusdam militibus, fugauit. Hac itaque uictoria elatus, nimis intumuit, dominumque suum, et Rogerium de Glotis, aliosque quos ceperat, crudeliter cruciauit. Nam, per tres menses, in castro Breheruallo eos in carcere strinxit, et multoties, dum nimia hiems saeuiret, in solis camisiis, aqua largiter humectatis, in fenestra sublimis aulae Boreae uel Circio exposuit, donec tota uestis circa corpus uinctorum in uno gelu diriguit. Tandem, intercurrentibus amicis, pax inter eos facta est, ac tali tenore Guillelmus egredi de carcere permissus est, Isabel, filiam suam, Goello coniugem dedit, et tria millia librarum cum equis et armis, aliisque multis sumptibus erogauit, et arcem de Ibreio promisit. His ita compositis, Guillelmus liber exstitit. Sed pax quam pepigerant, parum durauit. Sequenti anno, Guillelmus, inquietudine stimulante, guerram iterauit, et munitionem in coenobio monachorum, quod Rogerius de Ibreio in honore sanctae Mariae construxerat, militibus suis constituit. Porro Goellus, qui arcem tenebat, copiam militum conduxit, ad coenobium, quod tunc spelunca latronum, proh dolor! effectum fuerat, appropinquauit, et aestiuis ardoribus circa Pentecosten torrentibus, acriter impugnauit, ignem iniecit, et edacibus flammis basilicam et aedes monachorum cum supellectili sua consumpsit. Tunc Guillelmus Alis, et Ernaldus, Popelinae filius, aliique octo milites capti sunt, qui diu Goelli crudelitatem in eius carcere nimis experti sunt. Guillelmus autem Britoliensis fugiendo uix euasit, ultionemque de tantis iniuriis summo nisu concupiuit. Diues herus, intrinsecus nimio dolore punctus, irascebatur quod homo suus contra se tanta ui grassabatur, et uires eius per tres annos redemptionibus captorum, spoliisque pagensium nimis augebantur. Tandem Philippo, regi Francorum, DCC libras pepigit, et Rodberto, duci Normannorum, aliisque pluribus ingentem pecuniam promisit, si fideliter sibi adminicularentur, et hostiles copiae subigerentur. Igitur, Quadragesimali tempore (1094) rex Franciae et dux Normanniae Breheruallum obsederunt, ibique fere duobus mensibus laborauerunt. Illuc presbyteri cum parochianis suis uexilla tulerunt, et abbates cum hominibus suis coacti conuenerunt. Illuc Rodbertus Belesmensis ingeniosissimum artificem adduxit, cuius ingeniosa sagacitas ad capiendam Ierusalem Christianis profecit. Hic machinas construxit, contra munimentum hostile super rotulas egit, ingentia saxa in oppidum et oppidanos proiecit, bellatores assultus dare docuit, quibus uallum et sepes circumcingentes diruit, et culmina domorum super inhabitantes deiecit, tantisque calamitatibus aduersarios ad deditionem coegit. Vetus odium inter Rodbertum et Goellum diu pro antiquis reatibus inoleuerat, idemque Rodbertus, ut tempus ultionis opportunum uiderat, Guillelmum Bretoliensem consilio et auxilio, plus quam omnes alii pares sui, adiuuerat. Goellus autem probus et callidus, et praedo malignus, ecclesiarumque uiolator erat. Nobiles et animosos parentes habebat, quorum adminiculis Breheruallum in deserta et siluestri regione castrum firmauerat, et magnanimitate subsidiisque tanta praeliorum pondera strenue pertulerat. Denique, ut tam magnos principes et animosos sibi summopere aduersari prospexit, pacem a domino socero suo petiit, et, gaudente Guillelmo, impetrauit, eique tunc, regibus et ducibus diu uexatis, arcem de Ibreio honorifice reddidit. Haec nimirum est turris famosa, ingens et munitissima, quam Albereda, uxor Radulfi, Baiocensis comitis, construxit, et Hugo, Baiocensis episcopus, frater Ioannis, Rothomagensis archiepiscopi contra duces Normannorum multo tempore tenuit. Ferunt quod praefata matrona, postquam multo labore et sumptu saepefatam arcem perfecerat, Lanfredum architectum, cuius ingenii laus super omnes artifices, qui tunc in Gallia erant, transcenderat, qui, post constructionem turris de Pedueriis, magister huius operis exstiterat, ne simile opus alicubi fabricaret, decollari fecerat. Denique ipsa pro eadem arce a uiro suo perempta est, quia ipsum quoque ab eadem munitione arcere conata est. En uolubilis fortuna quotidie rotatur, et mundi status uariabiliter agitatur. Insipiens nimis excaecatur, qui talia uidet assidue, nec castigatur; sed confidit in eo, qui cito praecipitatur. Mortalis mortalem in mortem impellit, parique cursu sequitur illum, quem in exitium praemisit, meritoque sibi, uel aliis, suffragari posse, proh dolor! amittit. Pace facta inter pugnaces aduersarios, multis gaudentibus, solus Rodbertus Belesmensis admodum fuit iratus, quia ipse ad consilium pacis, ne impediret, non fuerat inuitatus, qui praecipuus praesederat ad bellicos apparatus, ut atrox et proteruus hostis confunderetur superatus. Rodberti enim argutiae et uires formidandae super omnes alios praeualuerunt, et insignem sensu militiaque praedonem mirandis machinationibus terruerunt. quem antea reges et duces, in asylo suo ludentem, et inimicos multis uersutiis subsannantem a cachinnis cohibere nequiuerunt. Denique praefatus miles, ut concordiam inter discordes factam cognouit, cuneos suos protinus conuocauit, nullique fraudem sui cordis detegens, festinanter remeauit, et ad Sanctum Cerenicum super Rodbertum Geroianum ex improuiso conuolauit. Municipes autem, Rodbertum in expeditione generali cum duce putantes, exierant, et sparsim per agros securi pro libitu suo discurrebant. Cumque uafer insidiator cum copiis suis repente irrueret, et oppidum ingredi, castellanosque sibi subire satageret, Geroianus nutu Dei hostilem impetum praeuenit, et munitionem cum suis celeriter intrauit, et Belesmensis, quod uelle suum de capiendo castro frustratum est, doluit. Deinde ad praedandum sese conuertit, unum militem occidit, et plurima damna fecit. Sic nequitia eius et fraus detecta est, et exinde manifesta guerra inchoata est. Geroianus autem Goisfredum de Madenia, et Guillelmum de Silleio, aliosque plurimos auxiliatores habuit, totamque circa Alencionem, per tres menses, prouinciam deuastatit. Henricus, Guillelmi Magni, regis Anglorum, filius, Danfrontem possidebat, et super Rodbertum, cui praefatum castellum abstulerat, imo super fratres suos, regem et ducem, guerram faciebat, a quibus extorris de cespite paterno expulsus fuerat. In initio mensis Iulii, (1094) Rodbertus Geroianus cum familia Henrici, aliisque commanipularibus suis expeditionem fecit, et ingenti praeda direpta, hostes cum copiis suis insectari coepit. Cumque Geroianus auxiliaros suos ad sua properantes conduceret, et alacriter confabulando cum notis et amicis, longius iret, subito rumor ortus est, quod occisus esset. Mox dolor ingens omnes perculit, et terribilis clamor in castro personuit. Castrenses expalluerunt, et omne consilium ac uirile robur amiserunt. Paganus itaque de Mondublel, et Rotro de Monteforti, aliique muniones castri defecerunt; ac, ut Belesmensi fauerent, sicut quidam ferunt, nemine cogente, castrum sine defensore deseruerunt. Radegundis autem uxor, tam diris perculsa rumoribus, expalluit, et in castro certitudinem rei cum suis praestolari decreuit. Sed sola mulier contra procaces uiros, quod sibi bonum uidebatur, defendere non potuit. Porro, illis de castro egredientibus et impudenter uociferantibus, Rodbertus Belesmensis, comperta huiusmodi re, statim adfuit, munitionem propugnatore uacuam reperit, facile intrauit, penitusque spoliauit, flammisque reliqua concremauit. Ingressi castrum, lebetes super ignes feruentes inuenerunt, carnibus plenas, et mensas mappulis coopertas, et escas cum pane super appositas, Sagiensesque monachi brachium sancti Cenerici de ecclesia tulerunt, et in Sancti Martini coenobium reuerenter transtulerunt. Nam reliqua pars corporis eius in Castello Theodorici super Maternam fluuium seruatur, et a Gallis celebri deuotione ueneranter excolitur. Cumque Geroianus ab amicis laetus reuerteretur, et de damno inimicis iterum inferendo frustra meditaretur, quia nulla potentia mortalium longa est, aduersis rumoribus perceptis, ex insperato confractus est. Sic nobilis miles protinus exhaeredatus est, et extraneorum hospitia exsul repetere coactus est. Eodem anno, Radegundis, uxor eius, proba femina et honesta, defuncta est. Quam paulo post Guillelmus infans, filius eius, moriendo secutus est, quem Rodbertus Belesmensis obsidem habuerat, et per manus Rodberti de Poileio, ut dicunt, ueneno exstinxerat. Geroianus itaque, tot infortuniis laesus, ad amicos confugit, auxiliumque petiuit, solatioque parentum et amicorum corroboratus, spem ad meliora erexit. Deinde castellum sequenti anno (1095) super Montem Acutum firmauit, acerrimamque ultionem contra Belesmensem exercuit. At ille, nimis furens, ad ducem cucurrit, multisque questibus ac promissis exciuit, atque ad obsidendum Montem Acutum cum exercitu Normanniae adduxit. Tunc Gaufridus Madeniensis, aliique optimates Cenomannorum, ducem conuenerunt, eique pro Geroiano, cognato scilicet suo, blande supplicauerunt. A quo protinus, quia flexibilis erat ad misericordiam, impetrauerunt ut castrum, quod nuper constructum fuerat, dirueretur, eique tota haereditas eius cum pace restitueretur. Quod et ita factum est. Sicut post nimiam tempestatem serenitas redit, homines laetificat, sic diuina iustitia reos plerumque uerberat, et clemens bonitas afflictos mitigat, et poenitentes iustificat, purgatosque pie remunerat. Geroianus itaque, multis calamitatibus eruditus, Deo gratias egit, cuius ope post multos agones pristinum honorem recuperauerit, et fere XXX annis postmodum inter laeta et tristia uitae cursum peregit. Feliciam uero, Guarnerii de Coneraia filiam, coniugem accepit, quae tres filios, totidemque filias peperit, Guillelmum scilicet et Rodbertum ac Matthaeum; Agatham, Damatam et Auelinam. [8,23] Belesmensis munio nouum castellum totis nisibus destruere studuit, et pagenses de omni potestate sua et uicinitate ad angariam coeptae deiectionis compulit. Et quia homines Sancti Ebrulfi ad dissipationem castri non adfuerunt, quia ditioni eius subdi minime debuerunt, uehementer contra monachos intumuit, et per unum annum ingentia damna eis intulit. Homines sancti Patris Ebrulfi ad suorum opera castrorum uiolenter cogebat. Diffugientium uero praedas diripiebat, et ipsum coenobium se destructurum crudeliter minabatur, nisi omnino sibi, ut domino, in omnibus manciparentur. Denique in tantum creuit eius uesania, ut pene omnes ecclesiasticae possessiones in uicinio, eius depopularentur insolentia. Unde monachi claustrales graui arctati sunt penuria, et Rogerius abbas compulsus est Guillelmi regis subsidium deposcere in Anglia, ad usus egenorum, quibus tyranni depopulatio alimenta sustulerat necessaria. Aliis quoque Dei famulis, qui sub eo, uel in eius uicinio crudeliter imminebat, eosque pluribus damnis et afflictionibus absque misericordia saepe contristabat. Hoc Sagienses et Troarnenses, hoc etiam attestantur Cenomannenses, qui per eius saeuitiam et iniustas exactiones frequenter ira tristitiaque expalluere lugentes. Sagiense quoque episcopium Rodbertus contra ius et fas comprimebat, et Guillelmo Belesmensi auo eius a Richardo duce datum asserebat, et multis oppressionibus ac detrimentis ecclesiasticas possessiones ualde aggrauabat. Unde uenerandus Serlo episcopus eum excommunicauit, et pontificali rigore totam terram eius interdixit; ne diuinum ibidem officium celebraretur, nec mortuorum corpora humarentur . Rodbertus autem, qui pro duritia iure Talauaciusuocabatur, induratus ut Pharao, pontificalibus plagis siue unguentis non emolliebatur, sed ad omne nefas quotidie detestabiliter augmentabatur. Ipse, sicut Ismael, contra omnes uicinos manus armatas atrociter erigebat, monachos et clericos et inerme uulgus saeua tyrannide terrebat, et damnis contumeliisque frequenter illatis miserabiliter affligebat. Temporibus illis principalis censura super illum praeualere nequibat, quem saecularis potentia nimium extollebat, et malorum immanitas morum intolerabilem familiaribus, amicis et clientibus faciebat. Homines priuatione oculorum et amputatione pedum manuumue deformare paruipendebat, sed inauditorum commentatione suppliciorum in torquendis miseris, more Siculi Phalaris, tripudiabat. Quos in carcere pro reatu aliquo stringebat, Nerone, seu Decio, uel Diocletiano saeuior, indicibiliter cruciabat, et inde iocos cum parasitis suis, et cachinnos iactabundus exercebat. Tormentorum, quae uinctis inferebat, delectatione gloriabatur, hominumque detractione pro poenarum nimietate crudelis laetabatur, magisque affectabat supplicia miseris inferre, quam per redemptionem captiuorum pecunias augere. Plerumque de uinculis eius, auxiliante Deo, multi euaserunt, suasque postmodum iniurias fortiter ulti sunt; pro quibus, si, humana ratione et clementia tactus, uoluisset, ingentem censum et honorifica percipere seruitia potuisset. Terribilis multis, multos metuebat, et quia plures, conscientia mordaci stimulante, suspectos habebat, nocte dieque meticulosus in aerumnis utique laborabat, sibique uix aliquem fidum credebat. Miles quidem magnus erat in armis et acerrimus, ingenio et eloquentia cum fortitudine pollebat. Sed nimio tumore et crudelitate omnia polluebat, scelerumque nefaria congerie dona, sibi diuinitus praestita, obscurabat. Ob insolentiam et cupiditatem plurima contra collimitaneos praelia coepit, sed saepe uictus, cum damno et dedecore aufugit. Hoc bene nouerunt Corbonienses et Cenomannenses. Normanni affines, proximique Oximenses, qui, tyranno fugiente, facti sunt uictores. Hoc feliciter experti sunt Goisfredus, Moritoniae comes, et Rotro filius eius; Helias quoque Cenomannensis, aliique affines, quibus ipse semper infestus detrimenta moliebatur, sed, iudicante Deo, duriora iure patiebatur. Triginta quatuor castella munitissima possidebat, multisque millibus hominum dominatu praeeminebat. Hugo tamen de Nonanto, pauper oppidanus et uicinus, multis annis ei restitit, et ingentia damna iniuriasque frequenter intulit Agnetem, filiam Guidonis Pontiui comitis, uxorem habuit, quae Guillelmum Taluatium, totius honoris eius haeredem, peperit. Saeuus maritus generosam coniugem, non, ut decuit, propter dilectam sobolem honorauit; imo multis eam afflictionibus, ut odibilem ancillam, constristauit. Quinetiam multo tempore in arce Belesmensi, uelut latronem, custodiae mancipauit. Tandem, auxilio industriaque fidelis cubicularii erepta, de carcere clanculo exiuit, et ad Adalam, Carnotensem comitissam, confugit, et inde, nunquam ad tyrannum reditura, in Pontiuum secessit. Diris conatibus et tergiuersationibus praefati lanionis Neustria saepe turbata est, et Cenomannica regio uicinitasque circumiacens praedis ac caedibus incendiisque feraliter profligata est. Episcopatus et coenobia super illo ad Dominum Sabaoth clamauerunt, in quorum terris castella uiolenter consita sunt, et possessiones Sanctorum temeraria inuasione eius diminutae uel spoliatae sunt, Uticenses uero monachi, post multa damna et labores, metusque, guerram eius ferre non potuerunt. Unde coacti, dicam per totam terram suam, quae hactenus a malis consuetudinibus libera fuerat, fecerunt, et LX libras Cenomannensium de censu pagensium Rodberto dederunt, ne monasterium et colonos eius ulterius uexaret, sed in pace Dei cultores legali theusebia tripudiare sineret. Alii quoque monachi et inermes clerici simili pretio se redemerunt, datisque magnis sumptibus frendentem tyrannum sibi placauerunt, quia tunc ingentem saeuitiam eius reges seu duces principali censura corrigere ad quietem ecclesiarum, negauerunt. [8,24] In diebus illis, antiqui optimates, qui sub Rodberto duce, uel filio eius Guillelmo rege, militauerunt, humanae conditionis more hominem exuerunt. Rogerius de Monte Gomerici apud Scrobesburiam monachile schema deuotus suscepit, et in basilica Sancti Petri apostoli, quam extra urbem inter duo flumina, Meolam et Sabrinam, condidit, tribus diebus in colloquiis diuinis et oratione inter seruos Dei permansit. Tandem, VI Kalendas Augusti, mortuus est, et in basilica Sancti Petri sepultus est, postquam Hugo de Monte Gomerici, filius eius, comes in Anglia factus est, et Rodbertus de Belismo totum honorem eius in Normannia nactus est. Porro Rogerius Pictauinus et Arnulfus, Philippus et Ebrardus de paterna haereditate nihil habuerunt; quia duo priores, ut dictum est, Rodbertus et Hugo, citra mare et ultra, totum patris ius obtinuerunt. Rogerius tamen et Arnulfus, qui militiae probitatisque titulis inter contubernales ualuerunt, consilio patris, suaque procuratione, generosas coniuges acceperunt , et ambo comites, potentia diuitiisque pollentes, aliquandiu floruerunt. Sed ante mortem, pro perfidia sua, honores adeptos perdiderunt. Philippus autem et Ebrardus litterarum studio, et - - - pueritia labentis uitae cursum, sategerunt uaria. Philippus enim cum Rodberto duce peregre profectus est, et Antiochiae mortuus est. Ebrardus uero, qui de Adelaide comitissa natus est, in capella Henrici regis clericali officio inter mediocres functus est. Rogerius quoque de Bellomonte, sapiens et modestus heros, qui dominis suis ducibus Normanniae fidelis semper exstitit, in coenobio Pratellensi, post emeritae militiae tempus, colla monachatui submisit. Illud enim Unfredus de Vetulis, pater eius, in proprio fundo fundauerat, et ipse post patris obitum multis possessionibus et ornamentis ditauerat. Ibi Rodbertus de Bellomonte, filius Unfredi, quem Rogerius de Clara occiderat, tumulatus quiescit, et ipse Rogerius iam senex, frater eius, post aliquot annos conuersionis suae bono fine quieuit. Filios uero suos, Rodbertum et Henricum, honoris sui censatos haeredes dereliquit, quos in hoc saeculo gratia Dei multum sublimauit. Amicitia siquidem et familiaritate regum, comitumque potentium illustrati sunt. Generosis et facundis coniugibus et insigni prole utriusque sexus, multisque diuitiis cum honoribus ditati sunt. Rodbertus enim comitatum de Mellento in pago Vilcasino haereditario iure post Hugonem, Adelinae matris suae fratrem, possedit, et in Anglia comitatum Legecestriae, cum aliis pluribus et gazis, Henrici regis dono feliciter obtinuit. Henricus autem, frater eius, strenuitate sua et legalitate comitatum de Guarewico promeruit, et elegantem Margaritam, Goisfredi Moritoniae comitis filiam, coniugem accepit; cuius religionis et honestatis fama celebris habetur, et longe lateque in uicinis regionibus inter praecipuas mulieres diuulgatur. Haec marito suo Rogerium et Rodbertum de Nouoburgo peperit, quorum sublimitas in Anglia et Neustria tempore Henrici regis praecipue fulsit. Praefati consules Pratellense monasterium iure dilexerunt, et multis opibus locupletatum honorauerunt, quod antecessores eorum in optimo loco prope portum maris et Pontem Aldemari, ubi rapide pontum Risela petit, construxerunt. Ibi monachi ad laudem et cultum omnipotentis Dei diuinitus conuocati sunt, et a religiosis ac sapientibus paedagogis regulari disciplina pie instituti sunt. Primus abbas Pratellensis ecclesiae, quis, quantusue fuerit, epitaphium, quod in claustro super tumulum eius nitescit, ad ostium basilicae in australi climate sic intuentibus perspicue ostendit: Ecce sub hac tumba tegitur, sine felle, columba, Abbas Anfridus, uir probus atque pius. Peruigil implebat quod lex diuina iubebat, Eius consilium quae fuit, et studium. Debilibus, dubiis, caecis, claudis, peregrinis, Tectum, pes, oculi, consilium, baculus. Triginta Phoebus, dum decidit iste, diebus, Torruerat pisces, cui Deus esto quies. Richardus autem de Furnellis moderno tempore idem monasterium rexit, quem Rodbertus Tumbaleniensis ad monachatum Baiocis ecclesia Sancti Vigoris suscepit. Verum Odone praesule, qui noui coenobii fundator erat, in carcere Guillelmi regis gemente, et Rodberto sophista Montem Sancti Michaelis de Periculo Maris, unde coenobita erat, repetente, seu potius in Latias partes, ut supra retuli, migrante, noua constructio et imperfecta celeriter dissipata est; et concio fidelium, quae illuc confluxerat de diuersis locis, rectore carens, cito dispersa est. Richardus itaque, unus ex illis, diuinis litteris eruditissimus fuit, et in tanta deuastatione teneri gregis religiosos sophistas quaesiuit, in quorum contubernio, dogmatibus almis inhaerens reuerenter habitauit. Ea nempe tempestate in Normannia florebant Anselmus Beccensis, Gerbertus Fontanellensis, Gontardus Gemmeticensis, aliique plures, in templo Dei lucentes lucernae, a quibus insigniter illustratus, salubris hauriebat ubertatem doctrinae. Defuncto autem Goisfredo abbate, Richardus ad regimen Pratellensis abbatiae electus est; quod Rodberti ducis et Henrici regis tempore fere XXIV annis tenuit, ibique defunctus est. Hic in diuinis codicibus apprime studuit, in uia Dei, per antiquorum uestigia Patrum psallens, ab adolescentia cucurrit, famelicisque pueris aenigmaticum panem in domo Domini benigniter fregit, manumque tendentibus alacriter et ubertim distribuit, torpentibus quoque et recusantibus ut mandarent uim intulit. Commentarium super Genesim Mauricio, Sancti Launomari Blesensium eruditissimo abbati, edidit, et aliud domno Adelelmo, eruditissimo presbytero, conscripsit, Flauicensi quidem monacho, qui cum Fiscannensibus Sanctae Trinitati reuerenter militans, consenuit. Egregio Cluniacensium abbati, Pontio, eximiam explanationem super parabolas Salomonis contexuit, aliisque uenerabilibus personis Ecclesiastem et Cantica canticorum ac Deuteronomium luculenter exposuit, multosque tractatus super obscura prophetarum problemata allegorice seu tropologice disseruit. Nicolaus leuita et abbas sancti praesulis Audoeni, tertii Richardi, ducis Normannorum, filius fuit, multaque benignitate et charitate, aliisque uirtutibus floruit, et in Ecclesia Dei usque ad quartum annum post mortem Guillelmi regis, consobrini sui, specialiter effulsit. Hic, compellente Rodberto duce, patruo suo, puer monachus in coenobio Fiscannensi sub Ioanne abbate factus est. Sed, post aliquot annos, a Guillelmo duce ad praefatae regimen abbatiae in adolescentia assumptus est. In regimine uero positus, subiectis intus externisque magis prodesse quam praeesse studuit. Et postquam, adorato in Ierusalem sepulcro Domini, remeauit, quinquagesimo sexto regiminis sui anno IV Kalendas Martii obiit, et in ecclesia Sancti Petri apostoli, quam ipse a fundamentis coeperat, ante altare Sanctae Dei genitricis Mariae sepultus, esse melius in resurrectione exspectat. Super istum structura, de lignis pulchre depictis condita, nitescit, cuius in culmine Mauricius coenobita huiusmodi epitaphium litteris aureis eleganter inseruit: Hic amor et pietas, monachorum flos et honestas, Deponens artus, Domino uiuit Nicolaus. Rexit amore gregem, quam cernis condidit aedem. Haec lux occubuit, dum pisces Phoebus adurit. Helgotus, Cadomensis prior, eruditione et uirtutum exercitio pollens, uenerabili Nicolao subrogatus est, et gubernaculo abbatiae Sancti Audoeni fere XX annis potitus est. Cuius tempore, conuentus eiusdem ecclesiae numero et religione laudabiliter auctus est. Tunc Gislebertus, quidam laicus, de Ierusalem Rothomagum uenit, et a praefato Patre ad monachatum susceptus, ecclesiae suae digniter profecit. Opus enim basilicae, quod iamdudum admiranda magnitudine intermissum fuerat, assumpsit; ibique pecuniam Alberadae Grossae, dominae suae, quae, in uia Domini moriens, thesaurum ei suum commendauerat, largiter distraxit, et inde, aliorum quoque fidelium subsidiis adiutus, insigne opus perficere sategit. Helgoto autem abbate XII Kalendas Decembris defuncto, et ante altare Sancti Stephani protomartyris sepulto, quod in uestibulo, in aquilonali plaga est, Guillelmus Balotensis, eiusdem ecclesiae a pueritia monachus, in ordine regiminis per annos fere XIV subsecutus est. Ipsius quidem tempore, basilica ingens olim a Nicolao coepta, uix in annis LX consummata est, et a Goisfredo archiepiscopo, cum aliis pluribus praelatis et subditis, XVI Kalendas Nouembris dedicata est. Eodem anno (1126) Guillelmus abbas obiit, et Ragemfredus, eiusdem monachus ecclesiae, regimen suscepit. Cuius tempore claustrum, cum aliis monachorum officinis consummatum, specialiter emicuit. Tunc Fulbertus, archidiaconus et decanus Rothomagensis, aegrotauit, et monachile schema deuotus suscepit. Defunctus autem, in claustro Sancti Audoeni ante capitulum tumulatus est, et albo lapide decenter coopertus est. Titulus uero, qualis fuerit, illic ita insculptus, ostendit: Gloria metropolis, cleri decus et diadema Morte tua, Fulberte, ruit. Ruit illa profunda Fontis inexhausti sapientia, lingua diserta. Metropolitanus fuit archidiaconus iste, Canonicus primum, postremo coenobialis. Quarta dies erat ante diem quo claruit orbi Virgine de sacra Christus, cum tanta columna Decidit Ecclesiae, nulli pietate secundus. Felici patrum decessione in Christo migrantium, pius in terris moeret amor filiorum; qui, quamuis eos regnum indubitanter speret ascendere supernum, affectuose tamen absentiam plangit eorum, metuens nimiam desolationem hic exsulantium. Verum diuina pietas Ecclesiam suam crebro uisitat, et inuisibili actu dulcedinis suae consolatur, ne in uia deficiat, quotidieque, missis ad eam fortibus agonothetis, ad luctam corroborat. Hinc ait Propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Apostolis enim astra transuolantibus apostolici doctores successerunt, qui uerbis et operibus, in atriis Ierusalem stantes, fulserunt, Deoque suorum fructus laborum huc usque acceptabiles offerunt. En, abundante iniquitate in mundo, uberius crescit fidelium in religione deuotio, et multiplicata seges in agro surgit Dominico. In saltibus et campestribus passim construuntur coenobia, nouisque ritibus uariisque schematibus trabeata, peragrant orbem cucullatorum examina. Albedine in habitu suo praecipue utuntur, qua singulares ab aliis, notabilesque uideantur. Nigredo in plerisque locis sanctae Scripturae humilitatem designat. Quem idcirco colorem religiosorum feruor hactenus gratanter gestat. Nunc autem nigredinem, qua prisci Patres, tam regulares clerici in cappis, quam monachi in cucullis, ob humilitatis specimen, usi sunt, moderni, tanquam ob maioris iustitiae ostentationem, abiiciunt; inusitata quoque pannorum sectione suorum, ab aliis discrepare appetunt. Voluntaria paupertas, mundique contemptus, ut opinor, in plerisque feruet ac uera religio, sed plures eis hypocritae seductoriique simulatores permiscentur, ut lolium tritico. Paganus, Carnotensis canonicus, cognomento Bolotinus, pulchrum carmen Adonico metro nuper edidit, in quo palliatas horum hypocrisi superstitiones subtiliter et copiose propalauit. [8,25] Ego autem in praesenti chronographia nunc nitor palam enucleare qualiter et a quibus antiqui schematis mutatio nuper coeperit pullulare, quoniam posteris lectoribus hoc autumo gratum fore. In Burgundia locus est, qui dicitur Molismus. Unde Rainaldus ait, Lingonensis episcopus: Et quasi baptismus, quibus est in amore Molismus. Ibi, tempore Philippi, regis Francorum, uenerabilis Rodbertus abbas coenobium condidit, et inspirante gratia Spiritus sancti, discipulos magnae religionis aggregauit, studioque uirtutum in sancta paupertate, iuxta usum aliorum coenobiorum, comiter instruxit. Post aliquot annos, Sancti Benedicti Regulam diligenter perscrutatus est, aliorumque sanctorum documentis Patrum perspectis, conuocans fratres, sic affatus est: « Nos, fratres charissimi, secundum Normam sancti Patris Benedicti professionem fecimus. Sed, ut mihi uidetur, non eam ex integro tenemus. Multa, quae ibi non recipiuntur, obseruamus, et de mandatis eius plura negligentes intermittimus. Manibus nostris non laboramus, ut sanctos Patres fecisse legimus. Si mihi non creditis, o amici, legite gesta sanctorum Antonii, Macarii, Pacomii et ante omnes alios, doctoris gentium, Pauli apostoli. Abundantem uictum et uestitum ex decimis et oblationibus ecclesiarum habemus, et ea quae competunt presbyteris, ingenio seu uiolentia subtrahimus. Sic nimirum sanguine hominum uescimur, et peccatis participamus. Laudo igitur ut omnino Regulam Sancti Benedicti teneamus, cauentes ne ad dexteram uel ad sinistram ab ea deuiemus. Victum et uestitum labore manuum nostrarum uindicemus. A femoralibus et staminiis, pelliciisque secundum Regulam abstineamus. Decimas et oblationes clericis, qui dioecesi famulantur, relinquamus. Et sic, per uestigia Patrum, post Christum currere feruenter insudemus. » His dictis, monachorum conuentus non acquieuit imo praedecessorum, quorum uita euidentibus miraculis insignita manifeste refulsit, exempla et instituta, uenerabilium uestigiis trita uirorum, moderatis nouitatibus obiecit. « Viam, inquiunt, uitae, qua sancti Patres olim in Gallia religiose uixerunt, quorum sanctitatem Deo placitam in uita et post humationem prodigia contestata sunt, iuxta ritum et traditiones eorum iamdiu obseruauimus, et usque ad mortem toto conatu conseruare peroptamus. De hoc, quod redarguimus a te, Pater uenerande, quia exorbitamus a rigore monachilis Regulae, nec aspero gradimur Aegyptiorum Patrum tramite, qui in Thebaida, et sancta in terra commorabantur inter barbaros antiquo tempore, necessariam rationem subtili considera examinatione. Nullus doctor iure cogit fideles omnia pati pacis tempore, quae sancti martyres compulsi sunt in persecutionibus paganorum tolerare; quoniam nec ipsi eadem ante pressuram impiorum ultro perpessi sunt, quae, necessitate postmodum cogente, pro fide certantes, sustinuerunt. Hoc nimirum Domiuus Petro manifeste declarauit, dicens: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi uolebas. Cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non uis. Secundum praecepta diuinae legis, prudenter intuere quam discrete in uia Dei deceat te illos dirigere, qui sponte sua conuersi a mundana prauitate, sub tuo magistratu emendatiorem uitam uolunt arripere. Qua ratione potest approbari ut illos, qui ultro uolunt suum nequam esse in bonum mutare, ad latebras Pauli uel Antonii uiolenter debeas effugare? Illi quippe, parentum etiam suorum timore, de paternis laribus, ne occiderentur, fugere. Prouidus archiater aegrotum fouet temperato medicamine, ne si nimis importunae medicationis uexat infirmum cruciamine, quem curandum susceperat, uideatur exstinguere. Nullus prudens inualido infert onus importabile, ne lassus portitor, uel oppressus sarcina, pereat in itinere. » Sic palam monachis repugnantibus, dixit abbas Rodbertus: « Inimitabilem Aegyptiorum Patrum uitam ad informationem boni commemoro. Sed inde nulla uobis uiolenta imponitur exactio, imo salubris proponitur persuasio. Verum ad tenendam per omnia Sancti Benedicti Regulam uos inuito, quam in pluribus praeuaricari, secundum id quod professi estis, uos ueraciter agnosco. Unde superni Iudicis animaduersione pertimesco, ne in nos desaeuiat pro reatu transgressionis, in tremendo iudicio. » Ad haec monachi responderunt: « Beatus Pater Benedictus, ut nobis omnibus euidenter patescit, beatum Maurum, monasterii sui priorem, quem a pueritia nutrierat, in Galliam misit, et librum Regulae, quem ipse uir Dei propria manu conscripsit, et libram panis heminamque uini per eum Francis destinauit. Hic a Theodeberto rege susceptus, usque ad obitum suum in Gallia permansit, atque Floro, regis consiliario, adiuuante, coenobium construxit, ibique CXL monachos, in loco qui Glanifolium dicitur regulariter instruxit. Discretus autem Pater Maurus non mores Aegyptiorum, qui nimio solis ardore iugiter aestuant, imitatus est; sed ritus Gallorum, qui saepe brumali gelu in Occidente contremiscunt, pie intuitus est, sicut a spirituali magistro salubriter edoctus est. Dicit enim sanctus Benedictus: Vestimenta fratribus, secundum locorum qualitatem ubi habitant, uel aerum temperiem, dentur. Qui in frigidis regionibus, amplius; in calidis uero, minus indigent. Haec ergo consideratio penes abbatem est. Sic etiam de cibo et potu et omni conuersatione humana prouide temperat et disponit, ut omnia mensurate fiant propter pusillanimes, et absque murmurationibus sint. Abbatem quoque summopere admonet ut omnium imbecillitatem consideret. Fratribus infirmis aut delicatis talem operam uel artem iubet iniungi ut nec otiosi sint, nec uiolentia laboris opprimantur et effringantur. Paulus et Antonius, aliique plures, qui primitus eremum expetierunt, et in abditis deserti locis monasteria sibi construxerunt, timore paganorum, ut supra dictum est, illuc compulsi, arctam nimis uitam elegerunt, et cooperante gratia Dei, necessitatem in uoluntatem transmutauerunt. Deinde laudabili eorum exemplo admodum creuit renuntiantium saeculo numerus, et pro diuersitatibus locorum ac moribus hominum uariis incessit institutionibus. Sed in una fide, ut dicit Gregorius papa, nihil efficit sanctae Ecclesiae consuetudo diuersa. Magna pars hominum in calidis regionibus caret femoralibus, tunicisque fruitur, ut mulieres, laxis et talaribus. Quorum consuetudinem non abhorret, sed amplectitur inde propagatus, ibique consistens, monachorum cuneus. Ast omnes populi braccis utuntur in occiduo climate, nec eis, tam pro frigore, quam pro dedecore, norunt carere. Quibus pro causis, idem mos est in nostro ordine. Nec illum, qui utilis et honestus est, uolumus relinquere. Sic de omnibus aliis rationabiles causas nobis tradiderunt eruditi doctores, qui nos in sacro schemate praecesserunt. In Italia et Palaestina et aliis regionibus quibusdam, satis abundant oliuae, cuius fructu ditati, ad diuersos esus condiendos non indigent sagimine; quod nobis hic clementer concessum est, carentibus olei pinguedine. Quod uero manibus nostris quotidie non laboramus, plurimorum dire stimulamur redargutionibus; sed sincerum in diuino cultu laborem audacter obiicimus, quem ab authenticis magistris, diutina diuinae legis obseruantia probatis, olim didicimus. Dagobertus rex et Theodericus atque Carolus Magnus imperator, aliique reges et Augusti coenobia deuote condiderunt, et de suis redditibus ad uictum et uestitum seruorum Dei ubertim erogauerunt, multitudinemque clientum ad exteriora ministeria pleniter explenda subiecerunt, monachosque lectionibus, et sacris orationibus pro cunctis benefactoribus suis, et coelestibus mysteriis intentos esse constituerunt. Exinde principum institutione, et diutina consuetudine usitatum est in Gallia ut rustici ruralia, sicut decet, peragant opera, et serui seruilia passim exerceant ministeria; monachi autem, qui sponte, relictis huius mundi uanitatibus, Regi regum militant, claustralibus septis ut filiae regis quiete insideant, arcana sacrae legis legendo perquirant, et inde semper meditantes, taciturnitati delectabiliter insistant, a prauis et otiosis sermonibus os suum coerceant, Dauidicos hymnos, aliasque mysticas modulationes nocte dieque Creatori concinant, aliisque mundis et idoneis actibus quotidie agendis, prout ratio exegerit, secundum praecepta maiorum intendant. Haec in Occidente monachi hactenus operari solent, ac studia eorum huiuscemodi esse debere, omnes procul dubio norunt et perhibent. Absit! ut rustici torpescant otio, saturique lasciuientes, cachinnis et inani uacent ludicro, quorum genuina sors labori dedita est assiduo. Egregii uero milites et arguti philosophi ac dicaces scholastici, si renuntiant saeculo, cogantur seruilibus et incongruis, more uilium mancipiorum, studiis seu laboribus occupari. Pro uictu proprio decimae fidelium uel oblationes generali auctoritate conceduntur clericis et Dei ministris, sicut Paulus apostolus ait Corinthiis: Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt. Qui altari deseruiunt, cum altari participant. Ita et Dominus ordinauit his, qui Euangelium annuntiant, de Euangelio uiuere. Nos autem et ordine et officio clerici sumus, et clericale seruitium summo pontifici, qui penetrauit coelos, offerimus, ut sortem supernae haereditatis, ipso adiuuante, obtineamus. Ecclesiastica igitur beneficia iure possidemus, et communi sanctione semper tenere decernimus. Hoc, o reuerende Pater, sanctitati uestrae indubitanter notum sit, quae a prioribus coenobitis, qui religiose uixerunt, seruanda didicimus, ac ut haeredes ordinis et professionis habemus. Quandiu Cluniacenses, siue Turonenses, aliique regulares uiri, ea nacti fuerint, non dimittemus; nec, ut temerarii, nouitatum adinuentores, a fratribus nostris longe lateque condemnari uolumus. » Haec et plura his similia monachis constanter dicentibus, abbas, in sua satis pertinax sententia, recessit ab eis, cum duodecim sibi assentientibus. Diuque locum quaesiuit idoneum sibi suisque sodalibus, qui sancti decreuerant Regulam Benedicti, sicut Iudaei legem Moysi, ad litteram seruare penitus. Tandem Odo, filius Henrici, Burgundiae dux, illis compassus est, et praedium in loco qui Cistercius dicitur, in episcopatu Cabilonensi, largitus est. Ibi Rodbertus abbas cum electis fratribus aliquandiu habitauit in eremo, nimiae districtionis et religionis coenobium construere coepit, Deoque donante, in breui plerosque sanctitatis aemulatores habuit. Cumque Molismenses coenobitae per aliquod tempus pastore carerent, uiroque Dei uirtutibus famoso discedente, despicabiliores erga uicinos et notos fierent, Urbanum papam supplices adierunt, eique prorsus enodata serie rerum, quas supra retuli, consilium et auxilium ab eo postulauerunt. Ille uero paterno affectu utrisque consuluit. Abbati enim apostolica iussit auctoritate ut prius monasterium repeteret, et, ne laberetur, regulariter regeret, ac in alio, quod postmodum coeperat, quemlibet de suis idoneum substitueret. Deinde firma statuit sanctione ut in primis quisque quam uellet institutionem uitae arriperet, ipsamque omni uita sua irrefragabiliter teneret. Sic nimirum solers papa utile super hoc decretum promulgauit, dicens: « Summopere cauendum est ne horridum schisma in domo Dei nutriatur, multorumque ad detrimentum scaturiat atque grassetur, et rursus ne bonum culpabiliter praefocetur, quod diuinitus ad salutem animarum inspiratur. Salubriter ergo paterno more prouidemus, et apostolica auctoritate iubemus ut Molismenses, qui generales monachorum ritus eligunt, inuiolabiliter illos custodiant, ne amodo, relicta sede sua, transire ad alios ritus audeant. Cistercienses uero, qui sese Sancti Benedicti Regulam per omnia seruaturos iactitant, denuo relapsi ad ea, quae spontaneo despectu nunc deserunt, nunquam redeant. Stabilitas quippe in congregatione, et in omni bono perseuerantia semper attollenda et firmiter tenenda est; quoniam conditori, qui caudam hostiae in sacrificio exigit, acceptabilis est, et hominibus, qui, uiso sanctitatis exemplo, ad uirtutum apicem prouocantur, commode gratus est. » Coactus itaque Rodbertus abbas Molismum repedauit, ibique laudabiliter usque ad finem uitae suae Deo militauit. Albericum uero, magnae religionis uirum, ad opus Cistercii uicarium sibi elegit, et Ioanni ac Hilbodo Atrebatensibus, aliisque uiginti duobus fratribus abbatem Cistercii constituit, qui in magna egestate per X annos ibi deguit, et cum suis contubernalibus Deo laboriose militauit, a quo securus inaestimabile praemium exspectauit. Quo defuncto, Stephanus, natione Anglicus, uir magnae religionis et sapientiae, successit, et plus quam uiginti quatuor annis, doctrina et operatione sancta gloriose pollens, tenuit. Cuius tempore monasterium in eremo multipliciter creuit. Ipso adhuc uiuente et iubente, Guido abbas Trium Fontium electus est, et non multo post uenerabilis praedecessor eius defunctus est. Guido autem assumptum patris officium aliquandiu uituperabiliter tenuit, et post duos annos insipienter reliquit. Deinde Rainaldus iuuenis, filius Milonis, comitis de Bar super Sequanam, electus est, et abbas a Gualterio, Cabilonensi praesule, consecratus est. Iam fere XXXVII anni sunt ex quo Rodbertus abbas, ut dictum est, Cistercium incoluit, et in tantillo tempore tanta uirorum illuc copia confluxit, ut inde LXV abbatiae consurgerent, quae omnes, cum abbatibus suis, Cisterciensi archimandritae subiacent. Omnes femoralibus pelliciisque carent, ab adipe et carnium esu abstinent, multisque bonis in mundo, ut lucernae lucentes in caliginoso loco, renitent. Omni tempore silentio student, fucatis uestibus non utuntur, manibus propriis laborant, uictumque sibi et uestitum uindicant. Omnibus diebus, praeter Dominicum, ab Idibus Septembris usque ad Pascha ieiunant. Aditus suos satis obserant, et secreta summopere celant. Nullum alterius ecclesiae monachum in suis penetralibus admittunt, nec in oratorium ad missam uel alia seruitia secum ingredi permittunt. Multi nobiles athletae et profundi sophistae ad illos pro nouitate singularitatis concurrerunt, et inusitatam districtionem ultro complexantes, in uia recta laeti Christo hymnos laetitiae modulati fuerunt. In desertis atque siluestribus locis monasteria propria labore condiderunt, et sacra illis nomina solerti prouisione imposuerunt, ut est Domus Dei, Clarauallis, Bonus Mons, et Eleemosyna, et alia plura huiusmodi, quibus auditores solo nominis nectare inuitantur festinanter experiri quanta sit ibi beatitudo, quae tam speciali denotetur uocabulo. Multi ex eorum fonte sitientes hauserunt, et inde plures riuuli per diuersas Galliarum regiones deriuati sunt. Nouae institutionis aemulatores dispersi sunt in Aquitania, in Britannia, Gasconia et Hibernia. Misti bonis hypocritae procedunt, candidis seu uariis indumentis amicti, homines illudunt, et populis ingens spectaculum efficiunt. Veris Dei cultoribus schemate, non uirtute, assimilari plerique gestiunt, suique multitudine intuentibus fastidium ingerunt, et probatos coenobitas, quantum ad fallaces hominum obtutus attinet, despicabiliores faciunt. [8,26] Eodem tempore uenerabilis Andreas de Valle Bruciorum, monachus, effloruit, et in Bituricensi pago monasterium, quod Casale Benedicti nuncupatur, construxit, et discipulos in magna paupertate et continentia Deo famulari docuit. Hic erat genere Italus, litterarum eruditione pleniter instructus, et lucrandis Deo animabus per eius gratiam idoneus. Tunc Aldebertus, Dolensis abbas, ad archiepiscopatum Bituricensem promotus est, multisque pollens uirtutibus, sanctitatis documentum sequentibus Christum uerbo et actione largitus est. Guarnerius de Monte Maurelionis praefati praesulis frater, miles illustris fuit, et postmodum Casae Dei monachus, fere LX annis Deo militauit. Hic, dum adhuc in armis mundo seruiret, quondam, dum de Sancti Iacobi peregrinatione rediret, in introitu cuiusdam siluae solus cum armigero suo languenti mendico repente occurrit, et poscenti stipem nummos quos daret ad manum non habuit; sed pretiosas chirothecas, ab amica sibi directas, deuote porrexit. Deinde, post longum tempus, cuidam religioso Dei seruo, post matutinos in oratorio supplicanti, angelica uisio apparuit, et ei quaedam agenda specialiter iniunxit. Cumque monachus diligenter inquireret, cuius auctoritate talia sibi praeciperet: « Ille, inquit, me misit ad te, et haec tibi mandauit, quem Martinus parte chlamidis suae uestiuit, et cui Guarnerius chirothecas suas donauit. » Frater haec abbati retulit, et senioribus historia de Martini diuisa chlamide satis claruit, cuius parte Ambianis adhuc catechumenus Christum in paupere texit. Sed res de Guarnerii chirothecis omnino diu latuit. Tandem ipse, quibusdam percunctantibus simpliciter detexit qualiter inopi pro amore Christi subuenerit, et ab illis nihilominus reuelationem audiuit, Deoque, qui bona facientibus semper praesto est, gratias egit. Circa haec tempora, Bernardus, Quinciaci abbas, Pictauiense solum reliquit, quia praefatum monasterium, quod hactenus liberum exstiterat, Cluniaco subiugare noluit; et quia, sicut scriptum est: Iustus ut leo confidit, in Romana synodo contra Paschalem papam pro libertate litigauit; ipsumque, quia plenarium sibi rectum non fecerat, ad diuinum examen prouocauit. Cuius formidandam animositatem papa reueritus est, ipsumque, ut secum ad Romanae tutelam Ecclesiae commoraretur, precatus est. Ille uero mundanas omnino curas deseruit, et plura, cum quibusdam religiosis fratribus ipsum auide sequentibus, loca perlustrauit. Denique, post plures circuitus ad uenerabilem episcopum Iuonem diuertit, et ab eo benigniter susceptus, in praedio Carnotensis ecclesiae cum fratribus quibusdam constitit, et in loco siluestri, qui Tiron dicitur, coenobium in honore sancti Saluatoris construxit. Illuc multitudo fidelium utriusque ordinis abunde confluxit, et praedictus Pater omnes ad conuersionem properantes, charitatiuo amplexu suscepit, et singulis artes, quas nouerant, legitimas in monasterio exercere praecepit. Unde libenter conuenerunt ad eum fabri, tam lignarii quam ferrarii, sculptores et aurifabri, pictores et caementarii, uinitores et agricolae, multorumque officiorum artifices peritissimi. Sollicite, quod eis iussio senioris iniungebat, operabantur, et communem conferebant ad utilitatem, quae lucrabantur. Sic ergo, ubi paulo ante in horribili saltu latrunculi solebant latitare, et incautos uiatores repentino incursu trucidare, adiuuante Deo, in breui consurrexit monasterium nobile. Theobaldus, comes palatinus, et Adala, mater eius, et Rotro, comes Moritoniae, ac Beatrix, mater eius, illustres quoque ac mediocres Carnotenses, Drocenses, Corbonienses, aliique fideles uicini, ut innocentium simplicitatem monachorum ueraciter experti sunt, benigniter illos in timore Domini coluerunt; sumptibus et consiliis, ad corroborandum quod coeperant Dei castrum, summopere adminiculati sunt. Venerandus Vitalis, qui quondam fuerat Rodberti, comitis Moritolii, capellanus, et apud Moritolium Sancti Ebrulfi canonicus, saecularium curarum ac diuitiarum depositis oneribus, leue iugum Christi per apostolorum uestigia ferre decreuit, et in desertis locis aliquandiu cum religiosis quibusdam habitauit. Ibi mollioris uitae pristinas consuetudines edomuit, et rigidioris obseruantiae cultus edidicit. Denique Sauineium uicum, ubi antiquorum ingentes aedificiorum ruinae apparent, considerauit, sedemque sibi suisque ad habitandum elegit, et in contiguo saltu monasterium in honore sanctae et indiuiduae Trinitatis condere coepit. Ritus Cluniacensium, uel aliorum, qui monachilibus obseruantiis iamdudum mancipati fuerant, imitatus non est; sed modernas institutiones neophytorum, prout sibi placuit, amplexatus est. Hic eruditione litterarum erat apprime imbutus, fortitudine ac facundia praeditus, et ad proferendum quidquid uolebat, animosus; non parcens in populari sermone infimis nec potentibus, quasi tuba exaltabat uocem suam iuxta Isaiae uaticinium, annuntians populo Christiano scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum. Reges igitur ducesque reuerebantur illum. Plures turbae manicabant ut audirent uerba eius; quae postmodum, auditis ab illo latenter olim actis facinoribus, lugubres et confusae redibant a facie ipsius. Omnis ordo intrinsecus pungebatur eius ueridicis allegationibus. Omnis plebs contremiscebat coram illo ad correptiones eius, et uterque sexus, rubore infectus, uerecundabatur ad improperia illius. Nuda quippe uitia manifeste premebat, et occultorum conscios probrosis redargutionibus stimulabat. Sic nimirum superbos athletas et indomitos uulgi coetus plerumque comprimebat, atque locupletes heras, sericis uestibus et Canusinis pellibus delicate indutas, trepidare cogebat, dum uerbi Dei gladio in scelera saeuiret, et spurcitiis pollutas conscientias ualde feriret, grandisonoque diuinae animaduersionis tonitruo terreret. Solers itaque seminiuerbius multis profuit, multos secum aggregauit, in coenobio, quod construxerat, per annos VII Deo militauit, et usque ad bonum finem bonae uitae permansit. In oratorio post aliquantam aegritudinem, in qua fideliter confessus fuerat, et sacrae communionis uiaticum deuote perceperat, ad matutinos de sancta Virgine Maria lectori poscenti benedictionem dedit, et a cunctis qui aderant, dicto: Amen, mox spiritum exhalauit. Quo defuncto, Baiocensis Goisfredus, ac Cerasiacensis monachus, successit; qui et ipse immoderatis adinuentionibus studuit, durumque iugum super ceruices discipulorum aggregauit. Notitiae posterorum haec adnotaui de modernis praeceptoribus, qui nouas traditiones priscorum praeferunt Patrum ritibus, aliosque monachos saeculares uocitant, ac ueluti Regulae praeuaricatores temere condemnant. Studium et rigorem eorum considerans, illos magnopere non uitupero, attamen maioribus et probatis Patribus non antepono. Arbitror, ignorant quod beatus Pater Columbanus de Hibernia ortus, sancto Benedicto contemporaneus fuerit, paternam domum patriamque relinquens, cum praecipuis monachis in Gallias nauigauerit, et a Childeberto, rege Francorum, filio Sigisberti, susceptus, in Burgundia Luxouii coenobium construxerit, ac postmodum ab impiissima Brunichilde regina expulsus, in Italiam secesserit, et ab Aigilulpho, Langobardorum rege, receptus, Bobiense monasterium condiderit. Hic admirandae sanctitatis Pater inter praecipuos laborauit, signis et prodigiis gloriose inter terrigenas effulsit, et Spiritu sancto edoctus, monachilem Regulam edidit, primusque Gallis tradidit. Florentissimi de schola eius monachi prodierunt, et in mundo, uelut astra in firmamento, uirtutibus micuerunt. Eustasius enim Lexouiensis, Agilus Resbacensis, Faro Meldensis, Audomarus Bononiensis, Philipertus Gemmeticensis, aliique plures episcopi et abbates excellentissimae processere religionis; quorum sanctitas euidentibus miraculis coelitus ostensa est, ipsorumque studio in filiis Ecclesia insigniter propagata est. Ipsi, reor, beatum Maurum, eiusque socios et discipulos, nouerunt, utpote uicini, et ab ipsis sicut ab aliis scripta, doctorum aedificationis causa, sancti Normam suscepere Benedicti; ita tamen ut non abhorrerent sui statuta magistri, almi uidelicet Columbani. Ab ipso siquidem modum diuinae seruitutis et ordinem didicerunt, et formam orationum pro cunctis ordinibus, qui in Ecclesia Dei sunt; nigredinem uestium, aliasque obseruationes sumpserunt, quas pro religione et honestate ipsius tenuerunt, et sequaces eorum usque in hodiernum diem reuerenter obseruare appetunt. Qualis praedictus doctor ante Dominum et homines, quantusque fuerit, liber uitae eius, signis plenus et uirtutibus, ostendit. In gestis etiam saepe memoratur Audoeni, Rothomagensis archiepiscopi, et Nouiomensis Eligii, aliorumque uirorum qui ab illo adunati sunt, ac ad pacem uirtutum per eius documenta prouecti sunt. [8,27] Materiam scribendi nuper ab Uticensi ecclesia coepi, sed ampla terrarum regna, uelut in exstasim raptus, prospexi, longe lateque oratione uolitaui, et perplura perlustrans, longissimam epanalepsim protelaui. Nunc autem stratum meum, quod est Utici, fessus repetam, et quidquam de rebus ad nos pertinentibus in calce libri liquido retexam. Anno ab Incarnatione 1098, indictione I, Hugo de Grentemaisnil, inclytus heros, in Anglia in lectum decidit, senioque et infirmitate fractus, ultimis appropinquauit. Tunc a Goisfredo Aurelianensi, Uticensium priore, quem Rogerius abbas pro tutela eiusdem in Anglia iampridem dimiserit, monachatum suscepit, sextoque postmodum die, VIII scilicet Kalendas Martii, obiit. Inde Bernardus et Dauid Uticenses coenobitae, cadauer illius salitum, et corio boum optime consutum, in Normanniam conduxerunt; quod saepe nominatus abbas et conuentus monachorum in capitulo, secus Mainerium abbatem, in australi plaga honorifice tumulauit. Porro Ernaldus de Rodelento, nepos eius, lapidea sarcophagum lamina cooperuit, et Vitalis hoc heroicis uersibus epitaphium edidit: Ecce sub hoc titulo requiescit strenuus Hugo, Qui uiguit multos multa probitate per annos. Mansio Grentonis munitio dicitur eius, Unde fuit cognomen ei, multis bene notum. Guillelmi fortis, Anglorum tempore regis. Inter praecipuos magnates is cluit {claruit} heros Militia fortis fuit, et uirtute fidelis, Hostibus horribilis, et amicis tutor herilis, Sumptibus, officiis augens, et pinguibus aruis. Coenobium Sancti multum prouexit Ebrulfi. Dum cathedram Sancti celebrabat plebs pia Petri, Occidit emeritus, habitu monachi trabeatus, Ecclesiae cultor, largus dator, et reuelator Blandus egenorum, laetetur in arce polorum! Amen. Ante septem annos Adeliza' , praefati optimatis uxor, Rothomagi V Idus Iulii obierat, et in capitulo Uticensi ad dexteram Mainerii abbatis tumulata fuerat. Haec Iuonis, de Bellomonte comitis, de Iudaea genitrice, filia fuit, uiroque suo sex filios et totidem filias peperit, quibus uaria sors in mundanae stabilitatis uaga fluctuatione incubuit. Rodbertus, qui maior natu erat, trigamus consenuit. Sub cuius manu patrimonium, quod satis amplum receperat a patre, decidit. Ipse tandem, post XXXVIII annos a morte patris, Kalendas Iunii mortuus est, et in Uticensi capitulo cum duabus uxoribus suis, Agnete et Emma, sepultus est. Guillelmus, frater eius, in curia Guillelmi regis magnae aestimationis fuit, ipsumque rex adeo dilexit, ut ei neptem suam, Rodberti scilicet, Moritolii comitis, filiam, offerret. Quatenus sic iuuenem in magno honore consanguinitatis suae coniunctum retineret. Denique superbus tiro consilium regis respuit, et leuitate ductus, cum Rodberto Gifardo, aliisque pluribus, Apuliam expetiit, ibique Mabiliam, Rodberti Wiscardi filiam, quae Curta-Lupa cognominabatur, cum XV castellis coniugem accepit, ibique, post reditum de Antiochia, obiit, filiosque duos, Guillelmum et Rodbertum, honoris sui haeredes dimisit. Hugo, strenuus et honestus miles, in iuuentute defunctus est, et in capitulo Sancti Patris Ebrulfi honorifice sepultus est. Iuo paternum honorem in Anglia primo aliquandiu tenuit, sed postmodum, tempore Henrici regis, Rodberto, consuli de Mellento, inuadiauit, iter in Ierusalem bis iniit, et prima profectione, apud Antiochiam dura cum sociis tolerauit; in secunda uero, uita decessit. Albericus, qui aetate iunior erat, in pueritia litteris studuit, sed in adolescentia, relicto clericatu, ad militiam se contulit, in qua strenue plura patrare sategit. Tancredum, Odonis Boni Marchisi filium, multarum titulis probitatum insignem, uulnerauit. Unde praefatus optio postmodum omni uita sua claudicauit. Omnes isti Hugonis filii corpore formosi et proceri, strenuique fuerunt. Sed infortunio infestante, nec longaeuitate, praeter Rodbertum, nec placida felicitate diutius potiti sunt.