[5,0] LIBER QUINTUS. [5,1] I. Prologus. Maiorum exempla sectantes, lethale otium indesinenter debemus deuitare, utilique studio et salubri exercitio feruenter insudare: quibus intenta mens a uitiis emundatur et in omne nefas uitali disciplina gloriose armatur. In desideriis est, ut ait Salomon, omnis otiosus . Et: Desideria occidunt pigrum. Piger nimirum et otiosus est, qui, bona uoluntate carens, sponte uitiis submissus est. Miserabiliter segnitie premi iudicatur, qui in lege Domini die ac nocte, id est in prosperis et aduersis, non meditatur, nec insidiis seu luctatibus Satanae reluctando resistere conatur, ut supernae uocationis brauium adipisci mereatur. Hunc procul dubio nociua desideria occidunt, dum in bono torpentem ad scelus pertrahunt, et per amplam proprii libitus uiam in barathrum perditionis immergunt. Maiores igitur nostri pigritiam et otiositatem, animae inimicam, penitus condemnant, suosque sequaces ad commodum laborem et exercitium uerbis et exemplis inuitant. Et in hac re non solum Christiani, sed etiam poetae gentiles consonant. Ait enim Virgilius: "Quid labor aut benefacta iuuant? labor omnia uincit Improbus, et duris urgens in rebus egestas". Ouidius quoque libidini resistere uolentem sic instruit contra Venerem, dicens: "Otia corrodunt mentes et corpora frangunt. Fac fugias monitis otia prima meis. Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, Contemptaeque iacent et sine luce faces". Haec et alia huiusmodi diligenter perpendens, pater Guarine, aliquid quod aliquibus in domo Dei fidelibus prosit seu placeat, decreui simpliciter edere, arreptum uero sedimen uigilanter tenere, ne cum seruo torpente pro absconso in terra talento damner, Domino ad iudicium ueniente. Primo itaque praeceptis uenerandi Rogerii abbatis, et postea uestris optaui parere, opusculum incipiens de statu Uticensis Ecclesiae, quod priores nostri sese mutuo exhortati sunt facere, sed nullus eorum uoluit hoc incipere. Nam quisque silere quam loqui maluit, et securam quietem edaci curae transactas res indagandi praeposuit. Libenter quippe legissent actus abbatum, fratrumque suorum, et paruarum collectionem rerum suarum, quae ab egenis sed deuotis fundatoribus tenuiter auctae sunt ingenti sollicitudine Patrum; sed ad dictandi seu scribendi sedimen suum renuerunt curuare ingenium. Tandem ego de extremis Merciorum finibus decennis Angligena huc aduectus, barbarusque et ignotus aduena callentibus indigenis admistus, inspirante Deo, Normannorum gesta et euentus Normannis promere scripto sum conatus. Iam duos, opitulante Deo, libellos edidi, quibus de reparatione sedis nostrae et de tribus abbatibus nostris, cum quibusdam casibus temporis illius breuiter inserui, ueraciter allegans, prout ab annosis senioribus diligenter exquisiui. Amodo tertium ab anno Incarnationis Dominicae 1075 libellum exordiar, et de abbate meo ac Uticensi concione et de rebus per XII annos, scilicet usque ad Guillelmi regis obitum, gestis loquar. A praefato nempe anno placet inchoare praesens opusculum, quo in hanc lucem XIV Kalendas Martii matris ex utero profusus sum, Sabbatoque sequentis Paschae apud Ettingesham, in ecclesia Sancti Eattae confessoris, quae sita est super Sabrinam fluuium, per ministerium Ordrici sacerdotis sacro fonte renatus sum. Post quinquennium Siwardo nobili presbytero litteris erudiendus a genitore traditus sum, cuius magisterio prima percipiens rudimenta quinque annis subiugatus sum. Undecimo autem aetatis meae anno pro amore Dei a proprio genitore abdicatus sum, et de Anglia in Normanniam tenellus exsul, ut aeterno regi militarem, destinatus sum. Deinde a uenerabili Patre Mainerio susceptus, monachilis habitus trabea togatus, sinceroque monachorum conuentui foedere indissolubili sociatus, iam XLII annis leue iugum Domini gratanter baiulaui, et cum coaeuis meis, secundum Regulae institutionem, in uia Dei pro posse meo alacriter ambulaui; ecclesiasticum morem et seruitium ediscere laboraui, et semper ad aliquid utile ingenium applicaui. Si pontifices nostri aliique rectores orbis tantae sanctitatis essent ut pro illis et per illos miracula diuinitus fierent, sicut olim ab antiquis Patribus crebro facta sunt, atque sparsim diffusa per codices, lectorum corda suauiter imbuunt, et gloriam priorum miranda magistrorum signa praesentibus recolunt, excusso torpore, memetipsum exercerem, et digna relatu notitiae posterorum auidae scripto transmitterem. Verum quia nunc est illa tempestas, qua multorum refrigescit charitas et abundat iniquitas, sanctitatis indicia cessant miracula, et multiplicantur facinora ac luctuosa in mundo querimonia. Historiographis ad scribendum uberius thema dant praesulum litigia et cruenta principum praelia, quam theologorum syntagmata, uel xerophagorum parcimonia siue prodigia. Antichristi tempus appropinquat, ante cuius faciem, ut Dominus beato Iob insinuat, praecedet egestas miraculorum, nimiumque in his qui carnaliter amant seipsos, grassabitur rabies uitiorum. Nunc audacter in nomine Domini prosequar quod coepi, uenerabilis abba, benigniter fisus quod uestra corriget solertia quidquid mea deliquerit inscitia. [5,2] II. Anno ab Incarnatione Domini 1075, indictione XIII, Guillelmus rex Fiscanni sanctum Pascha celebrauit, Ceciliamque filiam suam per manum Ioannis archiepiscopi Deo consecrandam obtulit. Quae cum grandi diligentia in coenobio Cadomensi educata est et multipliciter erudita, ibique sanctae et indiuiduae Trinitati dicata, sub uenerabili Mathilde abbatissa uirgo permansit, sanctae Regulae fideliter subiugata. Defuncta uero praedicta matre post annos XLVII regiminis sui, haec successit, et fere XIV annis sanctimonialium regimen laudabiliter gessit, annoque Dominicae Incarnationis 1127, III Idus Iulii, de hoc saeculo migrauit. Sic quinquaginta duobus annis habitu et ordine, studioque pio laudabiliter monacha, postquam a patre oblata est Deo, seruiuit, annoque XXVI regni Henrici fratris sui obiit. Dum rex Guillelmus in Neustria consisteret, terramque suam cum Dei auxilio contra omnes aduersarios tutaret, praesules Anglorum Lanfrancus Cantuariensis et Thomas Eboracensis atque Remigius Lincoliensis Romam abierunt, et a domno Gregorio papa senatuque Romano honorificentissime suscepti sunt. De diuitiis Anglicis larga munera cupidis Romanis ubertim dederunt, suaque sic largitate, cum facundia geminaque scientia mirabiles Latiis uisi sunt. Legationes Guillelmi regis, quas antistites iam dicti cum muneribus detulerunt, papa clerusque Romanus gratantissime susceperunt, et priuilegia, quae per eos petierat, antecessoribus suis olim concessa, libenter annuerunt. Anno ab Incarnatione Domini 1077, indictione XV, praefati pontifices alacriter Roma redierunt, in quorum aduentu rex et omnes indigenae Normannici magnifice laetati sunt. Tunc basilicae plures in Normannia cum ingenti tripudio dedicatae sunt; ad quas rex et regina, cum filiis suis Rodberto atque Guillelmo, et ingenti frequentia optimatum et populorum, adfuerunt. Matrices ecclesiae Baiocensis et Ebroicensis episcopatus et Beccensis coenobii dedicatae sunt in honore sanctae Dei genitricis et perpetuae uirginis Mariae. Eodem quoque anno coenobialis basilica in honore sancti Stephani protomartyris apud Cadomum dedicata est; cui a rege et proceribus eius locuples dos atque multarum copia gazarum data est. Harum dedicationes ecclesiarum Ioannes Rothomagensis archiepiscopus et suffraganei eius episcopi Normanniae solemniter egerunt; cum quibus reuerendi metropolitae Lanfrancus et Thomas, et multi abbates, et mira populorum multitudo adfuerunt. Venerabilis Herluinus abbas, dedicata Beccensi ecclesia, ualde gauisus est, uisoque quod uehementer in hoc saeculo desiderauerat, ulterius inter mortales commorari dedignatus est. Hic anno Dominicae Incarnationis 1034, aetatis uero suae XL, saecularem militiam deseruit, uitam mutauit, et a domno Herberto Lexouiensi episcopo sacrae religionis habitum suscepit. Deinde post tres annos ab eodem praesule ordinatus est, atque abbas constitutus est. Inde initium Beccense coenobium coepit habere. Denique anno Dominicae Incarnationis 1078, aetatis autem suae LXXXIV, monachatus uero XLIV, VII Kalendas Septembris defunctus est, et in capitulo monachorum honorifice tumulatus est. Et interpositis paucis diebus post mortem eius, Anselmus, qui tunc erat prior eiusdem loci, abbas est electus. Sequenti anno, in festiuitate Sancti Petri, quae dicitur cathedra, a domno Gisleberto Ebroicensi episcopo consecratus est abbas in Beccensi basilica. Hic mona chile iugum anno uitae suae XXVII subiit, et tribus annis monachus claustralis sine praelatione uixit. Deinde post Lanfrancum XV annis prior exstitit, aliisque XV annis post Herluinum primum abbatem Beccensium abbas floruit. Inde ad archiepiscopatum Cantuariae, post uenerabilem Lanfrancum, assumptus est; quem XVI annis rexit, et multa aduersa perpessus est. Septimo decimo archiepiscopatus anno, monachatus autem XLIX aetatisque suae LXXVI, XI Kal. Maii, feria IV {1109} ante Coenam Domini transiit e mundo. [5,3] III. Quia imperiti homines fraudulenta prosperitate nimis extolluntur, uarioque aduersitatum flatu fragiles ut arundo facile hac et illac agitantur, ideo moderator omnium Deus aspera blandis prouide intromiscet, ut mobiles mortalium ausus comprimat ac salubriter temperet. Unde dum Guillelmus rex saeculari pompa multum tumeret, et populus Neustriae multimodo luxu foedus maderet, nec sibi futura pro ingenti scelerum congerie prouideret, terribilis tonitrui fragor in sanctuario Lexouiensis basilicae personuit, et plebem in ecclesia pontificali astantem intolerabilis ictus fulminis prostrauit. Nam, quodam Dominico die, in aestate, dum mane celebrarentur sacrae mysteria missae, et infulatus presbyter nomine Herbertus astaret ad altare, ingens coruscatio repente facta est, quam formidabilis sonus et grauis ictus illico subsecutus est. Crucem, quae super pulpitum turris stabat, percussit, confregit et deiecit. Deinde terribiliter in aedem sanctam descendit et super Crucifixum irruit, eique manum et pedem percussit, miroque modo ferreos de cruce clauos euulsit. Tenebrosa caligo uisus trementium hebetauit, et scintillans ignis per totam basilicam uolauit, et octo uiros unamque mulierem peremit. Barbas et penes aliosque pilos uirorum et mulierum exussit, teterrimumque fetorem uulgi naribus infudit. Una mulier nomine Maria in angulo ecclesiae non sine magno pauore stetit, totumque populum quasi exanimem per pauimentum iacentem, pauens ipsa, prospexit. Euentus huiuscemodi ante Natiuitatem Sancti Ioannis Baptistae contigit, et mox eodem tempore Hugo Lexouiensis episcopus aegrotare coepit. Mense Iulio, languore ingrauescente, mortem praesul ineuitabilem sibi adesse persensit, seseque, ut Dei seruus ad Domini sui curiam iturus, solerter circumspexit, et pro uillicatione sua rationem redditurus in timore magno se praeparauit. Confessione et poenitentia purgatus, oratione et fletuum imbre ablutus, salutaris mysterii communione feliciter instructus, clericos et laicos, qui secum erant, commonuit, absoluit, benedixit. Ad ultimum uero rem quamdam, unde praecipue moestus erat, recoluit, pro qua omnes sibi astantes sic exorauit: Viam uniuersae carnis scio me ad praesens ingressurum; sed ualde contristor quod a sede mea elongatus sum, nec uideo sponsam meam, cui, ordinante Deo, fere XL annis legitime coniunctus sum. Unde nunc precor uos omnes, quos olim amaui, nutriui, promoui et honoraui, ut me hinc eiiciatis, et ad charissimam sponsam meam me deducatis. Ecclesiam Sancti Petri principis apostolorum, quam uenerabilis Herbertus praedecessor meus coepit, perfeci, studiose adornaui, honorifice dedicaui, et cultoribus necessariisque diuino seruitio uasis, aliisque apparatibus copiose ditaui. Hanc coelesti Domino supplex commendo, et in eius gremio recumbere desidero, ibique secundum Saluatoris aduentum exspectabo. His dictis, omnes protinus consurgunt, decenti ad gestandum ferculo praesulem imponunt, et de uico qui Pons-Episcopi dicitur, Lexouium deducunt, ipsique illustres clerici et honorabiles laici amatissimum Patrem deuehunt. Tandem, dum festinare ad urbem nituntur, morte obiter accelerante, in quamdam planitiem herbosam digrediuntur, ibique cum lacrymis et orationibus exitum praesulis sui sub diuo praestolantur. Sol erat in Cancro radians splendore corusco: Sparsis pontificem uelat radiis morientem. In tanta claritate et loci amoenitate nobilis antistes Hugo collocatus iacuit, et inter manus suorum Deo commendatus XVI Kal. Augusti exspirauit. Sic obiit nostro uir non reparabilis aeuo, Gemma sacerdotum, patriaeque decus Pater Hugo. Summus pontifex Christus, cuius uices ad horam in terris gessit, semper ei propitius sit! Pons-Episcopi quatuor leucis distat a Lexouio. In campo secus uiam, ubi flamen occubuit, crux erecta est, quae usque hodie Crux-Episcopi nuncupata est. Corpus uero eius Lexouium delatum est, sed sepultura eius usque ad VIII dies, pro litigio canonicorum et monacharum, protelata est. Clerici enim in episcopio eum sepelire uolebant; sed sanctimoniales simul acerrime prohibentes, dicebant: Pater noster Hugo abbatiam Sanctae Mariae dominae nostrae construxit, nos illuc ad Dei famulatum aggregauit, ac ut pater filias in timore Dei nos educauit. In ecclesia quam condidit, locum sepulturae sibi, memor mortis, elegit. Aeterna morte puniatur, qui soma Patris nostri filiabus suis auferre conatur! Rothomagum igitur ad curiam regis itur, et ab utrisque partibus querimonia depromitur; sed regalis censura fragiliori magis sexui compatitur. Denique rex accersito Ioanni archiepiscopo commendat ut Lexouium celeriter adeat, et episcopi corpus in oratorio Sanctae Mariae decenter sepeliat. At ille, quia ferox et turgidus erat, et noxium rancorem iamdudum contra praefatum praesulem animo gesserat, regis praeceptum furibundus contempsit, nec ad tumulandum coepiscopum suum ire uoluit. Qui dum de curia regis per urbem super mulam suam rediret, tumideque loquens de causis imminentibus, domui suae appropinquaret, diuino nutu subita passio illum percussit, turba palam spectante, ad terram deiecit, biennioque quo postmodum uixit, elinguem reddidit. Tunc Gislebertus, Ebroicensis episcopus cum multo fidelium agmine Lexouium uadit, et corpus episcopi, astante Roberto Aucensi comite, qui germanus eius erat, in choro sanctimonialium conuenienter sepeliuit. Mausoleo tanti pontificis congruus lapis appositus est, et epitaphium adonico metro, quod dactylo spondaeoque constat, editum, in laminis cupri litteris aureis sic exaratum est: "Hic iacet Hugo Lexouiensis clarus honore Pontificatus, nobilis aeque sanguine patrum. Praeditus idem stemmate morum non sine bino Munere sensus, religione glorificandus. Transitus eius rege Philippo, tum Gilielmus Rex erat Anglus, luce sequenti Phaebus iniuit Signa Leonis, det Deus isti gaudia coeli. Amen". [5,4] IV. Ad regendum Lexouiensem praesulatum Gislebertus, cognomento Maminotus, regis archiater et capellanus electus est, et a Michaele Abrincatensi episcopo, in praesentia domni Ioannis archiepiscopi, qui iam, ut diximus, obmutuerat, consecratus est. Hic filius Roberti de Curuaspina strenui militis fuit, XXIII annis episcopatum tenuit, et Ecclesiae res potenter obtinuit. Artis medicinae peritissimus erat, sed semetipsum in pontificatu nunquam satis curare poterat. Scientia litterarum et facundia pollebat, diuitiis et deliciis indesinenter affluebat, propriae uoluntati et carnis curae nimis seruiebat. Otio et quieti affatim studebat, ludisque alearum et tesserarum plerumque indulgebat. In cultu ecclesiastico erat piger et negligens, sed ad uenatum, auiumque capturam promptus et feruens. Saecularibus itaque exercitiis et actibus omni uita sua inhaesit, et sic usque ad decrepitam aetatem uixit. Plura de actibus eius scribere possum, sed reprimo calamum, quia ab ipso ad subdiaconatus gradum cum aliis, ut opinor, plus quam trecentis promotus sum. Unde sicut quaedam de illo protuli reprehensibilia, sic decet ut laudabilia promam et imitabilia. Eleemosynas pauperibus libenter porrigebat, largitate et dapsilitate solerter et honorifice uigebat. In iudicio ueritatem subtiliter inuestigabat, et rectitudinem procaciter defendere satis inhiabat, iustitiamque cunctis postulantibus gratis exhibebat. Peccatores reatus suos humiliter confitentes dulciter suscipiebat, et uere poenitentibus rectum et salubre consilium prouide suggerebat. Sacros ordines et dedicationes et alia huiusmodi ministeria religiose et sollicite peragebat; sed ad haec agenda lentus erat et uix assurgebat, nec, nisi multis multorum precibus incitatus cogeretur, inchoare uolebat. In Ecclesia Lexouiensi eo tempore honorabiles erant personae et illustres archidiaconi atque canonici, Guillelmus de Glandiuilla decanus et archidiaconus, Richardus de Ansgeriiuilla et Guillelmus Pictauinus archidiaconi, Goisfredus de Tregauilla thesaurarius, Turgisus cantor et Radulfus filius eius, aliique plures quos Hugo educauerat, officiisque datis ecclesiasticis honorauerat. Hos nimirum praefatus successor eius sibi copulauit, fertilique documento arithmeticae et astronomiae et multiplicis physicae, aliarumque profundarum rerum erudiuit, et familiares collegas conuiuiorum et colloquiorum sibi benigniter applicauit. [5,5] V. Anno ab Incarnatione Domini 1079, Ioannes archiepiscopus octauo anno regiminis sui defunctus est, et in baptisterio basilicae ad aquilonem tumulatus est. Monumentum eius ex albo lapide factum est, in quo huiusmodi epitaphium solerter insertum est. "Metropolita tuus iacet hic, urbs Rothomagensis, Culmine de summo quo moriente ruis. Ecclesiae minuuntur opes, sacer ordo tepescit, Prouida religio quem sua constituit. Haec neglecta diu canonum decreta reformans Instituit caste uiuere presbyteros. Dona Dei sub eo uenalia nulla fuere, Hinc et opes largas contulit Ecclesiae. Lingua diserta, genus, sapientia, sobria uita Huic fuit, exiguus quem tegit iste lapis. Nona dies Septembris erat, cum carne Ioannes Exspoliatus abit. Sit sibi uera quies! Amen". Defuncto Ioanne metropolitano, Guillelmus Cadomensis abbas canonice electus est, et de monasterio suo, ubi regulariter ut probatus monachus Deo famulabatur, ad tutandam Rothomagensem Ecclesiam adductus est. In ecclesia Sanctae Dei genitricis Mariae a magno Gisleberto Ebroicensi episcopo consecratus est, et XLVI post beatum Nigasium, quem sanctus Dionysius Parisiensis pontifex primum praesulem Rodomensibus praefecit, Rothomagensem metropolim sortitus est. Hic bonus et iucundus ac mansuetus exstitit, gregemque sibi diuinitus commissum XXXII annis custodiuit. Matricem basilicam omnimodis ornatibus cultui diuino necessariis affatim locupletauit, et claustrum episcopii domosque conuenientes a fundamentis eleganter renouauit. Corpus sancti Romani praesulis de propria aede in metropolitanam basilicam gloriose transtulit, et in scrinio auro argentoque cum pretiosis lapidibus operose cooperto reuerenter locauit. Solemnitatem quoque eius X Kal. Nouembris per totam dioecesim suam festiue celebrari constituit, et generali edicto festiuam stationem ad sancti pontificis corpus extra urbem singulis annis fieri decreuit; ad quam parochianos pene omnes monitis et absolutionibus atque benedictionibus inuitauit. Monachis et clericis, omnibusque sibi subiectis ut dulcis pater blandiens profuit. Psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, sacrisque mysteriis indesinenter sese mancipauit. Omnis ab illo fraus et amaritudo procul fuerunt. Nullum quaerebat laedere, sed quibusque indigentibus, prout ratio iubebat, succurrere. Cantor peritissimus erat, aptissimamque ad canendum uocem habebat. In usu ecclesiastico doctissime instructus erat, et ad praedicandum indoctis uerbum Dei, clara idoneaque locutione uigebat. Patientia et benignitate cunctos secum coessentes mulcebat, magnamque partem oneris sui decanis et archipresbyteris sine inuidia distribuebat, bonosque nihilominus ad participationem honoris auide asciscebat. [5,6] VI. Anno ab Incarnatione Domini 1080, rex Guillelmus in festiuitate Pentecostes apud Illebonam resedit, ibique Guillelmum archiepiscopum et omnes episcopos et abbates, comitesque cum aliis proceribus Normanniae simul adesse praecepit. Ut rex iussit, factum est. Igitur octauo anno papatus domini Gregorii papae septimi, celebre concilium apud Iuliam-Bonam celebratum est, et de statu Ecclesiae Dei, totiusque regni, prouidentia regis cum baronum suorum consilio utiliter tractatum est. Statuta uero concilii, sicut ab iis qui interfuerunt, ueraciter adnotata sunt, uolo hic inserere, ut posteri discant quales in Normannia leges fuerunt sub Guillelmo rege. 1. Pax Dei, quae uulgo treuia dicitur, sicut ipse princeps Guillelmus eam in initio constituerat, firmiter teneatur, et per singulas parochias dictis excommunicationibus renouetur. Qui uero seruare contempserint, uel aliquatenus fregerint, episcopi, secundum quod prius statutum est, eos iudicando iustitiam faciant. Si quis uero episcopo suo inde inobediens fuerit, domino, in cuius terra habitat, episcopus hoc demonstret, et ille subdat eum episcopali iustitiae. Quod si et dominus facere contempserit, regis uicecomes, per episcopum inde requisitus, omni remota excusatione faciat. 2. De his, qui de parentela sua uxores tenent, uel uxores parentum suorum, episcopi canonicam iustitiam exsequantur. Rex enim inde nullum sustinet uel tuetur, sed potius episcopos adiuuando admonet ut lex Dei firmiter teneatur. 3. Presbyteri, diaconi, subdiaconi et omnes canonici et decani nullam omnino feminam habeant. Quod si aliquis post eamdem culpam uisus fuerit incurrisse, si per ministros episcopi inde prius fuerit accusatus, in curia episcopi se purgabit. Si uero parochianorum uel dominorum suorum aliquis eum prius accusauerit, habeat accusatus inducias ut cum episcopo possit loqui; et si se purgare uoluerit, in eadem parochia cui seruit, praesentibus parochianis pluribus, ante episcopi ministros et eorum iudicio se purgabit. Si uero purgare se non potuerit, Ecclesiam perdet irrecuperabiliter. Hoc praedictus rex statuit, non perenniter episcopis suis auferendo debitam iustitiam, sed quia episcopi eo tempore minus quam conuenisset inde fecerant, donec ipse eorum uidens emendationem eis redderet pro benefacto, quod tunc de manu eorum temporaliter tulerat pro commisso. 4. Nullus laicus in redditibus altaris, uel in sepultura, uel in tertia parte decimae aliquid habeat; nec pecuniam pro horum uenditione uel donatione aliquatenus habeat; nec presbyter inde seruitium faciat, nisi legationem domini sui portet, ita ut in eadem die ad seruitium Ecclesiae reuertatur; et ad orationes, per Normanniam solummodo, uictum domini sui habens, si dominus uoluerit, secum uadat; seruitium Ecclesiae presbyter interim curet. 5. Presbyteri ab episcopis uel ab eorum ministris, praeter iustos redditus, episcopi ui uel minis nihil dare cogantur. Propter eorum feminas nulla pecuniae emendatio exigatur. Archidiaconi per archidiaconatus suos semel in anno presbyterorum suffraganeorum suorum uestimenta et calices et libros uideant, designatis ab episcopo in unoquoque archidiaconatu solummodo tribus locis, ubi uicini presbyteri ad haec monstranda conuocentur. Quod cum archidiaconus ad haec uidenda uenerit, a presbyteris qui conueniunt, triduo, si expedit, uictum habeat sibi quinto. 6. Si presbyter forisfacturam fecerit de forestis regis uel baronum eius, nullam inde emendationem habebit episcopus. 7. Presbyteri semel in anno, circa Pentecosten, cum processionibus suis ad matrem ecclesiam ueniant, et de singulis domibus cerae denerata, uel idem ualens ad illuminandam ecclesiam altari offeratur. Quod qui facere noluerit, a presbytero suo per ministerium suum cogatur hoc soluere sine emendatione pecuniae. Laicus presbyterum non det uel adimat ecclesiae, nisi ex consensu praesulis. Quem tamen, si recipiendus est, episcopus non repellat; et si repellendus est, non retineat. 8. In coemeteriis ecclesiarum, quae in ciuitatibus uel castellis uel burgis sunt, quidquid episcopi tempore Rodberti comitis uel Guillelmi regis, eius consensu, habuerunt, episcopi rehabeant. In coemeteriis uero, quae in marchis sunt, si guerra fuerit, et aliqui ad habitandum ibi faciant mansionem dum guerra durauerit, et ipsi propter guerram in atrio manserint, nullam forisfacturam ab eis episcopus habebit, nisi quam habuisset antequam ad atrium confugissent. Cum autem pax facta fuerit, qui propter guerram illuc confugerant, de atrio exire cogantur aut episcopalibus legibus supponantur. Qui uero in praedictis coemeteriis antiquitus manserunt, in antiqua quietudine permaneant. 9. Ecclesiae uillarum quantum coemeterii tempore Rodberti comitis habuerunt, uel usque ad illud supra scriptum concilium habuerunt, tantum habeant; et in eis illas consuetudines habeant episcopi, quas tempore Rodberti comitis uel Guillelmi regis, eius consensu, habuerunt, nisi episcopi, concedente rege Guillelmo, aliquam quietudinem fecerint. Si post concilium aliqua noua fit ecclesia intra uillam, faciat episcopus coemeterium consideratione dominorum et parochianorum eiusdem ecclesiae. Si uero extra uillam noua fit ecclesia, undique habebit quinque perticas coemeterii. 10. Si donatur monachis ecclesia, presbyter qui eamdem tenet ecclesiam, honorifice teneat quidquid de eadem ecclesia habuit, antequam monachi eam haberent; et tanto melius quanto sanctioribus associatur hominibus. Eo autem mortuo, uel aliquatenus deficiente, abbas idoneum quaerat presbyterum, et episcopo eum uel per se, uel per nuntium suum, ostendat. Quem, si recipiendus est, episcopus recipiat. Si uero presbyter cum monachis religiose uiuere uoluerit, uideat ut ecclesia, quam episcopali licentia intrauit, honeste tractetur, tam in uestimentis quam libris et caeteris ecclesiae seruiendae necessariis, secundum eiusdem ecclesiae facultatem. Quod si presbyter cum monachis uiuere noluerit, tantum det ei abbas de bonis ecclesiae, unde et bene uiuere et ecclesiae seruitium conuenienter ualeat presbyter adimplere. Quod si abbas facere noluerit, ab episcopo conuenienter cogatur ut faciat. Presbyter uero episcopo suo iuste subditus sit, et episcopales redditus persoluat. Quae uero superabundant, in usus monasterii sui abbas habeat. Hoc idem in ecclesiis canonicorum obseruetur. 11. Violatio ecclesiae et atrii, sicut superius determinatum est, et commissa pro quibus diuinum officium remanet, episcopis per pecuniam emendetur. Assultus in ecclesiae itinere, similiter. Si quis iratus persequitur alium in atrium uel in ecclesiam, similiter. Si laicus arat uel aedificat in atrio sine licentia pontificali, similiter. Si clericus raptum fecerit uel furtum, uel aliquem percusserit, aut uulnerauerit, aut occiderit; si duellum sine licentia episcopi susceperit, aut namnum ceperit, aut assultum fecerit, aut aliquid iniuste saisierit, aut incendium fecerit, aut manupastus eius, aut habitator atrii, similiter episcopis per pecuniam emendetur. Si clericus adulterium fecerit aut incestum fecerit, similiter. Si presbyter de ministerio suo forisfecerit, similiter Presbyteri, qui ad synodum uenire neglexerint, similiter. Et qui synodum et circatam statutis terminis non reddiderit, similiter. Si clericus coronam suam dimiserit, similiter. Si monachus uel monacha, qui sunt sine regula, habitum suum dimiserint, similiter. Si presbyteri praeter treuiae Dei infractores et latrones sine licentia episcopi excommunicauerint, similiter. Si erraticum habere, quod uulgo Weridif dicitur, in curiam sacerdotis uel clerici, qui in atrio maneant, uenerit, uel in eleemosynam eiusdem ecclesiae, uel in atrium episcopi erit. Si quid per contentionem in domo presbyteri uel clerici uel in atrio sacerdotali uel clerico uel eorum manupasto relictum fuerit, episcopi erit. Si quid in ecclesia uel in atrio inueniatur, uel relinquatur, episcopi erit. Si quis presbyterum aut monachum aut monacham assallierit, aut percusserit, aut ceperit, aut occiderit, aut domos eorum in atrio incenderit, similiter emendabit. Si quid in ecclesia uel in atrio inueniatur, uel relinquatur, episcopi erit. Si quis adulterium uel incestum fecerit, uel cum matrina uel cum matre uel filiola coierit, similiter. Si mulier hoc idem fecerit, similiter. Si quis uxorem suam, uel si qua mulier uirum suum sine iudicio praesulis reliquerit, similiter. Qui mortuos consulunt, uel maleficia tractant, similiter. Qui intentum sibi crimen inficians uel negans, ferri iudicio conuincitur, excepta Dei treuia, similiter. Qui iustitiae resistens, excommunicari se patitur, similiter. Parochianorum crimina episcopo pertinentia, ubi consuetudo fuit, episcoporum iudicio examinentur. Si contradictio iudicationis facta fuerit, ante episcopum definiatur. Si ferri iudicium fuerit iudicatum, apud matrem ecclesiam terminetur. Si plana lex facienda erit, ibi fiat ubi placitum prius fuit. In parochia episcopi sine licentia eius nullus audeat praedicare. Qui in praedictas culpas inciderit, si sponte ad poenitentiam uenerit, poenitentia ei pro qualitate criminis iniungatur, et pecunia nullatenus exigatur. Si laicus raptum in atrio fecerit, episcopo emendabit. Si uero alibi fecerit, quocunque modo faciat, episcopus nihil habebit. 12. Has consuetudines habeant episcopi in illis locis, in quibus eas, tempore Rodberti comitis uel Guillelmi regis, eius concessione, hactenus habuerunt. Quae uero quieta fuerunt, eam quietudinem habeant, quam huc usque solide tenuerunt. In his omnibus iustitiis et consuetudinibus rex sibi retinet quod huc usque habuit. Si presbyter domini sui iudicium contradixerit de ecclesiastica causa, et eum, in curiam episcopi eundo, iniuste fatigare fecerit, domino suo X solidos emendabit. Si episcopi aliquid, quod hic non sit scriptum, in regis curia monstrare possunt se habuisse tempore Rodberti comitis uel Guillelmi regis, eius concessione, rex eis non tollit quin habeant; tantummodo illud nullatenus saisiscant, donec in curia eius monstrent quod habere debeant. Similiter et laicis propter hoc scriptum rex nil tollit, quod in curia eius monstrare possint episcopos non debere habere; tantummodo episcopos inde non disaisiscant, donec in curia regis monstratum sit quod episcopi inde habere non debeant. Haec synodus in uico regali secus Sequanam celebrata est, ubi antiqua urbs fuit, quae Caletus ab incolis dicta est; a qua circumiacens pagus a mari usque in Talaucium Calcegius usque hodie appellatus est. Hanc, ut in antiquis Romanorum legitur gestis, Caius Iulius Caesar obsedit, et pro nimia bellatorum obstinatione intus acerrime repugnantium subuertit. Deinde, postquam hostes ibidem ad libitum compressit, considerata opportunitate loci, praesidium Romanorum prouide constituit, et a nomine suo Iuliam-Bonam quam barbari nunc corrupto nomine Ille-Bonam nuncupant, appellauit. Denique idem Caesar omnem Neustriam solerter explorauit, et super Sequanam fluuium urbem Rothomagum construi praecepit in loco aptissimo, ubi ad orientale caput urbis Albula fluuius cum Rodebecco, et ab occasu Marrona in Sequanam diffluit. Rodomus autem quasi Romanorum domus ab ipsis conditoribus appellata est; ubi legio Quiritum, prouinciales undique gubernans et comprimens, tute commorata est. [5,7] VII. Rodomensis ciuitatis populis est ac negotiorum commerciis opulentissima, portus quoque confluentia et riuorum murmure ac pratorum amoenitate iucundissima, fructuum et piscium, cunctarumque rerum exuberantia ditissima, montibus et siluis undique circumdata, muris ac uallis et propugnaculis ualidissima, moeniis et aedificiis domorum ac basilicarum pulcherrima. Ad hanc a sancto Dionysio, tempore Domitiani Caesaris, beatus Nigasius episcopus cum sociis suis destinatus est; sed obiter in quodam foro, quod Scamnis dicitur, a Sisinnio Fescennino comprehensus est, et constanter in fide Christi perseuerans, cum Quirino presbytero ac Scuuiculo diacono, V Idus Octobris decollatus est. Corpora uero eorum auibus, improbis canibus, ferisque uoranda a persecutoribus derelicta sunt; sed iussu omnipotentis Dei ab angelis intacta custodita sunt. Deinde, postquam profani satellites recesserunt, succedenti nocte, sancti martyres diuina ope mirabiliter erecti sunt, et, apprehensis capitibus suis, fluuium Eptam uado hominibus incognito transierunt, et in insula eiusdem fluminis amoenissima requieuerunt. Ob memoriam sanctorum, ille locus extunc usque in hodiernum diem Vani, id est uadum Nigasii, nuncupatus est, in quo Deus martyrum meritis multa beneficia fideliter poscentibus largitus est. Prisca gentilitas, obiter martyrizato praedicatore, Rothomagum diu possedit, et innumeris idolorum spurcitiis usque ad sanctum Mellonem archiepiscopum repleuit. Eo tempore fides Christi Euanticorum, id est Ebroas urbem, super Ittonam fluuium sitam, possidebat et salubriter illuminabat. Nam illuc beatus Taurinus a Dionysio Machario directus fuerat, et a Deo confortatus multa miracula fecerat. Deus enim cum eo semper erat, et omnia opera eius gloriose dirigebat; pro quo dura et aspera huius saeculi aequanimiter perferrebat. Romanum Tarquinium patrem suum, Euticiamque matrem piissimam, Christi cultricem, cum aliis amicis et cognatis Romae reliquerat; et iussu Clementis papae, cum Dionysio Ionico Gallias tenellus exsul penetrarat. Grassante nimium secunda persecutione, quae sub Domitiano in Christianos furuit, praedictus Dionysius Parisiensis episcopus Taurinum filiolum suum iam quadragenarium, praesulem ordinauit, et uaticinatis pluribus quae passurus erat, Ebroicensibus in nomine Domini direxit. Viro Dei ad portas ciuitatis appropinquanti, daemon in tribus figmentis se opposuit, scilicet in specie ursi et leonis et bubali, terrere athletam Christi uoluit. Sed ille fortiter ut inexpugnabilis murus in fide perstitit, et coeptum iter peregit, hospitiumque in domo Lucii suscepit. Tertia die, dum Taurinus ibidem populo praedicaret, et dulcedo fidei nouis auditoribus multum placeret, dolens diabolus Eufrasiam Lucii filiam uexare coepit et in ignem deiecit. Quae statim mortua est; sed paulo post, orante Taurino ac iubente ut resurgeret in nomine Domini, resuscitata est. Nullum in ea signum adustionis apparuit. Omnes igitur hoc miraculum uidentes subito territi sunt, et obstupescentes, in Iesum Christum crediderunt. In illa die CXX homines baptizati sunt, octo caeci illuminati et quatuor muti sanati, aliique plures ex diuersis infirmitatibus in nomine Domini sunt curati. Deinde Taurinus fanum Dianae intrauit, Zabulumque coram populo uisibilem astare in uirtute Dei coegit; quo uiso, ethnica plebs ualde timuit. Nam manifeste apparuit eis Aethiops niger ut fuligo, barbam habens prolixam, et scintillas igneas ex ore mittens. Deinde angelus Domini splendidus ut sol aduenit, cunctisque cernentibus, ligatis a dorso manibus daemonem abduxit. In illa igitur die duo millia uirorum baptizati sunt, et omnes infirmi ope diuina curati sunt. Haec Deodatus Eufrasiae frater uidit et credidit, et baptizatus presbyterque factus, haec ueraciter scripto retulit. Tunc Taurinus foedum Dianae fanum intrauit exorcismis et orationibus emundauit, Deoque templum in honore sanctae Dei genitricis Mariae dedicauit. Deinde coepit circumquaque idola destruere et ecclesias Christo consecrare, omnem dioecesim circumire, canonice ordinare, hospitalitatem in omnibus constituere. Inuidus Satan tot bona uidens doluit, uariisque machinationibus uirum Dei laedere sategit, et multos in illum aduersarios excitauit. Duo magi, Cambisses et Zaraa sacerdotes Dianae fuerunt, uisaque conuersione populi ad Deum, ingemuerunt, et XX discipulos suos, ut Taurinum perimerent, concitauerunt. Qui uenientes, a uiro Dei a longe uisi et cogniti sunt; ipsoque crucis signum contra illos faciente, illico fixi steterunt. Illo iterum iubente soluti sunt, et prouoluti pedibus eius crediderunt, et in nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis baptizati sunt. Magi autem, ut sua figmenta nihil in militem Christi ualere compererunt, propriis se cultris interemerunt. Interea Licinius consul famam beati pontificis audiuit, ipsumque sibi Gisaico uilla praesentari fecit. Qui, cum traheretur, obuium habuit unum paralyticum, sororemque eius caecam, surdam et mutam. Protinus ille aquam benedixit, aegros perfudit et mox sanitati restituit. Carnifices hoc uiderunt et in Dominum statim crediderunt. Dum praesul et consul de idololatria et theusebia procaciter altercarentur, et praesul iussu consulis irrationabiliter furentis nudus uirgis caederetur, Deum fideliter deprecatus est, et mox uoce de coelo ad eum missa confortatus est. Manus quoque carnificum statim aruerunt; Licinius uero Leonillam uxorem suam, quia loquebatur pro uiro Dei, ira succensus iussit cruciari. Dum haec agerentur, nuntius uenit, dicens filium eius in uenatione circa castellum Alerci praecipitio mortuum cum armigero suo. Licinius ergo cum omni exercitu suo nimis contristatus est, et uirum Dei, quem cruciare coeperat, nutu Dei rogare coactus est. Taurinus autem, postquam in ecclesia Sanctae Mariae prostratus orauit, cum populo ad corpora defunctorum perrexit. Ibi deuote Deo supplicauit, finitisque precibus manum Marini iuuenis consobrini sui apprehendit, eumque in nomine Domini a morte resuscitauit. Quod Licinius et uxor eius et omnes optimates eius uidentes gauisi sunt, et procidentes ad praesulis pedes, sacrum sibi baptisma dari petierunt. Baptizati sunt itaque in illa die mille ducenti uiri. Deinde Marino poscenti pro armigero suo Taurinus acquieuit, ad corpus accessit, Deum inuocauit, Paschasium inclamauit et in uirtute Dei uitae restaurauit. Ambo sibi superstites uiuis retulerunt quae defuncti apud inferos uiderunt. Paschasius Marino praedixit quod in die quo albas deponeret moreretur; quod ita factum est. Nam Marinus leui febre correptus est, et octaua die baptismatis mortuus est. His aliisque multis miraculis Taurinus, Ebroarum primus pontifex, claruit, et multa millia hominum ad cognitionem ueritatis et iustitiae perduxit. Denique, dum Sixtus papa in sede apostolica resideret, et Aelius Adrianus rempublicam gubernaret, plenus dierum et uirtutum, Taurinus III Idus Augusti de coelo uocatus est, et ecclesia, populo astante, densa odoriferaque nebula repleta est. Transacto unius horae spatio, nebula recessit, et pontifex in cathedra sedens, et quasi orans manibus extensis, oculisque ad coelum uersis, apparuit. Ingens luctus parochianorum casu pastoris factus est, iussuque angeli qui populo in specie uiri honorabilis apparuerat extra urbem quasi ad tertiam partem milliarii ad occidentem uir Dei sepultus est. Locus ille diu postmodum sine honore habitus est. Sed nunc ibi gratia Dei electus grex monachorum in militia salubri constitutus est. In sepelitione uenerabilis episcopi res accidit inusitata. Dum in mausoleo praesul ex more poneretur, populusque nimis fleret, ille quasi uiuus de fossa erigens se, ait: Filioli mei, quid hoc facitis? Nolite timere. Iustum uirum audite. Et, inclinato capite, siluit. Sepulto itaque seruo Christi, dixit ad populum angelus Dei: Recedite uelociter, ne inuoluamini ab hostibus. Nunc ciuitas ista subuertetur, sed nullus uestrum periclitabitur. Per multa tempora incognitus erit locus iste. His dictis, nusquam comparuit, et completa sunt omnia ut praedixit. Nam sepulcrum sancti antistitis et anniuersarium transitus eius diu homines latuerunt. Signa quoque nonnulla per eum apud Ebroas adhuc quotidie fiunt. Daemon enim, quem de Dianae fano expulit, adhuc in eadem urbe degit, et in uariis frequenter formis apparens, neminem laedit. Hunc uulgus Gobelinum appellat, et per merita sancti Taurini ab humana laesione coercitum usque hodie affirmat. Et quia iussis sancti antistitis sua frangendo simulacra obsecundauit, in barathrum non statim mersus fuit; sed in loco ubi regnauerat poenas luit, uidens saluari homines quibus iamdudum ad detrimentum multimode insultauit. Fertur aliud ab incolis, et est uerum, quod in Ebroicensi urbe animal uiuere nequit uenenatum. Nam pinguis humus imbuta fluentis Ittonae fluminis colubros et serpentes pariebat, et huiusmodi animantibus Ebroica ciuitas nimis abundabat. Ciuibus autem pro tali peste conquerentibus, deprecatus est Dominum beatus Taurinus ut urbem ab hoc incommodo liberaret, nec ulterius uenenatum reptile intra moenia urbis uiuere sineret. Orauit et exauditus est. Si casu coluber seu bufo in fasciculo herbae defertur, statim, dum intra muros urbis uenerit, moritur. Post longum tempus religio Christiana creuit, et clerus Ebroicensis cum fidelibus indigenis primi praesulis sui Taurini polyandrum quaesiuit, Deoque monstrante, inuenit. Deinde reuerenter de terra leuatum est, et post aliquod tempus a fidelibus Fiscannum translatum est. Ibi uenerabile coenobium monachorum, ad Deitatis cultum iugiter agendum, constructum est, ibique in capsa pretiosa sancti uiri corpus ueneranter aptatum est. Almi Taurini praesulis precibus et meritis nos Deus eruat ab omni ueneno uitiorum, et perfecto sanctarum decoret nos iubare uirtutum, et in sanctis mansionibus suorum coniungat collegio sanctorum, ubi possimus ipsum Regem regum digniter laudare per omnia saecula saeculorum! Amen. Aelio Adriano et Antonino Pio imperantibus, rabie hostili nouella Christianitas in Gallia uehementer attrita est, et sancta mater Ecclesia per annos fere CLX admodum humiliata est. Nulla nobis historia manifeste prodit quae gens illa fuerit, uel unde uenerit, siue sub quo principe uel tyranno saeuierit; quae intolerabiliter Christianos et idololatras oppresserit. In plurimis tamen gestis sanctorum illius temporis liquido patescit quod sub praedictis principibus quidam crudelis et barbarus exercitus regnum Galliae nimis attriuerit. Eo tempore nullus rex in Gallia erat, sed imperator Romanorum a Caio Iulio Caesare Cis-Alpinis omnibus imperabat, et praesides aliasque potestates singulis urbibus ad libitum suum dirigebat. Silentium de Deo magnum fuit in Neustria post obitum sancti praesulis Taurini, usque ad tempora Diocletiani et Maximiani; a quibus facta est decima clades furoris diabolici, quae grauius ac diuturnius aliis saeuiit in Ecclesiam Christi. Caeterum ille, qui suis semper se adfuturum esse promisit, in immensis tribulationum procellis sponsam suam mirabiliter confortauit ac liberauit, protexit ac exaltauit, et honorabilibus triumphis palam magnificauit. Insuper aeterno diademate coram patre suo in coelesti Ierusalem remunerabit. Ergo quam tantum diligit, inter furias persequentium paedagogis illustribus destitui diu non desiit. [5,8] VIII. Dum decima persecutio per decem annos Christianis fortiter immineret, et innumera martyrum millia multis suppliciorum generibus trucidaret, et cruore pretioso gloriose decorata ad coelos transmitteret, Quintinus et Lucianus, Valerianus, Rufinus et Eugenius, Mallonus et Auicianus, aliique plures de clero et nobilitate Romanorum Roma exierunt, et fiducialiter uerbum Dei praedicantes per Gallias diffusi sunt. Tunc Quintinus Ambianis, et Lucianus expetiit Beluacum, et Mallonus cum Auiciano et quibusdam aliis idoneis uiris Rothomagum. Diocletiano et Herculio Maximiano regni fasces sponte deponentibus, Constantius uir magnae ciuilitatis suscepit imperium in occiduis partibus quod deposuerat Herculius. Is erga homines multa clementia, erga Deum uero religione utebatur maxima. Nam neque ex consortii rabie, ut Caesariensis Eusebius allegat, regnum suum piorum sanguine maculauerat, neque orationum domus et conuenticula Christicolarum, ut Maximianus fecerat, hostili uastatione destruxerat. Hic in Neustria ciuitatem condidit, quam a nomine suo Constantiam nominauit, et in ipsa prouincia concubinam nomine Helenam habuit, ex qua Constantinum magnum, conditorem postea Constantinopolis, genuit. In illo tempore uenerabilis Mallonus cum aliis quibusdam fidelibus Rothomagum incoluit, et primus ibi, uolente Deo, pontificalem cathedram obtinuit; post quem usque in hodiernum diem metropolitana dignitas ibidem consistit. Sex autem urbes ei subiacent: Belocasium, id est Baiocas; Euanticorum, id est Ebroas, Luxouium, Abrincas, Constantia; Salarium, id est Sagium. Ecclesia Rothomagensium iam XLVI pontifices habuit, et clerus eiusdem ad notitiam posterorum de singulis praesulibus distichon heroicum edidit, quod huic operi charitatiue per ordinem inserere cum quibusdam necessariis additamentis mihi non pigebit. Antistes sanctus Mallonus, in ordine primus, Excoluit plebem doctrina Rothomagensem. Hic tempore Eusebii papae et Melchiadis claruit, undecimoque Kal. Nouembris ad Dominum migrauit, et in crypta in basilica S. Geruasii martyris extra urbem sepultus diu iacuit. Mausoleum uero eius ibidem usque hodie seruatum est, sed corpus eius post multum temporis pro timore Dacorum inde ablatum est, et in castellum Vilcassini, quod Pontisera uocatur, translatum est. Illic in regia nomini eius dicata ueneranter seruatur, eique conuentus canonicorum celebriter famulatur. Post hunc, praecipuus, deuotus et Auicianus Obtinuit regimen, curam quoque rexit herilem. Hic Arelatensi interfuit concilio, quod factum est tempore Siluestri papae, sub Constantino Augusto, qui coepit imperare anno ab Urbe condita 1061. Tunc Nicaena synodus CCCXVIII Patrum celebrata est, inter quos Nicolaus Myrreorum Lyciae, aliique praecellentissimi praesules micuerunt. Successit praesul fulgens uirtute Seuerus, Moribus insignis, commissis ac sibi mitis. Hic XV annis, tempore Constantini et Constantii, sub Marco papa et Iulio floruit. Tunc Maximinus Treuerorum et Hilarius Pictauorum, Athanasius Alexandrinorum, Eusebius Vercellensium et Dionysius Mediolanensium praesules, ut astra claruerunt. Eusebius, dulcis et in ordine pontificali Constans, enituit uirtutum floribus almis. Hic XXV annis, tempore Liberii papae et Felicis, sub Constantino, Iuliano Apostata, Iouiniano et Valentiniano fulsit. Marcellinus huic successit munere Christi, Pastor praecipuus, morum probitate decorus. Hic XX annis, tempore Damasi papae, regnantibus Valentiniano et Valente cum Gratiano et Valentiniano, in Ecclesia bene laborauit. Tunc Antonius monachus, Aegyptiorum clarissimus obiit. Caesaraugustae Petrus insignis orator claruit. Ambrosius Mediolanensis inexpugnabilis murus Arianis oppositus est. Constantinopolitana synodus CII Patrum contra Macedonium et Eunomium sub Damaso papa celebrata est. Peruigil in populo Petrus dignus quoque custos, Sancte commissum sibi rexit pontificatum. Hic XIX annis, tempore Siricii papae et Anastasii, sub Theodosio et Arcadio claruit. Tunc Martinus Turonensis et Maurilius Andegauensis, Basilius Caesariensis, et insignis orator Augustinus Hipponensis, et Hieronymus diuinae legis interpres micuerunt. Victricius, uictor uitiorum fortis et ultor, Ecclesiam Domini mandatis imbuit almis. Hic XI annis, tempore Innocentii papae, sub Arcadio et Honorio floruit. Tunc Donatus Epiri episcopus et Ioannes Ierosolymitanus fulserunt. Inuentio corporis S. Stephani protomartyris facta est, reuelante Deo Luciano Caphargamalae presbytero. Tunc Orosius presbyter, qui librum De Ormesta mundi scripsit, ab Augustino ad Hieronymum pro quibusdam profundis quaestionibus missus, Lucianum adiit; a quo reliquias S. Stephani, Auito presbytero missas, in Hispaniam primus intulit. Successit praesul huic Innocentius almus, Ecclesiam recreans Domini, plebemque reformans. Hic IX annis, tempore paparum Zozimae, Bonifacii et Coelestini, sub Honorio et Theodosio Arcadii filio uiguit. Tunc synodus Ephesina ducentorum episcoporum, cui Cyrillus praefuit Alexandrinus, aggregata est. Ad Scotos in Christum conuertendos, ordinatus a papa Coelestino, Palladius primus episcopus mittitur. Eloquiis plenus sacris, successit Euodus, Fortis et innocuus, prudens, pius atque modestus. Hic VIII annis, tempore Coelestini et Sixti paparum, floruit. Tunc Galli contra Romanos rebellauerunt, quibus Franci, de Troianorum stirpe orti, sociati sunt, qui pariter iuncti Francum Ferramundum, Sunnonis ducis filium, sibi regem praefecerunt. Maximus, Taurinensis episcopus, in sermonibus componendis facundus habetur. Praefuit Ecclesiae sanctus Siluester honeste ; Quam iuste rexit, prudens et amplificauit. Hic VIII annis, tempore Leonis papae, Clodione et Meroueo regnantibus in Francia, claruit. Praesul Malsonus, diuino dogmate fultus, Exstitit in populo uenerabilis undique pastor. Hic IX annis, sub Martiano et Valentiniano, uiguit, quando Leo papa contra Euticem et Dioscorum apud Chalcedonem synodum DCXXX episcoporum celebrauit. Tunc Hengist et Horsa, cum Saxonibus et Anglis, tribus longis nauibus in Britanniam aduecti sunt, et a Vortigerno rege contra Pictos suscepti sunt. Tunc Germanus Autissiodorensis mirabiliter floruit. Inclytus antistes, populi custos quoque perpes, Suscepit sedem Germanus pontificalem. Hic VIII annis, Childerico imperante Gallis et Leone Latinis, claruit. Tunc Theodorus episcopus Syriae ecclesiasticam Historiam scripsit, a fine librorum Eusebii usque ad tempus suum, id est usque ad imperium Leonis, sub quo mortuus est. Commissos coluit Crescentius ac decorauit Moribus egregiis, uirtuteque crescere fecit. Hic XXVI annis, tempore Hilarii papae et Simplicii, regnante Leone, fulsit. Tunc Childericus Merouei filius in Gallia regnauit. Fulsit Gildardus, pastor sacer atque benignus, Dapsilis et constans, uerbi quoque lumine flagrans. Hic XV annis, tempore Felicis, Gelasii, Anastasii et Symmachi paparum, sub Zenone Augusto emicuit, et beatum Laudum Constantiniensem episcopum consecrauit. Tunc Remigius Remensis et Solemnis Carnotensis ac Vedastus Atrebatensis claruerunt, et Merouingum Clodoueum regem Francorum anno ab Incarnatione Dominica 488 baptizauerunt. Tertio postmodum anno, Mamertus Viennensis archiepiscopus ob imminentem cladem solemnes litanias, id est rogationes, ante Ascensionem Domini instituit. Victorius Paschalem cyclum DXXXII annorum, papa Hilario iubente, scripsit. Odoacer rex Gothorum Romam obtinuit, quam exinde reges eorum Theodericus Triarius et Theodericus Walamer diutius tenuere. Honericus rex Vandalorum Arianus in Africa, diffugatis plus CCCXXXVI episcopis catholicis, ecclesias eorum clausit, uariisque plebem suppliciis affecit. Gildardus Rothomagensis et Medardus Suessionensis Nectardo Nouiomensi patre et Protagia matre nati sunt, amboque VI Idus Iunii ad Dominum migrauerunt. De illis nempe insignis Audoenus sic uersificauit. Hi sunt Gildardus fratres gemini atque Medardus. Una dies natos utero uiditque sacratos, Albis indutos, et ab ista carne solutos. Flauius insignis uirtutum flore refulsit; Commissosque sibi diuina lege repleuit. Hic XXXV annis, tempore Symmachi, Hormisdae, Ioannis, Felicis, Bonifacii, Ioannis et Agapiti paparum, sub Anastasio et Iustino seniore ac Iustiniano floruit. Defuncto Clodoueo, Sigismundus, Childebertus, aliique filii eius successerunt. Lotharius autem, omnibus superstes, annis LI in Francia regnauit; cuius tempore Launomarus et Ebrulfus, aliique sancti uiri in regno eius floruerunt. Transamundus Vandalorum rex ecclesias catholicas clausit, et CCXX episcopos exsilio Sardiniam misit, quibus papa Symmachus omni anno pecunias et uestes ministrauit. Anastasius imperator, quia haeresi fauens Eutycetis catholicos insecutus est, diuino fulmine periit. Ioannes papa sub Iustino seniore Constantinopoli caecum illuminauit; quem, dum Rauennam rediret, Theodericus peremit. Symmachum quoque patricium et Boetium necauit; et ipse, anno sequente, subita morte periit. Cui nepos eius Athalaricus in regnum successit. Hildericus Vandalorum rex episcopos ab exsilio reuerti et ecclesias instaurare praecepit, post annos LXXVI haereticae profanationis. Benedictus abbas uirtutum gloria claruit, quas beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scripsit. Belisiarius patricius a Iustiniano in Africam missus, Vandalorum gentem deleuit, Gelismerum regem eorum captum Constantinopolim misit. Carthago quoque anno excessionis suae XCVI recepta est. Dionysius Paruus Paschales circulos scribit, incipiens ab anno Dominicae Incarnationis 532; quo anno codex Iustiniani promulgatus est. Victor Capuanus episcopus, librum de Pascha scribens, Victorii arguit errores. Cassiodorus senator et Priscianus grammaticus et Arator subdiaconus claruerunt. Occubuit martyr Praetextatus, Fredegundis Reginae monitu, pro Christi nomine Iesu. Hic XLVIII annis, tempore Agapiti, Siluerii, Vigilii, Pelagii, Ioannis et Pelagii paparum, sub Iustino et Tiberio Constantino floruit. Narses patritius Totilam Gothorum regem in Italia superauit et occidit. Gens Longobardorum, comitante fame et mortalitate, omnem inuadit Italiam, regi Albuino subiecta. Ecclesiam rexit multis Melantius annis. Subiectos docuit, iuste quoque uiuere fecit. Hic XII annis, tempore Pelagii, Benedicti et Gregorii magni doctoris, Mauricio primo Graecorum Romanis imperante, Rodomensibus praefuit; sed indigne, quia proditor Praetextati, ut ferunt, magistri sui fuerat; quem Fredegundis, uxor Hilperici regis, occidi fecerat. [5,9] IX. Nobilis Hyldulfus praefato pontificatu Sedit, et excoluit diuini dogmata uerbi. Hic XXVIII annis, tempore Gregorii magni doctoris, Sauiniani, Bonifacii, Deusdedit, Bonefacii et Honorii paparum, imperantibus Mauricio, Focate et Heraclio claruit. Tunc in Francia regnauerunt Childebertus et filii eius Theodericus ac Theodebertus et Lotharius Magnus. In Anglia uero Aedilbertus Cantuariorum, Edwinus Nordanhimbrorum et Redualdus Gewissorum, ac Penda Merciorum; ad quos Gregorius misit praedicatores uerbi Dei Augustinum, Mellitum, Ioannem, aliosque plures monachos timentes Deum, per quos ad Christum Angli conuersi sunt. In Italia Longobardis Autarith Cleponis filius et Ago Agilulfus, cum Theodelinda laudabili regina, praefuerunt. In Neustria, XII anno Hildeberti regis, sanctus Ebrulfus Uticensis abbas iam octogenarius IV Kal. Ianuarii {596} obiit. Per idem tempus Cassinense monasterium a Longobardis noctu inuasum est, et fugatis monachis, tempore Boniti quinti abbatis, destructum est. Benedictus, Constantinus, Simplicius, Vitalis et Bonitus eidem coenobio iam praefuerant. Chosdroe rex Persarum grauissime rempublicam bellis attriuit, et sanctam Ecclesiam incendiis et rapinis ac caedibus uehementer afflixit. Anastasius Persa monachus cum aliis LXX glorioso martyrio coronatus est. Heraclius Persas uicit, Chosdroen occidit, crucem Domini Ierosolymis reportauit, et omnes Christianos de captiuitate reduxit. Sanctus Romanus, praeclaro nobilis actu, Moribus emicuit, sacri quoque lumine uerbi. Hic XIII annis, tempore Honorii, Seuerini et Ioannis paparum, Heraclio regnante, miraculis coruscauit, decimoque Kal. Nouembris ad Dominum gloriose transiit. Tunc in Gallia Christiani principes uigebant Dagobertus et Lodoueus. In Anglia Osualdus, Osuinus et Osuius. In Italia Agilulfus, Adaloaldus, Arioaldus, Rotarith et Rodoaldus. Arioaldo regnante, beatus Columbanus genere Scotus, postquam in Gallia Luxouiense monasterium construxerat, in Italia in Alpibus Cottiis Bobiense condidit. Audoenus huic successit, pontificali Ordine splendescens, uirtutibus atque refulgens. Hic XLIII annis, tempore Theodori, Martini, Eugenii, Vitaliani, Adeodati, Doni, Agathonis, Leonis, Benedicti et Ioannis paparum, Heracleona filio Heraclii et tribus Constantinis imperantibus, insigniter fulsit, diu et bene uixit, multum laborauit, Ecclesiaeque Dei mirabiliter profuit. Vis mihi ad enarrandum deficit quanta nobilitate et sanctitate, omnique probitate uir iste uiguit. Martinus papa synodum CV praesulum Romae tenuit, et postmodum pro fide catholica per Theodorum exarchum, iussu Constantini nepotis Heraclii, raptus est, et apud Chersonam relegatus, sancto fine quieuit. Theodorus archiepiscopus et Adrianus abbas, uir aeque doctissimus, a Vitaliano papa missi Britanniam, plurimas Anglorum ecclesias doctrinae fruge fecundarunt. Ex quo Gregorius papa dispensatores diuini seminis misit in Angliam; Augustinus et Laurentius, Mellitus Lundoniensis et Iustus Rofensis, Honorius et Deusdedit Cantuariensem ecclesiam rexerunt, et Cantiae reges Edilbertum et Eadbaldum, Ercombertum et Egbertum cum subiecta gente ad fidem Christi pertraxerunt. Septimus ad praesulatum Vigardus ab Osuio et Egberto regibus electus est, et Romam ad ordinandum missus est. Ibi dum consecrationis statutum diem praestolaretur, defunctus est; pro quo Theodorus Graecus, sanctitate et sapientia praestantissimus, ordinatus est. In Neustria Philibertus, nobilitate et sanctitate et miraculorum fulgore gloriosus, permissu Lodouei regis et Baltildis reginae, coenobium DCCC monachorum apud Gemmeticum construxit; cui post aliquot annos sanctum Aichadrum, quem de Herio monasterio assumpserat, praeposuit. Tunc Guandregisilus Fontinellae monasterium condidit, ibique ad Dei militiam ferme CCCC monachos aggregauit; ex quibus postmodum Ecclesia Dei ad regimen sui plures episcopos et abbates idoneos gaudenter assumpsit. Sidonius quoque et Ribertus, Geremarus, Leudfredus, aliique plures monachi florebant in Rothomagensi dioecesi; quibus omnibus ad omne bonum fauebat studium et auxilium Audoeni uenerabilis archiepiscopi, sicut feruidi lectores in eorum gestis possunt lucide contemplari. In Italia, Ariperto rege post IX annos apud Ticinum defuncto, duo filii eius adhuc adolescentuli successerunt; Godebertus quidem Ticini, Bertarith uero in ciuitate Mediolanensi sedem habuit regni. Non multo post Grimoaldus Beneuentanorum strenuus dux Godebertum ense peremit, et Bertarith fugauit, eorumque regnum cum sorore eorum accepit, et per IX annos potenter et utiliter obtinuit. Quo mortuo, Bertarith XVIII annis regnauit, et Cunipertum filium suum, quem de Rodelinda regina susceperat, consortem regni constituit. Ambo amatores iustitiae fuerunt, Deique et eius Ecclesiae beneuoli cultores, pauperumque defensores uiguerunt. Alacheris Brixianus dux contra eos rebellauit, totamque regionem multoties diuque perturbauit, donec, Cuniperto pugnante, peremptus malignari desiit. Agatho papa, rogatu Constantini, Heraclii et Tiberii principum piissimorum, Ioannem Portuensem episcopum et Ioannem diaconum, aliosque legatos sanctae Romanae Ecclesiae Constantinopolim misit, ibique per eos concilium CL episcoporum contra Georgium patriarcham regiae urbis et Macharium Antiochiae, aliosque haereticos tenuit. Finito conflictu, Georgius correctus est et pertinax Macharius cum suis complicibus anathematizatus est. Inclytus Ansbertus, probitatis culmine comptus, Ecclesiam rexit quam sancte nobilitauit. Hic XVIII annis, tempore Leonis, Benedicti, Ioannis, Cononis et Sergii paparum, sub Constantino et Iustiniano iuniore claruit. Tunc in Gallia Lotharius, Theodericus et Hildericus regnauerunt, et maioratum domus regiae Leodegarius, Ebroinus et Pippinus primus habuerunt. Insignis Grippo successit in ordine sancto, Actibus egregius, meritis pastor uenerandus. Hic XXXIV annis, tempore Ioannis, Sisinnii, Constantini et Gregorii paparum, floruit. Tunc Leo, Tiberius, Iustinianus, Philippicus, Anastasius, Theodosius et Leo reipublicae praeerant, et in Gallia Clodoueus, Childebertus et Dagobertus iunior regnabant. Reuerendissimus ecclesiae Lindisfarnensis in Britannia ex anachoreta praesul Cuthbertus totam ab infantia usque ad senium uitam miraculorum signis inclytam duxit; cuius corpus, tempore Henrici regis Anglorum, Radulfus Roffensis episcopus incorruptum inuenit, et uestes eius, astante et reuerenter intuente Alexandro Scotorum rege, cum monachis et clericis, mutauit. Iustus et insignis Radilandus in ordine fulsit, Compatiens cunctis, meritisque refertus opimis. Hic III annis, tempore Gregorii papae, floruit. Tunc Leo imperabat. Franci uero, mortuo Dagoberto, Danielem clericum in regem leuauerunt. Sarraceni cum ingenti exercitu triennio Constantinopolim obsident; sed ciuibus magis precibus quam armis pugnantibus uincuntur, et fame, frigore, pestilentiaque periclitantes aufugiunt. Liuthprandus Longobardorum rex donationem patrimonii Alpium Cottiarum, quam Aripertus aureis scriptam litteris Romam direxerat, et ille repetierat, admonitione Gregorii papae confirmauit. Idem ossa Sancti Augustini doctoris, dato magno pretio, emit; et de Sardinia, quam Sarraceni depopulati erant, in Ticinum transtulit et honorifice condidit. Profuit in populo Domini uenerabilis Hugo, Et tribuit sanctae subiectis dogmata uitae. Hic consobrinus Pippini principis Francorum fuit, et VIII annis, tempore Gregorii II papae, archiepiscopus fuit. Ecclesiis etiam Parisiensi praefuit et Baiocensi, abbatiis quoque Gemmeticensi et Fontinellensi. Cuius corpus cum corpore Sancti Aicadri a Gemmeticensibus in Lotharingiam translatum est, ibique in uico qui Haspris dicitur, in territorio Cameracensi, nunc usque in scrinio argenteo honorifice seruatum est. Tunc Constantinus imperabat. Anglicus Beda famulus Christi, et presbyter monasterii BB. apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Wiremudam in Giruum, claruit. Hic in territorio eiusdem monasterii est notus, et septennis educandus reuerendissimo abbati Benedicto ac deinde Ceolfrido a propinquis datus, et cunctum eo tempus uitae in eiusdem monasterii habitatione peregit, omnemque meditandi Scripturas operam dedit, et inter obseruantiam disciplinae regularis, et quotidianam cantandi in ecclesia curam, ut ipse scribens asserit, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habuit. Nonodecimo autem uitae suae anno diaconatum, tricesimo uero presbyteratus gradum, utrumque iubente Ceolfrido abbate suo, suscepit per reuerendissimi Ioannis episcopi ministerium. Exinde postquam sacerdotium accepit, usque ad LIX aetatis suae annum a salubri studio non cessauit; sed multa in sanctam Scripturam ex opusculis uenerabilium Patrum breuiter adnotauit, et ad formam sensus ac interpretationis eorum superadiicere curauit. Laborum eius ac studiorum fructus Ecclesiae Dei utillimus et dulcis fuit; cui de lege Dei et de necessariis indagationibus LXXII libros edidit, quos ipse omnes in calce historiae Anglorum diligenter computat et describit. Tunc in Longobardia Paulus Cassiniensis claruit monachus, et in Gallia Fortunatus poeta, Pictauorum almus episcopus. Sedem Radbertus digne pastoris adeptus, Viribus enituit sanctis, sancte quoque uixit. Hic IV annis, tempore Gregorii II papae, imperante Constantino floruit. Tunc in Francia Carolus Tudites; id est Martellus, dominabatur; qui cum Eudone duce contra Sarracenos in Aquitania pugnauit, et eorum CCCLXXV millia prostrauit; itemque in Narbonensi prouincia fortiter eos bello repulit, et maxima caede attriuit. Grimo, deuotus pastor, pius, inclytus actu, Suscipit Ecclesiam diuino iure regendam. Hic IV annis, tempore Gregorii papae III, uiguit. In Anglia, defuncto Berchtwaldo Dorobernensi archiepiscopo, Tatuuinus successit. Tunc duo reges Anglorum Coenredus Merciorum, et Offa filius Siheri regis orientalium Saxonum, terrena pro Christo sceptra reliquerunt, et Romam aggressi, Constantino papa benedicente, monachi facti sunt, ac ad limina apostolorum in precibus, ieiuniis et eleemosynis usque ad ultimum diem permanserunt. Wilfridus uenerabilis Eboracensis archiepiscopus, XLV episcopatus sui anno, in prouincia Undalum, IV Idus Octobris, regnantibus Coenredo et Osrede filio Alfridi Nordanhimbrorum regis, defunctus est. Non multo post Adrianus sapientissimus abbas obiit; cui Albinus discipulus eius multipliciter edoctus successit. Culmine pastoris nituit Rainfridus, in omni Actu magnificus, constructor pontificatus. Hic XVII annis, tempore Zachariae et Stephani paparum, uiguit. Carlomannus et Pippinus maioratum domus adepti sunt. Remigius praesul, regali stirpe creatus Deuote uixit, commissos dogmatisauit. Hic filius Caroli Martelli et frater Pippini regis fuit, eiectoque Ragenfredo, XVII annis Rothomagensem cathedram, tempore Pauli, Constantini, Stephanique paparum, obtinuit. Constantinus imperator Leonis filius Constantinopoli synodum CCCXXX episcoporum congregauit. Stephanus papa, persecutione Haistulphi Longobardorum regis uexatus, Franciam adiit, et Pippinum regem ac filios eius Carolum et Carlomagnum consecrauit. Tunc Bonefacius Maguntiae archiepiscopus et Wido Fontinellae abbas floruerunt. Constantinus et Abdallas Amiras rex Sarracenorum pariter in orthodoxos saeuiunt. Leo filius Constantini LXXI loco ab Augusto regnauit annis V. Anno ab Incarnatione Domini 778 Pippinus rex VIII Kal. Octobris obiit, eique Carolus Magnus filius eius successit. Praesul Meinardus, bonitatis odore refertus Subiectos docuit, uitiorum sorde piauit. Hic VIII annis, tempore Adriani papae, claruit. Carolus VI anno regni sui Romam uadit; inde reuersus Papiam cepit, Desiderium regem Longobardorum, qui multas persecutiones Adriano papae fecerat, captiuum in Franciam duxit, et filius eius Adalgisum de Italia expulit. Iste nimirum Desiderius tricesimus primus rex Longobardorum fuit, et in illo regia dignitas pro sceleribus suis defecit, nec unquam postea proprium regem habuit; sed regibus Francorum aut imperatoribus Alemannorum gens Longobardorum semper subdita fuit. Primi duces Guinilorum Ibor et Aio fuerunt, qui cum matre sua Gambara de Scandinauia insula sorte Guinilos eduxerunt. Deinde reges eorum isti fuerunt, Agelmundus, Lamissio, Lethu, Hildehoc et Godehoc, Claffo et Tato, Wacho, Waltarith, Audon et Alboinus. Agelmundus Longobardos adduxit in Bulgariam, Audoin in Pannoniam, et Alboin, adiuuante Narsete patricio, in Italiam. Postquam Alboinus rex ab Helmechis armigero suo, instinctu Rosemundae coniugis suae, peremptus est, Clepo electione populi regno potitus est. Post quem Flauius Autarith filius eius regnauit, qui Theodelindam Garibaldi regis Baioariorum filiam uxorem duxit. Autarith post sex annos regni sui ueneno periit, et Agilulfus Ago Taurinacius dux reginam et regnum obtinuit, moriensque post XXV annos filio suo Adoloaldo regnum reliquit. At postquam Adoloaldus cum matre sua Theodelinda decem annis regnauit, super Longobardos Arioaldus XII annis regnum tenuit; cui Rotharith uiribus fortis, sed Arianae haereseos perfidia maculatus, successit. Hic, ubi XVI annis regnauit, Rodoaldo filio suo regnum dimisit; qui post V annos (86) , dum in moechia reperiretur, a riuali percussus Longobardo interiit. Aripertus autem, Gundualdi filius, Theodelindae reginae nepos, successit, et post IX annos moriens filiis suis Bertharith ac Godiberto regnum dimisit. Porro Grimoaldus Beneuentanorum dux Rodelindam Ariperti regis filiam coniugem accepit, et fratres eius Godibertum ense peremit, atque Bertharith de regno fugauit. Quo post IX annos mortuo, Bertharith regnum recepit, et Garibaldum Grimoaldi filium, qui post patrem tribus mensibus regnarat, exturbauit. Post XVIII annos Bertharith, Cunipertus XII annis regnauit; quo defuncto, in duobus annis IV reges gens Longobardorum habuit, id est Liutpertum Cuniperti filium, et Raginbertum ducem Taurinensium Godiberti filium, et Aripertum eius filium, et Rotharith ducem Bergamensium. Denique Aripertus fortior omnibus Liutpertum et Rotharith occidit; Ansprandum uero nutritium Liutperti de insula Commacina fugauit, et Sigisbrandum filium eius oculis priuauit, nouemque annis postmodum regnauit, sanctoque Petro plura, quae antecessores eius abstulerant, reddidit. Ipse postea, in Pado dum nataret, grauatus auro corruit, et suffocatus aquis interiit. Ansprandus autem uir sapiens tribus solummodo mensibus regnauit, et Liutprandus audax filius eius fere XXXII annis in solio regni sedit. Hildebrandus nepos eius in regem leuatus est, sed ante biennium defunctus est. Deinde filii Penmonis Foroiuliani ducis, Ratchisus et Haistulfus, regnauerunt; quorum prior sponte diadema deposuit, et monachus Romae factus est. Haistulfus uero, tempore Stephani papae, multis modis Ecclesiae Dei aduersatus est, sed ad ultimum iusto Dei iudicio, in uenatione, ictu sagittae percussus est. Ad extremum dux Desiderius, adminiculante Stephano papa, rex factus est Longobardorum, et, adepto regno, persecutus est papam et clerum, plebemque Romanorum. Unde Adrianus papa coactus est expetere uires Francorum: quibus destructum est et deiectum usque hodie cornu saeuitiae regni Longobardorum. Hoc tempore Meinardi Rothomagensis archiepiscopi, anno ab Incarnatione Domini 774, contigit. Praesul successit cui Guillebertus, in omni Constans et lenis, populi pastorque fidelis. Hic XLVIII annis, tempore Adriani, Leonis, Stephani et Paschalis paparum, claruit. Tunc Constantinus, Leo, Nicephorus et Stauratius filius eius, Michael, Leo et Michael Augusti Constantinopoli florerebant. Carolus rex Francorum mire uiguit, et probitas eius laudabiliter excreuit. Pampeloniam destruxit, Caesaraugustam obsidione subiugauit, Wasconiam, Hispaniam, Saxoniam subegit et Baioariam Sclauorum, qui Vulti dicuntur, et Hunnorum regiones deuastauit. Tempore Constantini et Irenae matris eius, Constantinopoli quidam lapideam inuenit arcam, et in ea uirum iacentem cum hac scriptura: Christus nascetur ex Maria Virgine, et credo in eum. Sub Constantino et Irene imperatoribus, o sol, iterum me uidebis. Sub Leone papa terrae motus magnus factus est qui pene totam Italiam concussit, et tectum ecclesiae B. Pauli cum suis trabibus magna ex parte deiecit. Anno ab Incarnatione Domini 800, indictione VIII, Carolus rex a Leone papa imperator consecratus est, et a Romanis Augustus appellatus est. Completis in regno XLVII annis, Carolus obiit, et Ludouicus filius eius XXVII annis regnauit, cui Guillebertus archiepiscopus a secretis fuit. [5,10] X. Rainowardus huic successit in ordine felix. Hic aluit mites, compescuit atque rebelles. Hic X annis, tempore Eugenii, Valentini et Gregorii IV paparum, sub Theophilo Augusto foruit. His temporibus dissentio facta est in Gallia, dum Lotharius contra Ludouicum Pium patrem suum rebellauit. Tunc primitus Normanni Britanniam et alias terras uastauerunt, et de Herio insula corpus S. Philiberti translatum est. Gumbaldus iustae tenuit moderamina uitae, Prospiciens populo uenerabilis undique pastor. Hic XI annis tempore Gregorii et Sergii papae, Michaele Augusto Theophili filio imperante, uiguit. Anno ab Incarnatione Domini 840 Ludouicus imperator XII Kal. Iulii obiit. Cuius corpus Drogo archiepiscopus frater eius Mediomatricum urbem ad sepeliendum detulit. Diuisio regni facta est, et bellum inter tres filios Ludouici, Ludouicum, Lotharium et Carolum Caluum, prope Autissiodorum VII Kal. Iulii factum est, in quo Christianus populus utrinque mutua caede prostratus est. Corpus S. Audoeni translatum est, quando Normanni Rothomum uastauerunt, et monasterium illius Idus Maii uastauerunt. Insignis Paulus, pastoris culmine dignus, Verbo doctrinae fulsit probitateque uitae. Hic VI annis, tempore Sergii papae, sub Michaele Augusto claruit. Lotharius partem regni Franciae, quam pater eius sponte dederat, tenuit, ibique regnauit; quod usque hodie Lotharingia, id est Lotharii regnum, uocatur. Carolus Caluus rex Francorum et imperator Romanorum, uir bonus et fortis, constitutus est. Wanilo, uir prudens, diuino dogmate pollens, Aeternae docuit commissos iura salutis. Hic XI annis, tempore Leonis, Benedicti et Nicolai paparum, floruit. Quinto anno regiminis eius gelauit a pridie Kal. Decembris usque Nonas Aprilis. Indole praecipuus, bonitate nitens Adalardus Iura sacerdotii tenuit pie pastor herilis. Hic III annis, tempore Nicolai papae, uiguit. Basilius Michaelem dominum suum occidit, et pro eo XX annis Constantinopoli regnauit. Fames ualida et mortalitas hominum et pestis animalium tribus annis furuit in mundo. Felix atque probus, praeclara stirpe Riculfus, Contulit Ecclesiae quamplurima praedia terrae. Hic III annis, tempore Nicolai et Adriani paparum, floruit. Nobilis antistes diuino iure Ioannes Ordine pontificis uirtutum tampade fulsit. Hic duobus annis Rothomagensibus praefuit. Vitto , commissum conscendens pontificatum Claruit in populo, uir prudens, dogmate sancto. Hic uno anno Ecclesiam rexit, tempore Adriani papae et Basilii Augusti. Successit Franco, plebis bonus auxiliator, Qui lauacri sancti Rollonem fonte sacrauit. Hic XLIV annis, tempore Ioannis, Marini, Adriani et Stephani paparum, floruit. Tunc Leo et Alexander filii Basilii XXII annis regnauerunt. Anno Domini 876 Rollo cum suis Neustriam penetrauit, et per annos XXX Galliam bellis, rapinis et incendiis admodum afflixit. Contra Richardum ducem Burgundionum et Ebalum Pictauensium, aliosque principes Galliarum pugnauit, crebrisque uictoriis elatus, multa detrimenta Christicolis fecit. Denique Carolus simplex filius Ludouici Nihilfecit, non ferens guerram Rollonis, pacem cum eo fecit, Gislam ei filiam suam coniugem dedit, et Neustriam concessit. Tunc Alexander et Constantinus cum matre sua Zoe, et Romanus Armeniacus Augusti Constantinopoli regnauere. Sedem pontificis Gunthardus in ordine sumpsit, Utilis in populo, prudens quoque consiliator. Hic XXIV annis, tempore Romani Armeniaci Augusti et Constantini, claruit. Tunc in Gallia Rodbertus dux diadema sibi assumpsit, contra quem Carolus rex eodem anno pugnauit, et periurum interfecit; Hugo tamen, perempti ducis filius, uictoriam obtinuit. Non multo post Herbertus Parronae comes Hugonis Magni sororius, regem dolo cepit, et in carcere tribus annis, ad mortem scilicet regis, eum tenuit. Ludouicus autem, filius regis, in Angliam cum Edgiua matre sua Edelstanum auunculum suum, filium Eduardi senioris, regem Anglorum expetiit, et Rodolfus, nobilis filius Richardi Burgundionum ducis, nepos Caroli, VII annis regnauit. Quo defuncto, Guillelmus Longa-Spata dux Normannorum, rogatu Francorum, de Anglia Ludouicum reduxit, patrioque solio legitime restituit. His temporibus Agapitus, Basilius, Stephanus, Formosus, Ioannes et Stephanus in sede apostolica floruerunt. Guillelmus Rollonis filius Gemmeticense coenobium restaurauit, ibique monachus sub Martino abbate fieri peroptauit; sed abbas eum recipere, donec filius eius ad tenendum Normanniae ducatum idoneus esset, refutauit. Interea dum idem dux, postquam XXV annis Normanniae ducatum fortiter rexisset, et hostes uicinosque suos dolo seu ui compressisset, ad colloquium cum Arnulfo Flandrensi satrapa securus isset, eiusdem dolis in insula Summae fluminis XV Kal. Ianuarii peremptus est, et Richardus Sprotaides filius eius, qui tunc decennis erat, LIV annis post patrem ducatu potitus est. Anno Incarnationis Domini 942, regnante Ludouico transmarino, Guillelmus dux et Gunhardus Rothomagensis archiepiscopus obierunt. Successit Hugo legis Domini uiolator, Clara stirpe satus, sed Christi lumine cassus. Hic XLVII annis praesulatu functus est, sed a nullo scriptorum qui de illo, siue de episcopio eius locuti sunt, laudatus est. Palam memorant quod habitu, non opere monachus fuerit. Tunc Marinus, Agapitus, Octauianus, Leo, Benedictus et Ioannes apostolicae sedi praefuerunt, nimiisque perturbationibus regna terrarum concussa sunt. Ludouicus enim rex Rothomagum sibi mancipauit, doloque Richardum ducem Laudunum adduxit, ibique in carcerem misit, sed ille nutu Dei et prudentia Osmundi nutritoris sui exiuit. Deinde Haigroldus rex Danorum, consilio Bernardi Dani, cum exercitu in Normanniam uenit, et contra Ludouicum regem, pro ultione Guillelmi Longae-Spatae, pugnauit. In quo praelio Herluinus comes Mosteroli, cum Lamberto fratre suo, aliisque XVI comitibus Galliae, super Diuam fluuium occisus est, et Ludouicus captus, in arcem Rothomagi seruandus, missus est. Gerberga ergo regina Francorum, filia Henrici Trans-Rhenani imperatoris, consilio Hugonis Magni, cum Normannis pacem fecit, Lothariumque filium suum in obsidem, et duos episcopos, Hildierium Beluacensem et Guidonem Suessionensem, pro seruanda fide misit. Sic a uinculis rex liberatus est, et Richardus comes, patriaeque pater corroboratus est. Otto imperator Italiam sibi subiugauit. Stephanus et Constantinus filii Romani patrem suum de solio Constantinopolitano deponunt; sed Constantinus ambos similiter deponit, et ipse cum Romano filio suo XVI annis regnauit; quibus Nicephorus imperator successit. Liudulfus Ottonis regis filius, Italia sibi subacta, obiit, et Otto puerulus in palatio Aquisgrani rex eleuatus est. Ioannes, occiso Nicephoro, per uxorem eius regnauit, cuius neptis Theophana Ottoni imperatori nupsit. In Anglia Edmundus rex VI anno regni sui per proditionem occisus est, et frater eius Edredus regno potitus est. Quo defuncto, Edgarus Edmundi filius successit, diuque et utiliter tam sibi quam populo et Ecclesiae Dei regnauit. Tunc Dunstanus Cantuariensis, Osualdus Eboracensis et Adeluoldus Guintoniensis in Ecclesiae Dei regimine micuerunt, quorum studio et labore XXVI coenobia, rege Edgaro fauente et obediente praefatis praesulibus, in Anglia constructa sunt. Ludouico defuncto, Lotharius filius eius sex annis regnauit, in quo progenies Caroli Magni a regno funditus destituta est. Carolus enim, aliique filii Lotharii regis capiuntur, et Hugo Magnus, Hugonis Magni filius, in regem eleuatur. Insignis praesul, claris natalibus ortus, Rodbertus felix deuoto fine quieuit. Hic Richardi senioris ducis ex Gunnoride filius fuit, et XLVIII annis archiepiscopatum Rothomagensem et comitatum Ebroicensem, tempore Rodberti regis Franciae et Henrici filii eius, rexit. Tunc Agapitus et Gerbertus Siluester, Ioannes et Benedictus, itemque Ioannes et Benedictus Romanae praefuerunt Ecclesiae. Otto autem, Henricus et Cono imperatores per legitimam successionem dominabantur reipublicae. Rodbertus archiepiscopus mundanis opibus affatim abundauit, saecularibus negotiis oppido intentus exstitit, et a carnalibus illecebris non, ut pontificem decuisset, abstinuit. Nam coniugem nomine Herleuam, ut comes, habuit, ex qua tres filios, Richardum, Radulfum et Guillelmum genuit; quibus Ebroicensem comitatum et alios honores amplissimos secundum ius saeculi distribuit. In senectute tandem, errorum memor suorum, poenituit, et pro reatibus multis magnisque multum timuit. Multas igitur eleemosynas pauperibus erogauit, ecclesiamque metropolitanam in urbe Rothomagensi sanctae Dei Genitrici a fundamentis inchoauit, quam magna ex parte consummauit. Richardus II dux XXX annis ducatum Normanniae laudabiliter tenuit, et pauperibus Christi, clericis et monachis, ut pius pater, subuenit, et tria coenobia, quae pater eius fundauit, id est Fiscannense, S. Audoeni in suburbio Rothomagi, et S. Michaelis in periculo maris, auxit et defensauit. Fontinellense quoque dux praefatus restaurauit, et quaeque Turstinus seu Gerardus Fleitellus, aliique proceres dederant ei, sua concessione sanxit. Moriens autem filiis suis Richardo iuueni et Roberto principatum dimisit, quibus honor concessus non plus quam nouem annis cessit. Nam Richardus III ueneno, non plene biennio peracto, periit, et Rodbertus frater eius post VII annos et dimidium Ierusalem peregrinus adiit. Ducatum uero suum Guillelmo, VIII annorum puero, non rediturus reliquit, ipsumque Alanno consanguineo suo, Britonum comiti, commendauit. Tunc Alfredus et Eduardus Clitones in Normannia exsulabant. Richardus enim II Emmam sororem suam Edelredo regi Anglorum in coniugem dedit, quae Alfredum et Eduardum regem peperit. Eadem post funus mariti sui liberos suos in Neustriam misit, et Chanuto regi Danorum nupsit, eique Hardechanutum regem Danorum et Anglorum peperit, et Gunnildem, quae Henrico imperatori Romanorum nupsit. Malgerius iuuenis sedem suscepit honoris, Natali clarus, sed nullo nobilis actu. Hic filius Richardi II ducis ex secunda coniuge nomine Paphia natus est, et XVII annis, tempore Clementis, Damasi et Leonis paparum, sine apostolica benedictione et pallio, Rothomensibus dominatus est. Voluptatibus carnis mundanisque curis indecenter inhaesit, filiumque nomine Michaelem probum militem et legitimum genuit, quem in Anglia iam senem rex Henricus honorat ac diligit. Tunc in mundo multae tribulationes exortae sunt, grauiterque terrigenas uexantes quassauerunt. Sarraceni Siciliam et Italiam, aliasque regiones Christianorum inuaserunt, caedes ac rapinas et incendia multa fecerunt. Manichetus imperator Constantinopoleos aggregatis imperii uiribus insurrexit, et repulsis post multa detrimenta idololatris, fines Christianorum liberauit. Ossa quoque sanctae Agathae uirginis et martyris, aliorumque sanctorum corpora, ne a redeuntibus foedarentur paganis, de Sicilia Constantinopolim reuerenter transtulit. Succedente illi Diogene, Osmundus Drengot et Drogo, aliique Normanni coeperunt Apuliam incolere, et in Agarenos uel pseudo-Christianos arma uiriliter exercere. Denique Rodbertus cognomento Guiscardus, post multa bellorum discrimina, prius ab Harduino Longobardo et Melone nepote eius, postmodum a Leone papa dono recepit Apuliam contra aduersarios sancti Petri, perenniter eam defensurus. Quam ipse postea, iuuante Deo, fortiter tenuit, et fines ditionis suae in Siciliam usque et Calabriam, Bulgariamque dilatauit, liberisque suis haereditario iure dimisit. In Normannia his temporibus multa mala nequiter patrata sunt. Alannum enim comitem Britonum, suique ducis tutorem, Normanni ueneno peremere, et successorem eius Gislebertum comitem, Godefridi filium, crudelibus armis prostrauerunt, seseque mutuis certaminibus pene quotidie incredibiliter necauerunt. Tunc Turchetillus de Nouo-Mercato et Rogerius de Toenia et Osbernus dapifer Normanniae et duo filii Rogerii de Monte-Gomerici, Guillelmus et Hugo, Rodbertus de Bellomonte, Galchelinus de Ferrariis et alii plures in armis potentes alterutrum se peremerunt, et confusionem magnam atque moerorem necessariis orbatae regioni patronis intulerunt. In Anglia Hardechanuto rege mortuo, Eduardus frater eius uterinus successit, et XXIII annis utiliter et laudabiliter regnauit. In Britannia Eudo fratri suo Alanno successit, et XV annis ita libere, ut sine dominio esset alicuius, principatum exercuit. Septem quoque filios uariis euentibus famosos Deus illi dedit, quibus fortuna nimium uariabilis exstitit. De quibus prolixa et rerum uarietate dulcis historia compaginari ueraciter a studiosis possit. [5,11] XI. Praesul Maurilius, doctrinae luce refertus, Moribus eximiis praefulsit et actibus almis. Hic genere Maguntinus, in urbe Florentia monachili coenobio abbatis iure praefuit, et exosus transgressoribus pro rigore disciplinae, uenenum in potu sibi propinato deprehendit. Unde sanctissimum Patrem doctoremque Benedictum secutus, incorrigibiles deseruit, et in Neustriam, cum Gerberto sapienti et religioso monacho, tempore Ioannis abbatis compatriotae sui, Fiscannum uenit, ibique stabilem ad cultum summae et indiuiduae Trinitatis habitationem sibi elegit. Inde post aliquod tempus ecclesiastica electione assumptus, deposito Malgerio metropolitanum apicem ascendit; et XII annis, tempore Victoris, Stephani, Nicolai et Alexandri paparum floruit, nonoque anno praesulatus sui metropolitanam basilicam dedicauit. Corpora uero ducum Rollonis et Guillelmi reuerenter in sacram aedem transtulit, et Rollonem prope ostium Australe, et Guillelmum secus ostium Aquilonale tumulauit, et epitaphia eorum super illos litteris aureis adnotauit. Rollonis autem titulus talis est: EPITAPHIUM ROLLONIS. Dux Normannorum, timor hostis et arma suorum, Rollo sub hoc titulo clauditur in tumulo. Maiores cuius probitas prouexit, ut eius Seruierit nec auus, nec pater, aut proauus. Ducentem fortes regem, multasque cohortes Deuicit Daciae congrediens acie. Frixones, Walcros, Halbacenses, Hainaucos, Hos simul adiunctos Rollo dedit profugos Egit ad hoc Fresios per plurima uulnera uictos, Ut sibi iurarent atque tributa darent. Baiocas cepit, bis Parisios superauit; Nemo fuit Francis asperior cuneis. Annis triginta Gallorum caedibus arua Impleuit, pigro bella gerens Carolo. Post multas strages, praedas, incendia, caedes, Utile cum Gallis foedus init cupidis. Supplex Franconi, meruit baptismate tingi; Sic periit ueteris omne nefas hominis. Ut fuit ante lupus, sic post fit mitibus agnus. Pax ita mutatum mulceat ante Deum! Exsequiales nihilominus naeniae super mausoleum Guillelmi Longae-Spatae, quod in septentrionali plaga situm est, litteris ex auro ita sunt enodatae: EPITAPHIUM GUILLELMI LONGAE-SPATAE. Quos defendebat Guillelmus, nemo premebat; Auxilio caruit, laedere quem uoluit. Regibus ac ducibus metuenda manus fuit eius, Belliger Henricus Caesar eum timuit. Rexit Normannos uiginti quinque per annos, Militis atque ducis promptus in officiis. Coenobium pulchre reparauit Gemmeticense, Et decreuit ibi ferre iugum monachi. Feruidus inuicti coluit normam Benedicti, Cui petiit subdi, plenus amore Dei. Distulit hoc abbas Martinus; diua potestas Saeua per arma mori praetulit omen ei. Namque dolis comitis Arnulfi nectus inermis Corruit, aethereum possit habere Deum! Amen. Anno Dominicae Incarnationis 1063 indictione II, metropolitanam basilicam in urbe Rothomagensi, quam Rodbertus inchoauit, Maurilius archiepiscopus in honore sanctae Dei Genitricis Mariae cum ingenti tripudio mense Octobri dedicauit. Hic annus Henrici IV imperatoris erat octauus, et Philippi filii Henrici regis Francorum quartus, quo anno Cinomannis subiugata est Normannis. Decimus quoque erat annus a bello quod Guillelmus et Guido fecerunt Valesdunis. Tunc Michael Diogenem uitricum suum de Augustali throno praecipitauit, et sceptrum Constantinopoleos, paulo post turpiter amissurus, inuasit. In Anglia mortuo rege Eduardo, magna turbatio facta est, dum periurus Heraldus Goduini filius, qui de regia propagine non prodierat, ui et fraude regnum nactus est. Anno milleno sexageno quoque seno A genito Verbo, contrito rege superbo, Anglorum metae crinem sensere cometae. In ipso anno Senlacium bellum factum est, et perempto Heraldo, Guillelmus II Idus Octobris triumpho potitus est, et in die natali Domini rex coronatus est. Peruigil antistes in eadem sede, Ioannes Legis apostolicae studuit documenta tenere. Hic filius Radulfi Baiocarum comitis, praesul Abrincatensis ecclesiae fuit, et inde ad archiepiscopatum assumptus, X annis, tempore Alexandri et Gregorii VII paparum, claruit. Post hunc Guillelmus, uir nobilis atque benignus, Catholice plebem tractauit Rothomagensem. Hic secundus Cadomensis abbas fuit, et inde tractus, in archiepiscopatu XXXII annis, tempore Gregorii, Victoris, Urbani et Paschalis paparum, floruit. Ipse Guillelmum regem et Mathildem reginam Cadomi sepeliuit; et filius eorum Rodbertus ducatum Normanniae, et Guillelmus regnum Angliae obtinuit. Anno ab Incarnatione Domini 1095 siccitas et mortalitas hominum fuerunt, et stellae quadam nocte Maii mensis de coelo cadere uisae sunt. Urbanus papa apud Claram-Montem ingens concilium tenuit, et iter in Ierusalem contra paganos inire Christianos admonuit. Tunc fames magna fuit in Gallia. Anno Domini 1099, indictione VII, Ierusalem, gentilibus uictis qui eam diu tenuerant, a sanctis peregrinis capta est; et Uticensis ecclesia S. Ebrulfi abbatis Idus Nouembris dedicata est Sequenti anno, Guillelmus Rufus rex Anglorum, in uenatione sagitta percussus, IV Nonas Augusti obiit; eoque apud Guentam sepulto, Henricus frater eius, Nonas Augusti Lundoniae coronatus, sceptrum regni suscepit, iamque XXVIIum annum in fascibus agit. Prospera mundanae felicitatis, dante Deo, copiose habuit, ac aduersa nihilominus in uariis euentibus prolis et amicorum et multiplici perturbatione subiectorum pertulit. Philippus XLVIII annis regno Francorum functus obiit, eique Ludouicus filius eius, nono anno Henrici regis, successit. Brito Goisfredus, sapiens, facundus, acerbus, Culmen episcopii tenet et dat pabula plebi. Hic decanus Cenomannensis ecclesiae fuit, tempore Hoelli et Hildeberti uenerabilium praesulum, et XLVII Rothomagensem metropolim iam X et VII annis, tempore Paschalis, Gelasii, Calixti et Honorii paparum, rexit. Henricus V et Lotharius praefuerunt Latiis, et Alexius atque Ioannes filius eius Pelasgis. His temporibus multa in orbe contigerunt memoranda, quae suis in locis notitiae posterorum officio calami ueraciter erunt assignanda, si uita mihi comes fuerit, stipata coelesti beneficio et gratia. [5,12] XII. Ad lineam propositae relationis remeare uolenti, o benigne lector, quaeso, parce mihi. Prolixam digressionem pro Rothomensibus iam feci episcopis, continuam successionem eorum charitatiue appetens pleniter enucleare posteris. Hac itaque de causa chronographiam octingentorum fere annorum patraui, et omnes Romanos apostolicos ab Eusebio papa seriatim nominaui, usque ad Lambertum Ostiensem, qui uocatur Honorius, et nunc praeest apostolicae sedi. Omnes etiam Augustos a Constantino Magno Constantinopoleos conditore huic opusculo inserui, usque ad Ioannem Alexii filium, qui nunc regnat Constantinopoli, et usque ad Lotharium Saxonicum, qui Romani nunc tutor est imperii. Amodo ad res nostri temporis, nostraeque regionis reuertar, et quae in Neustria, sub Guillelmo rege, post concilium Illebonae gesta sunt, enarrare aggrediar. Seditiosi tirones Roberto iuueni, regis filio, adulati sunt, eumque ad inutiles ausus prouocantes dixerunt: Nobilissime fili regis, ut quid in ingenti pauperie degis? Patris tui satellites regale sic seruant aerarium, ut uix unum tuis clientibus inde possis dare denarium. Hoc ingens tibi est dedecus et nobis damnum, aliisque pluribus, quod sic alienaris a regiis opibus. Cur hoc pateris? Ille merito debet diuitias habere qui largiter eas omni petenti nouit distribuere. Proh dolor! tua miserabiliter frustrata est maxima largitas, dum te per patris tui tenacitatem nimia apprimit paupertas, qui tibi suos, imo tuos praeposuit asseclas. Hoc, o strenue uir, quandiu perferes? Eia uiriliter exsurge; a genitore tuo partem regni Albionis exige, aut saltem ducatum reposce Normanniae, quem tibi iamdudum concessit coram optimatum, qui adhuc praesto sunt, agmine. Non decet te diutius perpeti ut dominentur tibi naturales serui tui, ibique quasi aduenae mendico haereditarias opes denegent postulanti. Si pater tuus tibi acquieuerit, et quod petieris dederit, uiuacitas tua et incomparabilis probitas magnifice patebit. Si uero in sua pertinacia perstiterit, et suadente sua cupidine, debitum tibi honorem denegauerit, leoninam animositatem arripe, indecentem clientelam abiice, tuorumque amicorum consiliis suffragiisque fruere. Nos sine dubio promptos habebis ad omnia quae uolueris. Huiusmodi hortatu Rodbertus tiro acriter in ira uel cupiditate accensus est, et accedens ad patrem, sic locutus est: Normanniam, domine mi rex, da mihi, quam dudum, antequam contra Heraldum in Angliam transfretares, mihi concessisti. Cui pater respondit: Incongruum est, fili, quod poscis. Per uirtutem Normannicam obtinui Angliam. Haereditario iure possideo Normanniam, ipsamque de manu mea, dum aduixero, non eiiciam. Rodbertus dixit: Quid ergo faciam, uel quid meis clientibus tribuam? Pater autem respondit: Conuenienter mihi in omnibus obsequere, et ubique mecum, ut filius cum patre, sapienter dominare. Rodbertus ad haec: Mercenarius tuus semper esse nolo. Aliquando rem familiarem uolo habere, ut mihi famulantibus digna possim stipendia retribuere. Competentem igitur, quaeso, mihi ducatum praebe, ut sicut tu regno praefueris Angliae, sic ego, semper tibi subiectus, praesim ducatui Normanniae. Rex autem dixit: Praeposterum est, fili, quod optas. Noli temere patri tuo uelle dominatum praecipere, quem ab illo debes, si dignus fueris, opportuno tempore cum fauorabilibus populi uotis in Dei benedictione suscipere. Optimos elige tibi consiliarios, et prudenter praecaue temerarios, qui te stimulantes, imprudenter incitant ad actus nefarios. Reminiscere quid Absalon fecerit, qualiter in Dauid patrem suum rebellauerit, et quam male tam illi quam Achitophel et Amasae, aliisque consiliariis et fautoribus suis contigerit. Normanni te ad stultos conatus prouocant, ut, turbatis rebus, indisciplinate agant, nefariasque actiones impune exerceant. Noli acquiescere petulantum persuasionibus iuuenum, sed a Guillelmo et Lanfranco archiepiscopis et aliis sophistis, maturisque proceribus inquire consilium. Quod si diligenter obseruaueris, in fine de bono prouentu opportune gloriaberis. Si uero Roboam, qui Banaiae aliorumque sapientum monita spreuit, imitatus fueris, et iuuenum iussis obsecutus fueris, deiectione et repulsa quibus ipse suis et exteris uiluit diu moerens potieris. --Rodbertus dixit: Huc, domine mi rex, non accessi pro sermonibus audiendis quorum copia frequenter usque ad nauseam imbutus sum a grammaticis. Verum de debito, quem praestolor, honore, mihi satis responde; ut sciam quid mihi conueniat facere. Hoc pro certo fixum est apud me, et omnibus uolo notum esse quod ulterius in Normannia nemini militabo sub mancipiorum futili conditione. His auditis, iratus rex dixit: Iam dixi tibi sat manifeste, nec piget iterum adhuc enucleatius tibi reserare quod natale solum Normanniae nolo in omni uita mea de manu mea eiicere. Angliae quoque regnum, quod ingenti nactus sum labore, nolo nec mihi consultum est, dum uiuam diuidere, quia sicut a Domino in Euangelio dicitur: « Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur. » Qui me regnare fecit, ipse mihi pro sua uoluntate regnum mutabit. Hoc certissimum omnibus sit quod, dum uiuam, principatum meum nemini tradam, nec mortalem quemlibet regni mei participem faciam. Capiti meo a uicariis Christi sacrum diadema celebre impositum est, et regale sceptrum Albionis ferre mihi soli commissum est. Indecens igitur est et omnino iniustum ut quandiu uitalibus auris perfruar, parem mihi uel maiorem in ditione mea quempiam patiar. --Tunc Rodbertus, audita patris irreuocabili definitione, ait: Peregrina compulsus ad instar Thebani Polynicis adire, amodo extraneis tentabo seruire; si, fortuna comitante, possim in exsilio stemma impetrare, quod intra patrios lares mihi denegantur cum dedecore. Utinam Adrasto seni similem nunc conueniam, cui fide seruitutis munus alacriter offeram et a quo gratam remunerationem recipiam! Rodbertus, his dictis, iratus abscessit, et relicto patre, de Normannia exiuit. Tunc cum illo abierunt Rodbertus de Bellismo et Guillelmus de Britolio, Rogerius Richardi de Benefacta filius, Rodbertus de Molbraio et Guillelmus de Molinis, Guillelmus de Ruperia, aliique plures generositate pollentes, militari probitate insignes, superbia immanes, feritate contrariis hostibus terribiles, ac ad arduum nefas inchoandum nimis procaces. Horum contubernio Rodbertus tiro inutiliter stipatus est, et extera per regna ferme quinque annis peruagatus est. Complicibus suis patrios iam gratis fundos concesserat, plurima quoque patrimoniis eorum augmenta nequidquam promiserat. Illis nihilominus uanis eumdem pollicitationibus extulerunt, et sic sese mutuo mendacibus promissis exhortantes deceperunt. Egressus itaque Rodbertus de natali solo primum adiit auunculos suos Rodbertum Fresionem satrapam Flandrensium, et Udonem germanum eius archipraesulem Treuerensium. Deinde nobiles alios expetiit cognatos duces, comitesque et potentes oppidanos in Lotharingia, Alemannia, Aquitania et Guasconia. Illis nimirum suas querelas deprompsit, in quibus falsa ueris multoties permiscuit. Querimoniae uero eius a multis libenter audiebantur, et a largis baronibus ei multa munera dabantur. Porro ille, quae ab amicis liberalibus ad subsidium sui accipiebat, histrionibus et parasitis ac meretricibus insipienter distribuebat; quibus improuide distractis, egestate graui compressus mendicabat, et aes alienum ab externis feneratoribus exsul egenus quaeritabat. Mathildis regina, filio materna compatiens ex pietate, ingentes sumptus auri et argenti, aliarumque rerum pretiosarum ei saepe mittebat, rege nesciente. Quod ubi ipse comperiit, ei ne ulterius iteraret, terribiliter prohibuit. Illa iterum eadem procaciter repetente, iratus rex dixit: Vera est cuiusdam sapientis nimiumque mihi probabilis assertio: "Naufragium rerum est mulier malefida marito". Quis ulterius in hoc mundo fidam sibi et utilem sociam reperiet? En collateralis mea, quam uelut animam meam diligo, quam omnibus gazis et potestatibus in toto praefeci regno meo, inimicos meos insidiantes uitae meae sustentat, opibus meis summopere ditat, et contra salutem meam studiose armat, consolatur ac roborat. Ad haec illa respondit: Ne mireris, domine mi, obsecro, si ego primogenitam prolem meam tenere diligo. Per uirtutem Altissimi, si Rodbertus meus mortuus esset, et in imo terrae septem pedibus ab oculis uiuentium absconditus esset, meoque sanguine uiuificari posset, cruorem meum pro illo effunderem; et plus quam feminea imbecillitas spondere audet, paterer anxietatem. Quanam putas ratione ut me delectet diuitiis abundare, filiumque meum nimia patiar opprimi egestate? Procul absit a corde meo tanta duritia, nec uestra debet hoc mihi iubere potentia! His auditis, ferus princeps expalluit, et in tantum ira eius efferbuit ut quemdam reginae ueredarium, nomine Samsonem, genere Britonem, iussisset comprehendi, et mox oculis priuari. Verum ille per amicos reginae ut animositatem regis agnouit, fuga elapsus, edictum ferale deuitauit, ac ad coenobium Uticense actutum confugit. Ibi a Mainerio abbate, regina precante, susceptus est, et monachicum schema pro saluatione corporis et animae salubriter indutus est. Callidus et eloquens atque castus fuit, et XXVI annis in ordine monachili uixit. [5,13] XIII. His temporibus, in Teutonica regione, quidam anachoreta uir bonus et sanctus erat qui inter caetera uirtutum insignia spiritum prophetiae habebat. Ad quem Mathildis regina legatos et xenia misit, ac ut pro marito, filioque suo Rodberto Deum oraret, suppliciter rogauit, ac ut uaticinium quod eis in futurum contingeret, sibi mandaret adiecit. At ille nuntios tantae mulieris benigniter suscepit, induciasque respondendi usque in diem tertium petiit. Illuscescente autem tertia die, uocatis reginae responsalibus dixit: Ite, et haec dominae uestrae de parte mea intimate. Secundum postulationem tuam Deum oraui, et haec, ipso monstrante, in uisione didici. Vidi quoddam pratum herbis et floribus pulcherrime uestitum, et equum in prato pascentem ferocissimum. Undique stabat multitudo armentorum, quae nimis concupiscebant depascere pratum; sed omnia feruidus sonipes abigebat, nec aliquod animal illuc introire sinebat ut flores decerperet uel gramina conculcaret. Proh dolor! elegans et fortis cornipes subito deficiens euanuit, et lasciuiens uacca tutelam prati florentis ad custodiendum suscepit. Protinus omnis animalium multitudo circumstantium illuc libere accurrit, et undique pratum depascens, omnem eius pristinum decorem absque metu defensoris deuorauit, pedibus passim conculcauit, et stercoris colluuie commaculauit. Haec uidens obstupui, et a ductore meo, qui haec mihi ostendebat, quid significarent inquisiui. At ille cuncta diligenter exponens, dixit mihi: « Pratum quod uides, significat Normanniam, et herbae multitudinem plebis in ea pacem habentis et rerum abundantiam. Flores autem sunt ecclesiae, ubi monachorum et clericorum, sanctimonialiumque sunt cohortes pudicae, ubi fideles animae indesinenter inhaerent fideli theoriae. Porro effrenis caballus portendit Guillelmum regem Anglorum, sub cuius defensione sacer ordo deuotorum secure militat regi angelorum. Auida uero animalia, quae circumstant, sunt Franci et Britones, Morini et Andegauenses, aliaeque gentes collimitaneae, quae nimis inuident felicitati Normanniae, et paratae sunt, uelut lupi ad praedam, opes eius inuadere; sed Guillelmi regis penitus repelluntur inuincibili fortitudine. Verum postquam ipse defecerit pro humana conditione, Rodbertus filius eius ei succedet in ducatu Normanniae. Mox undique hostes eam circumdabunt, et, tutore lapso, nobilem et opulentam regionem intrabunt, decore diuitiisque spoliabunt, et contempto principe stulto, totam Normanniam impie conculcabunt. Ipse, uelut uacca lasciuiens, libidini pigritiaeque seruiet, et ipse primus ecclesiasticas opes diripiet, spurcisque lenonibus, aliisque lecatoribus distribuet. Talibus principatum suum porriget, et ab his consilium in necessitatibus suis exiget. In ducatu Rodberti catamitae et effeminati dominabuntur, sub quorum dominatione nequitia et miseria grassabuntur. Urbes et uillae cremabuntur, basilicae sanctorum temere uiolabuntur. Coetus fidelium utriusque sexus dispergentur, hominumque multa millia ferro uel flamma perimentur; ex quibus multi sine poenitentia et uiatico labentur, et pro reatibus suis ad tartara saeua trahentur. Euentibus his Normannia subiacebit; et sicut olim, uicinarum uictrix gentium, immoderate tumuit, sic sub duce lubrico et segni despicabilis erit, et telis uicinorum miserabiliter diuque patebit. Insipiens dux nomine tantum principis cognominabitur; sed nebulonum uis ei deditaeque prouinciae, ad multorum perniciem, dominabitur. » Visio huiusmodi nuper mihi supplicanti apparuit, ipsamque mihi spiritualis index, ut expositum est, aperuit. Verumtamen dira, quae imminent Normannis, o uenerabilis hera, non uidebis. Nam post bonam confessionem in pace quiesces, et non mariti occasum, nec prolis infortunium, nec dilecti cespitis desolationem conspicies. His itaque ab anachoreta dictis, nuntii reuersi sunt, et uaticinium laeta cum tristibus continens reginae retulerunt. Homines uero subsequentis aeui, qui Neustriae strages perpessi sunt, uel incendia et caetera detrimenta senserunt, cladibus suis et horrendis infortuniis ueridicum uatem ueraciter experti sunt. Denique Rodbertum, post multas et inutiles circumitiones, hebetudinis suae poenituit; sed libere ad iratum patrem quem proterue reliquerat repedare nequiuit. Unde ad Philippum regem Francorum, consobrinum scilicet suum, diuertit; et ab eo adminiculum sibi obnixe poposcit. Quem ille suscepit, et in castrum Gerberracum direxit. Illud quippe castrum in pago Beluacensi situm est et Neustriae collimitaneum, positione uero loci et muris ac propugnaculis fortissimum. Helias quoque uicedominus cum compari suo gratanter exsulem regium suscepit, illique, suisque complicibus auxilium in omnibus spopondit. Moris enim est illius castri, ut ibidem duo pares domini sint, et omnes ibidem fugitiui suscipiantur, undecunque aduenerint. Ibi Rodbertus gregarios equites collegit, eisque et multis baronibus Galliae si sibi suppetias aduenerint multo maiora quam dare posset promisit. Hac igitur occasione multa mala pullularunt, et filii perditionis fraude uel ui contra inermes et innocuos prodierunt, et innumeras iniquitates nequiter machinati sunt. Multi de his, qui pacifici uidebantur, et regi seu clientibus eius adulabantur, ex insperato inimicis reipublicae iungebantur; a quibus affines, dominique sui exhaereditatis uendebantur. Sic Normannia peius a suis quam ab externis uexabatur, et intestina peste demoliebatur. At magnanimus rex ualidos exercitus prouide praeparauit, in finibus prouinciae hostibus contiguae per castella disposuit, contra omnes aduersarios uiriliter undique restitit, nec aliquem terram suam impune praedari permisit. Hoc etiam, quod tam prope limitem suum hostes sui sedem sibi elegerant, indignum duxit, nec sine terribili calumnia diutius pertulit. Unde post Natale Domini, in hibernis mensibus, ferratas phalanges adunauit, et inimicos dira sibi comminantes apud Gerberracum uisere uadit, et fere tribus septimanis cum ualida manu castrenses obsidione coercuit. Praecipui pugiles in utraque parte militabant, et frequenter electi fortitudine, peritiaque militari, ad conflictum conueniebant. Hinc Normanni et Angli, regiique auxiliares de finitimis regionibus acriter insistebant; illinc Galli et uicini hostes Rodberto cohaerentes, fortiter resistebant. Confligentibus illis plures deiiciebantur, sonipedes interficiebantur, et multa certantibus damna coaceruabantur. Regresso rege Rothomagum, prouidi proceres inierunt consilium qualiter pacificarent patrem et filium. Ad hoc itaque consilium Rogerius comes Scrobesburiensis, Hugo de Grentemaisnilio, Rogerius de Bellomonte cum filiis suis Rodberto et Henrico, aliique plures adfuerunt, regique dixerunt: Sublimitatem uestram, magnanime rex, humiliter adimus, et ut preces nostras clementer exaudias obsecramus. Prauo peruersorum monitu iuuenum Rodbertus iuuenis male deceptus est, et inde multis ingens discrimen et detrimentum exortum est. Illum erroris sui poenitet, sed huc sine uestro iussu accedere non audet. Vestram clementiam, ut miserearis ei, suppliciter exorat, et per nos, quos tibi fideles nouit, hoc impetrare tentat. Reus est, et in multis peccauit; sed poenitet eum, et idoneam emendationem promittit. Omnes igitur nos uestram exoramus clementiam ut supplicanti filio exorabilis pie condones indulgentiam. Deuiantem prosapiam corrige, redeuntem suscipe, poenitenti benigniter parce. Pro filiis et fratribus, cognatisque suis, qui cum Rodberto exsulabant, turbati optimates sollicite regem interpellabant. Quibus ille respondit: Miror quod tantopere pro perfido supplicatis homine, qui nefas inauditum in regno meo ausus est incipere. Intestinos tumultus contra me commouit; tirones meos, quos alui et militaribus armis decoraui, abduxit. Hugonem de Castello-Nouo, aliosque forinsecos hostes undique mihi procurauit. Quis ex antecessoribus meis a tempore Rollonis talem pugnam a sobole sua perpessus est, ut ego? Guillelmum magni Rollonis filium, et tres Richardos duces Normanniae, dominumque meum et patrem Rodbertum considerate, et uidete quam fideliter filii patribus suis usque ad mortem seruiere. Iste ducatum Neustriae et comitatum Cenomannensem mihi auferre sategit. Gallos et Andegauenses, cum Aquitanis et innumeris aliis, in me terribiliter excitauit. Omne genus humanum, si potuisset, contra me commouisset, et me uobiscum trucidasset. Secundum diuinam legem per Moysen datam mortis reus est, et reatu similis Absalon, pari nece multandus est. Frequenti colloquio Normannici proceres regem allocuti sunt; et dulci affatu, precibusque rancorem eius emollire conati sunt. Episcopi, aliique religiosi uiri diuinis sermonibus duritiam tumidi cordis contriuerunt. Regina et legati regis Francorum, nobilesque uicini et amici ad compaginandam pacem accesserunt. Tandem fortis princeps tantorum assultibus magnatum cessit, et ex pietate uictus sobolem suam cum collegis suis recepit. Normanniae quoque ducatum, sicut olim apud Bonam-Villam (88) aeger concesserat ei post obitum suum, nunc iterum facta recapitulatione concessit, optimatum consultu suorum. Pace nimirum peracta, Normanni et Cenomannenses oppido gauisi sunt, qui iamdudum bellico labore per plures annos uehementer attriti sunt. [5,14] XIV. Serenitas pacis diu quaesitae inter regem et filium eius celeriter obnubilata est. Proteruus enim iuuenis patrem sequi, uel ei obedire dedignatus est. Animosus uero princeps ob ignauiam eius crebris eum redargutionibus et conuiciis palam iniuriatus est. Unde denuo post aliquod tempus, paucis sodalibus fretus, a patre recessit, nec postea rediit; donec pater rediens Albericum comitem, ut ducatum Neustriae reciperet, in Galliam ad eum direxit. Sicut pro conatibus praelibatis stomachans genitor temerariam prolem interdum maledixit, eique plura plerumque infortunia peroptauit; sic obsecundantem sibi prolem Guillelmum, et Henricum amicabiliter benedixit. Richardus enim filius eius, qui post Rodbertum natus fuerat, sed nondum militiae cingulum acceperat, dum prope Guentam in noua foresta uenaretur, et quamdam feram, caballo currente, pertinaciter insequeretur, ad sellae clitellam ualido coryli ramo admodum constrictus est, et lethaliter laesus est. Dehinc in eadem hebdomada poenitens et absolutus atque sacro uiatico communitus est, nec multo post cum magno multorum luctu in Anglia defunctus est. Willelmus autem Rufus et Henricus, patri fauentes, paterna benedictione potiti sunt; fastigium regni et ducatus per plures annos obtinuerunt. Porro Agatha regis filia, quae prius fuerat Heraldo desponsata, postmodum Amfurcio regi Galliciae per procos petenti, missa est desponsanda. Sed quae priori sponso ad uotum gauisa non est, secundo sociari ualde abominata est. Anglum uiderat et dilexerat; sed Ibero coniungi nimis metuit, quem nunquam perspexerat. Omnipotenti ergo effudit precem lacrymosam, ne duceretur ipsa in Hispaniam, sed ipse potius susciperet eam. Orauit et exaudita est, obiterque uirgo defuncta est. Deinde corpus eius ad natale solum a ductoribus relatum est, et in ecclesia sanctae Mariae perpetuae Virginis, in urbe Baiocensi, sepultum est. Adelidis pulcherrima uirgo iam nubilis deuote Deo se commendauit, et sub tutela Rogerii de Bellomonte sancto fine quieuit. Constantia Ferganno comiti Britonum, Nanticensis filio, Baiocis data est a patre cum ingenti tripudio, quae in Britannia mortua est sine filio. Stephanus Blesensis, palatinus comes, cum Guillelmo rege firmare uolens amicitiam, requisiuit ab eo in coniugium Adelam eius filiam. Quae consultu prudentum a patre illi concessa est, et cum magno satis tripudio illi sociata est. Ille apud Bretolium eam desponsauit, et apud Carnotum honorabiles nuptias fecit. Hic Tedbaldi filius fuit palatini consulis, et nepos Bertae Britonum comitissae et Cenomannensium. Praecipuos consules Odonem et Hugonem fratres habuit, et filios quatuor, Guillelmum et Tedbaldum, Stephanumque et Henricum ex praefata coniuge genuit. Quorum tres priores sunt potentes consules, et inter maximos Francorum computantur et Anglorum proceres. Primogenitus enim Guillelmus, gener Geronis de Solleio et haeres, uir bonus est et pacificus, et sobole pollens atque facultatibus. Tedbaldus, haeres haereditatis paternae, multiplici uirtute uiget atque probitate. Stephanus autem, gener Eustachii Boloniensis consulis et haeres, dono Henrici regis auunculi sui comitatum Moritolii in Normannia, et multos in Anglia obtinuit honores. Henricus uero diuinae ab infantia militiae in coenobio Cluniacensi mancipatus est, et sub monachili norma, sacrae legis litteras pleniter edoctus est. In qua, si bene perseuerauerit, regni coelestis haeres erit, mundique contemptu mundanis primatibus spectabilis praestabit. Hoc de progenie Guillelmi regis breuiter caraxatum ad praesens sufficiat, quia me feruida uoluntas ad complendam promissionem meam iugiter stimulat, et reddere uotum me cogere non cessat. [5,15] XV. Aeternus dispositor rerum nauem suam inter procellas saeculi potenter uehit et sapienter gubernat, et in uinea sua colonos quotidie laborantes benigniter adiuuat, atque infusione coelestis gratiae contra labores et pericula corroborat. En Ecclesiam suam inter bellicosos tumultus et militares strepitus prouide dirigit, pluribusque modis augmentando salubriter prouehit. Hoc Uticense monasterium plausibiliter expertum est, quod in sterili rure, et inter pessimos affines consitum est, sed ope supernae pietatis contra perfidorum minaces conatus defensatum est. Mainerius abbas Mense Iulio {1066} huius ecclesiae curam suscepit, eique XXII annis et VIII mensibus utiliter praefuit. Porro XCII monachos, ad agendum opus Dei, prudenter in eius ouile locauit, et qualiter ibidem habere se deberent, studiose instituit. Basilicam uero nouam, domosque monachis necessarias construere coepit, Deoque opitulante sat eleganter in regione deserta consummauit. Bona fama religionis eorum Uticenses ubertim nobilitauit, et multos potentes atque mediocres ad amorem eorum prouocauit. Plures ad eos cucurrerunt, ut eis societate necterentur, et beneficiorum participes erga Deum fieri mererentur. Dabant terrena ut a Deo reciperent coelestia. Quidam amore Dei feruentes, saeculum relinquebant, et res suas, iuxta Regulae statutum, monasterio tradebant, et amicos ac parentes suos ad simile propositum monitis et precibus compellebant. Ex his fuerunt Rogerius de Sappo et Odo frater eius, Serlo de Orgeriis et Razso Ilberti filius, Odo Dolensis, Goisfredus Aurelianensis et Ioannes Remensis, aliique plures litterarum peritia instructi, et Deitatis ad cultum idonei. Nonnulli generositate pollebant, et exterioribus curis in rebus ecclesiasticis uigebant. Nam Drogo filius Goisfredi de Nouo-Mercato, et Rogerius Erneisi de Coluncis filius, nepos Guillelmi de Guarenna, et Ernaldus Unfridi de Telliolo filius, nepos ex sorore Hugonis de Grentemaisnilio, et Goisbertus medicus curiales erant, et procuratione sua terras et ecclesias, decimasque fratribus suis acquirebant. His profecto adiutoribus usus est Mainerius, et per eos creuit ecclesia commodis, rebus et bonis habitatoribus. Praefatus abbas Fulconem de Guarleinuilla, uirum solertem et idoneum, ad regendam domum sibi socium elegit, illique praeposituram monasterii sui commisit. Hic nempe Fulconis decani Ebroicensis filius fuit, et in ordine flagrans, abbatem suum diligenter in omnibus adiuuit; patrem quoque suum, magnamquc patrimonnii sui partem ecclesiae suae attraxit. Praefatus decanus ex discipulis Fulberti Carnotensis episcopi fuit, et ex paterna haereditate feudum militis possedit. Illius etiam temporis ritu nobilem sociam nomine Orieldem habuit, ex qua copiosam prolem generauit. Octo enim filios habuit et duas filias, quorum nomina haec sunt, Guarinus, Christianus, Radulfus, Guillelmus, Fulco, Frodmundus, Hubertus et Galterius, cognomento Tirellus; Alwisa et Adelidis. Tunc quippe in Neustria, post aduentum Normannorum, in tantum dissoluta erat castitas clericorum, ut non solum presbyteri, sed etiam praesules libere uterentur toris concubinarum, et palam superbirent multiplici propagine filiorum ac filiarum. Huiuscemodi mos inoleuit tempore neophytorum, qui cum Rollone baptizati sunt, et desolatam regionem, non litteris, sed armis instructi, uiolenter inuaserunt. Deinde presbyteri de stirpe Danorum, litteris tenuiter edocti, parochias tenebant, et arma ferentes, laicalem feudum militari famulatu defendebant. Tandem Bruno Lotharingus, Tullensis episcopus, Romam ascitus est, Deoque dispensante Leo papa factus est. Hic in itinere, dum Romam expeteret, angelos canentes audiuit: Dicit Dominus: Ego cogito cogitationes pacis et non afflictionis, etc. Praedictus papa multis bonis studuit, bene agendo et bene docendo subditis insigniter profuit. In Gallias anno Dominicae Incarnationis 1049 uenit, ecclesiam S. Remigii Remorum archiepiscopi Kal. Octobris dedicauit et corpus eius, instinctu Hermari abbatis, in locum, ubi nunc ueneratur, gloriose transtulit. Tunc ibidem generale concilium tenuit, et inter reliqua ecclesiae commoda quae instituit, presbyteris arma ferre et coniuges habere prohibuit. Exinde consuetudo lethalis paulatim exinanire coepit. Arma quidem ferre presbyteri iam gratanter desiere, sed a pellicibus adhuc nolunt abstinere, nec pudicitiae inhaerere. Supradictus Fulco decanus, diutinae corruptionis sanie foedatus, ad meliora mentem extulit; iamque silicernius, consilio monituque Fulconis filii sui, Uticum confugit, et monachatum, non tam saeculum derelinquens, quam, a saeculo derelictus, impetrauit. Hic, dum monachus factus est ecclesiam de Guarleinuilla et terram ad eam pertinentem S. Ebrulfo dedit, aliamque terram similiter dedit, quam in eadem uilla Hugo Baiocensis episcopus ei dederat, quamque idem diu a Guillelmo Osberni filio, nepote praefati praesulis, tenuerat. Guillelmus autem, Fulconis filius et haeres, haec in capitulo palam concessit, et cum patre suo donationem super altare Sancti Petri posuit, et inde pro recognitione tunc unciam auri ex charitate monachorum recepit. Haec etiam Guillelmus de Britolio et Gislebertus Crispinus cum duobus filiis suis concesserunt, ibique testes tunc adfuerunt Rogerius de Cleris et Hugo Asinus, Rodbertus de Stotauilla et Rodulfus de Lalanda, Rodulfus de Fornellis atque Gualterius de Caluimonte, Guillelmus de Longa-Villa et Gernenguilus. Haec Guillelmus Guastinellus coram Richerio de Aquila concessit, et pro concessione unciam auri habuit. Ibi testes adfuerunt Guillelmus Alis et Morinus de Pino; Rodbertus filius Helgonis et Rodulfus Cloethus. Possessiones Uticensis ecclesiae uolo hic breuiter adnotare. ut eleemosynae fideliter datae pateant nouitiorum notitiae, ut utentes eis sciant a quibus uel quo tempore datae sint uel pretio comparatae. Auidi quippe possessores terrenorum caducis inhiant, de summis et aeternis parum cogitant, ideoque quamplures uix aliquid pro spe superna, nisi temporale commodum uiderint, agere tentant. Decimas, quas Dominus sibi ab Israelitis per Moysen ad usum Sanctuarii et leuitarum exegit, nostrates laici retentant, nec ministris Ecclesiae, nisi magno redimantur pretio, reddere affectant. Unde solliciti xenodochiorum dispensatores laicos, ut decimas Ecclesiae Dei redderent, admonuerunt, eisque quoquomodo auferre ardentes, ingentem pecuniam dederunt, ignorantes quod uenditionem huiusmodi et emptionem sacri canones omnino prohibuerunt. Porro in modernis etiam conciliis sacri praesules illicitum mercimonium anathemate perculerunt, sed respectu misericordiae praeteritos reatus indulserunt, et res, quas Ecclesia tunc possidebat, perenniter possidendas pontificali auctoritate concesserunt. [5,16] XVI. Mediocres uiri Uticensem abbatiam in sterili rure condere coeperunt, tenuesque res, lateque dispersas ad uictum fratrum iuxta mediocritatem sui contulerunt. Undique uicini paupertate premuntur, et egestate nequitiaque lacessiti, dolis et furtis atque rapinis instare moliuntur; unde Uticenses monachi de longinqua uictum sibi, hospitibusque aduenientibus procurare coguntur. Verum, quia regulari disciplinae a primordio institutionis suae mancipati sunt, summi proceres et religiosi praesules eos dilexerunt, datisque rebus necessariis in decimis, ecclesiisque et aliis donationibus, fideliter uenerati sunt. Radulfus igitur de Conchis, filius Rogerii de Toenia, qui fuit Normannorum famosus signifer, cum uellet in Hispaniam proficisci, Uticum uenit in capitulum S. Ebrulfi, et a Mainerio abbate ueniam petiit et a conuentu monachorum, quod ipse iamdudum adiutor exstiterit Ernaldi de Excalfoio, dum incenderet burgum eorum. Et monachis inde rectitudinem faciens, super altare uadimonium suum posuit, et deuote, si prospere remearet, multa promisit. Goisbertum quoque medicum suum, quem multum amabat, eis commendauit. Qui post profectionem eius euestigio monachilem inibi professionem fecit, et usque ad finem uitae fere XXX annis strenue custodiuit. Praefatus heros post aliquod tempus domum rediit, memorque sponsionis suae Uticum uenit, et duas uinearum agripennas, quas apud Toeniam habebat, ad usum missarum S. Ebrulfo dedit. Annuit etiam quidquid ad Guarlenuillam habebat, terram scilicet ac pasnagium; ita ut primum pasnagium famulorum non daretur, secundum uero uel tertium daretur, monachorum autem nullum daretur. Praeterea tres hospites monachis dedit, unum Conchis, alterum Toeniae, tertium uero Achinneio, quem Geroldus Guastinellus de eo tenuerat, et beato Patri Ebrulfo sponte dederat. Idem Rodulfus post aliquot annos Goisbertum monachum in Angliam secum duxit, eoque procurante, monachis Uticensibus duas mansiones dedit, unam scilicet in Nortfuc, quae uocatur Caldecota; alteram uero in Wigornensi prouincia, quae dicitur Alwintona. Haec omnia Guillelmus rex concessit, et in charta, coram proceribus suis, regali auctoritate confirmauit. Elisabeth etiam praefati militis uxor, et Rogerius atque Radulfus filii eius omnia benigniter concesserunt; harumque donationibus rerum testes interfuerunt Rogerius de Clera, Gualterius de Hispania, Guillelde Paceio, Rodbertus de Romilleio, Geroldus Guastinellus, Gislebertus Turoldi filius, Rogerius de Mucegros et Gualterius de Caluimonte. Tunc Rodbertus de Vals dedit S. Ebrulfo de duabus partibus decimae de Berneriis medietatem. Rogerius autem filius eius, post obitum patris, sua concessione praedictam eleemosynam corroborauit; pro qua concessione XL solidos Drocensium recepit, et uxor eius X solidos ex charitate monachorum habuit. Hoc saepedictus Radulfus, qui capitalis dominus erat, gratanter annuit; et concessionem a coniuge sua soboleque benigniter exegit. Hic insignis militiae probitate claruit, et inter praecipuos Normanniae proceres diuitiis et honoribus maxime floruit, ac fere LX annis Neustriae principibus Guillelmo regi ac Rodberto duci filio eius strenue militauit. Agnetem uterinam sororem suam, Richardi Ebroicensium comitis filiam noctu subripuit, et Simoni de Monteforti in matrimonium dedit. Ipse quoque pro recompensatione filiam eiusdem Simonis nomine Isabel, uxorem accepit; quae nobilem ei prolem, Rogerium et Rodulfum peperit, filiamque nomine Godehildem, quae prius Rodberto nupsit Mellentensium comiti, deinde Balduino, filio Boloniensium consulis Eustachii. Denique Radulfus senex, post plurimos euentus laetos tristesque, IX Kal. Aprilis obiit, et Radulfus filius eius fere XXIV annis patrium ius obtinuit. Ambos, ut improba mors sibi eos subdidit, sepultura in coenobio B. Petri Castellionis cum patribus suis suscepit. Isabel uero, postquam in uiduitate diu permansit, lethalis lasciuiae, cui nimis in iuuentute seruierat, poenitens, saeculum reliquit, et in monasterio sanctimonalium apud Altam-Brueriam uelum suscepit, ibique uitam suam, laudabiliter in timore Dei perseuerans, salubriter correxit. Postquam Guillelmus comes, Osberni filius, Flandrensium armis occubuit, Guillelmus rex eius honorem filiis eiusdem distribuit: Guillelmo Bretolium, totamque patris possessionem in Normannia, et Rogerio Herfordensem comitatum in Anglia. Guillelmus autem, qui moderatior exstitit, Uticense coenobium ualde dilexit, et plura illi beneficia pro animabus parentum suorum contulit. Nam textum Euangeliorum, auro argentoque et lapidibus ornatum, per Rogerium monachum de Sappo transmisit, et omnia quae homines sui Sancto Ebrulfo dederant seu uendiderant, concessit. Centum etiam solidos de teloneo suo de Gloz per singulos annos modo annuit, et chartam huiusmodi coram optimatibus suis, gratanter confirmauit. Ego Guillelmus de Bretolio, filius Guillelmi comitis, de beato Ebrulfo et eius monachis, de teloneo de Gloz, centum solidos nummorum, ad pisces emendos uno quoque anno in capite Quadragesimae, pro redemptione animae patris mei et matris meae, et ut anniuersaria eorum et meum a cunctis monachis festiue agantur, et in anniuersario uniuscuiusque nostrum cibus et potus unius monachi pro illis detur pauperibus. In uita uero mea, pro me missa de Trinitate in monasterio cantetur unaquaque Dominica die. Unum Burgensem in Bretolio monachis do, et quaeque homines mei Richardus Fresnel ac Guillelmus Alis et Radulfus de Lacunela, aliique dederunt, eis concedo. Haec praesentialiter do, illisque consilium et auxilium et plura beneficia fideliter in antea promitto. Et qui haec subtraxerit post obitum meum, excommunicetur. Subscriptione autem sua praesentem chartam confirmauerunt praefatus Guillelmus de Bretolio et Radulfus capellanus, Guillelmus dapifer filius Barnonis et Ernaldus Ernaldi filius atque Robertus de Loueriis, Denique, anno ab Incarnatione Domini 1099, indictione VII, saepedictus Guillelmus dedicationi Uticensis ecclesiae interfuit, et centum solidos de redditione census de Gloz, centum solidis, quos antea S. Ebrulfo dederat, adiecit; et in praesentia trium episcoporum et quinque abbatum, totiusque populi cum clero astante donationem super altare, adhuc sacrosancta consecratione madidum, deposuit. Non multo post, tempore Rodberti ducis, apud Beccum II Idus Ianuarii obiit, et in claustro Lirensis coenobii, quod in proprio pater eius fundo fundauerat, sepultus quiescit: cuius anniuersaria dies in Uticensi monasterio singulis annis festiue fit. Deinde sigillo Henrici regis Anglorum munita est charta donationis praefatarum X librarum; et successores Guillelmi, Eustachius et Radulphus de Guader atque Rodbertus de Legrecestra monachis concesserunt, et usque in hodiernum diem optime reddiderunt. Guillelmus de Molinis, annuente Albereda uxore sua, beato Ebrulfo ecclesiam de Maheru, cum decima, et tota terra presbyteri ad eamdem ecclesiam pertinente et caemeterio, dedit. In castro etiam de Molinis dedit ecclesiam S. Laurentii, cum terra quam in dominio habebat iuxta castellum, sicut ipse eam tenebat. Hanc itaque donationem, coram optimatibus suis Gualterio de Aspris et Ebrardo de Ruia, aliisque quibusdam, in capitulo fecit; et inde beneficium ecclesiae, ut frater et munificus adiutor, promeruit. Tunc Mainerius abbas, liberalitate fratrum, praedicto marchioni XV libras denariorum obtulit, ac ad aram, ad confirmandam dationem, cum Albereda Guidmundi filia, ex cuius patrimonio erat, adduxit. Illi autem libenter omnia quae praelibata sunt in conspectu totius conuentus concesserunt, et super altare sancti Petri in charta rite confirmauerunt. Deinde post aliquot tempus praefatus heros ecclesiam de Bonmolinis, cum decima tota segetum et molendini ac furni, sancto Ebrulfo dedit; cui Rainaldus Paruus, qui tunc monachorum iussu res eorum inibi seruabat, XXX solidos charitatiue contulit. Postquam Albereda duos marito suo filios, Guillelmum et Rodbertum, enixa est, causa consanguinitatis diuortium inter praedictum uirum et mulierem factum est. Guillelmus autem, peracto coram pontifice discidio, aliam duxit uxorem nomine Dudam, filiam Gualeranni de Mellento, quae duos eidem filios, Simonem et Hugonem, peperit, quos in iuuentute improba mors absque liberis ambos absorbuit. Albereda uero schema religionis suscepit, et in quodam monasterio uirginum sanctimonialium uitam finiuit. Praefatus Guillelmus Gualterii de Falesia filius fuit, et in militia nimium uiguit; unde Guillelmus princeps filiam Guidmundi cum toto ei honore Molinensi contulit. Futili uanaeque laudi nimis inhaesit, pro qua multorum reus homicidiorum exstitit. Fertur quod multum sanguinis fuderit, et quod tam dirae crudelitatis fortuna infectus fuerit ut nullus imminens lethum euasisset, qui ab eo, quamuis parum, uulneratus fuisset. In prosperis atque aduersis usque ad annosam senectutem uixit, et quantum ad saeculum attinebat honorifice floruit. Tandem in castro suo XIV Kal. Nouembris decessit, et in capitulo Uticensi tumulatus quiescit. Rodbertus autem filius eius, postquam haereditatem auitam obtinuit, futurae salutis memor, Uticum adiuit, et quidquid pater suus materque sua dederant aut concesserant, concessit; et quidquid homines ipsius honoris donauerant aut uendiderant, Sancto Ebrulfo benigniter annuit. Hanc itaque concessionem per textum Euangeliorum super altare portauit, ac postmodum ex charitate monachorum quinque marcos argenti et optimum cornipedem recepit. Deinde paternum fere XV annis honorem legitime rexit, et contra finitimos hostes, quia fortissimus, licet hebes, praeliator erat, ualidissime defensauit; uetitumque regis Henrici transgrediens, Engerrannum, cognomento Oisonem, armis impetiit, et contra illum militaribus studiis saepius dimicauit. Unde regis animositas, delatorum maledicis accusationibus inflammata, illum exhaeredauit; et de Normannia cum Agnete filia Rodberti de Grentemaisnilio, quam nuper uxorem duxerat, in Apuliam expulit, ubi post aliquot annos, per extera mappalia peruagatus, morti succubuit. Principis itaque uiolentia maiori fratre depulso Simon successit et omnia quae antecessores sui dederant Uticensibus, cum Adelina coniuge sua, gratanter annuit Rogerius de Monte-Gomerici, postquam Geroiana progenies cecidit, totum patrimonium Excalfoii et Monasterioli fere XXVI annis possedit: et in initio, quandiu Mabilia uxor eius, quae Geroianos Ebrulfiani monasterii fundatores semper exosos habuerat, uixit, Uticensibus, illa stimulante, pluribus modis molestus exstitit. Denique iustus arbiter, qui peccatoribus pie parcit, et impoenitentes districte percutit, crudelem feminam, quae multo sanguine madebat, multosque nobiles uiolenter exhaeredatos per externa mendicare coegerat, permisit perire gladio Hugonis, cui castrum quod in rupe Ialgeii situm est, abstulerat, et sic eum iniuste paterna haereditate priuauerat. Ille nimirum moerens uehementem audaciam arripuit; iunctisque sibi tribus fratribus suis, qui militari probitate pollebant, noctu ad cameram comitissae accessit, ipsamque in municipio super Diuam, quod Buris dicitur, in lecto post Balneum deliciantem, pro recompensatione patrimonii sui ense detruncauit. Peracta itaque caede feralis herae, multi de ruina eius exsultauere, tantique facinoris auctores confestim in Apuliam abiere. Hugo de Monte-Gomerici cum XVI militibus in eodem uico erat; sed, audita clade matris suae fugientes homicidas persequi, non comprehendere poterat; quia prouida calliditas eorum pontes fluuiorum pone uestigia sua, ne tenerentur a uindicibus, destruxerat. Hiemale quoque tempus et tenebrosa nox, fluminumque inundationes persequentes impediebant, et fugientes, ultione facta, Normanniam statim relinquebant. Denique Troarnensis conuentus, cui Durandus abbas praeerat, cadauer frustratim dilaceratum nouas Decembris {1082} sepeliuit, et non ob praerogatiuam meritorum, sed pro fauore amicorum, super tumulum has naenias edidit. "Alta clarentum de stirpe creata parentum, Hac tegitur tumba maxima Mabilia. Haec, inter celebres famosa magis mulieres, Claruit in lato orbe sui merito. Acrior ingenio, sensu uigil, impigra facto, Utilis eloquio, prouida consilio, Exilis forma, sed grandis prorsus honestas; Dapsilis in sumptu, culta satis habitu, Haec scutum patriae fuit, haec munitio marchae, Vicinisque suis grata uel horribilis. Sed quia mortales non omnia possumus omnes, Ah! periit gladio, nocte perempta dolo. Et quia nunc opus est defunctae ferre iuuamen, Quisquis amicus adest, subueniendo probet!" Post interfectionem Mabiliae, Rogerius comes aliam duxit uxorem nomine Adelaisam, Ebrardi de Pusacio, qui de nobilissimis Francorum proceribus erat, filiam. Praedictus consul ex priori coniuge procreauit quinque filios et quatuor filias, quorum nomina haec sunt, Rodbertus de Bellismo, Hugo de Monte-Gomerici, Rogerius Pictauinus, Philippus atque Arnulfus; Emma sanctimonialis et Almaniscarum abbatissa, Mathildis comitissa, uxor uidelicet Rodberti Moritoliensium comitis, Mabilia coniux Hugonis de Nouo-Castello, et Sybilia uxor Rodberti filii Haimonis. De secunda uero coniuge unum genuit filium nomine Ebrardum, qui litteris imbutus, inter regales capellanos usque hodie demoratus est in aula Guillelmi et Henrici, Angliae regum. Sequens a priori matrona dispar moribus exstitit. Nam maturitate et religione uiguit, uirumque suum ad amorem monachorum et defensionem pauperum frequenter incitauit. Praefatus igitur heros mala, quae plerumque fecerat Uticensibus, recoluit, pristinosque reatus sequentis uitae emendatione sagaciter abolere studuit. Viriliter enim postmodum monachos adiuuit et in Normannia et Anglia plurimas res illis erogauit, et inde chartam huiusmodi coram proceribus suis uoluntarie sanxit. Ego Rogerius, Dei gratia Scrobesburiensis comes, coenobium sancti Patris Ebrulfi honorare appeto, et haec eidem de rebus meis, pro salute mea meorumque perenniter concedo. Per singulos annos intrante Quadragesima XXX solidos Cenomannensis monetae de redditione Alencionis iubeo dari, ad illuminationem die noctuque faciendam in ecclesia Uticensi ante Crucifixum Domini. Passagium etiam ipsius Alencionis et omnes consuetudines in tota terra mea de propriis sancti rebus concedo, et in omnibus nemoribus meis pasnagium de monachorum porcis in perpetuum indulgeo. Ad Excalfoium terram unius aratri dono, decimamque molendini, et decimam omnium reddituum eiusdem castri irrefragabiliter annuo; decimamque nundinarum de Planchis de parte mea libenter addo. Ecclesiam de Radone, totamque decimam, quam Guillelmus Sor Sancto Ebrulfo dedit, et ecclesiam Sancti Iobini, totamque decimam, quam Rainaldus presbyter dedit, Odo de Pireto concessit; et in ecclesia de Bailol altare Sancti Leonardi, et unam partem decimae eiusdem uillae cum terra, quam Rainaldus de Bailol et Amieria uxor eius, neptis mea, dederunt, ex propria deliberatione pro Dei amore concedo. In Anglia quoque dono duos manerios, Onnam et Mersitonam in Staphord scira, decimamque caseorum meorum et lanarum de Pultona; et quidquid habeo in Melleburna in Grantebruge scira; et unam hidam terrae in Grafan in Suthsexia, et terram Vulfuini aurifabri de Cicestra. Annuo praeterea quaeque Guarinus uicecomes atque Guillelmus Pantulfus et Hugo de Mesdauid, aliique homines mei hactenus Sancto Ebrulfo in Anglia seu Normannia dederunt. Haec omnia, concedentibus filiis meis Roberto de Bellismo et Hugone atque Philippo, pro redemptione animae meae et Mabiliae ac Adelaidis coniugum mearum, meorumque praedecessorum atque futurorum haeredum, in conspectu Dei sic annuo, et hoc testamentum signo sanctae Crucis confirmo, ut quicunque aliquid ex his imminuerit, infregerit uel abstulerit, anathema sit. Hoc itaque testamentum Rogerius comes fecit ac subscribendo corroborauit, et post eum apud Alencionem subscripserunt filii eius Rodbertus et Hugo atque Philippus grammaticus, aliique proceres sui, Rodbertus Tedbaldi filius, et Hugo filius eius, Gislebertus conestabilis et Hugo Turgini filius, Fulco de Pino et Engelbertus praepositus, Rainaldus de Bailol et Guillelmus Pantulfus, Odo de Pireto, aliique plures. Praeterea Rogerius comes multa dedit aliis ecclesiis Troarnensi, Sagiensi, Almaniscensi, Cluniacensi, Cadomensi, aliisque plurimis, de acceptis honoribus quos de paterna haereditate non est adeptus. [5,17] XVII. Coenobium quoque nouum, ad orientalem portam propriae urbis, id est Scrobesburiae, in honore sancti Petri principis apostolorum coepit aedificare super fluuium qui mola dicitur, ibique in Sabrinam dilabitur. Illic nimirum lignea capella priscis temporibus a Siwardo Edelgari filio, regis Eduardi consanguineo condita fuerat; quam tunc Odelerius Aurelianensis, Constantii filius, uir ingenio et facundia et litterarum eruditione praepollens, eiusdem consulis dono possidebat. Hic sane amator aequitatis feruidus, utilisque iam dicti comitis erat auricularius, ipsumque benigniter exhortans ad construendum monasterium nutantique qualiter uel quo tantum opus inciperet, huiusmodi dans consilium. Multi, strenue uir, uestrae inhaerent sublimitati; sed diuersis intentionibus uobis uerbo uel actu conantur obsequi. Quidam enim pro libitu suo plus uestra sibi cupiunt adipisci, quam uos ad permansuros honores nanciscendos salubriter cohortari. Sed qui uobis nititur ueraciter obsecundare, debet uos, plus quam uestra, semper amare, et ea, quae salubriora sunt, animae uestrae indesinenter propinare. De construendo monasterio, nobilis heros, tractare coepisti; sed in illis, qui sibi magis ardent dari quam aliis, commodum solamen ad tam arduum opus non inuenisti. Videtur mihi saluberrimum esse, monachile coenobium erigere, et ibidem authenticum ordinem secundum institutionem sanctissimi Patris Benedicti diligenter imponere, uerisque pauperibus Dei de tuis abundantiis uictum et uestitum affluenter erogare. Prouide nunc intuere quae sunt, quae in regularibus monasteriis ab eruditis cultoribus fiunt. Innumera ibi beneficia quotidie aguntur, et contra diabolum a castrensibus Christi uiriliter dimicatur. Nulli dubium est quod probo agonithetae, quanto acrior fuerit pugna, tanto gloriosior erit uictoria, tropaeique maior merces in coelesti curia. Quis referre potest monachorum uigilias, hymnos et psalmodias, orationes et eleemosynas, et cum lacrymarum imbribus missarum oblationes quotidianas? Christi sequaces ad hoc omnino uacant ut, sese crucifigentes, Deo per omnia placeant. Ipsi nempe mundo, mundanisque parasitis insultant, dum mundana oblectamenta uelut stercus deuitant, et mundanas opes pro superna spe contemptibiliter conculcant. Asperitas illis inest et uilitas in uestitu, siccitas et parcitas in uictu, et propriarum resecatio uoluntatum propter amorem Domini Iesu. Quid de castitate et omni continentia, quid de silentio monachorum et modestia, quid denique dicam de obedientia? Tantarum copia uirtutum magnitudine sui meum obtundit ingenium, fateorque me non posse sufficienter illam exprimere per oris officium. In regalibus claustris ueri coenobitae, ueluti filiae regis, clauduntur, ne, si per exteriora, tanquam Dina Liae filia, impudenter euagantur, a Sichem filio Emor Euei (Gen. XXXIV, 1) , ad iniuriam rigidi patris, ferociumque dedecus fratrum, turpiter corrumpantur. Ipsi tutores, ne labantur in septis suis, sibi fiunt, et lapsi per excessum, in penetralibus suis accusatores sui sunt; seseque, ut aurum in fornace, ab omni scoria uitiorum omnimodis excoquere satagunt. Unde reor preces eorum pro quibuscunque fidelibus fuerint effusae, ante thronum diuinae maiestatis mox conscendere, et ab ipso rege Sabaoth, quae poposcerint, credendae sunt obtinere. A secretis monachorum a iuuentute mea diutius exstiti, et mores eorum, familiariter rimatus, edidici. Ergo, dum omnium, qui in terra sunt, mortalium ritum discutio, et eremitarum atque canonicorum uitas diligenter perspicio, omnes monachorum, qui canonice uiuunt et ordinate reguntur, uita inferiores uideo. Unde generositatem uestram, gloriose consul, fideliter admoneo ut, dum licet, in comitatu uestro, quem iure a patribus non consecutus es haereditario, monachile castrum contra Satanam construatur Deo; ubi pro anima uestra cucullati pugiles Behemoth conflictu resistent assiduo. Ecce super Molam fluuium mihi domus est, quam nuper dedisti; iuxta quam, sicut anno transacto, ante aram sancti Petri principis apostolorum, Romae uotum feci, lapideam aedificare basilicam coepi. Basilicam itaque, quam, ut dixi, sponte uoto constrictus, facere nuper institui, domumque meam cum omni apparatu meo gaudens offero Cunctipotenti; meque pro posse meo polliceor adiutorem ad omnia in nomine Iesu Christi. Exsurge uelociter, incipe uiriliter, opus Dei fac insigniter. "Tolle moras; semper nocuit differre paratis". Multi profecto aderunt cooperatores, et post funus etiam uestrum pii pro uobis oratores. In primis, aduenientibus monachis cum coementariis ad iaciendum monasterii fundamentum, ad inchoationem huiuscemodi porrigam XV libras sterilensium. Deinde me ipsum, et Benedictum filium meum iam quinquennem, et omnia mea tradam monasterio, tali tenore ut omnium rerum mearum medietas mecum subdatur monachorum dominio, aliaque medietas Ebrardo filio meo dedatur sub monachorum patrocinio. Porro primogenitum, Ordericum uidelicet, meum iamdudum litteris imbuendum liberati didascalo mancipaui, eique locum tutae mansionis inter uernulas Dei apud Uticum in Neustria procuraui; pro quo eulogias benedictionis, XXX scilicet marcos argenti, futuris eius magistris et consodalibus de porismate meo libenter erogaui. Sic pro Redemptoris amore primogenitum mihi filium abdico, et trans pontum in exsilium destino, ut ultroneus exsul inter exteros regi militet aethereo; ubi liber ab omni parentum cura et affectu lethifero, eximie uigeat in obseruatione monastica et cultu Dominico. Haec, inspirante Deo, iamdudum desideraui, ac ad talia me, progeniemque meam applicare studia peroptaui, ut merear, opitulante gratia Dei, cum prole mea inter electos in ultimo examine computari. Anno igitur ab incarnatione Domini 1083, indictione IV, Rogerius comes, ut hortatus fidelis consiliarii commodos esse comprobauit, Guarinum uicecomitem et Picotum de Saia, caeterosque proceres suos V Kal Martii feria VI conuocauit. Manifestata uero causa et ab omnibus collaudata, cum eis ad ecclesiam B. Petri apostoli abiit, ibique se abbatiam constructurum palam testibus multis deuouit, totumque suburbium, quod extra portam orientalem situm est, sancto Petro donauit, et super aram per chirothecas suas donationem posuit. Eodem anno Sagienses monachi, Rainaldus et Frodo, primitus illuc conuenerunt, et monachiles officinas, Odelerio et Guarino, aliisque multis adiuuantibus, concedere coeperunt. Primus abbas illius monasterii, Guillelmo Rufo regnante, eloquens Fulcheredus fuit, eique Godefredus, Henrico regnante, successit. Ambo litterati et religiosi pastores fuerunt, et fere XL annis Dominicum gregem diligenter educare studuerunt. Ingenti cura res noui monasterii exterius auxerunt, et instituta morum ad salutem animarum interius discipulis laudabiliter sanxerunt. Saepe dictus quoque Odelerius, pater Vitalis, quod promiserat ex integro compleuit, datisque ducentis libris argenti, Deo Benedictum, filium suum, ibidem obtulit, et ipse, post obitum Rogerii comitis, monachile schema suscepit. Ibi VII annis secundum normam sancti Patris Benedicti monachus Deo seruiuit, et feria VI hebdomadae Pentecostes post plurimos labores, quos pro Deo pertulit, flebili confessione reatus suos detegendo texit, et sacra unctione perunctus et uiatico munitus, III Nonas Iunii {1108} obiit. Rogerius autem comes post mortem Guillelmi Nothi sex annis uixit, et longaeuus heros inter praecipuos optimates Angliae floruit; et abbatiam, quam eum construxisse dixi, terris ac redditibus mediocriter locupletauit. Ibi anno 1094, VI Kal. Augusti, defunctus est, et in basilica noua inter duo altaria honorifice sepultus est. Rodbertus uero, filius eius, totum feudum eius in Normannia solus obtinuit, et quia crudelis et superbus et ualde nequam erat, innumeras iniquitates exercuit. Hugo autem de Monte-Gomerici comitatum Scrobesburiae habuit, sed post aliquot annos, a Magno, fratre regis Northwigenarum, repente missili perforatus, in littore maris occubuit; quem, cum magno luctu deportatum, Scrobesburiensis conuentus in claustro tumulauit. Aliis quoque duobus suis, Rogerio et Arnulfo, singulos comitatus callidus heros in uita sua procurauit, quos, post eius occasum, ambobus perfidia, regnante Henrico, confestim abstulit. En digressionem quantulamcunque feci de constructione monasterii, quod in fundo patris mei nunc inhabitat familia Christi, et ubi ipse genitor meus, ut memini, iam sexagenarius sponte fine tenus portauit iugum Domini. Parce, quaeso, bone lector, nec molestum tibi sit, precor, si de patre meo aliquid memoriae tradiderim litterarum; quem non uidi, ex quo me, ut exosum sibi priuignum et pro amore Creatoris, pepulit in exsilium. Iam XLII anni sunt, in quibus multae mutationes rerum late per orbem factae sunt. Dum saepe de his cogito, et quaedam chartis insero, caute resistens otio, sic dictans me exerceo. [5,18] XVIII. Nunc ad incoeptam reuertar materiam, meisque iunioribus aduena indigenis, de rebus suis, quae nesciunt, edisseram, et hoc eis modo utiliter, opitulante Deo, deseruiam. Goisbertus, ciuis Carnotensis, ut dictum est, ad conuersionem uenit, optimamque domum, quam in urbe habuerat, XXX libris Carnotensium uendidit, totumque pretium Uticensibus ouanter retulit. Hic erat statura procerus et exilis, moribus benignus et tractabilis, magnanimus et dapsilis. Et quia medicinae artis erat peritissimus, multis erat notus et necessarius ac familiaris amicus. Per ipsum itaque Fulcherius Carnotensis et Petrus de Manlia, aliique plures notitiam Uticensium amplexati sunt, et honestatem eorum cum religione uenerantes, eis de rebus suis idoneam portionem contulerunt. Praefatus quippe Fulcherius nobilitate lucebat, ex patrimonio suo magnam possessionem habebat, litterisque affatim imbutus, sanctae Dei Genitricis canonicus erat. Ipse de donatione rerum, quas sancto dederat Ebrulfo, chartam fecit, ipsoque subtiliter et facete dictante, Rodbertus Andreas, scriptor egregius, hoc modo adnotauit: Ego Fulcherius, Gerardi filius, B. Mariae Carnotensis ecclesiae indignus qualiscunque canonicus, multoties mecum cogitans de statu meae aliorumque mortalium conditionis, omnia ferme quae sub sole sunt, sicut ait Salomon, subiacere uanitati comperi; nec aliquid esse in terris, quod beare post aerumnas huius uitae homines possit, nisi aliquid, dum uixerint, pro se bene fecerint. Huius rei consideratione commotus, ac meorum criminum enormitate ualde perterritus, quoniam unusquisque, de his quae gessit, Deo rationem quandoque est redditurus, uisum est mihi credo ex Dei inspiratione, ex his quae possideo B. Ebrulfo aliqua pro salute mea, amicorumque meorum tradere, unde fratres mei et amici, inibi degentes, quantulamcunque habere possint corporum substantationem, et memoriam mei aliquoties exinde libentius faciant, quoniam ea, quae posteris nostris iure haereditario relinquimus, non solum dico post mortem non prosunt, uerum etiam, quia male ea locauimus, nobis plurimum officiunt. Notum autem sit sanctae Ecclesiae omnibus fidelibus quia ego libens atque spontaneus, meae saluti in futuro praeuidens, beato Ebrulfo et sibi seruientibus ista omnia, licet minima sint, iure perpetuo trado, quae hic enumerare curabo. Videlicet ecclesiam de Montleiscent, et medietatem decimae illius uillae, coemeterium, atque tres acras terrae pone coemeterium, nec non monasterii arcagium, quantum Goscelinus tenuit, decimamque molendini mei. Et si ibi mercatum facio, decimam eis similiter inde annuo. Monachus uero, qui in Montleiscent habitabit, nunquam molturam de annona sua dabit. Quod si ipse uult molere ad suum molendinum, faciat. Si non placet, ad meum molat, molturamque suam habeat. In Marchesuilla quoque, quidquid ibi habeo, terram, monasterium, molendinum, do eis in perpetuum. In uilla, quae dicitur Lalandella, do nihilominus terram unius aratri et monasterium. Nemoris mei decimam similiter do, uidelicet de pasnagio, de apibus, de bestiis siluaticis quae ibi capientur. Porci quoque monachorum nullatenus pasnagium in meo nemore dabunt, nec quidquam operis uel seruitii siue expeditionis mihi, neque posteris meis ullo tempore monachi reddent. Et si de meis hominibus beato Ebrulfo dare uel uendere aliquis aliquid uoluerit, omnibus omnimodo do licentiam quatenus hoc, absque timore mei, facere praeualeant. Has ergo qualescunque donationes, quas ego omnipotenti Deo, qui mihi esse contulit, et beato Ebrulfo egregio confessori spontaneus offero, si quis uecors aut inuidus ui uel clam quandoque minuere, seu temerare uel auferre ausus fuerit, perpetuo mulctatus anathemate, in regione uiuentium non uideat bona Domini, nisi dignissima satisfactione poenitens ipse resipuerit. Hanc autem paruitatis nostrae donationem, a me simpliciter rogatus, libenter concessit domnus Rodbertus Carnotensis ecclesiae episcopus, in cuius casamento sunt ea quae superius data memorantur. Concesserunt hoc etiam fratres mei, eiusdem ecclesiae canonici, et uxor mea Alpes atque filii mei. Uticenses monachi possessionem, quam praefatus heros eis, ut dictum est, dederat, iam L annis tenuerunt; et successores eius Bartholomaeus cognomento Boellus, et Gerardus filius eius gratanter concesserunt. Ibidem Aimericus et Radulfus et Hugo Anglicus, Guillelmusque de Merula, aliique plures monachi, facundia et probitate uigentes, conuersati sunt, eisque benignum patrocinium Carnotenses episcopi, Rodbertus et Goisfredus et Iuo et Goisfredus impertiti sunt. Sic studio monachorum, auxilioque bonorum basilica Marchesuillae condita est; quae sanctae Dei Genitrici Mariae, per quam mundi salus uenit, consecrata est. Eodem tempore, Landricus et Goisfredus atque Gunherius totam terram de Iarenzai beato Ebrulfo dederunt. Et quia Isnardus, de quo diu eam tenuerant, ex toto liberam monachis concessit, sex libras a Mainerio abbate recepit. Deinde Landricus et alii supradicti a praenotato patre medietatem terrae receperunt, et in praesentia Isnardi homines praefati abbatis, iunctis manibus, facti sunt. Ibi etiam illi tres coram Isnardo et aliis compluribus ecclesiam illius uillae, et quidquid ad eam pertinebat, totamque decimam concesserunt, et totius terrae, tam de ea quae ad Isnardum pertinebat, quam de ea, quae ad beatum Stephanum, uel ad quemcunque alium pertinebat, ex toto coram Gerardo presbytero aliisque multis concesserunt. Anno ab Incarnatione Domini nostri Iesu Christi 1073, indictione X, tempore Willelmi Magni regis Anglorum et ducis Normannorum, Guillelmus miles, cognomento Pantol, consulente uenerabili Mainerio abbate amico suo, et concedente Rogerio comite domino suo, dedit S. Ebrulfo ecclesias de Norun, quarum una constructa est in honore S. Petri, et altera in honore S. Cyrici martyris. Tunc etiam dedit totam decimam de Norun, propriumque plesseitium, et partem siluae a ponte Ogereti, partemque suam unius terrae quae Molenx dicitur, et alterius quae ultra torrentem sita est, et uulgo Ruptices dicitur. Ipse postmodum totum feudum Guillelmi de Maloi, in quo fere XXX acrae terrae sunt, concessit; et inde ad ineundum iter S. Egidii XVI libras Rodomensium ex charitate monachorum habuit. Idem totam terram, quam Gualterius filius Rufae Rodberto monacho uendidit, S. Petro concessit; unde praedictus monachus ei centum solidos Rodomensium dedit. Praeter haec idem Guillelmus in eadem uilla dedit monachis LX acras terrae, et molendinum de Helmet, decimamque dimidii molendini de Norun. Dedit et ecclesiam de Esmiuilla, cum decima et omnibus redditibus ad ecclesiam pertinentibus et in eadem uilla terram unius uauassoris, et duas garbas decimae suae proprietatis, et omnium hominum suorum de Maisnil Bachelarii, ac totam decimam molendini de Rore Villa. Totam uero terram, quam Beatrix mater eius in dominio habebat apud Fossas, dedit S. Petro; hospites etiam de eleemosyna S. Germani de Alberi-Vico. Heluis, soror eiusdem Guillelmi, totum mariagium suum de Alberi-Vico dedit. S. Petro; quod ipse tunc concessit. Insuper in eadem uilla decimam hominum suorum Raimboldi et Rodberti Haeretici et Gualonis filii Safredi adiunxit. Praeterea idem Guillelmus concessit S. Petro de Norun omnes ecclesias et decimas omnium locorum in Anglia seu Normannia, uel in omni loco ubicunque honor ei cresceret, decimamque totius possessionis suae, uidelicet equarum, uaccarum et caseorum, omniumque rerum de quibus decimam dare posset. Similiter concessit quidquid homines eius S. Ebrulfo dare aut uendere uoluerint, excepto ne seruitium sibi debitum amitteret. Totam uero partem substantiae suae concessit, ita ut inde coenobiales monachi S. Ebrulfi post mortem eius medietatem unam habeant, aliamque medietatem monachi de Norun retineant. Haec omnia Willelmus et Leelina uxor eius, ut diximus, Deo pro salute sua, suorumque amicorum libere concesserunt, et huiusmodi concessionem in capitulo S. Ebrulfi, coram monachorum conuentu et plurimis testibus, generaliter confirmauerunt. Tunc ipse Guillelmus, ad suffragia fratrum, qui ad construendum apud Norun cellam ituri erant, XL marcos argenti cominus porrexit. Post haec Mainerius abbas et Fulco prior atque Guillelmus Pantol Rogerium comitem, qui tunc apud Belesmiam manebat, adierunt; eumque humiliter, ut praedicti militis donationes sua concessione confirmaret, petierunt. At ille, ut erat liberalis et probus iustae petitioni eorum benigniter fauit, et quaeque petierant, coram omnibus qui tunc ad curiam eius pro diuersis negotiis conuenerant, annuit. Tunc nimirum festiuitas S. Leonardi confessoris ibidem celebrabatur, ad quam solemniter agendam, dapsili comite inuitante, plures illuc accesserant: Hoelmus, Cenomannensium episcopus; Hugo, Lexouiensium episcopus; et Rodbertus, Sagiensium episcopus; Ainardus quoque, abbas Diuensis; Durandus Troarnensis, Rodbertus Sagiensis et Hugo Longiledensis, et Emma, Almaniscarum abbatissa; Herueus quoque capellanus episcopi Lexouiensis, Rogerius Faidel, Hugo filius Fulcaldi, Rodbertus filius Theodelini, Rogerius Gulafra, et alii multi clerici et laici ad supra scriptam concessionem adfuerunt. Anno ab Incarnatione Domini 1077, indictione XV, Rodbertus nobilis abbas, frater Hugonis de Grentemaisnilio, ad colloquium Guillelmi regis Anglorum in Normanniam uenit, regique petenti ueniam, eo quod ipsum olim in exsilium iniuste expulerat, indulsit. Hunc nimirum accersierat Philippus rex Francorum, uolens ei dare episcopatum Carnotensium; sed Gallis Normannorum deuitantibus magisterium, Goisfredus, Eustachii Boloniensium comitis nepos, praeoccupauit pontificatum. Praeclarus itaque Rodbertus, postquam sacris dedicationibus ecclesiarum Cadomensium et Baiocensium atque Beccensium, quae eodem anno consecratae sunt, interfuit, et amicabile colloquium cum rege Willelmo, aliisque amicis et parentibus suis, quos antea per plures annos non uiderat, consummauit, Apuliam repetiit, secumque Willelmum Pantol et Rodbertum de Cordaio nepotem suum, aliosque praeclaros milites duxit. Tunc Rodbertus Wiscardus Calabriae dominabatur, et ducatum Gisulfi Salernitani ducis nanciscebatur. Hic Tancredi de Altauilla, cuiusdam mediocris uiri, filius erat; sed magnanimitate et felici fortuna pollens, Italos sibi subegerat. Ipse, cum fratribus suis, aduenisque compatriotis, Apuliensibus colonis fortiter incumbebat, et insperatis rebus magnifice peractis, affinibus cunctis eminebat, multisque diuitiis locuples, incessanter fines suos dilatabat. Willelmum autem Pantol honorifice suscepit, et multa ei promittens, ipsum, propter probitatem suam, retinere secum sategit. In die Paschae ad prandium residere iuxta se ipsum fecit, et tres ciuitates, si secum remaneret in Italia, illi spopondit. Interim Mabilia comitissa mucrone animosi militis Hugonis de Ialgeio perempta est; ob cuius interfectionem, regresso de Apulia Willelmo Pantol magna tribulatio exorta est. Nam crimen ei proditionis impingebatur, et infestatione hostili grauiter a pluribus aemulis impetebatur. Praefata namque mulier Piretum castrum, Guillelmo datum, abstulerat; pro qua iniuria pertinax maleuolentia diutius inter eos inhorruerat. Unde suspicabatur quod praedicti militis consilio perierit; praesertim cum Guillelmo Hugonem magna familiaritas et crebra collocutio coniunxerit. Rogerius igitur comes et filii eius totam terram eius saisierunt, ipsumque ad mortem quaesierunt. Guillelmus autem et uxor eius cum filiis suis Uticum confugerunt, ibique diu, sub protectione monachorum, cum magno timore demorati sunt. Praefatus eques obiectum facinus audacter denegabat; sed nullus eum certis indiciis comprobabat, nec abneganti scelus, seseque legaliter purgare uolenti acquiescebat. Tandem multorum definitione optimatum praefixum est in curia regis ut culpatus uir, ad abstergendam nefarii maculam facinoris, apud Rothomagum in praesentia cleri subiret candentis examen chalybis. Quod ita factum est. Scintillans ferrum nuda manu portauit, Deique nutu non adustus apparuit, et inde clerus cum tota plebe alta uoce Deum laudauit. Maleuoli hostes armati aderant ad spectaculum, ut si reus deprehenderetur per ignis iudicium, continuo reatus, amputato rei capite, puniretur per gladium. In his itaque pressuris, quas Guillelmus et sui perpessi sunt, Mainerius abbas et Uticenses monachi benigniter eum consolati sunt, totisque nisibus apud Deum et homines adiuuerunt. Unde amicitia erga illos in ipso firmior excreuit, et de pallis, quas ipse de Apulia detulerat, quatuor pretiosiores S. Ebrulfo obtulit; ex quibus quatuor cappae cantorum in eadem factae sunt ecclesia, quae usque hodie ad diuini decorem seruitii seruantur ibidem. Post mortem Guillelmi regis Anglorum, iterum Willelmus Apuliam expetiit, et, inde dum rediret, reliquias corporis beatissimi Christi confessoris Nicolai detulit, et in ecclesia B. Petri apud Norun ad decus eiusdem loci collocauit. Postea monachis ibidem degentibus dedit unum manerium in Anglia, quod dicitur Traditona, et molendinum et ecclesiam eiusdem uillae, omnemque decimam sex uillarum ad eamdem ecclesiam pertinentem. Deinde anno ab Incarnatione Domini 1112 indictione V, anno scilicet XII Henrici regis Anglorum, et quarto Ludouici regis Francorum, idem Guillelmus, anno XL ex quo monachilem cellam apud Norun coeperat, Uticum uenit, et antiquae amicitiae ac donorum, quae supra diximus eum dedisse, recordatus, omnia recensuit, et in conuentu monachorum generali concessione, cum Leelina uxore sua, confirmauit. Tunc etiam Philippus et Iuo atque Arnulfus filii eius, quidquid pater eorum monachis S. Ebrulfi dederat, concesserunt, et donum super altare omnes pariter, Willelmus et Leelina, et tres filii eorum, Philippus et Iuo et Arnulfus, posuerunt. In praefata cella iam quatuor episcoporum tempore, Rodberti scilicet ac Gerardi, Serlonis et Ioannis, qui Sagiensi episcopio praefuerunt, Rodbertus Caluus et Goisfredus ac Ascelinus, aliique plures religiosi monachi habitauerunt, et in Dei timore cum charitate persistentes, plebeiis exemplum honestatis inseruerunt. Saepedictus quoque Guillelmus longo tempore uixit, pauperes et clerum honorans, eleemosynis studuit, in aduersis ac prosperis magnanimus uiguit, cunctisque hostibus fortior, diuitiis et honoribus pollens praeualuit. Ad inchoandam uero nouam basilicam LX marcas argenti erogauit. Pulcherrimum opus ad Dei inchoauit laudem, sed morte praeuentus perficere nequiuit. Porro filii eius patrimonium adepti sunt, Philippus in Normannia, et Rodbertus in Anglia; sed uirtute pari paterna negligunt assectari molimina. Radulfus de Monte-Pincionis, dapifer Guillelmi Magni regis Anglorum, se ex toto fideliter S. Ebrulfo deuouit, et a domno Mainerio abbate suppliciter postulauit ut aliquis in Uticensi coenobio clericus, ad Dei seruitium idoneus, ad monachatum susciperetur, qui pro salute ipsius coniugisque suae Deum fideliter deprecaretur. Quod et factum est. Nam Dei nutu tunc oppetebat monachatum quidam Remensis scholasticus, nomine Ioannes, qui ad curiam regis ductus, praedicto militi suas concessit orationes, et quos pro Christo passurus erat, labores. Ille uero, super hoc exhilaratus, palam cunctis pedes eius humiliter est osculatus. Deinde monachi praedictum Ioannem libenter susceperunt, eoque suscepto, ualde laetati sunt, quia grammaticae artis erat peritus, bonisque studiis usque ad senium pertinaciter intentus. Praefatus heros ad uictum eius perenniter dedit S. Ebrulfo decimam quinque molendinorum, trium scilicet de Iort, et quarti de loco qui Hurtauent uulgo dicitur, et quinti de Monte-Pincionis, duasque garbas decimae uillanorum de Gualdreslogiis, medietatemque decimae de Spanaio, et apud Ermentrudis-Villam, duas acras prati. Post aliquot annos idem Radulfus, Idus Februarii, defunctus est, eiusque corpus Uticum delatum est, ibique in claustro Uticensi a monachis honorifice sepultum est. Illic duo filii eius, Hugo et Radulfus, cum Adeliza matre sua adfuerunt, et se, et quidquid pater eorum dederat S. Ebrulfo, libenter concesserunt, coram multis testibus, qui ad tumulationem tanti baronis conuenerunt. Post annos fere XXX, Hugo de Monte-Pincionis spirituales fratres suos uisitare Uticum uenit, secumque Radulfum primogenitum suum adduxit, et Mathildem uxorem suam, quae Hugonis de Grentemaisnil filia erat, sororemque suam Adelinam nuper defunctam lugebat. Tunc Hugo fraternitatem monachorum, quam olim in infantia acceperat, renouauit, eosque ut pro Radulfo fratre suo, qui in uia Ierusalem peregrinus obierat, orarent, obsecrauit. Radulfus etiam puer monachis ex toto, sicut parentes sui, sociatus est; et a Gualterio Caluo, loquaci milite, per capitulum ductus, fratres osculatus est, et tunc ab ipso quidquid pater suus auusque dederant S. Ebrulfo, concessum est. Denique praefatus Hugo, cum iam sexagenarius esset, apud Rothomagum Nonas Martii defunctus est; et cadauer eius, coniuge cum filiis iubente, delatum est Uticum. Tunc monachi fratris sui glebam honorifice in capitulo sepelierunt; et filii eius, Radulfus et Guillelmus ac Arnulfus, se et omnia concesserunt, quae ab antecessoribus suis Uticensi ecclesiae collata sunt. Radulfus itaque primogenitus filiam Rannulfi, cancellarii regis Henrici, uxorem duxit; quem paulo post mortuum Uticensis conuentus in capitulo suo secus patrem suum tumulauit. Deinde Guillelmus patrium ius in Normannia obtinuit. Arnulfus uero, propter quaestum Guillelmi de Grentemaisnil auunculi sui, Apuliam petiit. Mathildis autem mater eorum, post mortem mariti sui, quemdam tironem exsulantem, nomine Mathiellum, adamauit; cum quo, relictis in Neustria cognatis et amicis, iter Ierosolymitanum arripuit, ambosque auida mors obiter in eodem anno celeriter absorbuit. Mathiellus quidem, dum iret, in Apulia decessit; Mathildis uero, dum rediret, Ioppe obiit. [5,19] XIX. Nunc de Ioanne, de quo iam retro parum tetigi, quis fuerit uel qualiter seu quandiu uixerit sub norma monachili, uolo lucidius reserare lectoris intellectui. Hic ingenio acer studioque pertinax fuit, et in habitu monachico fere XLVIII annis uixit, et in indagandis librorum abditis mysteriis uehementer laborauit. A Mainerio abbate iuuenis susceptus, Dei ouile introiuit, sub Serlone et Rogerio ad sacerdotium iam promotus, militauit, aliosque uiriliter dimicare uerbis et exemplis docuit, et Guarini abbatis tempore, X Kalendas Aprilis in confessione Christi occubuit. Subprioris curam diutius gessit, uicesque abbatis in diuinae legis prolatione saepius expleuit. Iussu Rogerii abbatis, ad Urbanum papam cum deposito Fulcone Romam adiit. In quo itinere diras aegritudines plurimasque aduersitates pertulit. In senectute plus quam VII annis calculi molestia languit, diutinoque morbo gemens, lecto non decubuit, sed quotidie ad diuinum opus surgens, Deo gratias egit, et bene, ut reor, paratus, tetrae noctis in initio decessit. Et quia multos ipse uersus edidit, Vitalis Angligena, discipulus eius, super illo uersificauit, et inter lacrymas in die dormitionis eius, tumulatione peracta, carmen huiusmodi composuit: "Hebdomadas dum tres complesset Martius, atra Ventis et pluuiis migrauit nocte Ioannes. Hic, Remis natus, de Francis est oriundus, Ilbertusque pater fuit illi, Poncia mater. De subulae lucro puerum quem pauit origo, Extulit ad celebres ars libertatis honores. Utilibus studiis fuit a puerilibus annis Deditus, unde solum Remense suosque reliquit; Venit ad externos Uticenses; iunctus eisdem, Pene decem lustris monachus fuit, usque celebris. Ingenio subtilis erat, cito carmen agebat, Metro seu prosa pangens quaecunque uolebat. Otia uitabat, maiorum scripta legebat, Commoda priscorum carpens documenta uirorum. In cultu Christi laudabiliter uigilauit; Nocte dieque Deo sua reddere uota sategit; Actibus et uerbis exemplar erat pietatis; Diuinae legis frequenter opaca reuoluit; Mystica discipulis grato sermone retexit. Sicut apes, stimulum nectarque ferebat in ore; Cuspide pungebat tumidos, dabat innocuis mel. Consilio dulci tristes mulcebat et aegros; Asperitate leues reprimendo, docebat ineptos. Abbreuiator erat solers et prouidus, apte Materiam paucis ingentem uersibus arcens. Plurima de Christo, de Virgine matre Maria Carmina deuote dictauit honorificeque. Plurima de sanctis pulchre reboauit amicis. Versifice sancti uitam descripsit Ebrulfi Dilecto Patri Radulfo metropolitae. Plura coessentes ex eius habent meditatis. Qui licet insignis esset uirtutibus almis, Non tamen omnino caruit liuore uel ira. Quis sine peccato ualet hanc transcurrere uitam? Unus habens matrem sine patre, patrem sine matre, Exegit uitae cursum sine uulnere culpae. Saucius humanis excessibus atque grauatus, Verbere diuino correptus, fleuit amare. Stranguriae morbo gemuit cruciante molesto, Crebraque septenis suspiria protulit annis. Sic caro peccatrix, pro culpis subdita flagris, Pertulit exertum medicantis iure flagellum. Promeruit caedi uirga patris atque magistri, Ad quem cum lacrymis clamauit anhelus obortis, Ut sibi placatum meruisset cernere uultum Iudicis aetherei post funus spiritus eius. Iste sacer monachus, dum nox erat aequa diei, Exiit e tenebris, mundique necisque procellis. Christus ei lucem det, perpetuamque quietem, In patria lucis et amoena sede quietis! Amen". Anno ab Incarnatione Domini 1076, indictione XIV, dum Goisbertus medicus compatriotas suos et amicos in Gallias uisitasset, et officium artis suae indigentibus atque petentibus impendisset, plures amicorum et familiarium suorum, quibus antea fideliter arte sua seruierat, adiit, et de suis superfluitatibus eleemosynas facere pro aeterna salute benigniter incitauit, maximeque de his rebus, quae ad laicam personam non pertinent, monachis S. Ebrulfi dare illos admonuit. Ad Petrum Manliensem, filium Ansoldi Diuitis Parisiensis, diuertit, et inter reliqua familiaritatis et amicitiae colloquia illum conuenit, ipsumque, ut ecclesias de Manlia monachis Uticensibus donaret, obsecrauit. Ille uero, ut laetus erat et dapsilis, et ad ardua incolenda siue in bono siue in malo facilis, suadenti facile acquieuit, ac donationis chartam coram proceribus suis confirmauit. Textus autem chirographi quod egit, huiusmodi est: Mortalis uitae breuitas, hominumque infidelitas, temporum mutatio, regnorum desolatio imminere mundi finem quotidie nos admonent. Quod ueritas nos docuit, sic inquiens discipulis: « Cum haec fieri uideritis, in proximo est regnum Dei. » Unde formica prudens, tanto attentius, quanto hiemem uenire sentit ocius, grauiter praeuidere debet, quatenus grana sua sic in tuto recondat ut frigore non herbam, sed farinam abundanter habeat. Nam de sua salute pigritantibus, quodam loco sic dicitur: « Videte, uidete ne fuga uestra fiat Sabbato uel hieme. » Harum ergo rerum consideratione ego Petrus, licet peccator et indignus, mihi praeuidere in futuro cupiens, apes Dei meis in uiridariis eo tenore mellificare uolui, quatenus, cum canistra sua gemmata fauis plena fuerint, Creatori suo exinde referant laudes, atque sui benefactoris sint aliquando memores. Videlicet de rebus meis, quas hactenus possedi, quaedam, quamuis pauca, beato Ebrulfo spontaneus dedi; unde fratres inibi degentes aliquantisper sustentationis corporeae haberent, et mei libentius mentionem facerent. Quoniam, uelimus nolimus, haec omnia relinquimus, nec post mortem quidquam prodest alicui, nisi boni quidpiam in uita fecerit. Haec uero sunt quae B. Ebrulfo concessi et concedo, ac meo chirographo sub iure haereditario, causa meae salutis, illi perpetuo confirmo. In uilla scilicet, quae Manlia nuncupatur, do duas ecclesias, scilicet ecclesiam S. Mariae, et ecclesiam S. Germani et S. Vincentii, et sepulturas atriorum, et omnia quae ad presbyterium pertinent. Terram quoque unius carrucae et quatuor hospites, et terram ad inhabitandum monachis, et unum pomerium, censumque trium semis agripennarum, quas Gualterius Caecus, et Hugo nepos eius, cognomento Muscosus, in uinea Maineriae dederunt B. Mariae, do; et haec omnia monachis S. Ebrulfi sic libera, sicut ego ea tenebam, perenniter concedo. Et si aliquis de hominibus meis aliquid sanctis monachisque in eleemosynam dare uoluerit, quidquid absque damno seruitii mei et immunitione iustitiae meae datum fuerit, libentissime annuo cum filiis, tali tenore et tam firma concessione, ut si aliquis ex ipsis pro quolibet reatu feudum suum amittat, Ecclesia Dei eleemosynam, quam possidet, nullatenus perdat. Haec omnia Windesmoth uxor mea, filiique mei, Ansoldus et Tedbaldus atque Guillelmus concesserunt; et hanc eleemosynam, quandiu uixerint, defensuros se contra omnium infestationes pro posse suo, pie promittunt. Homines quoque mei, ut bonam erga seruos Dei uoluntatem meam uiderunt, salubri exemplo lacessiti, monachorum familiaritati sese commiserunt, eisque de rebus suis gratanter largiti sunt. Cuncti nempe milites de Manlia in uita et morte societatem eorum obnixe petierunt, et fratres eorum, ut monachili prece daemonum cuneo fortius resistere ualeant, fideliter effecti sunt. Hugo itaque filius Odonis, qui diuitiis et probitate contribulibus suis eminebat, ecclesiae S. Mariae et monachis S. Ebrulfi dedit totam decimam de terra sua, quam Manliae habebat, uidelicet de annona, de uino, de molendino, de furno, de porcis, de ouibus, de lana, de anseribus, de cannabo, de lino et de omnibus de quibus decima datur. Et si forte homines sui aliam terram laborauerint, sic omnino decimam habeant monachi, sicut ipse Hugo haberet. Haec Paganus Odo, filius eius, primo concedere noluit; sed postea, captus a Normannis apud Mellentum, sese redemit. Diuinitus igitur coactus ipse, et Elizabeth uxor eius, filiique eorum Hugo et Simon supradictam decimam omnino sanctae Mariae concesserunt, et donationem super altare coram me et Ansoldo filio meo, Petroque puero aliisque multis posuerunt. Monachi uero dederunt Pagano X libras denariorum, et uxori eius XX solidos. Adelelmus quoque de Gaseran Amalricum filium suum, cum decima de Puseolis monachis commisit, decimamque, si puer infra VII annos moreretur, pro VII libris perenniter ecclesiae concessit. Deinde praefatus puer creuit, et usque ad presbyterium ascendit, decimamque de Puseolis diu possedit, moriensque monachis eam iure reliquit, pro qua monachi eum nutrierant et studiose docuerant. Hugo filius Gualonis, cognomento Fresnellus, antequam monachus fieret, tres hospites sanctae Mariae dedit, et Stephanus Gisleberti filius terram dimidiae carrucae apud Gulpillerias monachis donauit; et licet de feudo meo non hoc esset, donationem tamen in charta mea manu propria corroboraui. Haec itaque, quae a me uel amicis meis data sunt, monachis firmiter concedo, et alia omnia quaecunque homines mei sine diminutione iustitiae uel seruitutis meae, sancto Ebrulfo benignus astipulator annuo; et peropto ut si aliquis inuidus aut peruersus data nostra uiolare uel minuere praesumpserit instinctu diaboli, confestim resipiscat ab insania huiusmodi; ne pro reatu nefariae inuasionis et sacrilegii, cum reprobis et biothanatis ab aequissimo iudice damnetur in die iudicii. Praefatus heros suprascriptam chartam subscriptione sua confirmauit, et Mainerio abbati praedictarum inuestituram rerum coram multis idoneis testibus tradidit. Filii enim eius adfuerunt, Ansoldus, Tedbaldus et Guillelmus, generique eius Gualterius de Pexeio et Baldricus de Drocis; proceresque de Manlia, Hugo et Stephanus, Gualterius presbyter, et Gualterius miles cognomento Costatus, Richerius praepositus et Fulco filii Fulcherii, Hugo et Odo Gualonis filii, Herueus Heroardi filius, et magna pars Manliensis parochiae. Porro Mainerius abbas ibidem Goisbertum priorem ordinauit, qui mox paruam ecclesiam, quam Godefredus, magnae simplicitatis et innocentiae presbyter, coeperat, consummauit. Non multo post monachis intus et extra conualescentibus, bonisque parochianis de prouectu eorum congratulantibus, destructa ueteri aede Sanctae Mariae, noua pulchri operis coepta est, et secundum opportunitatem per XX annos, sub Goisberto et Guidmundo ac Rogerio et Hugone prioribus, eleganter peracta est. Plures ibidem monachi usque hodie permanserunt, et in cultu diuino pie laborauerunt. [5,20] XX. Petrus autem, Manliensis herus, usque ad senectutem uixit, et res ecclesiastica, Manliaeque popularis concio, dapsilis patroni studio, commode creuit. A subiectis et uicinis idem multum amabatur, quia simplicitate magis quam uafra calliditate armabatur. Eleemosynas amabat et frequenter faciebat, sed ieiunia metuebat, et quantum poterat, abhorrens, a se procul excludebat. Multa facile promittebat, et praecipua uili pretio nonnunquam distrahebat. Cupidus simul erat ac prodigus. Non curabat unde sibi copiosae dapes apponerentur, nec praeuidebat utrum de rapina seu de iusto quaestu necessariae opes conferrentur, rursumque paruipendebat, cui, quocunque modo partae, res ingererentur. Nunquam ergo diuitiis abundauit. Hic ex Guindesmoth uxore sua quatuor habuit filios Ansoldum, Tedbaldum, Guarinum et Guillelmum; totidemque filias Hubelinam, Eremburgem, Odelinam et Hersendem. Ex his nimirum copia pullulauit nepotum, qui discurrentes instabilem uolubilis saeculi rotatum, dispensante Deo, quo reguntur omnia, uarium subierunt euentum. Tandem Petrus senio confectus II Idus Ianuarii obiit, et in claustro monachorum secus australem basilicae maceriam sepultus requiescit. Epitaphium autem huiusmodi Ioannes Remensis super illum edidit: "Post annos agni centum cum mille superni, Flos procerum Petrus prope Iani decidit Idus. Dapsilis et laetus multum fuit atque facetus, Plus epulis quam militiae studiosus agoni. Summus apud proceres, et nobilium fuit haeres. Vixit honoratus, terra qua pausat humatus, Et dedit hanc sedem Christi Genitricis ad aedem. Bis senus Iani sol nubilus exstitit illi; Sed sol iustitiae prece fulgidus esto Mariae. Plangit Parisius; pangat super hunc paradisus Per sanctos, sedem quibus hanc concessit et aedem". Ansoldus, Petri filius, patri moribus in quibusdam multum fuit dissimilis; multimoda tamen uirtute maior, uel, ut moderatius loquar, aequalis. Erat enim excellentis ingenii et magnanimus, corpore fortis et procerus, ac militari probitate praestantissimus, auctoritate sublimis et in iudicio iustus, in sententiis disserendis audax ac facundus, atque philosophis pene adaequandus. Ecclesiae limina frequentabat, et sacris sermonibus patulas aures solerter accommodabat. Res gestas, prout antiquis codicibus insertae sunt, ediscebat, a doctis relatoribus solerter inuestigabat, auditasque Patrum uitas tenaci memoriae commendabat. Falsidicos relatores, et uerbum Dei adulterantes, et turpibus lucris inhiantes exosos habebat, et detectis sophismatibus malignis, ne insontes deciperent, palam confutabat. Religiosam Guindesmoth matrem suam semper honorauit, et in omnibus, ut fidelis filius, piae matri obsecundauit. Haec nobilem ex Trecassino territorio prosapiam duxit, Deoque deuota, fere XV annis marito suo in uiduitate superuixit. Felix anus, quae usque in senium fida sobole in mariti thalamo pie sustentata est, et ibidem consolatorem sui tutissimum uidens, uiatico sumpto defuncta est. Hinc a dulci filio reuerenter ad tumulum deuecta est, et in gremio ecclesiae, iuxta consortem tori, corpus eius honorifice sepultum est. Praedictus miles, tirocinii sui tempore, probis actibus emicuit, et relictis notis, affinibus et charis parentibus, inter exteros insitam sibi uirtutem exercuit. Italiam itaque expetiit, fortissimoque duci Guiscardo sociatus, Graeciam inuasit, et in conflictu, quo Alexius imperator Constantinopolitanus uictus fugerat, nobiliter dimicauit. Post aliquod tempus obnixa petitione patris regressus in Galliam, uxorem duxit nobilem et bene morigeratam puellam, nomine Odelinam, Radulfi cognomento Maliuicini, Madantensis oppidani, filiam. Frugalitate sua militaris uir cunctos sibi cohaerentes ad honestatem prouocabat, parcimoniaeque modesta restrictione regularibus etiam personis exemplum portendebat. Nunquam poma in uiridario comedit, nunquam uuas in uinea, nec auellanas in silua gustauit. Canonicis solummodo, ad mensam quae apponebantur, sumebat horis, dicens brutorum animalium esse, non hominis, comedere quidquid fors suggereret, absque consideratione loci et temporis. Legali connubio contentus, castitatem amabat, et obscenitatem libidinis non, ut laicus, uulgari uerbositate uituperabat, sed, ut doctor ecclesiasticus, allegationibus palam condemnabat. Ieiunia et omnem continentiam carnis in omnibus laudabat, et ipse uiriliter in se pro modulo laici retinebat. A rapinis omnimodo abstinebat, suasque res labore partas callide seruabat. Decimas et primitias, eleemosynasque, a praedecessoribus datas Dei ministris, legitime reddebat. Discolis uero et iocosis nebulonibus seu meretricibus, non solum munuscula non erogabat, sed suum etiam consortium et familiare colloquium denegabat. Ex legitima coniuge, quam adolescentulam desponsauerat, et religiose in omni modestia docilem reddiderat, septem filios et duas filias habuit, quorum nomina haec sunt: Petrus, Radulfus, Guarinus, Lisiardus, Guido, Ansoldus et Hugo; Maria et Guindesmoth; de quorum euentu historialis pagina suis in locis plura memorare poterit. Anno ab Incarnatione Domini 1106, in fine Februarii, quando cometa, longissimum crinem emittens, in occiduis partibus apparuit, Buamundus famosus dux, post captam Antiochiam, in Gallias uenit, et Constantiam, regis Francorum Philippi filiam, uxorem duxit, et nuptias honorabiles apud Carnotum, largiter administrante sufficientem apparatum Adela comitissa, celebrauit. Tunc tertia profectio Occidentalium in Ierusalem facta est, multorumque maxima conglobatio millium, pedibus suis Byzanteum stemma proculcare minitantium, contra Thraces progressa est. Caeterum iustissima Dei dispositio conatus concupiscentium inuadere rem proximi sui frustrata est; unde superba conglomeratio ambitiosorum nihil eorum, quae incassum rata fuerat, adepta est. Eodem anno infra tres septimanas, quibus cometes emicuit, Ansoldus de Manlia, stimulo diuini timoris punctus, curiam sanctae Mariae humiliter adiit, et pro quibusdam contentionibus, quas contra monachos habuerat, cum multis fletibus Deo sponte satisfecit. Deinde coram cunctis baronibus suis, qui in dormitorio monachorum congregati aderant, omnia quae Petrus pater eius et Hugo ac Paganus et Anastasius, et Rodbertus filius Hubelinae, et Herueus filius Heroardi, et Odo filius Gualonis, ac Fulco et Richerius filii Fulcherii, aliique homines sui cuiuscunque conditionis sint, dederant uel daturi erant, unde seruitium suum non amitteret, Ecclesiae Dei et Sanctae Mariae Manliae concessit; tali pacto, ut si aliquis ex ipsis pro quolibet reatu feudum suum perderet, ecclesia nullatenus eleemosynae dono priuetur. Ipse quoque Ansoldus decimam, quam Hersendis soror eius in mariagio habuerat, et beatae Mariae ante obitum suum reddiderat, per uirgam quam in manu Ioannis monachi et presbyteri tradiderat, concessit, ut liberam post obitum Petri nepotis sui ecclesia decimam recipiat. Aream quoque molarum in silua Bole dedit Sanctae Mariae, ita ut ex singulis molis duo denarii dentur ad luminaria ecclesiae, et quisquis inde fraudem fecerit, quinque solidos persoluat. Antea nempe pro reatu huiusmodi sexaginta soluebantur solidi. Sed, quia lex ecclesiastica mitior est quam saecularis, quinquaginta quinque solidi indulgentur, et quinque accipiuntur. Harum itaque rerum donationem ipse et Odelina uxor eius, et duo filii eius Petrus et Radulfus super aram S. Mariae per librum missalem imposuerunt; praesenti quoque spectaculo cuncti milites Manliae interfuerunt. Tunc Ansoldus Petrum primogenitum haeredem totius possessionis suae constituit, et ipse puer, Goisleno Maroliensi caraxante et praeconante, homagium et fidelitatem Manlianorum equitum recepit. Ibi nempe adfuerunt Guillelmus Ansoldi frater, et Rodbertus nepos eius, Guiboldus miles filius Radulfi Maliuicini, et Hugo de Marolio, Odo Paganus filius Hugonis, et Gislebertus filius Haimonis, Odo filius Gualonis, et filii eius Petrus et Arnulfus, Fulco filius Fulcherii, et duo nepotes eius Iosfredus et Odo, Grimoldus Almani filius, et Gualterius Fulconis filius. Saepedictus heros, post obitum patris, XVIII annis patrium ius legitime rexit, monachisque in omnibus fidele patrocinium exhibuit, et colloquio eorum, pro aedificatione morum, quotidie inhianter sese applicuit. Res eorum in nullo diminuit, sed in quibusdam, ut praedictum est, augmentauit, et chirographum donationis suae ita contexuit. Ego Ansoldus concedo et confirmo cuncta quae pater meus Petrus pro antecessoribus suis Ansoldo et Guarino, aliisque parentibus suis, Deo et S. Mariae, monachisque S. Ebrulfi donauit, eodem modo et pacto quo ille concessit. Decimam quoque de Manlia, quam duae sorores meae possident ex maritagio, Eremburgis uidelicet uxor Baldrici de Drocis, et Hersendis uxor Hugonis de Vicinis, si monachi ab illis seu nepotibus meis potuerint obtinere prece seu pretio, quantum ad me uel ad liberos meos attinet, uoluntarie concedo. Noui utique quod decima Dei pars est, et hanc sibi a priscis temporibus, ad subsidium leuitarum, per Moysen retinere dignatus est. Unde nemini sapientium, ut reor, occullatur quod quisquis pertinaciter tali rapina uescitur, terribilem in futuro animaduersionem promeretur. Aream praeterea molarum in saltu Bole do S. Mariae, ita ut de singulis molis duo nummi dentur ad luminaria ecclesiae. Et quisquis fraudem fecerit, quinque solidos soluat, pro qua re hactenus LX solidi soluebantur. Haec Odelina uxor mea, et filii mei Petrus et Radulfus concedunt. Inde habuimus beneficia et societatem fratrum, et pro testimonio unum equum centum solidorum, qui fuit Grimoldi de Salmarches, ego habui dono monachorum. De hac itaque concessione ego cum uxore mea et filiis meis chartam facio, per quam fide mea absque malo ingenio inuiolabilem Ecclesiae Dei donationem facio, ut, miserante Deo, coniungi merear fidelium collegio. Amen. Germundus Rufus, de Monte-Forti, moriens dedit S. Mariae et monachis degentibus Manliae medietatem ex omnibus quae habebat in Puseolis, pro salute animae suae, Eremburge uxore sua, de cuius dote terra erat, cum filiis suis Hugone et Gualterio, concedente. Tunc statutum fuit quod haeredes, qui terram habebunt, omne seruitium Domino, de cuius feudo illa est, facient. Redditus autem, qui de bosco et plano exierint, adunabuntur ubi utrisque communiter placuerit, et per medium partientur. In illa die Hugo de Guaceio prior erat Manliae; quo astante cum multis aliis, posita est donatio super altare S. Mariae, antequam corpus supradicti traderetur gremio terrae. Deinde quando Gualterius, praefati Germundi filius, miles factus est, negauit se hanc donationem concessisse, uolens asserere quod pater suus dederat illi prius quam monachis. Unde monachi Amalricum comitem, Montis-Fortis dominum, adierunt, et de inquietudine Gualterii apud eum clamorem fecerunt. Iustitia igitur eius cogente, talis inter dissidentes concordia facta est. Monachi XL solidos apud Montem-Fortem Gualterio tironi dedere, et ipse omnia superius memorata concessit eis coram Richelde Amalrici uxore. Sequenti autem Dominico, Manliae ambo fratres Hugo et Gualterius praedictam concessionem confirmauerunt, et in praesentia Dauid prioris, aliorumque fratrum, et Ansoldi, filiique eius Petri, et totius cleri, omnisque populi in ecclesia adunati donationem super altare posuerunt. Deinde fratres eorum, Engenoldus et Herueus, haec eadem concesserunt. Hoc actum est anno quo Henricus rex Angliae inuasit castrum S. Clari in Francia, et Ludouicus econtra rex Franciae castellum Gani construxit in Normannia; ex qua occasione inter eos ad multorum detrimenta furuerunt saeua praelia. Niuardus de Hargeruilla omnem terram de Puncteluilla, quam habebat, monachis de Manlia donauit, et medietatem decimae illius terrae; et inde habuit ex charitate monachorum XXVIII solidos. Simon uero frater eius hoc concessit, et inde subtolares corduanos Hugo prior ei dedit. Petrus autem et Guarimboldus, filii Niuardi, hoc quod pater eorum dederat, concesserunt, et inde subtolares sex nummorum unusquisque eorum habuit. Subsequenti Dominico ipse Niuardus Manliam uenit, et donum super altare S. Mariae coram tota parochia posuit. Goisfredus de Marco dum monachile schema suscipere Manliam uenit, totam ecclesiam in Marco sitam, et dimidium atrii, decimaeque monachis B. Ebrulfi donauit. Haec Emmelina uxor eius et filii eorum concesserunt, Guillelmus, Simon, Hugo, Stephanus et Paganus. Deinde Hugo Rufus de Fresneio, de cuius feudo Goisfredus tenuerat, Manliam uenit, precibusque monachorum quidquid Goisfredus monachis dederat, quietum ab omni seruitio concessit; ita ut, si haeredes de Marco ei seruierint, debitumue seruitium denegauerint, monachi semper libere teneant. Hoc etiam Gualterius frater eius concessit. Gualterius Heldeburgis filius, postquam lethali plaga uulneratus fuit, monachis Manliae totam decimam, quam Puseolis de feudo Heruei filii Heroardi habebat, donauit, ibique Isemburgis uxor eius, cum tribus Gualterii fratribus, Richardo et Tedbaldo atque Goisfredo, adfuit et concessit. Herueus quoque, filius Heroardi, omnes decimas, quas apud Puseolum habebat, annuit; et Simon de Toiri partem decimae, quae de feudo suo erat, monachis concessit. Monachi autem, ne ulla superesset calumnia, dederunt Herueo unam domum cum multis utensilibus pro quatuor libris denariorum, et unum aripennem uineae ad guardam; quem Gualterius filius Alpes S. Mariae dederat; et Odelinae coniugi eius, de cuius dote erat, unum fustaneum; Simoni autem XX solidos, et uxori eius, de cuius haereditate erat, tres solidos. Baldricus Rufus, de Monte-Forti, quando ad monachatum uenit, monachis Manliae redditum, quem apud Medantum habebat, X uidelicet solidos et unum sextarium salis dedit. Haec ei Fiscannenses monachi, qui Medanto morantur, in die festiuitatis S. Remigii reddebant. Dedit etiam idem Baldricus quidquid habebat in ecclesia et in decima de Iumeluilla, et XII denarios, quos filii Burgae dabant ei pro censu de Concita. Uxor uero eius haec concessit, et inde unam uaccam habuit. Goisfredus quoque filius eius supra memoratas res monachis annuit, et ob hoc unum equum pro LX solidis, et XX solidos ab eis recepit. Inde firmi testes fuerunt Ansoldus, Manliae dominus, et Petrus filius eius, Goisfredus filius Richerii et Grimoldus filius Almani, Amalricus Floenel et multi alii. Mortuo autem Baldrico, filius eius omnia supradicta negauit; unde XX solidis iterum ei datis iteratam concessionem adiecit. Medantum itaque cum Dauid priore perrexit, et Fiscannensibus monachis apud S. Georgium morantibus praecepit ut ex illa die X solidos et sextarium salis, quae solebant patri suo reddere, singulis annis redderent monachis Manliae. Guillelmus etiam, filius Henrici de Richeburg, de cuius feudo erat, monachis concessit; a quibus X solidos et dimidium uini modium in charitate recepit. Eremburgis filia Petri de Manlia, et Amalricus filius eius medietatem illam decimae, quam iniuste tenuerant, Deo reddiderunt, donumque super altare Sanctae Dei Genitricis Mariae coram populo imposuerunt. Huius nimirum doni fautor et fidelis instigator domnus Ansoldus adfuit, et cum filiis suis Petro et Radulfo concessit. Tunc monachi, ad redimendam decimam, quia Guillelmus de Manlia in uadimonio pro XX libris eam habebat, decem libras Eremburgi dederunt, et tres aripennes uineae ipsi et haeredi eius concesserunt. Postquam autem uelata fuit eadem Eremburgis, iterum ipsa et praedictus Amalricus, filius eius, partem suam de decima saepe memorata Deo reddiderunt et donum, sicut antea, super altare Matris Domini per textum Euangeliorum imposuerunt. Ibi Guillelmus de Manlia et Rodbertus nepos eius et Goisfredus sororius ipsius, cum Odone Pagano et Odone filio Gualonis et Fulcone clerico et Goisfredo Richerii filio adfuerunt, Deoque, qui mulierem, nefariae rapacitatis lethali sarcina onustam, alleuiauit, gratias egerunt. [5,21] XXI. Habitatorum itaque solertia, donisque confluentium Manliensis domus creuit et locupletata est; sed post aliquod tempus, Ansoldo laudabili patrono cadente, debilitata est. Is etenim, postquam LIII annis arma militiae gessit, iam seniles annos attingens, aegrotare coepit, et aeger fere VII septimanis ad tribunal Summi iturus, sese confessione et poenitentia praeparauit. Et quamuis lecto non decumberet, sed ecclesiam quotidie peteret, et uiuacitate memoriae cum facundia uigeret, agnouit tamen se naturas corporis sui, quibus physici perniciem hominibus uel incolumitatem praedicunt, amisisse, mortisque imminentis conditionem euadere non posse. Unde, memor aeternae salutis, ex toto ad Dominum se conuertit, auideque pro uita perenni complere festinauit quae a sapientibus audierat, et libenter retinuerat. Quadam siquidem nocte, audito sonitu signi, surrexit, cum uno cliente suo ad ecclesiam uenit, Deumque, ut satisfactionem suam acciperet atque uoluntatem impleret, exorauit. Finito autem matutinali seruitio, monachos uocauit, uotum suum eis aperuit, et monachatum ab eis petiit. Tunc ibi Dauid prior erat, et secum honorabiles monachos ac sacerdotes habebat, Ioannem scilicet Remensem, Osbernum et Odonem. His nimirum Ansoldus associari habitu peroptauit, sicut mente, dicens se omnem pietatem coniugis et filiorum amisisse, dominium terrae nullo modo amplius tenere, mortem sibi propinquam esse, ideoque soli Deo uelle adhaerere, eosque petitionem sibi non debere negare. Monachi autem, haec audientes, de bona uoluntate uiri laetati sunt; per biduum tamen, propter absentiam primogeniti filii sui et haeredis futuri, quod petierat distulerunt. Ille uero dilationem tantam aegre tulit, appetens inuisibilia, quae uigilantibus seruis pater familias retribuit. Asserebat enim hoc totum desiderium suum esse et totum uelle, cum pauperibus Christi uiuere, et cum eisdem uitam finire, ut promissionem, quam suis Deus pollicetur, posset habere. Denique biduo transacto, ut filium aduenisse audiuit, coniugem suam cum eodem ad se protinus accedere iussit. Quibus praesentibus, filio coram multis militibus multa intimauit, et eum coram pluribus diuersae aetatis et sexus sic admonuit: Fili charissime, quem nutriui deliciose, uolens haeredem et successorem meum Deo et hominibus acceptabilem relinquere, nunc ea quae te moneo deuotissime, retineto intentissime. In primis Deum semper et super omnia dilige. Pontificem tuum et regem, ut patronos tuos, time, uenerare; eorumque praeceptis, prout poteris, ne obliuiscaris obedire. Pro eorum prosperitate quotidie Deum deprecare, ut meritis et tuitione boni praesulis perpes salus detur animae tuae, et pacifici regis moderamine possis temporalem honorem quiete et iuste possidere. Hominibus tuis fidem quam debes exhibe, eisque, non ut tyrannus, sed ut mitis patronus, dominare. Dominium tuum in agris, nemoribus, pratis et uineis prudenter conserua, aliisque dando minuere deuita. Rapinas noli exercere; fures et raptores a te penitus abige. Res tuas legitime custodi, et res alienas per uiolentiam et inuasionem tollere noli. His nempe rebus uenit ira, deinde discordia; sequuntur latrocinia, caedes et incendia, damna et homicidia, et alia mala fiunt innumera. Sapiens est qui causas malorum, quae uidet aliis euenire, ne sibi contingant, scit praecauere. Haec mea custodi ultima mandata. Matrem nostram sanctam Ecclesiam semper dilige et frequenta. Verbum Dei, quod cibus est animae et uita, missas debitumque Dei seruitium quotidie reuerenter ausculta. Seruos Dei uerbis et operibus honora; maxime dominos et fratres nostros monachos, huius Ecclesiae ministros, prout poteris, uenerare et adiuua; consilio et auxilio tuo, si necesse habuerint, sustenta. Res, quas pater meus et ego dedimus eis pro nostra salute, ut in pace et quiete habeant, libenter concede. De rebus et redditibus suis nunquam uelis eos diminuere, nec aliquam eis uiolentiam per subditos tuos patiaris inferre. Ipsi nimirum, si fidus fautor eorum studueris esse, indesinenter Deum exorabunt pro te. Nunquam igitur eos, siue res eorum odio habeas, sed semper diligas; et si Dominus tibi uitam ac prosperitatem dederit, accrescere facias. Haec itaque si custodieris et feceris, benedictionem Dei, quam sancti Patres nostri haeredibus suis reliquerunt, ex parte Dei tibi concedo, et ut super te ueniat et maneat, Deum exoro. Si uero secus, quod absit, egeris, maledictionem ex auctoritate Dei et sanctorum Patrum tibi relinquo. Finita uero ad filium hac oratione, memorabilis heros Odelinam uxorem suam tali aggreditur allocutione: Grata soror et amabilis coniux Odelina, quaeso, mea benigniter nunc exaudi precamina. Hactenus coniugii fidem mutuo nobis legitime custodiuimus, et sine litigio turpique querela, plus quam uiginti annis, opitulante Deo, simul uiximus. Honestam sobolem per legitimam copulam genuimus; quam ut salubriter suo Creatori subdatur, sedulis incites hortatibus. Ecce ducor ad extrema, et uelim, nolim, mortis appropinquo confinia. Ecce iuxta morem uniuersae carnis dilabor, et commune debitum persoluere compellor. Nolo te per multa pertrahere colloquia. Cum uita tua multis doctrina possit esse, hoc solum consuetis bonis tuis adde, ut amodo casta uiuas in sancta uiduitate. Mihi uero licentia detur a te ut monachus fiam, et indumenta sancti Patris Benedicti, quamuis sint nigra, relictis saeculi pomposis uestibus, accipiam. Cupio eorum adipisci consortia, qui pro Christo relinquunt mundi blandimenta. A coniugali ergo nexu me, quaeso, absolue, domina, meque fideliter Deo commenda, ut ab omni expeditus mundiali sarcina, monachili merear designari habitu et tonsura. Hoc ex intimo corde deposco, hoc uotis omnibus concupisco, ut anima mea in monachili possit computari collegio, sumptoque religionis schemate, renouata, in praesenti iam cantare saeculo: « Nigra sum, sed formosa (Cant. I, 4) . » Nigra sum per hispidae uestis nigredinem et deformitatem, sed formosa per sancti propositi humilitatem, Deoque placentem deuotionem. Haec Ansoldo dicente et his similia, bona mulier eius uoluntati nunquam resistere assueta, multis fletibus perfusa, sed sine clamoribus, reuerenti uigens modestia, solitoque more obediens marito, concessit petita. Tunc sancta Ecclesia uigiliam Natalis Domini festiue celebrabat; et uehemens uentus intolerabiliter orbem concutiebat, siluas et domos, aliaque aedificia deiiciebat, multisque damnis in mari et in terra factis, humana mirabiliter corda terrebat. Concessione itaque facta, tiro Christi mox tonsuratur, neophytus sacris uestibus induitur, quibus per triduum indutus, Christo, ut cum eo resurgere possit, consepelitur. Tertia denique die mortem sentiens, fratres acciri fecit, ac ut sibi morientium commendationem facerent, rogauit. Qua peracta, aquam benedictam et crucem sibi afferri petiit. Quibus allatis, aqua se aspersit, crucem adorauit, Christoque, qui in cruce pependit, sic se, quodam sophista praeloquente, commendauit: In manus tuas, Domine Deus, licet olim peccator, nunc uero poenitens, commendo, sicut seruus se debet committere domino suo, spiritum meum. Quo dicto, ut credimus, feliciter exspirat. Inde uigiliae cantantur, psalmi et orationes in eius exitu cum multis suspiriis dicuntur, et missae deuote celebrantur. Quibus rite patratis, terrae matri omnium, ad custodiendum et reddendum, committitur, dum S. Ioannis apostoli et euangelistae assumptio ab Ecclesia Dei celebratur. His utique exsequiis Odo Monasterolensis interfuit, ibique sacerdotale officium peregit, breuique loco nomen et officium, diemque obitus eius, et magnam pro eo precem sic comprehendit: "Si quis erit qui scire uelit, dum uiuus adesset, Quis fuerit, quem tumba tegit, quod nomen haberet; Ansoldi nomen fuit huic, et militis omen. Quinta dies fit ei requies, in fine Decembris. Detur ei pietate Dei merces requiei! Amen". Militia clarus et audacia, Petrus, uicinis metuendus, Manliae praefuit, sed a paternis uestigiis in quibusdam operibus suis exorbitauit. Nam iuuenili leuitate usus, mimos et aleatores dilexit; adolescentum persuasionibus fauens, rapacitati studuit, pauperesque colonos, tam suos quam alienos, plerumque oppressit. Aliena temere diripit, et sua infrunite distrahit. Unde, sicut ipse suis damnosus est contribulibus, sic finitimi praedones non minus inhianter insidiantur et nocent ipsi suisque hominibus. Iratus durissima facile minatur, laetus improuide difficilia pollicetur; in utroque mendax frequenter comprobatur. Uxorem post obitum patris sui duxit nobilissimam, nomine Adam, Burchardi de Montemorentii neptem, et comitis Gisinarum filiam. Monachos et clericos uerbis honorat, et correptiones eorum placide tolerat; sed excusatione iuuenilis aetatis impudentiam suam obnubit, et emendationem uitae in maturiori aeuo, quod utinam fiat! promittit. Nunc ea quae ab ipso uel sub ipso monachis data sunt, breuiter annotabo. Ansoldus moriens optimum palefridum monachis dimisit, pro quo Petrus, patre rogante, terram de Monte-Marcenii monachis dedit, eisque tunc omnia, quae praedecessores eius dederant, concessit. Vineam quoque de Clarofonte, quam Ioannes de S. Dionysio, et Maria uxor eius, et Ernulfus eorum filius S. Mariae prius sponte dederant; sed postmodum, Ierusalem adire uolentes, cuidam Britoni de Monte-Forti, nomine Fulconi, monachis calumniantibus, uendiderant; Petrus episcopali iustitia Britoni ablatam in sua manu accepit; sed eamdem paulo post, diuinitus infirmitate tactus, in confessione sua liberam ab omni censu S. Mariae reddidit. Fructum etiam uineae in ipso anno, ad emendam imaginem, sanctae Virgini obtulit. Grimoldus, nepos et haeres Stephani de Manlia, totam decimam terrae suae, tam de feudo Ansoldi quam de feudo Pagani, decimamque molendini sui et uinearum suarum monachis dedit, et donum super altare, cum Petronilla uxore sua, posuit. Deinde, ad obitum praefatae coniugis suae, duo arpenta terrae in Monte-Tedberti monachis annuit. Hic in Ierusalem cum Stephano Blesensi comite perrexit, in itinere illo multa grauia pertulit, et inde reuersus legitime uixit. [5,22] XXII. Geroldus quoque, cognomine Costatus, praedicti Grimoldi sororius, infirmatus est, diuinoque uerbere territus, quamdam decimam, quam in territorio Marolii possidebat, partemque suam atrii eiusdem uillae monachis dedit, annuente coniuge sua, in cuius dote erat, Petro quoque domino Manliae uolente et concedente, de cuius feudo erat. Albericus autem de Marolio XII iugera terrae, quae in supercilio montis, in territorio Marolii ad occidentem, sita est, monachis dedit. Odo filius Gualonis, eques honorabilis, ad obitum Arnulfi filii sui dedit monachis de Manlia tria iugera terrae, quae tunc temporis Fulco presbyter excolebat. Duos quoque uini modios similiter dedit darique de uineis suis, per singulos annos constituit; ita ut nullatenus successione uel mutatione haeredum Manliensis ecclesia praedictum donum perderet, meritoque pro animabus filiorum eius, Petri, Arnulfi et Milonis, aliorumque amicorum eius Deum iugiter exoraret. Paucis denique transactis diebus, contigit praefatum Odonem infirmari. Ex qua infirmitate, uelut bonus filius de flagello patris, proficere cupiens, coniugem suam Beliardem, nurum quoque suam Corneliam, filiam quoque Siciliam cum genero suo Gaufredo ad se conuocauit, eisque annuentibus, omnes decimas suas Deo sanctaeque Mariae donauit. Unde praefatae mulieres, una cum Gaufredo, ex Odonis praecepto Ecclesiam petierunt, et donum super altare posuerunt. Quo facto, aegritudine ingrauescente, factus est ibidem monachus, et in infirmaria monachorum iacuit X diebus. Interea Gualterius Audax, filius eius, de Trecassino, ubi diu moratus fuerat, aduenit patremque adhuc uiuentem reperit. A quo rogatus, quidquid genitor Ecclesiae Dei dederat, et parentes sui annuerant, ipse concessit, tria uidelicet iugera terrae, duos uini modios unoquoque anno, omnes decimas, quas pater eius possederat in annona, in uino et in primitiis. Quarum omnium rerum, mortuo patre et sepulto, Gualterius donum super altare S. Dei Genitricis per unum librum misit, et patrem imitatus, huc usque bonus monachorum uicinus exstitit. Tempore Hugonis de Vaceio et Dauid, aliorumque priorum, qui Manliae laborauerunt utiliter, notum fuit multis, notumque fore uolumus posteris quod Tesza, uxor Bernardi Caeci, dedit monachis S. Ebrulfi Manliae degentibus medietatem terrae S. Columbae, tam plani quam nemoris, praeter duo arpenna terrae, quae dedit eisdem, ubi possent domum aedificare, et hospites sine alterius parte, si uellent, habere. Hoc autem fecit, concedentibus dominis suis, Goisleno scilicet, qui aliam medietatem terrae propter penuriam seruitii tunc in dominio tenebat, et Guaszone de Pexeio, qui capitalis dominus erat. His nimirum patronis monachi multam diuerso tempore pecuniam dedere, optantes in legitima pace rem ecclesiasticam augere, et commoditatem aliquam subsequentibus sociis prouidere. Primus itaque, qui cupidus et magnanimus erat, hoc negotium in prioratu suo inchoauit, et praefatae Teszae X solidos, et Odoni filio eius unum fustaneum, atque Guillelmo genero eius X solidos tribuit. Goisleno etiam dedit unum equum pro quatuor libris, et uxori eius XX solidos, atque Guaszoni XXV solidos, et corneum scyphum, eiusque coniugi alium. Haec et alia plura supradicti homines de charitate monachorum habuerunt; et donum super altare Domini ponentes coram multis testibus, firmiter omnia concesserunt. Sed postmodum, stimulante iniquitate, pluribus modis rupto foedere, mentiti sunt. Praecipue Guaszo, qui fortior omnibus erat, aliosque si deuiarent, corrigere debuisset, eleemosynam inquietauit, praedam hospitum cepit, et domos eorum subuertit. Unde idem locus, sicut dudum fuerat, solitarius factus est. Monachi enim tali necessitate locum interim dimiserunt. Denique, transactis pluribus annis, Amalricus Guaszonis filius interfectus est. Tunc monachi lugubrem pro morte filii Guaszonem adierunt, eumque, ut damnum, quod eis intulerat, emendaret, rogauerunt. Ille uero morte filii sui compunctus, suppliciter eis respondit, et malum quod commiserat se emendaturum promisit. Praefatum itaque mandauit Goislenum et Amalricum de Belueder, cui nuper ipsum feudum reddiderat, et de quo tunc temporis Goislenus illud tenebat. Illi ergo apud Fraxinos conuenerunt, et de correctione facinoris tractauerunt. Guaszone cum monachis rogante, Amalricus concessit donum quod Tesza fecerat, et Guaszo ac Goislenus concesserant. Assensu itaque et consensu omnium facto, praedicti domini, Guaszo scilicet, Amalricus et Goislenus, monachos palam saisiuerunt; et hoc Grimoldus de Manlia, et Rogerius filius eius, aliique multi uiderunt et audierunt. Statuto denique die Amalricus apud Manliam uenit, donumque quod apud Fraxinos monachis concesserat, super altare Sanctae Mariae posuit, et ex charitate monachorum XX solidos Medantensium recepit. Sic studiosorum procuratione monachorum Manliensis Cella surrexit, et largifluis exhibitionibus confluentium ad laudem Dei competenter creuit. Erat enim idem uicus uineis et uberibus agris optime consitus, Maldra quoque fluuio per medium currente irriguus, nobiliumque copia militum fortiter munitus. Hi nimirum ecclesiae in uita sua libenter dant de terris suis et de aliis facultatibus; reuerenter ab eis honoratur ordo monasticus, et in mortis metu pro animae subsidio totis expetitur affectibus. Ibidem milites claustrum seruant cum monachis, saepe de practicis simul tractant et theoricis. Sic schola fit uiuentium et refugium morientium. Tempore Petri senioris, Mainerius abbas Philippum regem Francorum expetiit, et res in regno eius Uticensibus datas humiliter ab eo requisiuit. Ille uero benigniter ea, quae data erant, concessit; eosque qui secum erant, ut abundantius darent, clementer et hilariter admonuit. Hoc in itinere inter Speonnam et Medantum factum est. Deinde, tempore Petri iunioris, Ludouicus rex Manliam uenit, et in eumdem Petrum pro quibusdam reatibus insolentis iuuentae iratus, lapideam munitionem, qua prudens Ansoldus domum suam cinxerat, cum ipsa domo deiecit. Tunc idem rex hospitium in domo monachorum suscepit, et quaeque tempore trium dominorum, Petri, Ansoldi, alteriusque Petri data eis fuerant, uel ipsi emerant, regali concessione confirmauit. Tunc Guarinus Sagiensis, uir callidus et bene litteratus, prioratum habebat, seruitioque suo et familiari colloquio a rege sanctionem exegit omnium rerum quas eidem loco procurauerant Goisbertus et Guidmundus, Guillelmus et Hugo, Dauid et Rannulfus, aliique priores eiusdem Cellae. Haec de Manlia in praesenti libello dixisse sufficiat. Famosus archiater Goisbertus, postquam Manliae basilicam, ut diximus, coepit, cum quibusdam notis amicisque suis de communi utilitate monasterii sui tractare studuit. Quibus illi acquiescentibus, abbatem suum obnixe rogauit ut prioratum Manliae alii commendaret, quatenus ipse ad aliarum procurationem rerum liberior procederet. Quod et factum est. Guidmundus enim, qui Solengiaci presbyter fuerat, uir bonus, in loco eius subrogatus est, et praefatus medicus, pro suorum commoditate fratrum, toto nisu plures Gallorum equites aggressus est. Quosdam quidem illexit medicinali cura et subuentu, aliosque muneribus, utrosque uero facundis hortatibus. Unfridus igitur cognomento Harenc, et Hauisa uxor eius, et filii eiusdem Hauisae, Paganus uidelicet ac Alexander, et Rogerius de Rolla Crota, uxorque eius Basilla, et filius Basillae Guiardus, concesserunt Deo et sancto Ebrulfo ecclesiam de Villariis Vastatis, et decimam ad eamdem pertinentem, et terram uni carrucae sufficientem. Concesserunt etiam totius uillae herbergagium, absque ullius participatione quietum; terram quoque, tam in mansuris quam in rupturis totius parochiae, hominibus ibidem hospitatis excolendam, reseruato sibi tantummodo camparto. Istud autem donum coram domino Rodberto, apud Iuereium fuit factum, ipso concedente cum filiis suis Ascelino Goello et Guillelmo. Ipse quidquid in eadem uilla habebat concessit, pro qua re totum beneficium loci et unam unciam auri recepit. Non multo post stimulo grauis morbi diuinitus in uerendis percussus est, metuque mortis monachus Beccensis abbatiae factus est. Ascelinus autem Goellus, filius eius, haereditario iure patrimonium eius obtinuit, et famosis facinoribus super omnes contribules suos diu claruit. Castrum enim apud Breheruallum munitissimum construxit, saeuisque praedonibus ad multorum perniciem repleuit. Arcem Ibreii furtim cum ingenti calliditate coepit, dominumque suum Guillelmum Bretoliensem bello uictum comprehendit, et in arctissimo carcere grauiter coercuit. Mille libras Drocensium et praefatae turris asylum ab illo pro redemptione uiolenter extorsit, et Isabel filiam eius uxorem duxit, ex qua VII filios genuit. Hic cum uxore sua et filiis omnes res, quas sanctus Ebrulfus de feudo eius habebat, Vilerias scilicet Vastatas, et medietatem decimae de Montinneio concessit, et inde ex charitate monachorum LX solidos habuit, et chartam concessionis suae apud Breheruallum confirmauit. Idem alio tempore, apud B. Helerium in domo monachorum, Sancto Ebrulfo concessit ut omne dominium eius a passagio liberum esset in illo loco, et in omni terra eius. Filii quoque eius Rodbertus et Guillelmus, cognomento Lupellus, postmodum concesserunt, firmumque tenorem diu modo tenuerunt. Hugo Paganus Crassa-Lingua, et Agnes uxor eius, atque Guido filius eorum concesserunt sancto Ebrulfo uicecomitiam, id est uiariam, quantam habebant in Villariis Vastatis, et ob hoc a monachis quondam susceperunt X solidos et unum cerui corium, et alio tempore XX solidos. Filius autem X solidos Medantensium pro concessione recepit. Chartam uero huius pacti Ioannes Remensis, praeloquente Hugone Fraisnello, ante turrim Breherualli dictauit, et Hugo Paganus cum suis confirmauit. Post aliquod temporis praefatus Hugo monachus factus est; et filii eius Rodulfus, Simon et Rodbertus monachis uicecomitiam auferre conati sunt. Monachi uero, ut habita in pace possiderent, Rodulfo, qui primogenitus erat, dederunt centum et decem solidos nummorum Medantensium, Simonique quinque solidos, et Rodberto subtolares corduanos. Anno quo Goellus obiit, Alexander et Gislebertus dederunt sancto Ebrulfo unum campum de mansura Rodberti cuiusdam uillani, in praesentia Rodberti de Sancto Nicolao, ipso Rodberto conquerente quod terram non haberet uni carrucae sufficientem. Quidquid Fulco de Sancto Albino in Villariis de terra sua dedit Santo Ebrulfo, haeredes eius Tedricus et Rainerius concesserunt, et uxores eorum Emmelina et Tescelina, ex quibus erat haereditas, retinentes inde partem aliquam ad hospitandum, domino illorum Alexandro annuente. Prolixam narrationem de rebus Uticensi ecclesiae datis protelaui; sed necdum omnes in praesenti comprehendere ualui. Sunt etenim paruae, et a mediocribus aut blanditiis abstractae, aut ui, seu pretio, uel alio quolibet modo extortae, sparsimque per plurimas dioeceses diffusae, in quibus monachorum numerus secundum quantitatem possessionis constituitur, et pro fautoribus suis in hymnis et precibus et continenti uita Domino quotidie famulatur. Quae restant, in sequenti opusculo ueraciter colligentur, et notitiae fratrum, qui nobis ad laborandum in agro Dominico succedent, liquido pandentur.