[4,0] LIBER IV. [4,1] I. Temporibus Alexandri secundi papae plurima per orbem regna calamitatibus concussa sunt, et multiplices populorum concursus in sui perniciem debacchati sunt. Haec in occiduis partibus terrigenae senserunt, et grauia subeuntes detrimenta nimis experti sunt. Defunctis enim optimis regibus Henrico rege Francorum, et Eduardo Anglorum, Franci et Angli diu luxerunt funus eorum, quia post illos uix adepti sunt dominos illis consimiles uirtutibus et nectare morum. Patribus patriae de medio ablatis, successere tyranni abutentes freno regiae dominationis. Anglia tunc Heraldi saeuitia periurioque polluta corruit, et genuinis haeredibus orbata, externis praedonibus Guillelmo uictori fauentibus subiacuit; unde flebile thema de sua ruina piis historiographis ad dictandum tribuit. Copiosam faciendi plures libros materiam eloquentes sophistae habuerunt, qui regis Guillelmi curiae diutius interfuerunt, et gesta eius ac uarios et praeclaros euentus ac intima et profunda consilia nouerunt, et diuitiarum eius participes ultra natales suos admodum promoti sunt. Ecclesiae nempe, quae sub eo uel ab eo ad laudem Dei in Neustria uel Anglia factae sunt, deuotionis eius, largitatisque in Dei cultu laudabile testimonium asserunt, bonique studii exemplum imitabile posteris pariunt. Coenobia quoque plurima deuote construxit, et ab ipso uel ab aliis condita multum emendauit, multimodisque gazis tripudians ditauit et patrocinio suo contra omnes aduersarios defensauit. Haec utique palam attestantur in duobus monasteriis coenobitae Cadomenses, in uno monachi et in altero sanctimoniales. Haec duo coenobia, in ducatu adhuc, aeterno regi fauens aedificauerat; in quorum uno sibi, et in altero coniugi suae sepulturam elegerat. Postquam, bello peracto, fortiter hostes subegit, et diadema regium apud Lundoniam suscepit, coenobium Sanctae Trinitatis Senlac, ubi bellum factum est, construxit, et multis opibus uel fundis, ut decet regalem munificentiam, ditauit. Ibi Goisbertum, Maioris-Monasterii religiosum monachum, abbatem constituit; quo monitore monasticus ordo et regularis disciplina commode uiguit. Maius enim Monasterium a sanctissimo Martino Turonorum archiepiscopo coeptum est, ibique bonorum hominum religio creuit, inspirante Deo, et multiplicata est. Nostris temporibus Albertus et Bartholomaeus, Bernardus et Hilgotus ac Guillelmus Nanticensis abbates huic monasterio praefuerunt, qui sanctitate et probitate multis profuerunt, et longe lateque famosi, uicinis et externis utiliter micuerunt. Post obitum Goisberti Henricus Cantuariensis prior abbatis officium suscepit, et Bellense coenobium honorifice tenuit. Quo defuncto, Rodulfus Roffensis prior, monachusque Cadomensis successit, studioque sanctitatis et salutaris doctrinae sibi multisque coessentibus prodesse sategit, et bona in senectute spiritualibus studiis feruidus adhuc insistit. Tandem, anno Henrici regis Anglorum XXV, religiosus senex feliciter ad Deum transiit e mundo. Guillelmus rex multa Lundoniae, postquam coronatus est, prudenter, iuste clementerque disposuit quaedam ad ipsius ciuitatis commoda uel dignitatem, alia quae genti proficerent uniuersae, nonnulla quibus consuleretur ecclesiis terrae. Iura quaecunque dictauit, optimis rationibus sanxit. Iudicium rectum nulla persona nequidquam ab eo postulauit. Neminem nisi quem non damnare iniquum foret damnauit. Suis quoque primatibus digna se et grauitate praecepit, et diligentia aequitatem suasit. Esse iugiter in oculis habendum aeternum regem, cuius uicerint praesidio; nimium opprimi uictos non oportere, uictoribus professione Christiana pares; ne quos iuste subegerint, iniuriis ad rebellandum cogerent. Seditiones interdixit, caedem et omnem rapinam frenans, ut populos armis, ita legibus arma. Tributis et cunctis rebus ad regium fiscum reddendis, modum qui non grauaret imposuit. Latrociniis, inuasionibus, maleficiis locum omnem intra suos terminos denegauit. Portus et quaelibet itinera negotiatoribus patere, et nullam iniuriam fieri iussit. Sic omnino proba eius in regnando initia fuere, et incrementa probitatum ad utilitatem subditorum liquido fulsere, quae in bonis perseuerantia laudabilisque finis euidentibus indiciis confirmauere. Egressus Lundonia rex dies aliquot in propinquo loco Bercingis morabatur, dum firmamenta quaedam in urbe contra mobilitatem ingentis ac feri populi perficerentur. Eduinus et Morcarus, filii Aelfgari comitis, fere omnium Anglorum genere ac potentia maximi ad regem ueniunt, ueniamque si qua in re contra eum senserint poscunt, et se cunctaque sua eius clementiae tradunt. Deinde Coxo comes fortitudine et probitate singularis, et Turchillus de Limis; Siwardus et Aldredus, filii Aedelgari, pronepotes Eduardi regis; Edricus quoque cognomento Guilda, id est siluaticus, nepos Edrici pestiferi ducis cognomento Streone, id est acquisitoris; aliique complures nobiles et opibus ampli Guillelmo pacificantur, datisque sacramentis, omnes possessiones suas cum honore adipiscuntur. Rex inde progrediens diuersas regni partes accessit, et ubique utilia sibi et incolis terrae ordinauit. Custodes in castellis strenuos uiros ex Gallis collocauit, et opulenta beneficia, pro quibus et labores et pericula libenter tolerarent, distribuit. Intra moenia Guentae, opibus et munimine nobilis urbis et mari contiguae, ualidam arcem construxit, ibique Guillelmum Osberni filium in exercitu suo praecipuum reliquit, eumque uice sua toti regno uersus aquilonem praeesse constituit. Doueram uero totamque Cantiam fratri suo commendauit, qui multa liberalitate et industria saeculari pollebat. His duobus praefecturam Angliae commisit, et cum eis Hugonem de Grentemaisnilio et Hugonem de Monteforti, Guillelmumque de Garenna, aliosque acerrimos bellatores dimisit. Quidam eorum subiectos laudabiliter rexerunt; nonnulli uero, modestia carentes, immoderate suos oppresserunt. [4,2] II. Rex itaque, cura regni commissa, Peneuesellum se recepit, ubi multus ad eum equitatus Anglorum conuenit. Ibi militibus repatriantibus larga manu stipendia data sunt. Solutis itaque nauibus, mense Martio, rex Guillelmus in altricem terram prospere peruehitur, secumque honorifice adduxit Stigandum archipraesulem, Edgarum Adelinum Eduardi regis consobrinum, et tres clarissimos comites, Eduinum, Morcarum et Gualleuum, Egelnodum quoque Cantuariensem satrapam, aliosque complures altae nobilitatis et mirae pulchritudinis. Benigna calliditate est usus ut, ipsis auctoribus, nihil sub decessum suum nouaretur, gens uero tota minus ad rebellionem ualeret spoliata principibus. Denique diuitias suas et honores eis in Normannia ostendit ut eos uelut obsides in potestate sua secum teneret, quorum auctoritas uel salus propinquis et compatriotis maximi esset. Adueniente Guillelmo rege cum magna saeculari gloria, admodum tota laetata est Normannia. Dies erant hiberni et quadragesimales; sed in episcopiis et coenobiis, ubi nouus ueniebat rex, initiabantur Paschalia festa. Nihil relinquebatur, quod in studio talis honorificentiae agi solitum est. Praeterea si quid nouum adinueniri potuit, addebatur. Quam pietatem ipse confestim multiplici dono recompensauit, donans pallia, libras auri aliaque magna altaribus famulisque Christi. Ecclesias autem, quas praesentia sua non uisitauit, muneribus missis laetificauit. Ad coenobium Sanctae Trinitatis Fiscanni Pascha celebrauit, ubi frequentia praesulum et abbatum, nobiliumque uirorum conuenit. Tunc Radulfus comes, Philippi regis Francorum uitricus, multaque nobilitas Franciae adfuit, et crinigeros Anglicae Britanniae alumnos curiose intuebatur, et regis regiorumque satellitum indumenta intexta atque crustata auro mirabatur. Vasa uero aurea uel argentea, seu bubalina cornua fuluo metallo circa extremitates utrasque decorata laude attollebat. Denique plurima huiuscemodi competentia regali magnificentiae Franci magna notabant, quae reuersi domum ob nouitatem praedicarent. Celebrata Paschae solemnitate, rex dedicari basilicam Sanctae Mariae super Diuam praecepit, ubi ipse cum magno coetu optimatum et mediocrium Kal. Maii {1067} reuerenter interfuit, et utillima totius populi commoditati edicta sub uoce praeconis promulgauit. Deinde, Kal. Iulii, ecclesiam Sanctae Mariae apud Gemmeticum dedicari praecepit, et ipse sacro mysterio ueneranter adfuit. Utramque nimirum ex praediis dominii sui largiter dotauit, suaque praesentia, dum sanctum mysterium celebraretur, deuote sublimauit. Maurilius Rothomagensis archiepiscopus cum suffraganeis episcopis hanc dedicationem humiliter et deuote perpetrauit, et paulo post, duodecimo episcopatus sui anno, in lectum decubuit. Peracto autem quidquid religioso Dei uernulae competit, V Idus Augusti ad Deum, cui diu seruierat, migrauit. Corpus uero eius in episcopali ecclesia, quam ipse ante V annos, indictione I, sanctae Dei genitrici Mariae dedicauerat, delatum est, et ante crucifixum honorifice tumulatum est. Epitaphium autem eius a Richardo Herluini filio, eiusdem ecclesiae canonico, editum est, et super ipsum in cupri laminis ex auro sic scriptum est: "Humani ciues, lacrymam nolite negare Vestro pontifici Mauritio monacho. Hunc Remis genuit, studiorum Legia nutrix Potauit trifido fonte philosophico. Vobis hanc aedem coeptam perduxit ad unguem; Laetitia magna fecit et encenia. Cum tibi, Laurenti, uigilat plebs sobria Christi, Transit, et in coelis laurea festa colit". Post mortem antistitis sui, Rothomagensis Ecclesia Lanfrancum Cadomensem abbatem sibi praesulem elegit, et rex Guillelmus, cum optimatibus suis omnique populo, libentissime concessit. Sed uir Deo deuotus et humilitati studens tanti primatus sarcinam refutauit, et sibi ad hunc apicem toto conatu Ioannem Abrincatensium praesulem praeferre sategit. Porro, ut canonice fieret ista coniugatio, Romam adiit, praedictae ordinationis licentiam ab Alexandro papa impetrauit, sacrum quoque pallium, unde et ipsi et toti Normanniae gloriandum erat, cum licentia deportauit. Ioannes itaque de sede Abrincatensi, quam VII annis et III mensibus rexerat, assumptus est, et metropolitanus Rothomagensis factus est. Hic ardore uirtutum in uerbis et operibus multipliciter feruebat, nimioque zelo in uitia, ut Phinees, saeuiebat. Quantum uero ad saeculi dignitatem attinebat, magnae nobilitatis lampade cluebat. Erat enim filius Radulphi comitis Baiocensium, qui frater fuerat uterinus Richardi senioris ducis Normannorum. Decem itaque annis metropolitanum regimen fortiter et diligenter gessit, multumque contra impudicos presbyteros pro auferendis pellicibus laborauit; a quibus, dum in synodo concubinas eis sub anathemate prohiberet, lapidibus percussus aufugit, fugiensque de ecclesia: Deus, uenerunt gentes in haereditatem tuam (Psal. LXXI, 1) , fortiter clamauit. In loco eius Michael, natione Italicus, eruditione litterarum imbutus, studio religionis uenerandus, ad culmen Abrincatensis episcopatus electione legitima est promotus. Qui plus quam XX annis laudabilis pastor floruit, et Rodberti ducis tempore beatus senex obiit. Quo defuncto, Turgisus successit, iamque praesulatum ferme XXX annis tenuit. [4,3] III. Interea Normannico fastu Angli opprimuntur, et praesidibus superbis, qui regis monitus spernebant, admodum iniuriabantur. Praefecti minores, qui munitiones custodiebant, nobiles et mediocres indigenas iniustis exactionibus multisque contumeliis aggrauabant. Odo nimirum episcopus et Guillelmus Osberni filius, nimia ceruicositate tumebant, et clamores Anglorum rationabiliter audire, eisque aequitatis lance suffragari despiciebant. Nam armigeros suos immodicas praedas et incestos raptus facientes ui tuebantur, et super eos, qui grauibus contumeliis affecti querimonias agebant, magis debacchabantur. Amissa itaque libertate, Angli uehementer ingemiscunt, et uicissim qualiter intolerabile iugum, sibique hactenus insolitum excutiant, subtiliter inquirunt. Igitur ad Suenum regem Danorum dirigunt, atque ut regnum Angliae, quod Suenus et Chunutus aui eius armis obtinuerunt, reposcat, expetunt. Ultro in exsilium aliqui profugiunt, quo extorres uel a potestate Normannorum sint liberi, uel opibus alienis aucti contra eos ad recidiuum certamen reuertantur. Quidam autem ex eis pulchrae iuuentutis flore uernantes longinquas regiones adierunt, et militiae Alexii imperatoris Constantinopolitani sese audacter obtulerunt. Erat enim multum sapiens et mirae dapsilitatis, contra quem Rodbertus Wiscardus Apuliae dux cum suis omnibus arma leuauerat in auxilium Michaelis, quem Danai de throno imperiali expulerant indignatione senatoriae potestatis. Exsules igitur Anglorum fauorabiliter a Graecis suscepti sunt, et Normannicis legionibus, quae nimium Pelasgis aduersabantur, oppositi sunt. Augustus Alexius urbem, quae Cheuetot dicitur, Anglis ultra Byzantium coepit condere, sed nimium infestantibus Normannis, eos ad urbem regiam reduxit, et eisdem principale palatium cum regalibus thesauris tradidit. Hac itaque de causa Saxones Angli Ioniam expetierunt, et ipsi ac haeredes eorum sacro imperio fideliter famulati sunt, et cum magno honore inter Thraces Caesari et senatui, populoque chari usque nunc perstiterunt. Multimodis Normannorum oppressionibus Angli ad rebellionem lacessiti, Boloniam legatos miserunt, et Eustachio comiti, ut cum classe diligenter militibus et armis instructa ad suscipiendam Doueram acceleraret, mandauerunt. Olim cum eodem inimicitias ingentes habuerant; sed nunc, quia simultates inter illum et regem insurrexerant, eumque bellandi peritum et in praelio felicem experimentis cognouerant, pacem cum illo fecerunt, et munitionem Douerae contra regem illi tradere conati sunt. Eustachius autem, suscepto Cantiorum ueredario, classem paratam ascendit, noctisque conticinio, ut oppidum ex insperato praeoccuparet, cum suis festinanter transfretauit. Milites multos secum duxit, sed equos praeter admodum paucos reliquit. Vicinia omnis fuit armata, et maxime Cantiorum caterua, quae toto nisu suffragari Eustachio erat conata. Praesul Baiocensis et Hugo de Monteforti, qui primi munitionis custodes erant, ultra flumen Tamesim abierant, et maiorem partem militum secum duxerant. Auctior hostium numerus ex ulterioribus accederet, si biduana obsidio fieret. Sed cum hostes uehementer impetum facere in oppidum molirentur, custodes ad defensandum impigri reperti sunt, et feruentissime qua locus poterat impugnari, restiterunt. Acerrime per aliquot horas diei utrinque certatum est. Sed dum Eustachius diffideret, eruptionemque propugnatorum, qua turpius abigeretur, timeret, receptui ad naues cani signa iubet. Denique oppidani confestim portas patefecerunt, auideque et caute sequentes nouissimos conciderunt. Fugientes uero Baiocensem episcopum cum agmine copioso subito superuenisse rati sunt, eaque formidine uelut amentes per auiae rupis praecipitium se deiecerunt, et tali compendio foedius quam ense uirorum perierunt. In illa fuga diuersis generibus mortis multi periere. Plerique abiectis armis, acumine saxeo exanimati sunt, nonnulli telo suo se sociosque suos una labentes necarunt, et multi lethaliter uulnerati uel collisi spirantes ad mare deuoluti sunt. Plures etiam, qui ad puppes propere anhelant, dum salutis nimium cupidi trepidant, suaque multitudine naues deprimunt, subito submersi pereunt. Equites Normanni quantos consectari possunt, comprehendunt uel occidunt. Eustachium uero eripuit uelocitas cornipedis, notitia tramitis, paratiorque nauis. Ibi nobilissimus tiro nepos eius captus est. Angli per diuerticula plura euaseruut, quia pauci multos insequi per diuersa castellani nequiuerunt. Non multo post Eustachius consul Willelmo regi reconciliatus est, eiusque amicitia longo tempore postmodum perfunctus est. Erat enim idem comes magnae nobilitatis, ex prosapia scilicet Caroli Magni Francorum strenuissimi regis. Erat quoque magnae potestatis; utpote sublimis princeps trium comitatuum, Boloniensis, Githnensis et Tarwanensis. Generosam et religiosam nomine Ittam habuit uxorem, Godefredi Lotharingiae ducis sororem; quae peperit ei tres filios, Godefredum et Balduinum ac Eustachium, et filiam, quae nupsit quarto Henrico imperatori Alemannorum. Dum plurimi Anglorum pro amissa libertate pristina, quam repetere peroptabant, machinarentur rebellionem, multi ex eadem gente fuerunt Deo seruantes fidem, et constitutum ab ipso uenerantes regem, praecepto enim apostoli dicentis: Deum timete, regem honorificate (I Petr. II, 17) . Coxo itaque comes prosapia et potentatu inter Anglos praecelsus, animique magis singularitute prudentis et omnino honesti praecipuus, Guillelmo regi fideliter fauebat, et eius causam multo fauore probabat. Satellites uero sui ab eo dissidebant, quia factionum deterrimi fautores ac socii erant. Diuersis igitur modis eum appetebant, et precibus minisque ac obtestationibus inuadebant ut extraneos desereret, et bonorum hominum suae nationis et consanguinitatis uoluntati obsecundaret. Sed dum mens in tenore boni firmiter fixa non posset a rectitudine dimoueri, concitatis contra eum comprouincialibus per insidias occisus est pro integritate fidei. Sic asseruit casu suo uir eximius quod maiestas domini sui semper chara debeat esse subiectis fidelibus. Tunc Adelredus primus Eboracensis, aliique pontifices quidam utilitati regiae studebant, quia sapientis monitum scientes, aequitati obtemperabant. Time, inquit, Deum, fili mi, et regem (Prou. XXIV, 21) . Tunc etiam aliquot sapientissimi ciuium urbanorum, et nonnulli ex militibus ingenuis, quorum nomen et opes ualebant, et multi ex plebeiis contra suos pro Normannis magnopere insurgebant. Interea Willelmus rex, dum moraretur in Normannia, tranquillitati eius in longum prospiciebat sollicitudine maxima. Iustas leges et recta iudicia ex consultu sapientum diuitibus et pauperibus aeque sanxit, optimosque iudices et rectores per prouincias Neustriae constituit. Sacra coenobia, et fundos illis datos regalibus priuilegiis et tuitionibus ab iniustis exactionibus liberauit. Omnibus tam aduenis quam indigenis pacem in tota terra sua praeconis uoce propalauit, et super fures ac seditiosos, patriaeque quietis contemptores, graues iustasque ultiones rigide promulgauit. Rumores interim de transmarinis partibus diuersi aduolitabant, et optatis molesta permiscentes regem inquietabant, et ex maleuolentia Anglorum cum nisu Danorum, aliarumque barbararum gentium magnam cladem Normannis orituram intimabant. Rex igitur Mathildi coniugi suae, filioque suo Rodberto adolescenti principatum Neustriae commisit, et cum eis religiosos praesules et strenuos proceres ad tuendam regionem dimisit. Deinde, sexta nocte Decembris, ad ostium amnis Deppae ultra oppidum Archas accessit, primaque uigilia gelidae noctis austro uela dedit, et mane portum oppositi littoris, quem Vincenesium uocitant, prosperrimo cursu arripuit. Iam aura hiemalis mare saeuissimum efficiebat, sed sancti Nicolai Myrreorum praesulis solemnitatem Ecclesia Dei celebrabat, et in Normannia pro deuoto principe fideliter orabat. Omnipotentia ergo diuina, quae omnes ubique et semper quos uult prospere gubernat, beneuolum regem inter hiemales tempestates ad portum salutis cum gaudio dirigebat. Rex in illa transfretatione Rogerium de Monte-Gomerici, quem tutorem Normanniae, dum ad bellum transmarinum proficisceretur, cum sua coniuge dimiserat, secum minauit; eique primo Cicestram et Arundellum, ac post aliquod tempus Scrobesburiensem comitatum donauit. [4,4] IV. Aduentui regis Angli occurrerunt, ipsumque tam honorificentia monasteriali quam saecularibus officiis sublimauerunt. Ipse Lundoniae Dominicam Natiuitatem celebrauit, ibique pontificibus Anglis proceribusque multa calliditate fauit. Ipse omnes officioso affectu demulcebat, dulciter ad oscula inuitabat, cunctis affabilitatem ostendebat; benigne, si quid orabant, concedebat; prompte, si nuntiabant aut suggerebant, auscultabat. Desertores huiusmodi arte aliquoties reducuntur. Pari sedulitate et solertia Gallos nunc instruebat, nunc ut contra omnes dolos et insidias singulorum semper ubique parati essent clam Anglis admonebat. Cunctae urbes et regiones, quas ipse adierat uel praesidiis occupauerat, ad nutum ei parebant. Circa terminos regni, occidentem aut plagam septentrionalem uersus, effrenis adhuc ferocia superbiebat, et Angliae regi, nisi ad libitum suum, famulari, sub rege Eduardo aliisque prioribus olim despexerat. Exonia libertatem uindicare prima contendit, sed fortissimis athletis fortiter eam inuadentibus seruituti subiacuit. Haec urbs diues est et antiqua, in plano sita, operose munita, a littore marino, quo ex Hibernia uel Britannia minore breuissimo aditur spatio, distans milliaria circiter duo. Ciues eam tenebant furiosi, copiosae multitudinis, infestissimi mortalibus Gallici generis, puberes ac senatus. Hi nimirum socios e plagis finitimis inquiete arcessebant, mercatores aduenas bello habiles retinebant, et pinnas ac turres, et quaeque necessaria sibi censebant, in munimentis addebant uel restaurabant. Alias quoque ciuitates ad conspirandum in eadem legationibus instigabant, et contra regem alienigenam toto nisu se praeparabant, cum quo antea de nullo negotio egerant. Rex uero, ubi haec certius comperit, primoribus ciuitatis iurare sibi fidelitatem mandauit. At illi remandauerunt ei, dicentes: « Neque sacramentum regi faciemus, neque in urbem eum intromittemus; sed tributum ei ex consuetudine pristina reddemus. » Econtra sic eis remandauit rex, dicens: « Non est mihi moris ad hanc conditionem habere subiectos. » Deinde cum exercitu ad fines eorum accessit, et primo in ea expeditione Anglos eduxit. Maiores mox ut regem cum exercitu appropinquare cognoscunt, obuiam aduenienti procedunt, pacem poscunt, portas ei patere dicunt, imperata quaelibet se facturos promittunt, et obsides illico quantos rex iubet, adducunt. Reuersi ad conciues, qui supplicia pro reatu nimis metuebant, nihilominus machinantur hostilia quae coeperant, multisque pro causis ad oppugnandum sese incitabant. Quod audiens rex, qui ad quatuor milliaria consistebat ab urbe, ira repletus est et admiratione. In primis itaque rex cum quingentis equitibus propere perrexit, ut locum et moenia uideret, et quid hostes agerent deprehenderet. Portae obfirmatae erant, densaeque turbae in propugnaculis et per totum muri ambitum prostabant. Denique regio iussu exercitus ad urbem admotus est, et unus ex obsidibus prope portam oculis priuatus est. Pertinacia furentis populi nullo timore, nec ulla reliquorum obsidum flectitur miseratione; sed acuitur ad defensandum se, suosque lares tota obstinatione. Rex autem fortiter urbem obsidione concludit, militari feritate inuadit, et per plurimos dies obnixe satagit ciues desuper impugnare et subtus murum suffodere. Tandem municipes ingenti hostium instantia utile consilium coacti capiunt, ad deprecationem descendunt, et formosissima iuuentus, maioresque natu cum clero gestante sacros libros et huiusmodi ornatum, ad regem exeunt. Protinus princeps moderatus humiliter prostratis clementer pepercit, confitenti populo reatus indulsit, ac si nescisset quod illi eidem proterue restiterant, et quod militibus crudeliter et contumeliose illuserant, quos ipse de Normannia miserat, et tempestas ad portum illorum appulerat. Exonii gaudent, gratesque Deo referunt quod post tot iras, terribilesque minas spe melius alienigenae regi pacificati sunt. Rex autem a rebus eorum abstinuit, et portas urbis ualente fidaque custodia muniuit, ne gregarii milites repente introirent et pecunias ciuium uiolenter diriperent. Locum uero intra moenia ad exstruendum castellum delegit, ibique Balduinum de Molis, filium Gisleberti comitis, aliosque milites praecipuos reliquit, qui necessarium opus conficerent, praesidioque manerent. Ipse postea in Cornu Britanniae ulterius contendebat. Composito ubique motu, quem deprehendit, exercitum dimisit, et Guentam ad uacandum illuc paschali festo rediit. [4,5] V. Anno ab Incarnatione Domini 1068, Guillelmus rex legatos honorabiles in Neustriam direxit, et Mathildem coniugem suam ad se uenire praecepit. Protinus illa mariti iussis libenter obediuit, et cum ingenti frequentia uirorum ac nobilium feminarum transfretauit. In clero, qui ad diuina ei ministrabat, celebris Guido Ambianorum praesul eminebat, qui iam certamen Heraldi et Guillelmi uersifice descripserat. Adelredus Eboracorum metropolitanus, qui maritum inunxerat, Mathildem ad consortium regii honoris die Pentecostes anno II regni praefati regis inunxit. Decorata regio diademate matrona, priusquam annus perficeretur, filium nomine Henricum peperit, quem totius terrae suae in Anglia haeredem constituit. Hic, dum dociles annos attigisset, litterarum scientiam didicit, et post utriusque parentis obitum, militiae agones fortiter exercuit. Tandem multimodae probitatis clarus titulis, principatum paternum tenuit pluribus annis. Eodem anno egregii iuuenes, Eduinus et Morcarus, filii Elfgari comitis rebellauerunt, et cum eis multi alii ferociter insurrexerunt, quorum motus Albionis regnum uehementer turbauerunt. Guillelmus etenim rex, quando Eduinus comes cum eo concordiam fecerat, eique fratrem suum et pene tertiam partem Angliae subdiderat, filiam suam se in coniugem ei daturum spoponderat; sed postmodum fraudulento consultu Normannorum, concupitam uirginem et diu exspectatam denegauit nobilissimo iuueni. Unde iratus cum fratre suo ad rebellionem incitatus est, eumque magna pars Anglorum et Guallorum secuta est. Feruens affectus erat praefatis fratribus erga Dei cultum et bonorum reuerentiam hominum. Erat eis ingens pulchritudo, nobilis et ampla cognatio, late ualens potentatus, et nimia in eos popularium dilectio. A clericis et monachis crebra pro illis fiebat oratio, et a turbis pauperum quotidiana supplicatio. Elfgarus comes Conuentrense coenobium construxit et magnis redditibus ad uictum monachorum inibi consistentium largiter ditauit. Godioua uero religiosa comitissa omnem thesaurum suum eidem ecclesiae contulit, et, accersitis aurifabris, quidquid in auro et argento habuit, ad construendum sacros textus et cruces ac imagines sanctorum, aliaque mirifica ecclesiae ornamenta deuote distribuit. Deuoti Deo dignique religionis laude parentes elegantem et multa laude dignam ediderunt sobolem, Eduinum, Morcarum, et unam filiam nomine Aldit, quae primo nupsit Gritfrido regi Guallorum, post cuius mortem sociata est Heraldo regi Anglorum. Tempore Normannicae cladis, quae nimiis oppressionibus Anglos immoderate conquassauit, Blidenus rex Guallorum ad auunculos suos suppetias uenit, secumque multitudinem Britonum adduxit. Congregatis autem in unum multis Anglorum et Guallorum optimatibus, fit generalis querimonia de iniuriis et oppressionibus, quibus intolerabiliter Angli affligebantur a Normannis et eorum contubernalibus. Legationibus quoscunque poterant per omnes Albionis terminos in hostes clam palamque stimulabant. Fit ex consensu omnium pro uindicanda libertate pristina procax conspiratio, et obnixa contra Normannos coniuratio. Exoritur in finibus Trans-Humbranis uehemens perturbatio. Seditiosi siluas, paludes, aestuaria et urbes aliquot in munimentis habent. Eboracensis ciuitas ardentissime furit, quam sanctitas pontificis sui sedare nequit. Plures in tabernaculis morabantur; in domibus, ne mollescerent, requiescere dedignabantur; unde quidam eorum a Normannis siluatici cognominabantur. Rex igitur secessus regni prouidentius perlustrauit, et opportuna loca contra excursiones hostium communiuit. Munitiones enim, quas castella Galli nuncupant, Anglicis prouinciis paucissimae fuerant; et ob hoc Angli, licet bellicosi fuerint et audaces, ad resistendum tamen inimicis exstiterant debiliores. Rex itaque castrum apud Guareuicum condidit, et Henrico Rogerii de Bellomonte filio ad seruandum tradidit. Tunc Eduinus et Morcarus cum suis anceps praelii discrimen perpendentes, gratiam regis petierunt, et specie tenus obtinuerunt. Deinde rex Snotingheham castrum construxit, et Guillelmo Peuerello commendauit. Haec Eboracenses ut audierunt, extimentes maturata deditione uim declinauerunt, regique claues ciuitatis cum obsidibus dederunt. Ipse tamen, quia fidem illorum suspectam habuit, in urbe ipsa munitionem firmauit, quam delectis militibus custodiendam tradidit. Tunc Archillus potentissimus Nordanhymbrorum cum rege concordiam fecit, eique filium suum obsidem tradidit. Praesul quoque Dunelmi regis in gratiam accessit, et pro Malcomo rege Scotorum pacis mediator interuenit, et acceptas conditiones in Scotiam detulit. Malcomus autem, licet ab Anglis requisitus fuerit, et ualidam expeditionem in eorum auxilium facere parauerit, audita tamen legatione pacis quieuit, et cum praesule Dunelmi nuntios suos ouanter remisit, per quos Guillelmo regi fidele obsequium iurauit. Sic utiliter sibi consuluit, populoque suo multum placuit quod pacem bello praeposuit. Nam Scotica gens, licet in praelio aspera sit, otium tamen et quietem diligit; nollet a uicinis inquietari regnis, Christianae religionis plus quam armorum intenta studiis. Rex post haec in reuersione sua Lincoliae, Huntendonae et Grontebrugae castra locauit, et tutelam eorum fortissimis uiris commendauit. [4,6] VI. His temporibus, quaedam Normanniae mulieres saeua libidinis face urebantur, crebrisque nuntiis a uiris suis flagitabant ut cito reuerterentur, addentes quod nisi reditum maturarent, ipsae sibi alios coniuges procurarent. Non enim ad maritos suos propter inusitatam sibi adhuc nauigationem transfretare audebant, nec in Anglia eos expetere, ubi iugiter in armis erant, et quotidianas expeditiones non sine magna sanguinis utriusque partis effusione frequentabant. Rex autem inter tot bellorum motiones secum milites suos retinere cupiebat, et terras cum redditibus et magnis potestatibus eis amicabiliter offerebat, et maiora, dum totum regnum ab aduersariis undique liberatum esset, promittebat. Legitimi barones, strenuique pugiles multipliciter anxiabantur, dum regem suum cum fratribus suis et amicis, sociisque sedulis circumdari bellis intuebantur; ipsique, si discederent, infidi proditores, timidique desertores palam censeri uerebantur. Rursus honorabiles athletae quid facerent, si lasciuae coniuges torum suum adulterio polluerent, et progeniei suae perennis maculae notam et infamiam generarent? Unde Hugo de Grentemaisnil, qui praesidatum Gewissorum, id est Guentanae regionis, iam habuerat, et sororius eius Unfridus de Telliolo, qui Hastingas a prima die constructionis ad custodiendum susceperat, aliique multi discesserunt, et regem inter exteros laborantem tristes et inuiti deseruerunt. Deinde famulari lasciuis dominabus suis in Neustriam reuersi sunt; sed honores, quos iam nactos hac de causa reliquerunt, ipsi uel haeredes eorum nunquam postea recuperare potuerunt. Multimodis desolationibus Anglia nimis attrita est, et tam ab indigenis quam ab alienigenis ualde aggrauata est. Incendia, rapinae et quotidianae caedes, miseram gentem inuaserunt, percusserunt, deiecerunt et conquassauerunt. Aduersa fortuna miseros tam uictos quam uictores muscipula sua irretiuit, nunc ense, nunc fame, nunc peste irreuerenter praecipitauit, prout omnipotens arbiter unicuique dispensauit. Rex uero, perspectis importunitatibus terrae, solidarios milites conuocauit, omnesque regali munificentia pro militari seruitute muneratos domum abire benigniter permisit. Anno tertio regni sui Guillelmus rex Dunelmensem comitatum Rodberto de Cuminis tradidit, qui mox cum militibus quingentis ciuitatem confidenter adiit. Prima uero nocte ciues collecti sunt, et ipsum cunctosque milites praeter duos fuga elapsos mactauerunt. Fortissimi uiri nequiuerunt defendere se, oppressi tempore, dolo et multitudine. Non multo post Rodbertus, Richardi filius, Eboracensis praesidiis custos cum multis peremptus est. Fiducia deinceps Anglis creuit contra Normannos, a quibus uidebant nimium uexari suos collegas et amicos. Fides, sacramentum et salus obsidum uilia fuerunt iratis pro amissis patrum suorum praediis, et occisis parentibus et compatriotis. Marius Suenus, Caius Patricius, Edgarus Adelinus, aliique potentes et factiosi conuenerunt, et consociata manu ciuium ac finitimorum, munitionem regis in Eboraco impugnare ausi sunt. Willelmus, cognomento Maletus, praeses castrensis, regi denuntiauit se defecturum, nisi maturum fessis conferat auxilium. Rex ocius aduenit, in obsidentes ruit, nec ulli pepercit. Multi capti, plerique interfecti, caeteri sunt fugati. Rex autem dies octo in urbe morans alterum praesidium condidit, et Guillelmum comitem Osberni filium ad custodiendum reliquit. Ipse uero laetus Guentam rediit, et paschale festum ibi celebrauit. Rursus Angli post regis discessum contra utrumque praesidium congregati sunt; sed Guillelmo comite cum suis uiriliter in quadam ualle dimicante, non praeualuerunt; sed pluribus eorum captis seu trucidatis, alii fuga mortem distulerunt. Bellicis turbinibus undique insurgentibus admodum occupatus, coniugem sibi multum dilectam Mathildem remisit in Normanniam rex Guillelmus, ut ab Anglico tumultu seposita in pace religiosis actibus uacaret, incolumemque prouinciae statum cum Rodberto puero seruaret. Haec consanguinea Philippi Francorum regis erat, et ex regibus Galliae ac imperatoribus Germaniae originem ducebat, eximiaque tam generis quam morum nobilitate cluebat. Egregio marito edidit utriusque sexus optatam sobolem, Rodbertum et Richardum, Guillelmum Rufum et Henricum, Agatham et Constantiam, Adelizam, Adelam et Ceciliam, quibus in hac uariabili uita sors diuersa prouenit, et dicacibus sophistis ingentes libros condendi uberem materiam tribuit. Reginam hanc simul decorauere forma, genus, litterarum scientia, cuncta morum et uirtutum pulchritudo, et quod his laude immortali dignius est, firma fides et studiosus amor Christi. Eleemosyna, cui quotidie feruenter haec hera insistebat, marito agonizanti in procinctu bellico plus quam fari norim succurrebat. [4,7] VII. Duo filii Heraldi, regis Angliae, moesti pro patris occisione, suique propulsione, confugerant ad Dyrmetum regem Hiberniae. Eius et principum regni suffragio adiuti sunt, et LXVI naues armata manu oneratas ducentes, Exonio appulerunt. Deinde progredientes a littore terram audacius depopulari coeperunt, et ferro igneque furentes maxima patrare damna conati sunt. Protinus illis Briennus, Eudonis comitis Britanniae minoris filius, et Guillelmus Gualdi cum armis obuii fuerunt, et duobus uno die conflictibus horrendam multitudinem in eam paucitatem redegerunt, ut residui duabus scaphis subtracti aufugerent, et Hiberniam luctu replerent. At nisi nox praelium diremisset, ne nuntius quidem cladis repatriauisset. Iuste id omen comitatum est natos pro tyranno genitore uindictam quaerentes, et huic intentioni opem ferentes. Inter haec Gisa Goduini uxor, Heraldi genitrix, ingentem gazam clanculum sumpsit, et pro timore Guillelmi regis in Galliam non reditura transmeauit. In illa tempestate Suenus rex Danorum magnam classem Danis et Anglis accuratissime instruxit, duosque filios suos et Osbernum fratrem suum, pontificesque duos, comitesque tres dilectissimos praefecit, et in Angliam misit. Multoties enim pecuniis Anglorum et obnixis precibus fuerat sollicitatus, et ruina suorum, qui nuper in Heraldi conflictu occisi fuerant, motus; quin etiam proxima cognatione ad regni cupiditatem incitatus, utpote nepos Eduardi regis, Hardecunuti filius. Hic ingenti potentia pollebat, uniuersas regni sui uires contrahebat, quibus a uicinis regionibus et amicis auxilia magna coaceruabat. Adiuuabant eum Polenia, Frisia necne Saxonia. Leuticia quoque pro Anglicis opibus auxiliares turmas mittebat. In ea populosissima natio consistebat, quae, gentilitatis adhuc errore detenta, uerum Deum nesciebat, sed ignorantiae muscipulis illaqueata, Guodenen et Thurum, Freamque, aliosque falsos deos, imo daemones colebat. Haec gens terra marique praeliari perita erat, quam Suenus cum rege suo saepe uicerat, suaeque ditioni subegerat. Multis itaque triumphis sublimatus, ut sibi adhuc augeret potentiam et decus, contra Guillelmum regem, ut praediximus, magnam classem in Angliam misit Suenus. Appulsos Doueram regiorum militum occursus repulit. Itidem apud Sanguicum abacti sunt, sed a Normannis repulsi sunt. Nacti opportunitatem egrediendi, apud Gepesuicum in praedam diffusi sunt; sed prouinciales congregati triginta necauerunt, et reliquos in effugium coegerunt. Egressos Northguici ad similem discursionem Radulfus de Guader inuasit, et multis ferro, multis aqua uitam ademit, et reliquos turpiter nauigium arripientes in pelagus abire compulit. Rex autem Guillelmus tunc in Dana silua erat, ibique pro more uenatui uacabat. Illic audito aduentu Dacorum, statim nuntium direxit Eboracum, monens suos ut sese cautius in eos praepararent, ipsumque, si forte necessitas posceret, aduocarent. Remandauerunt custodes praesidiorum non indigeri subuentu eius ad annum. Iam Adelinus, Gualleuus, Siguardus, aliique praepotentes Angli ad Danos contulerant se. Peruentum est ad Humbrae, lati fluminis, ostium. Adelinus ibi seorsum a socia turba cum quibusdam suorum praedatum ierat. Quos insiliens familia regis e Lincolia cepit omnes, exceptis duobus cum Adelino elapsis, et nauim confregit, quam custodia pauens deseruit. Dani Eboracum accedunt, nimisque incolarum contubernio aucti sunt. Gualleuus enim, Caius Patricius, Marius Suenus, Elnocinus, Archillus et quatuor filii Caroli antesignani erant, et Danos Northwigenasque praecedebant. Castellani obuiam eis inconsultius exeunt, et intra urbis moenia infeliciter confligunt. Non ualentes resistere multitudini, omnes aut interimuntur aut capiuntur. Castella desolata patent. Securo regi casus suorum nuntiantur, terribilitas hominum maior quam sit amplificante fama refertur, et quod cum ipso dimicaturi confidenter praestolentur. Rex ergo tam dolore quam ira conturbatur, ac ad hostes cum exercitu properare conatur. Illi uero metu magni bellatoris in Humbram aufugiunt, et ripae, quae Lindissem attingit, applicant. Ipse illuc cum equitatu contendit, nefarios quosdam in paludibus pene inaccessibilibus reperit, gladioque punit, et aliquot latibula diruit. In ripam alteram euadunt Dani, opperientes tempus quo se sociosque suos possent ulcisci. Eo tempore Saxones occidentales de Dorseta et Summerseta cum suis confinibus Montem-Acutum assilierunt, sed diuino nutu impediti sunt. Nam Guentani, Lundonii, Salesberii, Gaufredo Constantiensi praesule ductore, superuenerunt, quosdam peremerunt, partim captos mutilauerunt, reliquos fugauerunt. Gualli et Cestrenses praesidium regis apud Scrobesburiam obsederunt; quibus incolae ciuitatis, cum Edrico Guilda potenti et bellicoso uiro, aliisque ferocibus Anglis auxilio fuerunt. Idem apud Exoniam Exoniensis comitatus habitatores fecere, et undique coadunata turba et Cornu Britanniae. Nam supremi fines Anglorum occidentem uersus et Hiberniam Cornu Britanniae, id est Cornuallia, nuncupantur. Exoniae ciues regi fauebant, non immemores pressurarum quas olim passi fuerant. Protinus rex, ubi haec accepit, comites duos Guillelmum et Briennum laborantibus subuenire praecepit. Verum priusquam illi Scrobesburiam peruenissent, urbe combusta, hostes discesserant. Defensores quoque Exoniae subito eruperunt, et impetu in se obsidentes abegerunt. Fugientibus obuii, Guillelmus et Briennus grandi caede temeritatem punierunt. Rex interim apud Estafort quamplurimos factiosarum partium facili prouentu deleuit. In tot certaminibus sanguis utrinque multus effunditur, et tam inermis quam armata plebs diuersis infortuniis hinc inde miserabiliter concutitur. Lex Dei passim uiolatur, et ecclesiasticus rigor pene ab omnibus dissoluitur. Caedes miserorum multiplicantur, animaeque cupiditatis et irae stimulis sauciantur, et cateruatim hinc inde ad inferna raptantur, damnante Deo, cuius iudicia esse iustissima comprobantur. Rex Guillelmus cum a Lindisse reuerteretur, reliquit ibi germanum suum Rodbertum Moritoliensem comitem et Rodbertum Aucensem, qui Danorum excursiones arcerent. Dani aliquandiu delituere. Verum postquam tuta sunt opinati, conuiuiis prouincialium, quae uulgo firmam appellant, illecti, ad terram egrediuntur. Ambo comites ex improuiso eos inuadunt, epulas cruore confundunt, instant trepidis, ad naues usque caedendo fugientes persequuntur. Diuulgatur iterum eosdem latrunculos Eboracum aduenire, qua Natalem Dominicum celebrent, seseque ad praeliandum praeparent. Properans illo rex e Snotingeham, praepeditur ad Fracti-Pontis aquam impatientem uadi, nec nauigio usitatam. Reditum suadentibus non acquiescit, pontem fieri uolentibus id opportunum non esse respondet, ne hostis repente super eos irrueret et inferendae cladis occasionem in ipso opere haberet. Tres hebdomades illic detinentur. Denique Lisois audax miles, quem de Monasteriis agnominabant, flumen summopere attentabat, et uadum supra infraque quaeritabat. Per multam demum difficultatem locum transmeabilem deprehendit, et cum LX magnanimis equitibus pertransiuit, super quos hostium multitudo irruit; sed his acerrime repugnantibus non praeualuit. Postero die Lisois reuersus prodit uadum, nec mora traducitur exercitus. Itur per siluas, paludes, montana, ualles arctissimo tramite, qui binos lateraliter ire non patiebatur. Sic Eboraco appropinquatum est, sed Danos aufugisse nuntiatum est. Rex autem tribunos et praesides cum armatorum manu, qui restaurarent in urbe castella direxit, et alios nihilominus in ripa Humbrae, qui Danis resisterent, reliquit. Ipse uero in saltuosa quaedam et difficillime accessibilia loca contendit, et abditos illic hostes persequi summopere studuit. Spatio centum milliariorum castra eius diffunduntur. Plerosque gladio uindice ferit, aliorum latebras euertit, terras deuastat, et domos cum rebus omnibus concremat. Nusquam tanta credulitate usus est Guillelmus; hic turpiter uitio succubuit, dum iram suam regere contempsit, et reos innocuosque pari animaduersione peremit. Iussit enim, ira stimulante, segetibus et pecoribus cum uasis et omni genere alimentorum repleri, et igne iniecto penitus omnia simul comburi, et sic omnem alimoniam per totam regionem Trans-Humbranam pariter deuastari. Unde sequenti tempore tam grauis in Anglia late saeuit penuria, et inermem ac simplicem populum tanta famis inuoluit miseria, ut Christianae gentis utriusque sexus et omnis aetatis homines perirent plus quam centum millia. In multis Guillelmum nostra libenter extulit relatio; sed in hoc quod una iustum et iniustum tabidae famis lancea aeque transfixit, laudare non audeo. Nam, dum innocuos infantes iuuenesque uernantes et floridos canitie senes fame periclitari uideo, misericordia motus miserabilis populi moeroribus et anxietatibus magis condoleo, quam friuolis adulationibus fauere inutiliter studeo. Praeterea indubitanter assero quod impune non remittetur tam feralis occisio. Summos enim et imos intuetur omnipotens iudex, et aeque omnium facta discutiet ac puniet districtissimus uindex, ut palam omnibus enodat Dei perpetua lex. [4,8] VIII. Inter bella Guillelmus ex ciuitate Guenta iubet afferri coronam, aliaque ornamenta regalia et uasa, et dimisso exercitu in castris, Eboracum pergit, ibique Natale Saluatoris nostri concelebrat. Rursum comperit hostile collegium in angulo quodam regionis latitare, mari uel paludibus undique munito. Unicus aditus per solidum intromittit, latitudine tantum uiginti pedum patens. Praedam abundantem contraxerant, securi agitabant, nullam sibi uim nocere posse putabant. Attamen, ut agmen regium approximare audierunt, noctu quantocius abierunt. Rex ardens infestos sibi hostes ad flumen Tesiam insequitur, et auia prorumpit, quorum asperitas interdum peditem eum ire compellit. Super Tesiam sedens quindecim dies transegit. Ibi reconciliati sunt Gualleuus praesens et Caius Patricius absens, sacramento per legatos exhibito. Horum paulo ante contubernales iam periclitabantur Dani, ut uagi piratae fluctibus et uentis iactati. Urgebat eos non minus fames quam tempestas. Pars naufragio periit. Residui uitam uilissima pulte sustentabant, nec solum milites gregarii, uerum ipsi quoque principes, comites atque pontifices. Carnes penitus defecerant, quibus diu rancidis ac putridis uescebantur. Egredi ad comportandum rapinas non audebant, neque littus propter incolarum terrorem uspiam attingere. Tandem magnae classis exiguae reliquiae Daciam repetierunt, et Sueno regi suo magna discrimina quae perpessi sunt, nimiamque ferocitatem hostium, suorumque ruinam sodalium flebiliter retulerunt. Mense Ianuario, rex Guillelmus Haugustaldam reuertebatur a Tesia, uia quae hactenus exercitui erat intentata, qua crebro acutissima iuga et uallium humillimae sedes, cum uicinia serenitate uerna gaudet, niuibus compluuntur. At ille in acerbissimo hiemis gelu transiuit, animosque militum confirmauit sua alacritate. Illud iter difficulter peractum est, in quo sonipedum ingens ruina facta est. Anxius pro sua quisque salute exstitit, dominique parum aut amici meminit. In ea difficultate rex cum senis tantum equitibus aberrauit, et noctem integram, ubinam essent quos ductabat ignarus, exegit. Eboracum reuersus complura illic castella restaurauit, et urbi ac regioni commoda ordinauit. Deinde mouet expeditionem contra Cestrenses et Guallos, qui praeter alias offensas nuperrime Scrobesburiam obsederunt. Exercitus autem qui dura tolerauerat, in hoc itinere multo duriora restare timebat. Verebatur enim locorum asperitatem, hiemis intemperiem, alimentorum inopiam, et hostium terribilem ferocitatem. Andegaui, Britones et Cenomanni seruitiis, ut dicebant, intolerabilibus oppido grauabantur; unde pertinaciter a rege missionem petentes conquerebantur. Sui nimirum ad expugnationem depromebant non posse domino semper noua et immoderata audenti, nimiaque praecipienti obsequi. Rex autem constantiam Iulii Caesaris in tali necessitate secutus est, nec eos multo precatu seu nouis promissis retinere dignatus est. Audacter inceptum iter init, fidasque sibi cohortes se sequi praecepit, desertores uero uelut inertes pauidosque et inualidos, si discedant, paruipendit. Post difficillimas fatigationes uictoribus requiem promittit, nec ad honores posse pertingere nisi per labores asserit. Indefessim itaque pergit uia equiti nunquam ante experta, in qua sunt montes ardui et profundissimae ualles, riui et amnes periculosi, et uoraginosa uallium ima. In hac uia gradientes saepe nimio uexabantur imbre, mista interdum grandine. Aliquando praestabant cunctis usum equi in paludibus enecti. Ipse rex multoties pedes cunctos agiliter praecedebat, et laborantes manibus impigre adiuuabat. Tandem exercitum incolumem usque Cestram perduxit, et in tota Merciorum regione motus hostiles regia ui compescuit. Tunc Cestrae munitionem condidit, et in reuersione sua apud Estafort alteram locauit, milites et alimonias abunde utrobique imposuit. Perueniens inde Salesburiam, praemia militibus ibi pro tanta tolerantia largissime distribuit, bene meritos collaudauit, et cum gratia multa dimisit. Desertores autem ad dies XL ultra discessum commilitonum per indignationem retinuit, eaque poena delictum, quod peius meruit, castigauit. Post haec Guillelmus rex Dominicam Resurrectionem in urbe Guenta celebrauit, ubi cardinales Romanae Ecclesiae coronam ei solemniter imposuerunt. Nam ex petitione ipsius Alexander papa tres idoneos ei ut charissimo filio legauerat uicarios, Ermenfredum pontificem Sedunorum, et duos canonicos cardinales. Quos apud se annuo ferme spatio retinuit, audiens et honorans eos tanquam angelos Dei. In diuersis locis, in plurimis negotiis sic egere, sicut indigas canonicae examinationis et ordinationis regiones illas dignouere. [4,9] IX. Maxima uero ac utillima synodus Windresoris celebrata est anno 1070 ab Incarnatione Domini. Rex et cardinales eidem concilio praesederunt, et illic Stigandum pridem reprobatum anathemate deposuerunt. Periuriis enim et homicidiis inquinatus erat, nec per ostium in archipraesulatum introierat. Nam a duobus episcopis, Norfulcano et Guentano, nefanda gradatione ambitionis et supplantationis ascenderat. Suffraganei quoque aliquot deiecti sunt, indigni pontificatu propter criminosam uitam et curae pastoralis inscitiam. Constituti sunt autem nominandi praesules Normanni duo regii capellani, Gualchelinus Guentanorum, et Thomas Eboracorum; unus in loco depositi, alter defuncti; uterque prudens, plenus mansuetudine et humanitate, uenerabilis et amabilis hominibus, uerens et amans Deum medullitus. Item alii subrogati sunt, traducti ex Gallia, litterati, decorati moribus ac studiosi diuinorum amatores. Multimodae honestatis studio in multis rex Guillelmus laudabilis claruit, maximeque in ministris Dei ueram religionem cui pax interdum et prosperitas mundi famulatur semper amauit. Hoc fama multiplex attestatur, hoc operum exhibitione certissime comprobatur. Nam, dum pastor quilibet completo uitae suae termino de mundo migraret, et Ecclesia Dei proprio rectore uiduata lugeret, sollicitus princeps prudentes legatos ad orbatam domum mittebat, omnesque res Ecclesiae, ne a profanis tutoribus dissiparentur, describi faciebat. Deinde praesules et abbates, aliosque sapientes consiliarios conuocabat, et eorum consilio quis melior et utilior tam in diuinis rebus quam in saecularibus ad regendam Dei domum uideretur, summopere indagabat. Denique illum, quem pro uitae merito et sapientiae doctrina prouisio sapientum eligebat, beneuolus rex dispensatorem et rectorem episcopatus uel abbatiae constituebat. Hanc nimirum obseruationem quinquaginta sex annis custodiuit, quibus regimen in ducatu Normanniae seu regno Angliae tenuit, et inde religiosum morem et exemplum posteris dereliquit. Simoniacam haeresim omnimodis abhorrebat, et ideo in eligendis abbatibus uel episcopis non tam opes seu potentiam quam sanctitatem et sapientiam personarum considerabat. Probatas uirtute personas coenobiis Angliae praefecit; quorum studio et rigore monachatus qui iam aliquantulum tepuerat reuixit; et qui defecisse uidebatur, ad pristinum robur surrexit. Augustinus enim et Laurentius, aliique primi praedicatores Anglorum monachi fuerunt, et in episcopiis suis uice canonicorum, quod uix in aliis terris inuenitur monachos pie constituerunt. Coenobia multa et praeclara construxerunt, et conuersis instituta regularia uerbis et exemplis tradiderunt. Magnifice igitur monachilis ordo plus quam ducentis annis in Anglia floruit, et Christiana religio reges Anglorum Edelbertum et Eduinum, Oswaldum et Offam, aliosque plures feliciter coercuit, et salubriter in montem uirtutum sustulit; donec Edmundus Estanglorum rex, cum aliis duobus Angliae regibus, paganorum gladio martyr occubuit. Tunc ethnici reges Danorum Oskytel et Gudrum, Hamund et Halfdene, Inguar et Hubba cum turmis suis Angliam inuaserunt, ecclesias monachorum et clericorum concremauerunt, populumque Dei ut bidentes mactauerunt. Post aliquot annos, Elfredus Gewissorum rex, filius Edeluulfi regis, in paganos surrexit, et uirtute Dei hostes aut peremit, aut expulit, aut subegit, et primus omnium regum monarchiam totius Angliae solus obtinuit. Probitate et liberalitate, laudabilique prouidentia omnes Angliae reges praecedentes et subsequentes, ut reor, excellit, annisque XXIX laudabiliter in regno peractis Eduardo seniori filio suo sceptra reliquit. Pacificato itaque regni statu, religiosi principes et episcopi coenobia iterum coeperunt restaurare. Et quia omnes monachi totius Albionis perempti fuerant aut fugati supradicta rabie gentilium, miserunt egregium iuuenem Osualdum ad Floriacense coenobium, quod in Gallia Leodebodus Aurelianensis construxit supra Ligerim fluuium tempore Lodouei filii Dagoberti regis Francorum. Locus ille admodum uenerabilis est ossibus sancti Benedicti Patris et magistri monachorum, quae Aigulfus monachus a Mummolo abbate destinatus de Beneuentana prouincia detulit in Aurelianensem pagum. Hoc nimirum contigit post depopulationem Cassinensis monasterii, quam beatus Benedictus cum lacrymis praedixerat Teoprobo monacho nobili seruo Dei, ut in secundo Dialogorum libro legimus, quem Petro subdiacono edidit luculenter insignis papa Gregorius. Defuncto Clepone rege, antequam Autarith filius eius ad imperandum esset idoneus, et tota gens Langobardorum sine rege subiugata esset XXXIV ducibus, praedones Guinilorum furibundi noctu impetum fecerunt et Cassinense monasterium depopulati sunt; sed omnes monachi, protegente Deo, incolumes cum Bonito abbate suo euaserunt. Deinde CX annis eadem desolatio ibidem permansit; donec Petronax Brixensis episcopus Cassinum montem adiit, et ibidem, auxiliante Zacharia papa, nobile coenobium restaurauit; quod usque in hodiernum diem magnifice sublimatum quotidie crescit. Dum praefata itaque desolatio perduraret, et Cassinus mons cultoribus careret, Floriacensis domus, uolente Deo, ditata est pretioso corpore praecipui Patris Benedicti; cuius translationem Cisalpini coenobitae singulis annis solemniter et deuote celebrant V Idus Iulii. Illuc Osualdus reuerendus adolescens accessit ut monachus fieret, et monachilem normam edisceret, suamque uitam secundum uoluntatem Dei salubriter coerceret, aliosque huius ordinis amatores per apostolorum uestigia supernae uocationis ad brauium pertraheret. Quod ita factum est. Post aliquot annos Osualdus a Floriacense archimandrita benigniter rogantibus Anglis redditus est. Et quia multiplici tam sagacitate quam bonitate pollebat, omnibus Angliae coenobiis praepositus est. Venerabiles quoque uiri Dunstanus ac Adeluoldus eum summopore adiuuerunt, et Glastoniam ac Abundoniam primitus institutis regularibus instruxerunt. His doctoribus fideliter obedierunt reges Anglorum Adelstanus, Aedredus, Edmundus, et praecipue Edgarus Edmundi filius. Quo regnante, Dunstanus Doroberniae metropolitanus factus est ac Adeluoldus Guentoniensis praesul inthronizatus est. Osualdus autem prius Guigornensem episcopatum ac postea rexit Eboracensem archipraesulatum. Horum precibus Floriacensis Abbo sapiens atque religiosus coenobita missus est trans mare, et monasticum usum docuit Ramesiae et in aliis monasteriis Angliae, sicuti tenebatur in Gallia eodem tempore. Studium sanctitatis et totius honestatis praefatos antistites illuminauit, et dogmatibus eorum ac miraculis per eos exhibitis commode irradiauit, multisque uulgaribus et litteratis profuit. Tunc coenobium Medeshamstede, quod pridem tempore Vulferi regis Merciorum Sexuulfus pontifex construxit, Adeluoldus praesul sub Edgaro rege in uico, qui modo Burg dicitur, restaurauit, et basilicam in honore sancti Petri apostolorum principis edictam magnis opibus ditauit. Deinde Torneiense, Eligense, et alia multa monasteria pluribus in locis fabricata sunt, et conuentus in illis monachorum, aut clericorum, aut sanctimonialium solerter locati sunt. Copia reddituum singulis monasteriis largiter impartiebatur; unde sufficiens uictus et uestitus theoricis administraretur, ne pro penuria rerum necessariarum in diuino cultu aliquatenus uacillantes frangerentur. Sic in Anglia monasticus ordo renouatus est, et in multis coenobiis gloriosum agmen monachorum contra Satanam uirtutum armis munitum est, et perseueranter dimicare in praelio Domini donec uictoria potiatur, nobiliter edoctum est. Verum post aliquod tempus, ad expurgandum triticum, ubi exuberantia zizaniorum nimis multiplicata est, iterum sub Egelredo rege, filio Edgari, grauissima tempestas ab aquilone Anglis oborta est. Nam uesanus idololatra Suenus rex Danorum Angliae cum ualida classe paganorum applicuit, ac ut nimius turbo super improuidos illico irruit, pauidusque rex Egelredus cum filiis suis Eduardo et Elfredo et Emma regina in Normanniam aufugit. Non multo post Suenus, dum nimis in Christianos saeuiret, a sancto Edmundo iussu Dei peremptus est, et Egelredus audita morte inimici, ad sua regressus est. Deinde Chunutus rex Dacorum, ut diuersos euentus patris sui comperit, duos reges, Lacman Suauorum et Olauum Noricorum sibi asciuit, et cum ingenti exercitu Angliam adiit. Denique post multas strages, defuncto Egelredo rege et Edmundo Irniside filio eius, Angliam obtinuit; et ipse postmodum, filiique eius Heraldus et Hardecunutus, plus quam XL annis possedit. His tempestatibus Cantuaria metropolis obsessa et combusta est, et S. Elfagus archiepiscopus diuersis suppliciis a gentilibus Danis martyrizatus est. Tunc aliae urbes concrematae sunt, et episcopales ac monachiles ecclesiae cum libris et ornamentis destructae sunt. Grex quoque fidelium per diuersa loca tot procellis agitatus est, et luporum dentibus patens uariis modis horribiliter dilaniatus est. [4,10] X. Prolixam digressionem, sed, nisi fallor, non inutilem protelaui, et de priscis Annalibus collecta recensui, ut causa manifeste pateat studioso lectori, cur Anglos agrestes et pene illitteratos inuenerint Normanni, quos olim optimis institutionibus solerter instruxerunt pontifices Romani. Gregorius enim et Bonifacius eximios doctores, cum libris et omnibus ecclesiasticis utensilibus, Anglis miserunt, ac ut charissimos filios ad omne bonum educantes erudierunt. Deinde Vitalianus papa tempore Osuii et Egberti regum, sapientissimos uiros Theodorum archiepiscopum et Adrianum abbatem in Angliam misit; quorum peritia studioque Anglicus clerus tam Latina quam Graeca eruditione affatim imbutus mirabiliter uiguit. His sequenti tempore florentes Albinus abbas et Adelmus praesul successerunt, quorum solertia et religio multos docuerunt, scriptisque laudabilia uirtutum suarum monumenta posteritati effigiauerunt. Hos omnes et plures alios perspicax Beda laudibus extulit, et indagine liberalium artium, rerumque secretarum perfectis aequiparari laborauit. Salutiferum panem Veteris et Noui Testamenti pueris Ecclesiae dilucidando confregit, abdita in explanationum libris plus quam LX reserauit, et sic tam apud suos quam apud exteros perennem sibi memoriam promeruit. Pretiosis lapidibus in muro coelestis Ierusalem feliciter collocatis, triticeisque granis in apotheca ueri Ioseph diligenter reconditis, silices in plateis stratae sunt, et paleae in sterquilinium proiectae, et irreuerenter a praetereuntibus conculcatae sunt. Sic omnipotentis Dei iusto nutu, postquam electi de transitoriis ad aeterna migrarunt, dum Daci, ut iam descripsimus, diuino et humano metu carentes, per Angliam diu debacchati sunt, innumerae contra Dei legem praeuaricationes temere patratae sunt. Humana exercitia, quae semper ad nefas prona sunt, subtractis rectoribus cum uirga disciplinae, per infandos actus abominabilia facta sunt. Huiuscemodi dissolutio clericos et laicos relaxauerat, et utrumque sexum ad omnem lasciuiam inclinauerat. Abundantia cibi et potus luxuriem nutriebat, leuitas et mollities gentis in flagitium quemquam facile impellebat. Destructis monasteriis monastica religio debilitata est, et canonicus rigor usque ad Normannorum tempora reparatus non est. Per longum itaque retro tempus transmarinorum monachatus deciderat, et parum a saecularitate conuersatio monachorum differebat. Habitu fallebant ac professionis uocabulo, dediti ganeae, peculiis innumeris foedisque praeuaricationibus. Hic itaque ordo Guillelmi regis instinctu ad instituta regularia corrigebatur, ac ad consuetudines beatificas perductus ualde honorabatur. Aliquanti abbates a rege nouiter ordinati sunt, et complures coenobitae in monasteriis Gallicis competenter edocti sunt. Qui regio iussu Anglis praelati disciplinam instituebant, et religiositatis exempla proponebant. Coenobio beati Petri apostolorum principis, quod Anglorum primus doctor construxerat Augustinus, famosus abbas scientia et bonitate pollens praelatus est Scollandus. Hic ex nominato stemmate in Normannia natus, in monte Michaelis archangeli-ad-periculum-maris regulariter educatus, ad emendationem morum Cantuariis a Normannis est praelatus. Similiter in aliis monasteriis cita magistrorum mutatio facta est, quae quibusdam utilis et nonnullis periculosa tam magistris quam subditis facta est. Cantuariensis cathedra, in qua sedens Augustinus decreto Gregorii papae praefuit omnibus episcopis Britanniae, deposito Stigando, decreta est Lanfranco Cadomensium abbati, regis et omnium optimatum eius beneuola electione. Hic ex nobili parentela ortus, Papiae urbis Italiae ciuibus, ab annis infantiae in scholis liberalium artium studuit et saecularium legum peritiam ad patriae suae morem, intentione laica feruidus edidicit. Adolescentulus orator ueteranos aduersantes in actionibus causarum frequenter praecipitauit, torrente facundia apposite dicendo senes superauit. In ipsa aetate sententias promere statuit, quas gratanter iurisperiti aut iudices aut praetores ciuitatis acceptabant. At cum in exsilio uelut. Plato quondam academicus philosopharetur, ignis aeternus mentem eius incendit et amor uerae sapientiae cordi eius illuxit. Animaduertebat cum Ecclesiaste, quod nondum ecclesiasticae lectionis usu didicit, quia mundi bona uanitas. Repentino itaque animi contemptu iactans mundum ac se, arripiensque religionis professionem, iugo regulari subdidit se. Coenobiolum Beccense in Normannia loci situ et paupertate elegit, quod prudentia ipsius uigilantissimaque cura locupletauit, et in statum pulcherrimi ordinis prouexit, dum seuera mitique disciplina regeret fraternum collegium, humilique et utili consilio sanctum abbatem, nomine Herluinum, neophytum exsulem, dum sese uitiis et mundo mortificaret, et pro intimis ac supernis maxime laboraret, publicauit Deus inspector cogitationum ut lucerna poneretur super candelabrum, Dominique conuenienter illuminaret amplissimam domum. Coactu obedientiae de claustrali quiete protractus magister processit, quo docente, philosophicarum ac diuinarum litterarum bibliotheca effulsit. In utraque nodos quaestionum soluere potentissimus erat. Hoc magistro primitus Normanni litteratoriam artem perscrutati sunt, et de schola Beccensi eloquentes in diuinis et saecularibus sophistae processerunt. Nam antea sub tempore sex ducum Neustriae uix ullus Normannorum liberalibus studiis adhaesit, nec doctor inueniebatur, donec prouisor omnium Deus Normannicis oris Lanfrancum appulit. Fama peritiae illius in tota ubertim innotuit Europa; unde ad magisterium eius multi conuenerunt de Francia, de Wasconia, de Britannia necne Flandria. Admirandum cognoscerent ingenium sibi, studiumque Lanfranci Herodianus in grammatica, Aristoteles in dialectica, Tullius in rhetorica, Augustinus et Hieronymus, aliique legis et gratiae expositores in sacra pagina. Athenae quando incolumes florebant, et excellentissimae ad praecipiendum sedebant, Lanfranco in omni genere eloquentiae aut disciplinarum assurgerent, et perceptis ab eo commodis allegationibus instrui cuperent. Studiosus fuit idem coenobita gladio uerbi perimere sectas, si quae fidem lacesserent catholicam. Profecto Berengerium Turonensem, quem nonnulli haeresiarcham putabant, et eius dogma damnabant, quo de salutis hostia mortem animabus propinabat, spiritualis eloquii mucrone confodit in synodo Romana et Vercellensi. Ibi sanctissime exposuit, ueracissime comprobauit panem et uinum, quae Dominicae mensae superponuntur, post consecrationem esse ueram carnem et uerum sanguinem Domini Saluatoris. Profundissimis disputationibus Berengerium Romae Turonisque palam euicit, omnemque haeresim anathematizare, scriptoque ueram fidem profiteri coegit. Deinde blasphemus haeresiarcha, quia moestus erubuit, quod libellos peruersi dogmatis Romae suis, ne ipse cremaretur, manibus in ignem coniecerit, discipulis pecunia pariter ac fallacia corruptis, recens scriptum domi condidit, et per eosdem peregre transmisit ut uetus error approbatius fulciretur et in futuros perdurabilior annos porrigeretur. Ad quod destruendum Lanfrancus dilucido edidit, uenustoque stylo libellum, sacris auctoritatibus ponderosum et indissolubiliter constantem consequentiis rationum, uerae intelligentiae astructione de eucharistia copiosum, facundo sermone luculentum, nec prolixitate taediosum. Multae ecclesiae abbatem uel pontificem incredibili desiderio sibi Lanfrancum petierunt, quem etiam Roma, Christiani orbis caput, sollicitauit epistolis, et precatu retinere conata est et ui. Sic omnibus emicuit honorabilis, quem uirtus et sapientia decorarat specialis. Sedunensis igitur episcopus, postquam Stigandum, ut iam dictum est, deposuit, Lanfrancum ad regimen pontificale inuitauit, et in consilio episcoporum ac abbatum Normanniae petitionem Ecclesiae Dei denuntiauit. Ille autem perturbatus tam graue sibi onus extimuit et inducias ad deliberandum petiit, indubitatum tenens quod simul ire non posset monachi otium et archipraesulis negotium. Abbas Herluinus imperat, cui obsecundare uelut Christo solebat. Regina cum filio principe precatur. Maiores quoque ideo collecti studiose hortantur. Non abnuit ille praecipiti sententia, quia omne factum et dictum eius discretionis dirigebat norma. Obedientiam offendere cauet, simul tantos qui rogant, fauent, adhortantur. Moestus ergo trans mare uadit excusatum se, sperans iucunditatem in reuersione. Rex cum gaudio adiutorem culturae Christianae reuerenter suscepit, et excusatione reluctantem humilitate et maiestate pulchre pugnans deuicit. Anno itaque Dominicae Incarnationis 1070, Lanfrancus Cadomensium primus abbas diuinitus Anglis institutor datus est, et honestissima electione ac fideli consecratione Cantuariensis Ecclesiae archipraesul IV Kal. Septembris inthronizatus est. Cuius ordinationi multi praesules et abbates interfuere cum maxima cleri populique multitudine. Praesentes et absentes totius Albionis incolae tripudiarent, atque multum laeti Deo gratias agerent, si quantum boni coelitus sibi tunc impartiretur agnoscerent. In Cadomensi Ecclesia Guillelmus, Radbodi Sagiensis episcopi filius, Lanfranco successit; quem post nouem, ut reor, annos inde rex Guillelmus ad regendam Rothomagensem metropolim prouexit. Hic consobrinus Guillelmi praesulis Ebroicensium, filii Girardi Fleitelli, fuit, cuius potentia tempore Richardorum in Neustria maxime uiguit. Canonicus et archidiaconus Rothomagensis Maurilio pontifici paruit, magisque Dei amore feruens, cum Theoderico Uticensi abbate peregre perrexit, et gloriosum Saluatoris sepulcrum in Ierusalem reuerenter adiit. Inde reuersus pristinos praecauens labores amittere, mundi lenociniis penitus subtraxit se, et in Beccensi coenobio diuinae gratanter inhaesit militiae. Dein cum Lanfranco ad instructionem neophytorum, qui in Cadomense castrum ad seruitutem Christi confluebant, protractus est; quorum ipse paulo post Pater et magister laudabilis factus est. Defuncto Guillelmo Ebroicensi episcopo, Balduinus ducis capellanus successit, et praesulatum fere septem annis regulariter rexit. Quo defuncto, Gislebertus, Osberni filius, canonicus et archidiaconus Lexouiensis successit, et episcopatum plus quam XXX annis utiliter tenuit, et res Ecclesiae multis modis auxit, solertiaque sua emendauit. Iuone uero Sagiensium praesule defuncto, Rodbertus Huberti de Ria filius successit, qui fere XII annis praesulatui praefuit, et ipse, circa Dei cultum feruens, religiosos multum dilexit. [4,11] XI. His temporibus, opitulante gratia Dei, pax in Anglia regnabat, et securitas aliquanta, procul repulsis latronibus, habitatores terrae refouebat. Ciuiliter Angli cum Normannis cohabitabant in burgis, castris et urbibus, connubiis alteri alteros mutuo sibi coniungentes. Vicos aliquot aut fora urbana Gallicis mercibus et mangonibus referta conspiceres, et ubique Anglos, qui pridem amictu patrio compti uidebantur Francis turpes, nunc peregrino cultu alteratos uideres. Nemo praedari audebat, sed unusquisque sua rura tuto colebat, suoque compari, sed non per longum tempus, hilariter applaudebat. Fiebant et reparabantur basilicae, et in eis sacri oratores obsequium studebant Deo debitum persoluere. Regnans in rege diligentia boni uigilabat, et quoscunque poterat feruenter ad bona excitabat. Anglicam locutionem plerumque sategit ediscere, ut sine interprete querelam subiectae gentis posset intelligere, et scita rectitudinis unicuique, prout ratio dictaret, affectuose depromere. Ast a perceptione huiusmodi durior aetas illum compescebat, et tumultus multimodarum occupationum ad alia necessario attrahebat. Verum, quia humani generis aduersarius tanquam leo rugiens terram circumit, quaerens quem dente crudelitatis suae comminuere possit, iterum ingens turbatio Anglis oritur atque Normannis, atque ad multorum detrimentum diu perfida saeuit Erinnys. Nam rex Guillelmus, consilio prauorum male usus, laudi suae damnum ingessit, dum fraudulenter inclytum comitem Morcarum in Eliensi insula conclusit, sibique confoederatum, et nil mali machinantem uel suspicantem obsedit. Versipelles autem inter eos nuntii discurrerunt, et dolosam conditionem nequiter pepigerunt, scilicet ut se comes regi redderet, eumque rex pacifice ut fidum amicum susciperet. Obsessus nempe diu poterat sese ibidem inaccessibilitate loci defendere, aut nimia ui accidente, per circumfluens flumen usque in Oceanum nauigio diffugere. Sed ille falsis allegationibus simpliciter acquieuit, et cum suis ad regem pacifice de insula exiuit. Rex autem metuens ne Morcarus iniurias sibi et compatriotis suis nequiter illatas ulcisceretur, et per eum aliquae seditiones in regno Albionis implacabiles orirentur, illum sine manifesto reatu uinclis iniecit, omnique uita sua in ergastulo coercuit, et cautelae Rogerii oppidani Belmontis mancipauit. Quod formosissimus iuuenis Eduinus comes ut audiuit, emori quam uiuere peroptauit, nisi Morcarum fratrem suum iniuste captum liberasset, aut uberrimo sanguine Normannorum sese uindicasset. Sex igitur mensibus a Scotis et Guallis uel Anglis auxilia sibi quaesiuit. Interea tres fratres, qui ei familiares praecipuique satellites erant, Normannis eum prodiderunt, et ipsi eumdem cum XX equitibus toto nisu sese defendentem occiderunt. Tunc ad hoc facinus exaestuatio marina Normannos adiuuit, quae ad riuulum quemdam Eduinum morari coegit, eique fugam penitus ademit. Audita per Angliam Eduini morte, luctus ingens non solum Anglis sed etiam Normannis et Francis ortus est, qui eum uelut socium seu cognatum cum multis fletibus planxerunt. Nam idem, ut supra dictum est, fuerat ex religiosa parentela natus, multisque bonis deditus, prout poterat inter tanta saecularium curarum impedimenta positus. Corpus pulchritudine in multis millibus eminebat, et clericorum atque monachorum, pauperumque benignus amator erat. Rex autem Guillelmus, comperta proditione qua saepe fatus Merciorum consul perierat, pietate motus fleuit, et proditores, qui pro fauore illius ei caput domini sui deferebant, seuerus in exsilium expulit. Huc usque Guillelmus Pictauinus historiam suam texuit, in qua Guillelmi gesta, Crispi Salustii stylum imitatus, subtiliter et eloquenter enucleauit. Hic genere Normannus, de uico Pratellensi fuit, ibique sororem, quae in monasterio S. Leodegarii sanctimonialibus praeerat, habuit. Pictauinus autem dictus est, quia Pictauis fonte philosophico ubertim imbutus est. Reuersus ad suos omnibus uicinis et consodalibus doctior enituit, et Lexouienses episcopos, Hugonem et Gislebertum, archidiaconatus officio in ecclesiasticis rebus adiuuit. In rebus bellicis ante clericatum asper exstitit, et militaribus armis protectus terreno principi militauit, et tanto certius referre uisa discrimina potuit, quanto periculosius inter arma diris conflictibus interfuit. In senectute sua taciturnitati et orationi studuit, et plus in dictando seu uersificando quam sermocinando ualuit. Subtiles et concinnos uersus atque ad recitandum habiles frequenter edidit, studioque iuniorum, quibus ipsi emendarentur, sine inuidia erogauit. Contextionem eius de Guillelmo et eius pedisequis breuiter in quibusdam secutus sum; non tamen omnia quae dixit, nec tam argute prosequi conatus sum. Amodo, iuuante Deo, ea quae succedenti tempore nostris in uiciniis euenerunt notabo; indubitanter ratus quod, sicut ego ea quae a prioribus edita sunt libenter euoluo, sic iuniores, eosque qui nondum nati sunt, praesentis temporis euentus solerter inquisituros existimo. [4,12] XII. Rex Guillelmus, deiectis, ut diximus, Merciorum maximis consulibus, Eduino scilicet interfecto et Morcaro in uinculis constricto, adiutoribus suis inclytas Angliae regiones distribuit, et ex infimis Normannorum clientibus tribunos et centuriones ditissimos erexit. Willelmo Dapifero Normanniae Osberni filio insulam Vectam et comitatum Herfordensem dedit, eumque cum Gualterio de Laceio, aliisque probatis pugilibus contra Britones bellis inhiantes opposuit. Horum audacia Brachaniaunos primitus inuasit, et Guallorum reges Risen et Caducan ac Mariadoth, aliosque plures prostrauit. Cestram et comitatum eius Gherbodo Flandrensi iamdudum rex dederat, qui magna ibi et difficilia tam ab Anglis quam a Guallis aduersantibus pertulerat. Deinde legatione coactus suorum, quos in Flandria dimiserat, et quibus haereditarium honorem suum commiserat, eundi, citoque redeundi licentiam a rege acceperat; sed ibi aduersa illaqueatus fortuna in manus inimicorum inciderat, et in uinculis coercitus, mundanaque felicitate priuatus, longae miseriae threnos depromere didicerat. Interea rex Cestrensem consulatum Hugoni de Abrincis, filio Richardi cognomento Goz. concessit, qui cum Rodberto de Rodelento et Rodberto de Malopassu, aliisque proceribus feris multum Guallorum sanguinem effudit. Hic non dapsilis, sed prodigus erat; non familiam secum, sed exercitum semper ducebat. In dando uel accipiendo nullam rationem tenebat. Ipse terram suam quotidie deuastabat, et plus aucupibus ac uenatoribus quam terrae cultoribus, uel coeli oratoribus applaudebat. Ventris ingluuiei nimis seruiebat, unde nimiae crassitiei pondere praegrauatus uix ire poterat. Ex pellicibus plurimam sobolem utriusque sexus genuit, quae diuersis infortuniis absorpta pene tota periit. Ermentrudem filiam Hugonis de Claromonte Beluacensi uxorem duxit, ex qua Richardum Cestrensis comitatus haeredem genuit: qui iuuenis adhuc liberisque carens cum Guillelmo Adelino, Henrici regis Anglorum filio, et multa nobilitate VII Kalend. Decembris {ann. 1119} naufragio periit. Rex Guillelmus Rogerio de Monte Gomerici in primis castrum Arundellum et urbem Cicestram dedit; cui postea comitatum Scrobesburiae, quae in monte super Sabrinam fluuium sita est, adiecit. Hic sapiens et moderatus et amator aequitatis fuit, et comitatem sapientum atque modestorum dilexit. Tres sapientes clericos, Godebaldum et Odelerium ac Herbertum, diutius secum habuit, quorum consiliis utiliter paruit. Warino autem Caluo, corpore paruo, sed animo magno, Amieriam neptem suam et praesidatum Scrobesburiae dedit; per quem Guallos aliosque sibi aduersantes fortiter oppressit, et prouinciam totam sibi commissam pacificauit. Guillelmum cognomento Pantulfum et Picodum atque Corbatum, filiosque eius Rogerium et Rodbertum, aliosque fideles, fortissimosque uiros comitatui suo praefecit, quorum sensu et uiribus benigniter adiutus, inter maximos optimates maxime effloruit. Rex Guillelmus Gualleuo comiti, filio Siuardi potentissimo Anglorum, comitatum Northamtoniae dedit, eique Iudith neptem suam, ut firma inter eos amicitia perduraret, in matrimonio coniunxit; quae duas filias speciosas marito suo peperit. Gualterio quoque cognomento Gifardo comitatum Buchingeham, et Guillelmo de Guarenna, qui Gundredam sororem Gherbodi coniugem habebat, dedit Sutregiam. Odoni uero Campaniensi, nepoti Theobaldi comitis, qui sororem habebat eiusdem regis, filiam scilicet Rodberti ducis, dedit idem comitatum Hildernessae (59) , et Radulfo de Guader genero Guillelmi, filii Osberni, comitatum Northwici. Hugoni uero de Grentemaisnilio municipatum Legrecestrae commendauit; aliisque nobilibus uiris municipatus urbium et praesidatus cum magnis honoribus et potestatibus prouide distribuit. Henrico Gualchelini de Ferrariis filio castrum Stutesburiae, quod Hugo de Abrincis prius tenuerat, concessit, aliisque aduenis, qui sibi cohaeserant, magnos et multos honores contulit; et in tantum quosdam prouexit ut multos in Anglia ditiores et potentiores haberent clientes quam eorum in Neustria fuerant parentes. Quid loquar de Odone Baiocasino praesule, qui consul palatinus erat, et ubique cunctis Angliae habitatoribus formidabilis erat, ac ueluti secundus rex passim iura dabat? Principatum super omnes comites et regni optimates habuit, et cum thesauris antiquorum Cantiam possedit, in qua iamdudum Aedilbertus Irminrici filius, Eadbald et Ercombertus et Egbert atque Lotheris frater eius regnarunt, primique regum Anglorum a discipulis Gregorii papae fidem Christi susceperunt, et diuinae legis obseruatione perennis uitae brauium mercati sunt. Permista, ni fallor, in hoc uiro uitia erant cum uirtutibus; sed plus mundanis inhaerebat actionibus quam spiritualis theoriae charismatibus. Coenobia sanctorum ualde conqueruntur quod multa eis Odo detrimenta fecerit, et fundos, sibi antiquitus datos a fidelibus Anglis, uiolenter et iniuste abstulerit. Gaufredus quoque Constantiniensis episcopus, de nobili Normannorum progenie ortus, qui certamini Senlacio fautor acer et consolator interfuit et in aliis conflictibus, qui postmodum aduenas et indigenas utrinque contriuerant, magister militum fuit, dono Guillelmi regis ducentas et octoginta uillas, quas a manendo manerios uulgo uocamus, obtinuit; quas omnes nepoti suo de Molbraio, propter nequitiam et temeritatem suam non diu possessuro, moriens dereliquit. Eustachius quoque Boloniensis et Rodbertus Moritoliensis, Guillelmus Ebroicensis et Rodbertus Aucensis atque Goisfredus Rotronis filius Mauritaniensis, aliique comites et optimates, quos singillatim nominare nequeo, magnos redditus et honores in Anglia receperunt a rege Guillelmo. Sic extranei diuitiis Angliae ditabantur, pro quibus filii eius nequiter interficiebantur, uel extorres per extera regna irremeabiliter fugabantur. Ipsi uero regi, ut fertur, mille et sexaginta librae sterilensis monetae, solidique triginta et tres oboli ex iustis redditibus Angliae per singulos dies redduntur, exceptis muneribus regiis et reatuum redemptionibus, aliisque multiplicibus negotiis, quae regis aerarium quotidie adaugent. Rex Guillelmus omne regnum suum diligenter inuestigauit, et omnes fiscos eius, sicut tempore Eduardi regis fuerant, ueraciter describi fecit. Terras autem militibus ita distribuit, et eorum ordines ita disposuit, ut Angliae regnum LX millia militum indesinenter haberet, ac ad imperium regis, prout ratio poposcerit, celeriter exhiberet. Adeptis itaque nimiis opibus quas alii aggregarant, Normanni furentes immoderate tumebant, et indigenas diuino uerbere pro reatibus suis percussos impie mactabant. Manciadae Maronis disticon completum in illis cernimus: "Nescia mens hominis fati sortisque futurae, Et seruare modum, rebus sublata secundis!" Nobiles puellae despicabilium ludibrio armigerorum patebant, et ab immundis nebulonibus oppressae dedecus suum deplorabant. Matronae uero elegantia et ingenuitate spectabiles desolatae gemebant; maritorum et omnium pene amicorum solatio destitutae, magis mori quam uiuere optabant. Indociles parasiti admirabantur et quasi uecordes e superbia efficiebantur unde sibi tanta potestas emanasset, et putabant quod quidquid uellent sibi liceret. Insipientes et maligni cur cum tota contritione cordis non cogitabant quod non sua uirtute, sed Dei gubernantis omnia nutu hostes uicerant, et gentem maiorem et ditiorem et antiquiorem sese subegerant, in qua plures sancti prudentesque uiri, regesque potentes micuerant, multisque modis domi militiaeque nobiliter uiguerant? Sententia ueritatis iugiter eis timenda, et cordi medullitus inserenda esset dicentis: Eadem mensura qua mensi fueritis remetietur uobis. [4,13] XIII. Nonnulli etiam ecclesiastici uiri, qui sapientes et religiosi uidebantur, regali curiae pro dignitatibus cupitis obnixe famulabantur, et diuersis assentationum modis non sine dedecore religiosae opinionis adulabantur. Sicut tironibus suae a principibus erogabantur stipendia militiae, sic quibusdam coronatis pro famulatu suo dabantur a laicis episcopatus et abbatiae, ecclesiarum praepositurae, archidiaconatus et decaniae, aliaeque potestates et dignitates Ecclesiae, quas meritum sanctitatis et sapientiae doctrina solummodo deberent obtinere. Clerici et monachi nunc terreno principi pro talibus stipendiis inhaerebant, et pro temporali commodo multiplex seruitium, quod diuino cultui non competit, indecenter impendebant. Prisci abbates saecularis comminatione potestatis terrebantur, et sine synodali discussione de sedibus suis iniuste fugabantur; pro quibus stipendiarii non monachi, sed tyranni contra sanctorum scita canonum intrudebantur. Conuentio et profectus fiebat inter commissos greges et archimandritas huiusmodi, qualis inter lupos et bidentes sine defensore solet fieri. Quod facile probari potest ab his qui interfuerunt in Turstino Cadomensi et conuentu Glestoniensi. Nam dum proteruus abbas cogeret Glestonios cantum, quem Angli a discipulis beati Gregorii papae didicerant, relinquere, et ignotum sibi nec auditum antea cantum a Flandrensibus seu Normannis ediscere, orta est lis acerrima, quam mox secuta est sacri ordinis contumelia. Dum enim monachi noua nollent suscipere instituta, et contumacis magistri persisteret pertinacia, laici hero suo suffragati sunt, ferentes spicula. A quibus ex insperato monachorum concio est circumdata, et pars eorum crudeliter est percussa, ac, ut fertur, lethaliter sauciata. Multa his similia referri possent, si lectoris animum salubriter aedificarent. Verum quia haec sunt minus laeta, his omissis, stylum uertam ad alia. Guitmundus uenerabilis monachus coenobii quod Crux Heltonis dicitur, ubi gloriosus confessor Christi Leudfredus, tempore Hildeberti et Hilperici iuniorum regum, Domino feliciter XLVIII annis militasse legitur, regio iussu accersitus, pontum transfretauit, et oblatum sibi a rege et proceribus regni onus ecclesiastici regiminis omnino repudiauit. Erat enim aeuo maturus et religiosus, ac scientia litterarum eruditissimus; cuius ingenii praeclarum specimen euidenter patet in libro De corpore et sanguine Domini contra Berengarium (64) , et in aliis opusculis ipsius. Hic itaque cum a rege rogaretur ut in Anglia secum moraretur, et congruum tempus eum promouendi praestolaretur, secum subtiliter deliberauit, suique uotum propositi aliud esse demonstrans, regi respondit: Multae causae me repellunt ab ecclesiastico regimine, quas omnes singulatim nolo nec decet exprimere. In primis infirmitates meas, quibus in corpore et anima incessanter premor, considero; quibus diligenter perspectis, diuinum examen uehementer pertimesco, moerens quod in uia Dei quotidie laboro, et a ueritate uacillo. Et dum meipsum salubriter moderari nequeo, qualiter aliorum uitam ad salutis uiam dirigere ualeo? Omnibus uigili mente perlustratis, non uideo qua lege digniter praeesse ualeam illorum cuneo, quorum extraneos mores, barbaramque locutionem nescio, quorum patres charosque parentes et amicos occidistis gladio, uel exhaeredatos opprimitis exsilio, uel carcere indebito, intolerabilique seruitio. Scrutamini Scripturas, et uidete si qua lege sancitur ut Dominico gregi pastor ab inimicis electus uiolenter imponatur. Ecclesiastica electio prius debet ab ipsis subiectis fidelibus cum sinceritate fieri, ac postmodum astipulatione patrum et amicorum, si canonica est, reuerenter confirmari. Alioquin cum charitate debet emendari. Quod bello et effusione multi cruoris truculenter rapuistis, qua ratione mihi aliisque contemptoribus mundi, qui sponte pro Christo nudati sumus propriis, sine culpa impartiri potestis? Generalis omnium religiosorum lex est, a rapinis abstinere, et de praeda, etiamsi offertur, pro iustitiae obseruantia nolle recipere. Dicit enim Scriptura: « Immolantis ex iniquo, oblatio est maculata (Eccli. XXXIV, 21) . » Et paulo post: « Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui uictimat filium in conspectu patris sui (ibid., 24) . » Haec et his similia diuinae legis praeconia pertractans, expauesco, et totam Angliam quasi amplissimam praedam diiudico, ipsamque cum gazis suis uelut ignem ardentem contingere formido. Et quia Deus iubet ut quisque proximum suum diligat sicut seipsum, sine dolo dicam uobis id quod mihi coelitus est inditum. Quod mihi utile reor, uobis quoque salutare arbitror. Ergo quod amicabiliter loquar non uideatur amarum; sed tu, strenue princeps, et commilitones tui, qui graue tecum inierunt periculum, nostrae admonitionis benigno corde suscipite eloquium. Opera Dei cunctis diebus uitae uestrae sagaciter considerate, et iudicia eius, quae incomprehensibilia sunt, in omnibus operibus uestris timete, et sic uestram uitam aequa lance moderari ad uoluntatem Dei satagite, ut ipse arbiter aeternus, qui omnia iuste disponit, placabilis sit uobis in ultimo discrimine. Non uos decipiant adulatores uana securitate, nec insolenter pro secundis euentibus praesentis uitae uos lethaliter obdormire suadeant in mundana prosperitate. Si uicistis Anglos in congressione, super hoc superbire nolite; sed spiritualis nequitiae grauius ac periculosius certamen cautius agite, quod restat adhuc et in minet uobis quotidie. Mutationes regnorum frequenter factae sunt in orbe terrarum, sicut sparsim legimus multiplicium per campos Scripturarum, quibus liberalium a Deo impertita est notitia litterarum. Babylonii sub Nabuchodonosor rege Iudaeam et Aegyptum et alia regna sibi plurima subegerunt; sed post LXX annos ipsi, cum Balthasar rege suo, a Medis et Persis, quibus praeerant Darius et Cyrus nepos eius, uicti et subiugati sunt. Deinde sub Alexandro Magno Macedones, post CCXXX annos, Darium regem Persarum cum multis legionibus deuicerunt; et ipsi nihilominus post aliquot annos, Romanis per totum orbem phalanges suas destinantibus, cum Perseo rege suo deuicti sunt. Graeci sub Agamemnone et Palamede Troiam obsederunt, et Priamum regem Laomedontis filium ac liberos eius, Hectorem et Troilum, Paridem et Deiphobum, Amphimachumque trucidauerunt, et famosum Phrygiae regnum post decennem obsidionem flamma et ferro depopulati destruxerunt. Troianorum una pars sub Aenea duce regnum Italiae obtinuit; alia pars cum Antenore per longum iter ac difficile Daciam adiit, ibique sedem ponens usque in hodiernum diem habitauit. Romani regnum Ierosolymorum, quod Dauid, aliique potentes successores eius spoliis allophilorum ditauerunt, et subactis barbaris gentibus, quae in circuitu erant, sublimauerunt, sub Vespasiano et Tito subuerterunt, et nobile templum post primae aedificationis eius annos MLXXXIX diruerunt, quando undecies centena millia Iudaeorum ferro seu fame perierunt. Franci Gallis, tempore Sunnonis ducis, associati sunt, et Romanorum iugo de ceruice sua uiriliter excusso, super eos regnare coeperunt. Angli-Saxones, ducibus Hengist et Horsa, Britonibus, qui nunc Gualli uocantur, imperium dolis et fortitudine iam fere sexcentis annis abstulerunt. Guinili, qui de Scandinauia insula sorte eiecti sunt, regnante Albuino rege filio Audonis, partem Italiae, quae nunc Langobardia dicitur, inuaserunt, et Romanis diutius resistentes nunc usque tenuerunt. Omnes hi, quos uictoria turgentes recolui, paulo post miserae subiacuerunt perniciei, parique cum uictis contritione torti irremediabiliter gemunt in cloacis Erebi. Normanni, sub Rollone duce, Neustriam Carolo Simplici subtraxerunt, iamque CXC annis, contradicentibus Gallis et cum bellico tumultu saepe calumniantibus, tenuerunt. Quid de Gepidis et Wandalis, Gothis et Turcis, Hunis et Herulis; quid de aliis loquar barbaris? Quorum conatus ad nihil est aliud nisi furari et rapere, et, conculcata pace, iugiter furere? Terram turbant, aedes concremant, orbem uexant, opes dissipant, homines iugulant, omnia foedant et inquietant. His itaque signis mundi portenditur finis, sicut ipsius patenter edocemur uoce Veritatis: « Exsurget gens contra gentem et regnum aduersus regnum, et erunt terraemotus magni per loca et pestilentiae et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt.» "Cladibus innumeris premitur sic iugiter orbis". His et multis huiuscemodi rotatibus in rebus humanis solerter inspectis, non in se glorietur uictor de ruina comparis; quia nec ipse stabit, nisi quantum iusserit dispositio Conditoris. Conuersionem locutionis meae nunc ad te, o rex, faciam; quam tu, quaeso, tibi benigniter haurias propter salutem aeternam. Nullus patrum tuorum ante te regale stemma gessit, nec haereditario iure tantum decus tibi prouenit, sed gratuita largitione omnipotentis Dei, et amicitia Eduardi consanguinei tui. Edgarus Adelinus, aliique plures ex linea regalis prosapiae orti, secundum leges Hebraeorum aliarumque gentium, propinquiores sunt haeredes diadematis Anglici. Illis nimirum remotis, sors tibi cessit prouectionis; sed Dei iudicium quanto occultius, tanto terribilius imminet tibi ad reddendam rationem commissae uillicationis. Haec benigno ex corde sublimitati uestrae locutus sum, humiliter deposcens ut mens uestra semper sit memor nouissimorum, nec uos nimis implicet prosperitas praesentium, quam sequi solet intolerabilis dolor, et ingens luctus ac stridor dentium. Gratiae Deiuos et amicos atque fideles uestros commendo, Normanniamque cum uestra licentia redire dispono, et opimam Angliae praedam amatoribus mundi quasi quisquilias derelinquo. Liberam paupertatem amo Christi, quam Antonius et Benedictus amplexati sunt, magis quam diuitias mundi, quas Croesus et Sardanapalus nimis amauerunt, et postmodum misere pereuntes hostibus suis deseruerunt. Christus enim pastor bonus uae diuitibus huius mundi minatur, qui uoluptatibus uanis et superfluis hic perfruuntur. Pauperibus uero spiritu promittit beatitudinem in regno coelorum; quam nobis det ipse, qui uiuit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen. Admiratus rex cum proceribus suis insignis monachi constantiam, supplex ac deuotus impendit ei decentem reuerentiam, et competenter honoratum iussit eum remeare in Neustriam, ibique quo uellet, suam praestolari praesentiam. Auditum est passim, postquam Guitmundus ad septa monasterii sui remeauit, quod ipse monachilem pauperiem diuitiis episcoporum praeposuerit, et quod obtentum Angliae in praesentia regis et optimatum eius rapinam appellauerit, et quod omnes episcopos uel abbates, qui, nolentibus Anglis, in ecclesiis Angliae praelati sunt, rapacitatis redarguerit. Verba igitur eius per Angliam late diuulgata sunt, et subtiliter uentilata multis displicuerunt, qui sequaces eius esse spernentes contra eum ingenti liuore exarserunt. Non multo post, defuncto Ioanne Rothomagensium archiepiscopo, rex et alii plures Guitmundum ad archiepiscopatum elegerunt; sed aemuli eius, quos idem uituperauerat, ne archipraesul fieret quantum potuerunt impedierunt. In tanto uiro nil obiiciendum inuenerunt, nisi quod filius esset presbyteri. Ille autem ab omni auaritia purgari uolens, et inter exteros paupertate premi, quam inter suos dissensiones fouere malens, Odilonem monasterii sui abbatem reuerenter adiit, et humiliter ab illo licentiam peregrinandi petiit et accepit. Porro illitteratus abbas metiri nesciebat quantus sapientiae thesaurus in praefato doctore latebat. Ideo desiderabilem philosophum de monasterio suo facile dimisit; quem Gregorius VII papa uenientem ad se gaudens suscepit, cardinalem Sanctae Romanae Ecclesiae praefecit, et Urbanus papa iam probatum in multis metropolitanum Aduersis urbis solemniter ordinauit. Haec urbs tempore Leonis papae noni a Normannis, qui primo Apuliam incoluerunt, constructa est, et a Romanis, quia ab aduersis sibi coetibus aedificabatur, Aduersis dicta est. Haec utique diuitiis opulenta, Cisalpinorum prompta strenuitate bellicosa, hostibus metuenda, fidis clientibus sociisque colenda, Normannorum optione soli papae gratanter obedit, a quo Guitmundum sophistam mystici decoris pallio insigniter redimitum pontificem accepit. Praefatus archipraesul Ecclesiam sibi commissam diu rexit, et apostolicis priuilegiis ab omni mortalium exactione liber plausit. Plebem studiose docuit, meritis et orationibus protexit, atque post multos agones in uirtutum exercitiis ad Dominum perrexit. [4,14] XIV. Anno quinto regni sui, Guillelmus rex Guillelmum Osberni filium misit in Normanniam, ut cum Mathilde regina tueretur prouinciam. Tunc nimia dissensio inter principatus haeredes in Flandria surrexit. Balduinus enim gener Rodberti regis Francorum, fortissimus Flandrensium satrapa fuit, et ex Adala coniuge sua filios et filias plures multimoda indole pollentes habuit. Rodbertus Fresio, Arnulfus, Balduinus, Udo Treuerorum archiepiscopus et Henricus clericus et Mathildis regina atque Iudith uxor Tostici comitis soboles Balduini et Adalae sunt. De quorum moribus et uariis euentibus sophistae magna uolumina componere possunt. Rodbertus primogenitus iamdudum patrem offenderat, a quo repulsus et eiectus, ad Florentium ducem Fresionum patris sui hostem secesserat, eique fauorabiliter seruiens filiam eius in coniugium acceperat. Unde Flandrensis dux uehementer iratus infremuit, Fresionem eum prae ira cognominauit, et eum omnino extorrem denuntians, Arnulfum iuris sui haeredem constituit. Non multo post Balduinus dux defunctus est, et Arnulfus Morinorum ducatum paruo tempore nactus est. Nam Rodbertus Fresio ingentem Fresionum, aliarumque gentium cateruam aggregauit, et Flandriam obnixe expugnauit. Philippus autem rex Francorum, qui consanguineus erat eorum, ad auxilium Arnulfi exercitum Gallorum adunauit, et Guillelmum comitem Normanniae custodem accersiit. Ille uero cum decem solummodo militibus regem adiit, et cum eo alacriter quasi ad ludum in Flandriam accessit. Rodbertus autem Fresio exercitum Henrici imperatoris cuneis suis sociauit, et Dominico Septuagesimae, X Kal. Martii mane, imperatos praeoccupauit, et Philippo rege cum Francis fugiente, Arnulfum fratrem suum et Balduinum nepotem suum et Guillemum comitem telis suorum occidit. Postea Morinorum ducatum diu tenuit, moriensque filiis suis, Rodberto Ierosolymitano et Philippo, reliquit. Guillelmi uero comitis corpus in Normanniam a suis delatum est, et in coenobio Cormeliensi, cum magno suorum luctu, sepultum est. Duo quippe coenobia monachorum in suo patrimonio construxerat in honore sanctae Dei genitricis Mariae. Unum quidem erat Lirae secus Riselam fluuium, ubi Adeliza uxor eius tumulata est; aliud uero Cormeliis, ubi ipse, ut diximus, conditus est. Normannorum maximum strenuitate baronem ualde omnes planxerunt, qui largitates eius et facetias atque mirandas probitates nouerunt. Haereditas eius a rege Guillelmo filiis eius distributa est. Willelmus maior natu Britolium et Paceium, et reliquam partem paterni iuris in Normannia obtinuit, et omni uita sua fere XXX annis tenuit. Rogerius autem iunior frater comitatum Herfordensem, totumque fundum patris in Anglia obtinuit; sed paulo post propter perfidiam et proteruiam suam, ut in sequentibus enodabitur, perdidit. Reginae Mathildi, licet potenter regnaret et innumeris opibus abundaret, luctus ingens ortus est de morte patris, de desolatione matris, de crudelitate unius fratris, qua ruina subito facta est alterius fratris et chari nepotis cum multis amicis. Sic omnipotens Deus immemores sui terrigenas percutit, superbos deiicit, et quod dominetur excelsus super omnem terram lucide ostendit. Rodbertus itaque Fresio totam sibi Flandriam subegit et fere XXX annis possedit, amicitiamque Philippi regis Francorum facile promeruit. Ipsi nempe maiorum origine erant consobrini, et ambo coniuges habebant filias Florentii Fresionum marchisi, et filii eorum uinculo huiusmodi necessitudinis huc usque tenentur constricti. Porro inter Normannos et Flandritas recidiua dissensio prodiit, et propter necem fratris reginae, aliorumque affinium, et maxime pro casu Guillelmi comitis diu perdurauit. Turbatis in Normannia rebus, rex Angliae regnum optime disposuit, et ipse in Normanniam, ut ibidem omnia recte et utiliter edomaret, properauit. Audito undique regis aduentu, pacis amatores laetati sunt, sed filii discordiae et foedi sceleribus ex conscientia nequam, adueniente ultore, contremuerunt. Tunc Normannorum et Cenomannensium maiores congregauit, et omnes ad pacem et iustitiam tenendam regali hortatu corroborauit. Episcopos quoque et ecclesiasticos uiros admonuit ut bene uiuerent, ut legem Dei iugiter reuoluerent, ut Ecclesiae Dei communiter consulerent, ut subditorum mores secundum scita canonum corrigerent, et omnes caute regerent. [4,15] XV. Rothomagense concilium. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1072, congregatum est concilium in metropolitana Rothomagensis urbis, sede, in basilica beatae et gloriosae Dei genitricis semper Virginis Mariae, cui Ioannes eiusdem urbi archiepiscopus praeerat, et uestigia Patrum secutus utilitati ecclesiasticae omnimodis consulebat, cum suffraganeis suis, Odone Baiocensi, Hugone Lexouiensi, Rodberto Sagiensi, Michaele Abrincatensi et Gisleberto Ebroicensi. In primis disputatum est de fide sanctae et indiuiduae Trinitatis, quam secundum statuta sanctorum conciliorum, scilicet Niceni, Constantinopolitani, primi Ephesini, Chalcedonensis concilii corroborauerunt, sanxerunt, se toto corde credere professi sunt. Post hanc catholicae fidei professionem, annexa sunt haec subscripta catholicae fidei doctrinae capitula. In primis statutum est a nobis ut secundum statuta Patrum, chrismatis et olei baptismatis et unctionis consecratio competenti hora, id est post Nonam, secundum statuta sanctorum Patrum fiat. Hoc etiam debet episcopus praeuidere ut in ipsa consecratione XII sacerdotes, sacerdotalibus uestibus indutos, uel quamplures secum habeat. Item in quibusdam prouinciis mos detestabilis inoleuit, quod quidam archidiaconi pastore carentes ab aliquo episcopo particulas olei et chrismatis accipiunt, et ita oleo suo commiscent, quod et damnatum est. Sed unusquisque archidiaconus chrisma et oleum suum totum episcopo, a quo consecrabitur, ut proprio episcopo praesentet. Item chrismatis et olei distributio a decanis summa diligentia et honestate fiat; ita ut interim dum distribuerint, albis sint induti, et talibus uasculis distribuatur, ut nihil inde aliqua negligentia pereat. Item statutum est ut nullus missam celebret, qui non communicet. Item nullus sacerdos baptizet infantem, nisi ieiunus et indutus alba et stola, nisi necessitate. Item sunt quidam qui uiaticum et aquam benedictam ultra octauum diem reseruant; quod et damnatum est. Alii uero non habentes hostias consecratas iterum consecrant; quod terribiliter interdictum est. Item donum sancti Spiritus ut non detur nisi ieiunis et a ieiunis, neque ipsa confirmatio absque igne fiat, statutum est. Hoc etiam statutum est, ne in dandis sacris ordinibus apostolicae auctoritatis uiolatores inueniamur. Legitur enim in Decretis Leonis papae quod non passim diebus omnibus sacri ordines celebrentur; sed post diem Sabbati, in eius noctis exordio quae in prima Sabbati lucescit his qui consecrandi sunt, ieiunis a ieiunantibus sacra benedictio conferatur. Quod eiusdem obseruantiae erit, si mane ipso Dominico die, continuato Sabbati ieiunio, celebretur. A quo tempore praecedentis noctis initium non recedit; quod ad diem Resurrectionis, sicut etiam in Pascha Domini declaratur, pertinere non dubium est. Item Quatuor Temporum obseruatio competenti tempore secundum diuinam institutionem communi obseruantia a nobis seruetur, id est prima hebdomada Martii, secunda Iunii, tertia Septembris, eadem Decembris, ob reuerentiam Dominicae Natiuitatis. Indignum enim ualde est ut sanctorum institutio aliquibus occupationibus uel mundiali sollicitudine destituatur. Item clerici, qui non electi, nec uocati, aut nesciente episcopo sacris ordinibus se subintromittunt; aliquibus uero episcopus, ut diaconibus, manum imponit; alii, caeteros ordines non habentes, diacones aut presbyteri consecrantur; hi digni sunt depositione. Item qui coronas benedictas habuerunt et reliquerunt, usque ad dignam satisfactionem excommunicentur. Clerici qui ordinandi sunt, in V feria ueniant ad episcopatum. Item monachi et sanctimoniales qui, relictis suis ecclesiis, per orbem uagantur, alii pro nequitiis suis a monasteriis expulsi, quos pastorali auctoritate oportet compellere ut ad monasteria sua redeant; et si expulsos abbates recipere noluerint, uictum eleemosynae eis tribuant, quae etiam manuum labore acquirant, quousque si uitam suam emendauerint uideantur. Item emuntur et uenduntur curae pastorales, scilicet ecclesiae parochianae, tam a laicis quam a clericis, insuper etiam a monachis; quod ne amplius fiat, interdictum est. Item ne nuptiae in occulto fiant, neque post prandium; sed sponsus et sponsa ieiuni a sacerdote ieiuno in monasterio benedicantur, et antequam copulentur, progenies utrorumque diligenter inquiratur. Et si infra septimam generationem aliqua consanguinitas inuenta fuerit, et si aliquis eorum dimissus fuerit, non coniungantur. Sacerdos qui contra haec fecerit, deponatur. De sacerdotibus et leuitis et subdiaconibus qui feminas sibi usurpauerunt, concilium Lexouiense obseruetur, ne ecclesias per se, neque per suffraganeos regant, nec aliquid de beneficiis habeant. Archidiaconi, qui eos regere debent, non permittantur aliquam habere nec concubinam, nec subintroductam mulierem, nec pellicem; sed caste et iuste uiuant, et exemplum castitatis et sanctimoniae subditis praebeant. Oportet etiam ut tales decani eligantur, qui sciant subditos redarguere et emendare, quorum uita non sit infamis, sed merito praeferetur subditis. Item interdictum est ne aliquis, qui uiuente sua uxore de adulterio calumniatus fuerit, post mortem illius unquam de qua calumniatus fuerit accipiat. Multa enim mala inde euenerunt; nam plurimi de causa hac suas interfecerunt. Item nullus, cuius uxor uelata fuerit, ipsa uiuente, unquam aliam accipiat. Item si uxor uiri, qui peregre aut alias profectus fuerit, alii uiro nupserit, quousque prioris mortis certitudinem habeat, excommunicetur usque ad dignam satisfactionem. Item statutum est ne hi, qui publice lapsi in criminalibus peccatis inueniuntur, citissime in sacris ordinibus restituantur. Si enim lapsis, ut ait B. Gregorius, ad suum ordinem reuertendi licentia concedatur, uigor canonicae procul dubio frangitur disciplinae, dum per reuersionis spem prauae actionis desideria quisque concipere non formidat. Unde hoc ratum manere oportet, ut in crimine publice lapsus, ante peractam poenitentiam in pristino gradu nullatenus restituatur, nisi summa necessitate post dignam quidem longae poenitentiae satisfactionem. Item si aliquis lapsus dignus depositione repertus fuerit, et ad eum deponendum tot coepiscopos quot auctoritas postulat, scilicet in sacerdotis sex, in diaconi depositione tres; unusquisque, qui adesse non poterit, uicarium suum cum sua auctoritate transmittat. Item statutum est ut nullus in Quadragesima prandeat antequam, hora nona peracta, uespertina incipiat. Non enim ieiunat qui ante manducat. Item statutum est ut in Sabbato Paschae officium ante nonam non incipiatur. Ad noctem enim Dominicae Resurrectionis respicit, ob cuius reuerentiam Gloria in excelsis Deo et Alleluia cantatur; quod etiam in officii initio, cerei scilicet benedictione monstratur. Narrat liber Officialis quod in hoc biduo non fit sacramenti celebratio. Vocat autem hoc biduum sextam feriam et Sabbatum, in quo recolitur luctus et moestitia apostolorum. Item si alicuius sancti festiuitas in ipsa die euenerit, in qua celebrari non possit, non ante, sed infra octauum diem celebretur. Item iuxta sanctorum Patrum decreta, scilicet Innocentii papae et Leonis, statuimus ne generale baptisma nisi Sabbato Paschae et Pentecostes fiat. Hoc quidem seruato, quod paruulis quocunque tempore, quacunque die petierint, regenerationis lauacrum non negetur. Vigilia uel die Epiphaniae, ut nullus nisi infirmitatis necessitate baptizetur, omnino interdicimus. Huic concilio consenserunt Ioannes archiepiscopus Rothomagensis Ecclesiae, Odo Baiocensis episcopus, Michael Abrincatensis episcopus, Gislebertus Ebroicensis episcopus, et quamplures etiam uenerabiles abbates, quibus eo tempore coenobia Normanniae nobiliter pollebant, et monachicum rigorem seruabant. [4,16] XVI. Operae pretium esse reor Patrum memoriam posteris intimare, qui Normanniae monasteria sub rege Guillelmo prudenter rexere, et aeterno Regi, qui incommutabiliter regnat, studuerunt usque ad mortem digniter obsecundare. Sequaces eorum multa de eis, ut reor, scripta posteritati dimisere; sed tamen quosdam, quos prae caeteris amo, non pro temporali mercede, sed pro solo amore sapientiae et religionis sibi coelitus inditae, dulce est mihi cum magistris meis in hac saltem pagina nominare. Fiscannense coenobium in prospectu maris positum, creatrici omnium sanctae et indiuiduae Trinitati dicatum, a Richardo primo duce Normannorum nobiliter fundatum, a secundo multis honoribus et diuitiis largiter ampliatum, post Guillelmum Diuionensem uirum sapientem et in religione feruentissimum, Ioannes uenerabilis abbas annis quinquaginta et uno rexit. Post quem Guillelmus de Ros, Baiocensis clericus, sed Cadomensis monachus, fere XXVII annis tenuit. Hic ut mystica nardus in domo Domini fragrauit charitate, largitate, multimodaque probitate. Opera quae palam sedulo fecit, uel in occulto coram paucis arbitris omnipotenti Deo libauit, attestantur quis spiritus in illo habitauit, ipsumque totum possidens ad solium Domini Sabaoth coronandum perduxit. De Fontanellae monasterio Guntardus coenobita electione sapientum assumptus est, et post obitum Rodberti abbatis Gemmeticensibus rector datus est. Spiritualis doctrinae pabula commissis ouibus curiose impendit, et rigorem monastici ordinis uiriliter tenuit. Mansuetos et obedientes, ut pater filios, mulcens honorauit; in reprobos autem et contumaces, regulaeque contemptores, ut seuerus magister disciplinae uirgam exercuit. Denique ad concilium quod Urbanus papa anno ab Incarnatione Domini 1095, indictione III, apud Clarummontem tenuit, praefatus Pater cum caeteris collegis suis Normanniae pastoribus perrexit, ibique, iubente Deo, finem uitae VI Kal. Decembris accepit; cui Tancardus, Fiscannensis prior, ferus ut leo successit. Defuncto Herluino, qui fundator et primus abbas Beccensis monasterii exstitit, et multis charismatibus florens, Ecclesiae filiis in uita sua sine dolo profuit, uenerabilis Anselmus multiplici litterarum scientia pleniter imbutus successit, et praefatum coenobium doctis ac deuotis fratribus, donante Deo, laudabiliter repleuit. Deinde aucto seruorum Dei numero copia rerum non defuit, sed, confluentibus amicis nobilibus ac necessariis, fratribus necessaria ubertas honorifice prouenit. Ad consilium probatissimi sophistae clerici et laici concurrebant, et dulcia ueritatis uerba, quae de ore eius fluebant, fautoribus iustitiae quasi sermones angeli Dei placebant. Hic natione Italus Lanfrancum secutus Beccum expetiit, et instar Israelitarum auro diuitiisque Aegyptiorum, id est saeculari eruditione philosophorum onustus, terram repromissionis desideranter adiit. Monachus autem factus, coelesti theoriae omnimodis inhaesit, et de uberrimo fonte sophiae melliflua doctrinae fluenta copiose profudit. Obscuras sacrae Scripturae sententias solerter indagauit, strenue uerbis aut scriptis dilucidauit, et perplexa prophetarum dicta salubriter enodauit. Omnia uerba eius utilia erant, et beneuolos auditores aedificabant. Dociles discipuli epistolas typicosque sermones eius scripto retinuerunt; quibus affatim debriati non solum sibi sed et aliis multis non mediocriter profecerunt. Hoc Guillelmus et Boso successores eius multiplicer senserunt, qui tanti doctoris syntagmata insigniter sibi hauserunt, et sitientibus inde desiderabilem potum largiter propinauerunt. Anselmus affabilis et mansuetus erat, et cunctis simpliciter interrogantibus charitatiue respondebat. Inquirentibus amicis pie libros edidit mirae subtilitatis ac profunditatis de Trinitate, de ueritate, de libero arbitrio, de casu diaboli, et cur Deus homo factus est. Fama sapientiae huius didascali per totam latinitatem diuulgata est, et nectare bonae opinionis eius occidentalis Ecclesia nobiliter debriata est. Ingens in Ecclesia Beccensi liberalium artium et sacrae lectionis sedimen per Lanfrancum coepit, et per Anselmum magnifice creuit, ut inde plures procederent egregii doctores et prouidi nautae ac spirituales aurigae, quibus ad regendum in huius saeculi stadio diuinitus habenae commissae sunt Ecclesiae. Sic ex bono usu in tantum Beccenses coenobitae studiis litterarum sunt dediti, et in quaestione seu prolatione sacrorum aenigmatum utiliumue sermonum insistunt seduli, ut pene omnes uideantur philosophi, et ex collocutione eorum etiam qui uidentur inter eos illitterati, et uocantur rustici, possint ediscere sibi commoda spumantes grammatici. Affabilitate mutua et charitatis dulcedine in Domini cultu gaudent, et infatigabili religione, ut uera docet eos sapientia, pollent. De hospitalitate Beccensium sufficienter eloqui nequeo. Interrogati Burgundiones et Hispani, aliique de longe seu de prope aduentantes respondeant, et quanta benignitate ab eis suscepti fuerint, sine fraude proferant, eosque in similibus imitari sine fictione satagant. Ianua Beccensium patet omni uiatori, eorumque panis nulli denegatur charitatiue petenti. Et quid plura de eisdem loquar? Ipsos in bonis perseuerantes custodiat, et ad portum salutis incolumes perducat, qui gratis coepit, peragitque bonum quod in eis coruscat! Gerbertus Fontinellensis et Ainardus Diuensis ac Durandus Troarnensis; quasi tres stellae radiantes in firmamento coeli, sic isti tres archimandritae multis modis rutilabant in arce Adonai. Religione et charitate, multiplicique peritia pollebant, studioque diuinae laudationis in templo Dei iugiter inhiabant. Inter praecipuos cantores scientia musicae artis ad modulandum suauiter potiti sunt, et dulcisonos cantus antiphonarum atque responsoriorum ediderunt. De summo Rege, quem laudant cherubim et seraphim et omnis militia coelorum; de intacta Virgine Maria, quae nobis peperit Saluatorem saeculorum; de angelis et apostolis ac martyribus; de confessoribus ac uirginibus mellifluas laudes ex dulcissimo corde manantes prompserunt; et Ecclesiae pueris ad concinendum Domino cum Asaph et Eman, Ethan et Idithun, et filiis Chore fideliter tradiderunt. Nicolaus, Richardi tertii ducis Normannorum filius, a puero Fiscannensis monachus, coenobium Sancti Petri principis apostolorum in suburbio Rothomagensi fere LX annis rexit, miraeque magnitudinis et elegantiae basilicam coepit, in qua corpus sancti Audoeni eiusdem urbis archiepiscopi cum multis aliis sanctorum reliquiis requiescit. Alii quoque plures tunc erant monachorum Patres in Neustria, quorum numerosa praeterire compellor charismata, ne lectori generet fastidium prolixitas nimia. [4,17] XVII. Anno ab Incarnatione Domini 1073, indictione XI, Alexander papa secundus, postquam Romanam et apostolicam sedem XI annis rexit, e mundo migrauit. Et Gregorius VII, qui in baptismate Hildebrannus dictus est, successit, et in cathedra pontificali XVII annis sedit. Hic a puero monachus, in lege Domini ualde studuit, multumque feruidus propter iustitiam multas persecutiones pertulit. Passim per orbem apostolica edicta destinauit, et nulli parcens coelestibus oraculis terribiliter intonuit, omnesque ad nuptias regis Sabaoth minis precibusque inuitauit. Poscenti papae uenerandus Hugo Cluniacensis abbas Odonem praefati monasterii priorem, qui Remensis Ecclesiae canonicus fuerat, cum aliis idoneis coenobitis Romam transmisit; quos papa uelut a Deo sibi missos adiutores ouanter suscepit. Odonem nempe praecipuum sibi consiliarium elegit, et Ostiensi Ecclesiae pontificem constituit; cuius sedis praerogatiua est a Romano electum clero suscipere, et papam benedicere. Alios quoque monachos papa, prout ratio dictabat, promouit, et diuersarum ecclesiarum tutelae digniter praefecit. Defuncto Ernaldo Cenomannorum episcopo, Guillelmus rex dixit Samsoni Baiocensi capellano suo: Cenomannensis episcopatus sedes suo uiduata est antistite, in qua, uolente Deo, te nunc uolo subrogare. Cenomannis a canina rabie dicta, urbs est antiqua, et plebs eius finitimis est procax et sanguinolenta, dominisque suis semper contumax et rebellionis auida. Pontificales igitur habenas tibi tradere decerno, quem a pueritia nutriui et amaui sedulo, et nunc inter maximos regni mei proceres sublimare desidero. Samson respondit: Secundum apostolicam traditionem oportet episcopum irreprehensibilem esse. Ego autem in omni uita mea sum ualde reprehensibilis, omnibusque mentis et corporis ante conspectum Deitatis sum pollutus flagitiis, nec tantum decus contingere possum, pro sceleribus meis miser et despicabilis. Rex dixit: Callidus es et perspicaciter uides quod tu rite peccatorem te confiteri debes. Fixam tamen in te statui sententiam, nec a te statutum conuellam, quin episcopatum suscipias, aut alium, qui pro te praesul fiat, porrigas. His auditis, gauisus Samson ait: Nunc, domine mi rex, optime locutus es, et ad hoc agendum, adminiculante Deo, me promptum inuenies. Ecce in capella tua est quidam pauper clericus, sed nobilis et bene morigeratus. Huic praesulatum commenda in Dei timore, quia dignus est, ut aestimo, tali honore. Regi autem percunctanti quis esset, Samson respondit: Hoellus dicitur et est genere Brito; sed humilis est et reuera bonus homo. Mox, iubente rege, Hoellus accersitur ignarus adhuc ad quid uocaretur. Cumque rex iuuenem in humili habitu macilentum uidisset, despexit; et conuersus ad Samsonem, dixit: Istene est quem tu tantopere praefers? Samson respondit: Etiam, domine. Hunc sine dubio fideliter effero, hunc mihi meique similibus iure praepono. Mitis est et benignus, inde magis praesulatu dignus. Pro macie corporis non sit contemptibilis. Humilis habitus gratiorem eum assignat sapientibus. Ad exteriora tantum non respicit Deus, sed intuetur ea quae latent intrinsecus. Rex igitur prudens, sapientis uerba intente percepit, et sagaciter examinare coepit. Diffusas autem cogitationes suas in se reuersus rationis ligamine paulatim restrinxit, nominatumque clericum statim ad se accersiit, eique curam et saeculare ius Cenomannensis episcopatus commisit. Decretum regis clero insinuatum est, et praefati clerici bonae uitae testimonium ab his qui nouerunt uentilatum est. Pro tam pura et simplici electione deuota laus a fidelibus Deo reddita est, et electus pastor ad caulas ouium suarum ab episcopis et reliquis fidelibus, quibus hoc a rege iussum fuerat, honorifice perductus est. At ille non minus obstupuit in tam subita promotione ad praesulatum, quam Dauid reprobatis a Samuele primogenitis fratribus in prouectione ad regnum. Sic Hoellus Cenomannorum praesul factus est, et pontificali stemmate per XV annos sancte perfunctus est. Episcopalem basilicam, in qua corpus sancti Iuliani confessoris, primi Cenomannorum praesulis requiescit, et alia bona opera Ecclesiae Dei necessaria condere coepit, et pro temporis opportunitate quae coepta erant perficere studuit. Quo defuncto, egregius uersificator Hildebertus successit, et fere XXX annis praesulatum laudabiliter tenuit. Basilicam uero episcopii, quam praedecessor eius inchoauerat, consummauit, et cum ingenti populorum tripudio ueneranter dedicauit. Qui non multo post, anno scilicet ab Incarnatione Domini 1125, indictione IV, ut Gislebertus Turonensis archiepiscopus cum Callisto II papa Romae obiit, sub Honorio papa, metropolitanam sedem Turonicae urbis, sancta Ecclesia precibus et iussis cogente, ascendit, ibique laudabilibus studiis et actibus adhuc insistit. [4,18] XVIII. Sicut mare nunquam tutum certa soliditate quiescit, sed inquietudine iugi turbatum more suo defluit, et quamuis aliquando tranquillum obtutibus spectantium appareat, solita tamen fluctuatione et instabilitate sua nauigantes territat; sic praesens saeculum uolubilitate sua iugiter uexatur, innumerisque modis tristibus seu laetis euidenter uariatur. Inter proteruos mundi amatores, quibus ipse mundus non sufficit, immanis altercatio saepe oritur et in immensum crescit. Et dum quisque superior esse, aemulumque suum proterere nititur, aequitatis immemor legem Dei transgreditur, et pro adipiscendo qnod unusquisque ambit, humanus cruor crudeliter effunditur. Hoc historicorum antiqui codices copiose referunt, hoc moderni rumores per uicos et plateas indesinenter asserunt; unde quidam ad praesens laetantur, alii nihilominus flent et contristantur. De casibus huiusmodi quaedam in hoc nostro libello breuiter tetigi, et ueraciter adhuc addere libet alia, prout a senioribus didici. Herbertus Cenomannorum comes ex prosapia, ut fertur, Caroli Magni originem duxit, et uulgo, sed parum Latine, cognominari Euigilans-Canem pro ingenti probitate promeruit. Nam post mortem Hugonis patris sui, quem Fulco senior sibi uiolenter subiugarat, in eumdem arma leuans nocturnas expeditiones crebro agebat, et Andegauenses homines et canes in ipsa urbe uel in munitioribus oppidis terrebat, et horrendis assultibus pauidos uigilare cogebat. Hugo filius Herberti, postquam Alannus Britannorum comes a Normannis in Normannia impotionatus occubuit, Bertam ipsius relictam, Thedbaldi Blesensium comitis sororem, in coniugium accepit; quae filium nomine Herbertum et tres filias ei peperit. Una earum data est Azsoni marchiso Liguriae. Alia nomine Margarita Rodberto filio Guillelmi ducis Neustriae desponsata est: quae uirgo in tutela eiusdem ducis defuncta est. Tertia uero Ioanni, domino castri quod Flecchia dicitur, nupsit; quae marito suo tres liberos, Goisbertum, Heliam et Enoch peperit. Defuncto Goisfredo Martello fortissimo Andegauorum comite, successerunt ex sorore duo nepotes eius filii Alberici comitis Wastinensium, e quibus Goisfredus, qui simplex et tractabilis moribus erat, iure primogeniti obtinuit principatum. Guillelmus autem Normannorum princeps post mortem Herberti iuuenis haereditatem eius obtinuit, et Goisfredus comes Rodberto iuueni cum filia Herberti totum honorem concessit, et hominium debitamque fidelitatem ab illo in praesentia patris apud Alencionem recepit. Non multo post Fulco, cognomento Richinus, contra Goisfredum fratrem dominumque suum rebellauit, eumque per proditionem cepit, et plus quam XXX annis in carcere Chinonis castri clausum tenuit. In tanta permutatione res mundanae in Andegauensi prouincia et in confiniis eius turbatae sunt, et proceres patriae ad diuersa studia prout quemque propria uoluntas agitabat, conuersi sunt. Fulcone nimium moesto quod Normanni Cenomannis imperarent, et consulatum sui iuris, illo nolente, possiderent, seditiosi ciues et oppidani confines, gregariique milites in exteros unanime consilium ineunt, arcem urbis et alia munimina uiriliter armati ambiunt, et Turgisum de Traceio, Guillelmumque de Firmitate, aliosque regis municipes expugnant et eiiciunt. Quosdam fortiter sibi resistentes perimunt, aliosque uinculis crudeliter iniiciunt, et cum libertate talem de Normannis ultionem triumphantes assumunt. Deinde regio tota perturbatur, et ibidem Normannica uis offuscatur, ac pene ab omnibus quasi generalis lues passim impugnatur. Goisfredus Meduanensis aliique optimates Cenomannorum pari conspiratione contra Normannos insurgunt; aliqui tamen, licet pauci, pro uariis euentibus et causis Guillelmo regi fauent et obediunt. Magnanimus rex Guillelmus, diris rumoribus de trucidatione suorum auditis, iratus est, ac ad compescendam hostium inuasionem, et proditorum rebellionem armis meritam ultionem facere molitus est. Regali iussu Normannos et Anglos celeriter asciuit, et multas armatorum legiones in unum conglomerauit, prudenter ad bellum milites peditesque cum ducibus suis disposuit, et cum eis Cenomannensem pagum terribilis adiuit. In primis Fredernaicum castrum cum phalange sua obsedit, ibique Rodberto de Belesmia cingulum militiae praecinxit. Hubertus autem oppidanus pacem cum rege pepigit, castra sua Fredernaicum et Belmontem reddidit, eique aliquanto tempore postmodum seruiuit. Deinde rex Silleium obsedit, sed castrensis herus regem supplex expetiit et optatam pacem impetrauit. Regi nimirum cum nimia uirtute properanti nullus audebat resistere, sed omnes oppidani ac pagenses cum clericis et omnibus religiosis pacificum marchionem decreuerunt digniter suscipere, eiusque ditioni legitimae gratanter colla submittere. Tandem rex Cenomannis uenit, pluribus cateruis urbem obsedit, edicta regalia suis opportune intimauit, et urbanis imperiose mandauit ut prudenter sibi consulerent, et urbem ante assultus et caedes atque concremationes sibi cum pace redderent. In crastinum autem, accepto salubri consilio, ciues egressi sunt, et supplices regi claues ciuitatis detulerunt, seseque dedentes, a rege benigniter suscepti sunt. Reliqui uero Cenomannenses territi sunt, ut tantam inundationem immanis exercitus per fines suos diffundi uiderunt, iamque suos complices et fautores defecisse ante faciem probatissimi bellatoris nouerunt. Ipsi quoque pacis legatos uictori destinauerunt, et datis ab utrisque dextris, ipsi regalibus signis sua uexilla gaudentes associauerunt, et exinde in domo sua et sub uite sua morari et ludere, si libet, quiete permissi sunt. Pacatis itaque sine magno discrimine Cenomannensibus, et pacifice sub Guillelmi regis ditione degentibus, Fulco comes noxio liuore nequiter infectus est, et contra quosdam Normannis fauentes insurgere conatus est. Tunc ei Ioannes de Flecchia potentissimus Andegauorum praecipue infensus erat, quia Normannis adhaerebat. Qui, ubi praefatum comitem cum ferratis agminibus festinare super se pro certo comperit, confoederatos sibi affines expetiit, auxiliumque Guillelmi regis requisiuit et impetrauit. Nam rex impiger Guillelmum de Molinis et Rodbertum de Veteri-Ponte, aliosque fortissimos et multoties probatos bellatores Ioanni destinauit; quos ille ad defendenda cum satellitibus suis oppida sua diligenter composuit. Hoc audiens Fulco uehementer doluit, et undecunque contractis uiribus castrum Ioannis obsedit. Hoellus quoque comes cum multitudine Britonum Fulconi suppetias uenit, et cum eo Ioannis uim et opes acriter coactare studuit. Guillelmus autem rex, ut tantam multitudinem gyrasse suos agnouit, regali edicto Normannos et Anglos iterum exciuit, aliasque sibi subditas gentes ut fortis magister militum conglobauit, ac, ut ferunt, sexaginta millia equitum contra hostiles cuneos secum eduxit. Andegauenses uero et Britones, comperto regis et agminum eius aduentu, non fugerunt, sed potius Ligerim fluuium audacter pertransierunt, et transuecti, ne timidiores spe fugiendi segnius praeliarentur, scaphas suas destruxerunt. Dum utraeque acies ad ambiguum certamen pararentur, horribilesque pro morte et miseriis, quae mortem reproborum sequuntur, timores mentibus multorum ingererentur, quidam Romanae Ecclesiae cardinalis presbyter et religiosi monachi diuino nutu adsunt, principes utriusque legionis diuinitus animati adeunt, obsecrant et redarguunt. Viritim ex parte Dei bellum prohibent, admonendo et rogando pacem suadent. Gratanter his iunguntur Guillelmus Ebroicensis et Rogerius, aliique comites strenuique optimates; qui, sicut erant prompti et audaces ad legitimos agones, sic nimirum perhorrebant per superbiam et iniustitiam subire conflictus detestabiles. Veredariis itaque Christi pacis semina serentibus, ambitiosorum tumor conquiescit nimius et formidantium timor paulatim decrescit pallidus. Multa demum consilia fiunt, diuersi tractatus aguntur, uerba uerbis obiiciuntur; Deo tamen uincente, legati pacis utrinque suscipiuntur. Rodberto iuueni, regis filio, comes Andegauensis Cenomannense ius concedit cum toto honore quem idem a comite Herberto cum Margarita sponsa sua suscepit. Denique Rodbertus Fulconi debitum homagium, ut minor maiori, legaliter impendit. Ioannes autem aliique Andegauenses, qui hactenus pro rege contra consulem rebellauerant, principi suo reconciliati sunt, et Cenomannenses nihilominus, qui contra regem pro comite insurrexerant, pacificati sunt. Sic, gratia Dei mitigante, corda principum, reatus poenitentium utrobique induiti sunt, et beneuolae plebes, serena pace tempestuosam nigredinem tumultuum procul pellente, palam laetatae sunt. Haec nimirum pax, quae inter regem et praefatum comitem in loco, qui uulgo Blancalanda uel Brueria dicitur, facta est, omni uita regis ad profectum utriusque prouinciae permansit. [4,19] XIX. Verum eodem tempore alia tempestas grauissima orta est, quae saeua nimis et damnosa multis in Anglia facta est. Duo potentissimi Anglorum comites, Rogerius Herfordensis et sororius eius Radulfus Northwicensis pariter decreuerunt ut palam rebellarent, et, principatu Angliae Guillelmo regi subrepto, sibi ius, imo tyrannidem assumerent (67) . Castella igitur sua certatim obfirmant, arma praeparant, milites aggregant, uicinis et longinquis, in quibus confidebant, legatos suos frequenter destinant, et in suum adminiculum quoscunque possunt promissis et precibus inuitant. Consideratis rerum permutationibus et temporum opportunitatibus, dicunt sibi confoederatis et assentantibus: Cuncti sapientes definiunt congruum tempus praestolandum esse, et dum tempus adest gratum et habile, famosum opus a probis insigniter inchoari debere. Ad regni decus obtinendum tempus nunquam uidimus magis idoneum, quam nunc confertur nobis per ineffabile Dei donum. Degener, utpote nothus, est qui rex nuncupatur, et in propatulo diuinitus monstratur quod Deo displicet, dum talis herus regno praesidet. Transmarinis conflictibus undique circumdatur, et non solum ab externis, sed etiam a sua prole impugnatur, et a propriis alumnis inter discrimina deseritur. Hoc eius nequitiae promeruerunt, quae per totum orbem nimis propalatae sunt. Nam ipse Guillelmum Guarlengum Moritolii comitem pro uno uerbo exhaeredauit, et de Neustria penitus effugauit ; Gualterium Pontesii comitem, Eduardi regis nepotem, cum Biota uxore sua, Falesiae hospitauit, et nefaria potione simul ambos una nocte peremit. Conanum quoque strenuissimum consulem ueneno infecit, quem mortuum Britannia tota pro ingenti probitate ineffabili luctu defleuit. Haec et alia multa erga cognatos et affines suos scelera Guillelmus peregit, qui super nos et compares nostros adhuc similia perpetrare non desistit. Nobile regnum Angliae temere inuasit, genuinos haeredes iniuste trucidauit, uel in exsilium crudeliter pepulit. Suos quoque adiutores, per quos super omne genus suum sublimatus est, non ut decuisset honorauit; sed multis, qui sanguinem suum in eius satellitio fuderunt, ingratus exstitit, et pro friuolis occasionibus ad mortem usque uelut hostes puniit. Vulneratis uictoribus steriles fundos et hostium depopulatione desolatos donauit, et eisdem postmodum restauratos, auaritia cogente, abstulit seu minorauit. Omnibus igitur est odio, et, si periret, multis esset gaudio. Ecce maior pars exercitus trans pontum moratur, assiduisque bellis acriter occupatus detinetur. Angli sua solummodo rura colunt; conuiuiis et potationibus, non praeliis intendunt; summopere tamen pro suorum exitio parentum ultionem uidere concupiscunt. Haec et his similia seditiosi dicentes, et sese ad concupitum nefas omnimodis cohortantes, Gualleuum Northamtoniae comitem ad colloquium accersiunt, et multis eum modis tentantes talia promunt: Ecce peroptatum tempus, o strenue uir, modo uides, ut tibi recuperes exemptos honores, et accipias iniuriis tibi nuper illatis debitas ultiones. Acquiesce nobis et indesinenter inhaere, et tertiam partem Angliae nobiscum sine dubio poteris habere. Volumus enim ut status regni Albionis redintegretur omnimodis, sicut olim fuit tempore Eduardi piissimi regis. Unus ex nobis sit rex, et duo sint duces; et sic nobis tribus omnes Anglici subiicientur honores. Guillelmus innumeris bellorum ponderibus trans mare praegrauatus est, et pro certo scimus quod in Angliam ulterius rediturus non est. Eia, nobilis heros, consultus obserua tibi generique tuo commodissimos, omnique genti tuae, quae prostrata est, salutiferos. Gualleuus respondit: Maxima in talibus negotiis cautela necessaria est, et integra fides in omnibus gentibus ab omni homine domino suo seruanda est. Guillelmus rex fidem meam, ut maior a minori, iure recepit, ac ut ei semper fidelis existerem, in matrimonium mihi neptem suam copulauit. Locupletem quoque comitatum mihi donauit, et inter suos familiares conuiuas connumerauit. Et tanto principi qualiter infidus esse queam, nisi penitus mentiri uelim fidem meam? In multis notus sum regionibus, et magnum, quod absit! fiet dedecus, si publice diuulger ut proditor sacrilegus. Nusquam de traditore bona cantio cantata est. Omnes gentes apostatam et proditorem sicut lupum maledicunt, et suspendio dignum iudicant et opprimunt, et, si fors est, patibulo cum dedecore multisque probris affigunt. Achitophel et Iudas traditionis scelus machinati sunt, parique suspensionis supplicio, nec coelo nec terra digni, semetipsos peremerunt. Anglica lex capitis obtruncatione traditorem multat, omnemque progeniem eius naturali haereditate omnino priuat. Absit ut mea nobilitas maculetur proditione nefaria et de me tam turpis per orbem publicetur infamia. Dominus Deus, qui Dauid de manu Goliae et Saulis, Adadezer et Absalom potenter liberauit, me quoque de multis periculis in mari et in arida gratuito eripuit. Ipsi me fideliter commendo, et in ipso fiducialiter spero quod traditionem in uita mea non faciam, nec angelo Satanae similis efficiar per apostasiam. Radulfus igitur Brito atque Rogerius haec audientes ualde contristati sunt, eumque coniuratione terribili ne consilium eorum detegeret constrinxerunt. Non multo post coniurata rebellio per regiones Angliae subito erupit, et manifesta contradictio contra regales ministros late processit. Guillelmus itaque de Guarenna et Ricardus de Benefacta, filius Gisleberti comitis, quos rex praecipuos Angliae iustitiarios constituerat in regni negotiis, rebellantes conuocant ad curiam regis. Illi uero praeceptis eorum obsecundare contemnunt; sed proteruiam prosequi conantes, in regios satellites praeliari eligunt. Nec mora, Guillelmus et Ricardus exercitum Angliae coadunant, acriterque contra seditiosos in campo, qui Fagaduna dicitur, dimicant. Obstantes uero Dei uirtute superant et, omnibus captis, cuiuscunque conditionis sint, dextrum pedem, ut notificentur, amputant. Radulfum Britonem ad castrum suum fugientem persequuntur, sed comprehendere nequeunt. Conglobata deinceps multitudine, Northguicum obsident et impugnant, socios fortitudine et industria militari corroborant, et crebris assultibus uariisque machinationibus inclusos hostes circumdant, et per tres menses importune premunt et fatigant. Vindex deforis exercitus quotidie crescit et confortatur, et copia uictus, aliarumque rerum eis, ne deficientes abscedant, abunde administratur. Radulfus autem de Guader, ut sese sic inclusione constrictum uidit, et nullum adiutorium a suis complicibus sperauit, munitionem suam fidis custodibus caute commisit, et ipse proximum mare ingressus Daciam pro auxiliis nauigio adiit. Interea uicarii regis Guillelmus et Richardus municipes oppidi ad deditionem coarctant, et regem cito, missis trans pontum nuntiis, pro supra scriptis motibus accelerant ut uelociter redeat ad sui tuitionem regni obsecrant. Impiger igitur rex, ut legationes suorum audiuit, Normannicas et Cenomannicas res prouide disposuit, et, omnibus optime locatis, in Angliam celeriter transfretauit. Qui, postquam omnes ad curiam suam regni proceres conuocauit, legitimos heroes et in fide probatos blandis affatibus laetificauit; rebellionis autem incentores et fautores cur mallent nefas quam iustitiam rationabiliter interrogauit. Custodibus regi pacificatis Northguicum redditum est, et Radulfus de Guader comes Northguici de Anglia perpetualiter exhaereditatus est. Expulsus itaque cum uxore sua Britanniam repetiit. Ibi Guader et Monsfortis optima castella eius ditioni subiacent, quae liberi eius haereditario iure usque hodie possident. Ipse autem post multos annos, tempore Urbani papae, crucem Domini suscepit, et cum Rodberto secundo Normannorum duce contra Turcos Ierusalem perrexit, et in uia Dei poenitens et peregrinus cum uxore sua obiit. Rogerius uero de Britolio comes Herfordensis ad curiam regis uocatus uenit, et inquisitus manifestam toti mundo proditionem negare non potuit. Igitur secundum leges Normannorum iudicatus est, et, amissa omni haereditate terrena, in carcere regis perpetuo damnatus est. Ibi etiam regi multoties detraxit, et contumacibus actis implacabiliter regem offendit. Nam quondam, dum plebs Dei paschale festum congrue celebraret, et rex structum pretiosarum uestium Rogerio comiti per idoneos satellites in ergastulo mitteret, ille pyram ingentem ante se iussit praeparari, et ibidem regalia ornamenta, chlamidem, sericamque interulam, et renonem de pretiosis pellibus peregrinorum murium subito comburi. Quod audiens rex, iratus dixit: Multum superbus est, qui hoc mihi dedecus fecit, sed per splendorem Dei de carcere meo in omni uita mea non exibit. Sententia regis tam fixa permansit, quod nec etiam post mortem regis ipse nisi mortuus de uinculis exiit. Rainaldus et Rogerius filii eius, optimi tirones, Henrico regi famulantur, et clementiam eius, quae tardissima eis uisa est, in duris agonibus praestolantur. Vere gloria mundi ut flos foeni decidit et arescit, ac uelut fumus deficit et transit. Ubi est Guillelmus Osberni filius Herfordensis comes et regis uicarius, Normanniae dapifer et magister militum bellicosus? Hic nimirum primus et maximus oppressor Anglorum fuit, et enormem causam per temeritatem suam enutriuit, per quam multis millibus ruina miserae mortis incubuit. Verum iustus iudex omnia uidet, et unicuique prout meretur digne redhibet. Proh dolor! ecce Guillelmus corruit, audax athleta recepit quod promeruit. Ut multos ense trucidauit, ipse quoque ferro repente interiit. Denique post eius occasum antequam lustrum compleretur annorum, spiritus discordiae filium eius et generum contra dominum suum et cognatum hostiliter exciuit, qui Sichimitas contra Abimelech, quem occisis LXX filiis Ierobaal sibi praefecerant, commouit. En ueraciter a me descripta est offensa, pro qua Guillelmi progenies eradicata sic est de Anglia, ut nec passum pedis, nisi fallor, iam nanciscatur in illa. Gualleuus comes ad regem accersitus est, et per delationem Iudith uxoris suae accusatus est, quod praedictae proditionis conscius et fautor fuerit, dominoque suo infidelis exstiterit. Ille autem intrepidus palam recognouit quod proditorum nequissimam uoluntatem ab eis audierit; sed eis in tam nefanda re nullum omnino assensum dederit. Super hac confessione iudicium indagatum est, et censoribus inter se sentientibus per plures inducias usque in annum protelatum est. Interea praefatus heros apud Guentam in carcere regis erat, et multoties peccata sua deflebat, quae ibidem religiosis episcopis et abbatibus saepe flens enarrabat. Spatio itaque unius anni iuxta sacerdotum consilium poenituit, et quotidie centum quinquaginta Psalmos Dauid, quos in infantia didicerat, in oratione Deo cecinit. Erat idem uir corpore magnus et elegans, largitate ac audacia multis millibus praestans, deuotus Dei cultor, sacerdotum et omnium religiosorum supplex auditor, Ecclesiae pauperumque benignus amator. Pro his et multis aliis charismatibus, quibus in ordine laicali specialiter fruebatur, a suis et ab exteris, qui Deo placita diligere norunt, multum diligebatur, et ereptio eius a uinculis in annua procrastinatione omnimodis expetebatur. Denique praeualens concio aemulorum eius in curia regali coadunata est, eumque post multos tractatus reum esse mortis definitum est, qui sodalibus de morte domini sui tractantibus consenserit, nec eos pro herili exitio perculerit, nec aperta delatione scelerosam factionem detexerit. Nec mora Gualleuus a Normannis, qui euasionem eius ualde timebant, sibique praedia eius et largos honores adipisci cupiebant, extra urbem Guentam, mane, dum adhuc populus dormiret, ductus est in montem, ubi nunc ecclesia Sancti Aegidii abbatis et confessoris constructa est. Ibi uestes suas, quibus ut consul honorifice indutus processit, clericis et pauperibus, qui forte aderant ad hoc spectaculum, deuote distribuit, humoque procumbens, cum lacrymis et singultibus Dominum diutius exorauit. Cumque carnifices trepidarent ne ciues exciti praeceptum regis impedirent, et tam nobili compatriotae suo suffragantes regios lictores trucidarent: Surge, inquiunt prostrato comiti, ut nostri compleamus iussum domini. Quibus ille ait: Paulisper exspectate propter omnipotentis Dei clementiam, saltem ut dicam pro me et pro uobis Orationem Dominicam. His autem permittentibus surrexit, et flexis tantum genibus, oculisque in coelum fixis et manibus tensis, Pater noster qui es in coelis, palam dicere coepit. Cumque ad extremum capitulum peruenisset, et ne nos inducas in tentationem dixisset, uberes lacrymae cum eiulatu proruperunt, ipsumque preces incoeptas concludere non permiserunt. Carnifex autem ulterius praestolari noluit, sed mox, exempto gladio, fortiter feriens caput comitis amputauit. Porro caput, postquam praesectum fuit, cunctis qui aderant audientibus, clara et articulata uoce dixit: Sed libera nos a malo. Amen. Sic Gualleuus comes apud Guentam II Kalendas Maii mane decollatus est, ibique in fossa corpus eius uiliter proiectum est, et uiridi cespite festinanter coopertum est. Expergefacti ciues compertis rumoribus ualde contristati sunt, uirique cum mulieribus ingentem planctum de casu Gualleui comitis egerunt. Post quindecim dies, rogatu Iudith et permissu regis, Ulfketelus Crulandensis abbas uenit, et cadauer, quod adhuc integrum cum recenti cruore, ac si tunc idem uir obiisset, erat, sustulit, ac in coenobium Crulandense cum magno luctu multorum detulit, et in capitulo monachorum reuerenter sepeliuit. [4,20] XX. Nunc mihi libet huic opusculo nostro quamdam abbreuiationem inserere, quam, rogante uenerabili Vulfino priore, nuper feci de uita S. Guthlaci eremitae. Felix quidam, Orientalium Anglorum episcopus, natione quidem Burgundus, sed sanctitate uenerandus, edidit gesta sanctissimi anachoretae prolixo et aliquantulum obscuro dictatu, quae pro posse meo breuiter dilucidaui, fratrum benigno rogatu, cum quibus quinque septimanis Crulandiae commoratus sum, uenerabilis Goisfredi abbatis charitatiuo iussu. Occasio loquendi de beato eremita sese obtulit nostrae narrationi per Gualleuum comitem, qui fidus frater et adiutor extitit Crulandensis monasterii, sicut ex relatione seniorum ueraciter intimabo in calce huius epitomii. Indubitanter credo quod non minus proderunt fidelibus Cisalpinis sancta gesta transmarinorum Saxonum uel Anglorum quam Graecorum uel Aegyptiorum, de quibus prolixae, sed delectabiles commodaeque collationes crebro leguntur, congestae sanctorum studio doctorum. Praeterea reor quod quanto res haec minus olim nostratibus patuit, tanto charitatis igne feruentibus, et pro transactis reatibus ex intimo corde dolentibus gratiosius placebit. Tempore Ethelredi regis Anglorum, Guthlacus ex patre Penualdo ab origine Icles heri Merciorum, matre uero Tetta natus est. Quo nascente coeleste prodigium populis palam ostensum est: manus enim e nubibus ad crucem porrecta est, quae ante ostium domus parientis Tettae stare uisa est. Post octo dies infans baptizatur, et Guthlacus, id est belli munus, a tribu, quam Guthlacingas dicunt, appellatur. Post mitem pueritiam, dum adolescentiae calorem sensisset et heroum fortia gesta considerasset, aggregatis satellitum turmis, ad arma se conuertit, sibique aduersantium uillas et munitiones igne ferroque deuastat et disperdit, immensisque praedis direptis, tertiam partem sponte his quibus ablatum est, pro amore Dei remittit. Deinde transcursis IX annis, in quibus hostes ualde afflixerat caedibus et rapinis, considerata mortalis uitae fragilitate et caducarum rerum instabilitate, territus ad seipsum redit, seque, ac si mortem prae oculis uideret, discutit, et emendatioris uitae uiam aggredi satagit. Igitur complices suos relinquit, parentes et patriam comitesque adolescentiae suae pro Christo contemnit et XXIV aetatis suae anno abrenuntians saeculi pompis Ripaduun monasterium adiit, ibique sub abbatissa nomine Elfdrid tonsuram habitumque clericalem suscepit. Postea ab ebrietate omnique lasciuia toto nisu declinauit, omnique honestati et religioni pro humano posse studuit. Per biennium sacris litteris et monasticis disciplinis imbutus est, sed his tantum contentus non est. Nam eremiticae uitae singulare certamen arripere conatus est, ubi cum hoste cominus luctatus est. Adepta tandem a senioribus licentia, a quodam nomine Tatuuino ad insulam, quae dicitur Crouland, scaphula adductus est piscatoria. Est in mediterraneis Angliae partibus immensae magnitudinis acerrima palus, quae a Grontae fluminis ripis incipit, nunc stagnis, nunc flactris, interdum nigris laticibus et crebris insularum nemoribus et flexuosis riuigarum anfractibus ab austro in aquilonem mari tenus longissimo tractu protenditur. Illic plures inhabitare tentauerant, sed pro incognitis eremi monstris, et diuersarum terroribus formarum atram habitationem reliquerant. Guthlacus itaque, aestiuis temporibus Crulanda perscrutata, fratres suos et magistros, quos insalutatos dimiserat, reuisere profectus est; iterumque post tres menses cum duobus pueris ad electam eremum, VIII Kalendas Septembris, cum iam ipse XXVI annorum esset, regressus est. Tunc S. Bartholomaei apostoli solemnitas celebratur, quem socium sibi et adiutorem in cunctas aduersitates summopere precatur. Quindecim annis non laneis uel lineis, sed pelliceis solummodo tegminibus indutus est, et hordeaceo pane ac lutulenta aqua, et ex his parum, post solis occasum, usus est. Innumeris illum modis Satan tentauit, et irretire uel de eremo expellere laborauit. Quondam, cum per tres dies incoepti operis desperatione lassaretur, en Bartholomaeus fidus adiutor matutinis uigiliis instanti palam apparet, et praeceptis spiritualibus trepidantem confortans, auxilium ei in omnibus spondet, et in multis tentationibus promissa sua fideliter complet. Alia die, duo daemones in hominum specie ad eum ueniunt, eumque tentantes ut nimium ieiunando Moysen et Eliam, aliosque Aegyptios patres imitaretur, incitant. At ille psallens in contemptum illorum hordeacei panis particula uesci coepit. Aliquando dum uir Dei peruigil precibus intempesta nocte insisteret, cateruas daemonum undique ingredi cellam suam uidet. Quem, ligatis membris, extra cellam suam ducunt et in coenosam paludem immergunt. Deinde per paludis asperrima loca inter densa ueprium uimina asportant, et post dilacerationem membrorum de eremo illum discedere imperant. Quo nolente, ferreis eum flagris uerberant, ac, post ingentia tormenta, inter nubifera gelidi aeris spatia subuectant, indeque a septentrionali plaga innumeris daemonum turmis aduentantibus usque ad Tartari fauces minant. Tunc Guthlacus, uisis gehennae poenis, terretur, sed, minis daemonum contemptis, ad Deum medullitus suspirat. Nec mora, S. Bartholomaeus coelesti luce splendidus illi adest, et cum magna quiete ab ipsis hostibus reduci ad propriam sedem iubet. Illi uero gementes apostoli iussis obsecundant, et angeli gaudentes dulciter ei obuiam cantant: Ibunt sancti de uirtute in uirtutem (Psal. LXXXIII, 8) . Multoties et multis modis daemones Guthlacum terrere nitebantur; sed ipse, Domino iuuante, illos et cuncta molimina eorum frustrabatur. Imperterritus in uirtutum arce stetit, duros labores in agone pertulit, diabolicosque conatus pessumdedit. Tempore Coenred regis Merciorum, Becelmus clericus ad occidendum uirum Dei a daemone stimulatus, dum ipsum tonderet, ab eodem increpatus est cur tantum facinus in corde gestaret. At ille mox ut se praeuentum uidit, erubescens ad pedes sancti cecidit, scelus fatetur, ueniamque precatur, perceptaque indulgentia se socium illius fore pollicetur. Coruus raptam chartulam in medio stagni dimisit, nec illam in arundine pendentem aqua meritis uiri Dei laesit, quam idem scriptori moesto saluam reddidit. Duo corui in insula degentes beato Guthlaco ualde infesti erant, ita ut quidquid frangere, mergere, diripere, contaminare potuissent, irreuerenter intus forisque damnantes perderent; quos uir Dei pro uirtute patientiae benigniter tolerabat. Incultae solitudinis uolucres et uagabundi coenosae paludis pisces ad uocem eius uelut ad pastorem ocius natantes uolantesque ueniebant, et de manu eius uictum, prout uniuscuiusque natura indigebat, accipiebant. Praesente uenerabili uiro Wilfrido, duabus hirundinibus gaudenter illum secundum suam naturam uisitantibus, et cum cantu brachiis et genibus, pectorique illius considentibus, festucam in uentinula posuit, et sic auibus nidum in sua cella designauit. Non enim in casa Guthlaci sine licentia eius nidificare audebant. Quondam dum praefatus Wilfridus exsulem Edelbaldum ad hominem Dei adduxisset, manicasque suas in naui qua aduecti fuerant, oblitus fuisset, rapaces corui rapuerunt. Quod mox uir Dei, in uestibulo domus sedens, in spiritu Dei agnouit, et inter colloquia Wilfrido intimauit, nec multo post uirtute fidei et orationis pro damno restaurauit. Wehtredus, inclytus iuuenis orientalium Anglorum, a daemonio inuasus est, et quatuor annis miserabiliter uexatus est. Se et quoscunque poterat ligno, ferro, unguibus et dentibus laniabat. Quondam dum multitudo illum ligare tentaret, arrepta bipenne, tres uiros occidit. Post quatuor annos Crulandiam adductus est; quem uir Dei manu arripiens, intra oratorium suum duxit, et illic, continuis tribus diebus ieiunans et orans, ab omni inquietudine maligni spiritus curauit. Egga, praefati exsulis Edelbaldi comes, dum ab immundo spiritu peruasus est, ita ut quid esset, uel quo sederet, uel quid ageret omnino nesciret, a sociis suis ad Guthlaci limina perductus est. Deinde mox ut se cingulo uiri Dei succinxit, integrum sensum recepit, omnique postmodum uita sua idem cingulum et sanam mentem habuit. Praeterea uir Dei Guthlacus, spiritu prophetiae pollens, futura praedicere et praesentibus absentia narrare solitus est. Cuidam abbati, qui ad eum causa piae locutionis uenerat, de duobus clericis, qui ad casam uiduae ante horam tertiam pro appetenda ebrietate diuertissent, cuncta per ordinem intimat. Alios duos fratres, quod binas flasculas celia impletas sub palustri sablone abscondissent, increpat, eisque pro tanta uiri Dei sagacitate stupentibus et ad solum prostratis benigniter indulsit. Fama de beato Guthlaco longe lateque celeriter uolante, multi ad eum ueniunt diuersorum ordinum gradus, abbates, monachi, comites, diuites, uexati, pauperesque de proximis Merciorum finibus et de Britanniae partibus, pro salute corporis aut animae. Et quisque id, pro quo fideliter uenerat, salubriter obtinebat. Aegrotus enim remedium, tristis gaudium, poenitens consolationem, et quisque anxius percipiebat alleuiationem per uiri Dei allocutionem et efficacem orationem. Obba, comes inclyti exsulis Edelbaldi, dum per agrestia rura graderetur, spinae latentis sub herbis incultae telluris fixura in pede laesus est, ita ut a planta usque ad lumbos totum corpus eius tumesceret, nec eum nouus dolor sedere, uel stare, uel iacere quiete sineret; unde uix Crulandiam peruenit. Mox ut ad uirum Dei perductus est, et causa uexationis ex ordine relata est, Guthlacus luterio melotinae, in quo solebat orare, ipsum circumdedit, statimque dicto citius spinula de pede eius, uelut sagitta ab arcu demissa, resiliit. Eadem itaque hora, omni humore sedato, aeger conualuit, et Deo gratias, cum his qui hoc uiderant, laetus retulit. Quondam Headda praesul cum quibusdam clericis et laicis ad Guthlacum uenit; inter quos de beato uiro uaria locutio obiter fuit. Praedictus autem episcopus, comperta in uenerabili uiro diuinae gratiae luculentia, et in exponendis sacris Scripturis sapientiae affluentia, postquam insulae Crulandiae ecclesiam XII Kalendas Septembris dedicauit, eumdem seruum Dei suscipere sacerdotii stemma inuiolabili obedientiae praecepto coegit. Dein ad prandium pontificis sanctus uir contra morem suum uenire coactus est. Ubi, dum Wigfridum librarium uideret procul sedere, coepit ab eo inquirere de hesterna promissione, qua sociis in uia iactauerat se examinaturum utrum idem uera potiretur an simulata religione. Mox ille erubuit, soloque prostratus ueniam petiit et obtinuit, cunctis mirantibus quod illorum in uia locutio per Spiritum uiro Dei lucide tota patuerit. Reuerendissima Egburg abbatissa, Aldulfi regis filia, per legatum suppliciter rogante, Guthlacus sarcophagum plumbeum, et in eo linteum ad inuoluendum se post obitum suscepit; et sciscitanti qui haeres post se loci illius esset, adhuc paganum esse respondit. Quod ita factum est. Nam Cissa, qui post eum sedem eius possedit, post aliquot annos in Britannia baptismum percepit. Clito Edelbaldus, quem Ceolredus rex huc et illuc persequebatur, inter dubia pericula exinanitis uiribus suis suorumque, ad uirum Dei, ut solebat, uenit, ut, ubi humanum consilium defecisset, diuinum adesset. Quem beatus Guthlacus blande consolatus est, eique per Spiritum Dei promisit dominationem gentis suae et principatum populorum et conculcationem inimicorum; et haec omnia non armorum ui, nec effusione sanguinis, sed de manu Domini habiturum. Eo cuncta ordine completa sunt, quo a uiro Dei uaticinata sunt. Nam Ceolredus rex mortuus est, ac Edelbaldus regnum eius nactus est. [4,21] XXI. Completis in eremo XV annis, uenerabilis Guthlacus ante Pascha quarta feria aegrotare coepit. Die tamen Paschae contra uires exsurgens, missam cantauit. Septima uero die infirmitatis Beccel famulo suo iussit ut post obitum suum Pegam sororem suam illuc aduenire faceret, et ab illa corpus eius sindone in sarcophago, quam Egburg illi miserat, inuolueretur. Tunc ille coepit uirum Dei cum adiuratione rogare ut ante suum funus sibi intimaret quis cum eo mane et uespere loqui quotidie audiebatur. Almus Dei athleta, post modicum interuallum anhelans, ait: Fili mi, de hac re sollicitari noli. Quod uiuens ulli hominum indicare nolui, nunc tibi manifestabo. A secundo etenim anno, quo hanc eremum {habitare} coeperam, mane uespereque semper {angelum} consolationis meae ad colloquium meum Dominus mittebat, qui mihi mysteria, quae non licet homini enarrare, monstrabat; qui duritiam laboris mei coelestibus oraculis subleuabat; qui absentia mihi monstrando ut praesentia praesentabat. O fili, haec dicta mea conserua, nullique alii nuntiaueris nisi Pegae aut Egberto anochoretae. His dictis, suauis odor de ore eius processisse sentiebatur, ita ut totam domum nectareus odor repleret. Nocte uero sequenti, dum praefatus frater nocturnis uigiliis incumberet, a media nocte usque in auroram totam domum igneo splendore circumsplendescere uidebat. Oriente uero sole, uir Dei, subleuatis paulisper membris uelut exsurgens et manus ad altare extendens, corporis et sanguinis Christi communione se muniuit; et eleuatis oculis ad coelum, et extensis in altum manibus, anno ab Incarnatione Domini 715 animam ad perenne gaudium emisit. Inter haec Beccel conspicit coelesti splendore domum repleri, turrimque uelut igneam e terra in coelum erigi, ad cuius comparationem sol quasi lucerna in die pallescere uidebatur. Cantibus quoque angelicis spatium totius aeris detonari audiebatur; insula etiam diuersorum aromatum odoriferis spiraminibus, fragrat. Praedictus itaque frater ualde tremefactus, eximiam coruscationem sufferre non ualens, arrepta naui, uirginem Christi Pegam adiuit, eique fraterna mandata seriatim retulit. Quibus auditis, illa uehementer ingemuit. Postera uero die cum praedicto fratre Crulandiam uenit, et tertia die felicia membra in oratorio, secundum iussionem eius, sepeliuit, ubi Dominus postea propter amici sui merita in sanandis aegrotis plura miracula fecit. Ad anniuersarium S. Guthlaci soror eius Pega presbyteros et alios ecclesiastici ordinis uiros aggregauit et sepulcrum eius aperuit, ut corpus eius in aliud mausoleum transferret. Tunc totum corpus integrum, quasi adhuc uiueret, inuenerunt; et uestimenta omnia quibus inuolutus erat, antiqua nouitate et pristino splendore candebant. Mirantibus cunctis et stupentibus ac trementibus prae miraculo quod uidebant, Pega spiritualiter commota sacrum corpus reuerenter in sindone, quam eo, uiuente, Egbert anachoreta in hoc officium miserat, reuoluit, et sarcophagum super terram quasi quoddam memoriale posuit, ubi usque hodie honorabiliter requiescit. Illuc praefatus exsul Edelbaldus, audita sancti uiri morte, moerens adiit; cui post lacrymas et longam orationem in proxima casula dormienti sanctus uir apparuit, eumque consolatus, sceptrum regni, antequam annus finiatur, promisit. Signum quoque poscenti dedit, quod in crastinum ante horam tertiam habitatoribus Crulandiae insperata uictus solatia darentur. Nec mora effectus dicta sequitur. Unde idem Edelbaldus, postquam regnum adeptus est, miris ornamentorum structuris mausoleum uenerabilis Guthlaci decorauit. Quidam paterfamilias in prouincia Wisa oculorum lumen per annum perdidit, nec illud ullis pigmentorum fomentis recuperare potuit. Tandem cum fide Crulandiam perductus, colloquium uirginis Christi Pegae appetiit, cuius permissu intra oratorium ad corpus sanctum recubuit. Illa uero partem glutinam salis a sancto uiro ante consecratam in aquam rasit, et inde aquam intra palpebras caeci guttatim stillauit. Ad tactum primae guttae oculis lumen redditum est; unde illuminatus paterfamilias per merita sancti Guthlaci, gratias egit. Multi quoque alii diuersis infirmitatibus grauati, auditis rumoribus miraculorum beati Guthlaci, palustrem Crulandiam, ubi sanctum corpus quiescit, adeunt, eiusque meritis sanitatem integram adepti, Deo gratias referunt. Huc usque Felicis episcopi scripta de uenerabili Guthlaco breuiter secutus sum, et huic opusculo inserui ad laudem Dei et fidelium aedificationem morum. Caetera quae restant de constructione Crulandensis monasterii et habitatione coenobitarum, ex ueraci relatione Ansgoti subprioris aliorumque proferam seniorum. [4,22] XXII. Rex Edelbaldus, ut beatum consolatorem suum miraculis coruscare comperit, locum sepulturae eius gaudens expetiit, et ea quae beato uiro iam regnum adeptus donauerat, seruientibus ei perenniter concessit. Nam quodam tempore, dum idem rex causa uisitandi patronum suum, antequam migraret, Crulandiam ueniret, et uir Dei quietam mansionem in eadem insula sibi ab eo concedi postularet, quinque milliaria ad orientem, id est ad fossam quae Asendic dicitur, et tria ad occidentem, duoque ad meridiem, et duo ad aquilonem concessit, et ab omni redditu atque consuetudine saeculari omnibus modis absoluit, et inde chartam sigillo suo signatam in praesentia episcoporum procerumque suorum confirmauit. Et quia palustris humus Crulandiae (ut ipsum nomen intimat; Crulandia enim crudam, id est coenosam terram significat) lapideam molem sustinere non poterat, praefatus rex ingentes ex quercu palos innumerae multitudinis humo infigi fecit, duramque terram nouem milliariis per aquam, de Uppalonda, id est superiori terra, scaphis deferri et paludibus commisceri statuit, et sic lapideam, quia sacer Guthlacus oratorio contentus est ligneo, basilicam coepit et consummauit. Deinde religiosos ibi uiros aggregauit, coenobium condidit, ornamentis et fundis, aliisque diuitiis locum ditauit, ad honorem Dei et sancti anachoretae, quem ualde dilexerat, pro dulci consolatione, quam ab eo, dum exsulabat, multoties perceperat. Eumdem itaque omni uita sua dilexit, nec unquam post primam instaurationem, quam idem rex fecit, sedes Crulandiae religiosorum habitatione monachorum usque in hodiernum diem caruit. Kenulfus quidam in diebus illis magnae famae fuit, qui monasterium S. Guthlaci per aliquod tempus rexit, a quo Kenulfestan adhuc dicitur lapis, quem ipse pro limite contra Depingenses posuit. Variis bellorum tempestatibus Anglia postmodum perturbata est, et barbaris sub ducibus Inguar et Halfdene ac Gudrun, aliisque tyrannis superuenientibus a Dacia uel Norregania, Angligenarum regum, qui naturaliter Angliae praefuerant, mutatione facta, Crulandense monasterium depopulatum est, sicut alia plurima; ornamenta sua sibi sunt sublata et uillae deuastatae, laicisque contra canonicum ius in dominium redactae. Sed diuina pietas, quae permittit propter peccata populi hypocritas per aliquot temporis regnare, nouit etiam castigatis filiis tempora serena per administrationem legitimorum principum redintegrare. Unde, praefatis tyrannis, qui sanctum Edmundum Estanglorum regem cum multis aliis fidelibus uiris occiderunt, et ecclesias sanctorum et habitacula Christianorum igne succenderunt, diuino nutu peremptis, uel alio quolibet modo deiectis, Alfredus Adeluulfi regis filius, Deo iuuante, praeualuit, et primus omnium regum monarchiam totius Angliae solus obtinuit. Post hunc Eduardus filius eius, qui Senior cognominabatur, diu utiliter regnauit, moriensque tribus filiis suis Edelstano et Edmundo ac Edredo regnum reliquit. Qui regnum Angliae omnes per ordinem tenuerunt, et quisque tempore suo laudabiliter regnare et subiectis prodesse studuit. Tempore Edredi regis, Turketelus quidam clericus Lundoniensis fuit, qui a praefato rege ut sibi Crulandiam donaret expetiit. Cui rex quod petierat libenter annuit. Erat enim idem clericus de regali progenie, cognatus Osketeli Eboracensis metropolitae, multas habens diuitias amplasque possessiones, quas omnes paruipendebat propter aeternas mansiones. Crulandiam quippe, ut diximus, non pro augendis fundis a rege poposcerat; sed, quia religiosos ibi uiros, in solitudine scilicet, quae undique paludibus et stagnis circumdabatur, cognouerat, contemptis omnibus huius saeculi delectamentis, diuino cultui se mancipare decreuerat. Ordinatis itaque prudenter rebus suis, Crulandiae monachus factus est, et aucta ibidem studio eius monachorum congregatione, magister eorum et abbas nutu Dei et bonorum electione effectus est. Hic familiarissimus fuit amicus sanctis praesulibus, qui tunc temporis regebant Ecclesiam Dei, Dunstano archiepiscopo Cantuariensi, Adelwoldo Wintoniensi, et Oswaldo Wigornensi et postmodum archiepiscopo Eboracensi, eorumque consiliis summo nisu sategit famulari. Hic, ut diximus, magnae generositatis fuit, et LX maneria de patrimonio parentum suorum possedit, pro quorum animabus sex uillas, scilicet Wenliburg et Bebi, Wiritorp et Elmintonam, Cotehham et Oghintonam Crulandensi Ecclesiae dedit, et testamentum inde sigillo strenuissimi regis Edgari filii Edmundi regis signatum confirmauit. Dunstanus etiam archiepiscopus cum suffraganeis suis praedictarum rerum donationem, facto crucis in charta signo corroborauit, et quisquis praefatae Ecclesiae de praenominatis abstulerit, nisi digna satisfactione emendauerit, aeternae maledictionis anathemate excommunicauit. Denique, post multum temporis, Turketelo IV Idus Iulii {975} defuncto, Elgericus nepos eius successit, et completo uitae suae cursu, alii Egelrico, qui de cognatione eius erat, abbatiam Crulandiae dimisit. Quo defuncto, Osketelus magnae nobilitatis monachus, eiusdem ecclesiae abbas effectus est. Porro Leuioua soror eius Enolfesburiae domina erat, ubi tunc temporis corpus S. Neoti abbatis et confessoris iacebat; sed dignum tanto uiro seruitium ibi tunc non fiebat. Unde praefata mulier Witheleseiam accessit, et fratrem suum Osketelum abbatem cum quibusdam Crulandensibus monachis illuc accersiit, ibique corpus S. Neoti, quod reuerenter secum detulerat, monachis, quos digniores se credebat, tradidit. At illi munus sibi a Deo collatum gratanter susceperunt, et iuxta altare sanctae Dei genitricis Mariae, in aquilonali parte, honorabiliter collocauerunt. Ibi usque hodie a fidelibus ueneranter excolitur, eiusque festiuitas II Kalendas Augusti celebratur. Osketelo autem XII Kalendas Nouembris {1005} defuncto, Godricus successit. Quo uiam uniuersae carnis XIV Kalendas Februarii {1018} ingrediente, Brihtmerus abbatiam suscepit. Tunc temporis Pegelandae coenobium erat, cui nobilis uir Vulfgeatus abbas praeerat. Illic etenim sancta Pega soror S. Guthlaci diu Domino militauerat. Quae postquam uenerandus frater suus defunctus est, austeriori labore uitam suam pro amore Christi examinare satis conata est. Unde Romam adiit, sanctorum Apostolorum limina supplex pro se suisque requisiuit, ibique VI Idus Ianuarii gloriose uitam finiuit. In ecclesia, quae ibidem in honore eius a fidelibus condita est, tumulata quiescit, multisque uirtutibus his, qui fideliter eam deposcunt, pie succurrens ueneranda nitescit. Postquam Brihtmerus Crulandiae abbas VII Idus Aprilis {1048} obiit, Vulfgeatus Pegelandae pater Eduardum regem, Egelredi filium, petiit ut greges duorum coenobiorum permitteret adunari, Deique ad laudem sub uno abbate et sub una lege unum conuentum effici. Quod ille mox benigniter concessit. Vulfgeatus itaque, postquam longo tempore Crulandiae curam gessit, Nonas Iulii {1052} obiit; et Ulfketelus, Burgensis Ecclesiae monachus, Crulandiae regimen a rege Eduardo, iubente Leofrico abbate suo, suscepit. Hic XXIV annis Crulandiae praefuit, ecclesiamque nouam, quia uetus ruinam minabatur, construere coepit. Eius ad hoc opus, inspirante Deo Walleuus comes Northamtoniensis, filius Siwardi ducis Northumbrorum, adiutor fuit, et uillam, quae Bernecha dicitur, seruientibus Deo et S. Guthlaco dedit. Qui non multo post malignitate Normannorum, qui ei nimis inuidebant, eumque pro ingenti probitate eius metuebant, iniuste cum luctu multorum pridie Kal. Iunii Guintoniae decollatus est, et corpus eius, Iuditha uxore eius rogante et Guillelmo rege permittente, ab Ulfketelo abbate Crulandiam delatum est. Post non multum temporis praefatus abbas, quoniam Angligena erat et Normannis exosus, ab aemulis accusatus est, et a Lanfranco archiepiscopo depositus et Glestoniae claustro deputatus est. Deinde Ingulfus, Fontinellensis monachus, abbatiam Crulandiae dono Guillelmi regis recepit, et XXIV annis per plurimas aduersitates rexit. Hic natione Anglicus erat, scriba regis fuerat, postmodum Ierusalem perrexerat. Unde reuersus, Fontinellam expetiit, et a uiro eruditissimo Gerberto, eiusdem coenobii abbate, monachilem habitum suscepit, sub quo iam in ordine instructus prioratum administrauit. Hunc ab abbate suo rex, quia prius eum nouerat, requisiuit et Crulandensibus praeposuit. Qui, postquam Crulandiae regimen habuit, praedecessori suo precibus beneuolis apud Guillelmum regem subuenire sategit. Ulfketelus itaque, permissu regis, Burgum, ad suam scilicet ecclesiam, rediit, ibique post aliquot annos VII Idus Iunii obiit. Porro abbas Ingulfus, prout potuit, suscepto monasterio subuenire studuit; sed aduersa nutu Dei quamplurima pertulit. Nam pars ecclesiae, cum officinis et uestibus et libris, multisque aliis rebus necessariis, repentino igne combusta est. Ipse quoque graui morbo podagrae detentus, diu ante mortem suam languit, sed uiuaci animo subditis prodesse non desiit. Hic corpus Gualleui comitis de capitulo iussit in ecclesiam transferri, et aquam, unde ossa lauarentur, calefieri. Sed postquam sarcophagi opertorium reuolutum est, corpus sexto decimo dormitionis suae anno integrum sicut in die quo sepultum fuerat, et caput corpori coniunctum repertum est. Filum tantummodo quasi pro signo decollationis rubicundum uiderunt monachi et laici quamplures qui adfuerunt. Translato autem in ecclesiam corpore et honorabiliter sepulto prope altare, miracula ibidem facta sunt saepissime. Hoc ueraciter aegri experiuntur, qui cum fide petentes optatae sanitatis gaudium crebro adipiscuntur. Tandem Ingulfo abbate XVI Kalendas Decembris {1109} defuncto, Goisfredus successit, et in multis Ecclesiae Crulandensi et habitatoribus eius studio bonitatis et honestatis profuit. Hic genere fuit Francigena ex urbe Aurelianensi, scholas liberalium artium secutus ab aeuo puerili, affatim imbutus peritia litterali, mundum perosus, desiderioque flagrans coelesti, monachile schema in coenobio S Ebrulfi abbatis suscepit, quod idem sanctus tempore Childeberti regis Francorum apud Uticum construxit. Ibi nimirum, quia locus idem magis religione quam diuitiis saecularibus abundat, Goisfredus tiro sub Mainerio abbate, qui magni feruoris fama pollebat, monachile iugum suscepit, diuque gessit, et per diuersa officia probatus post annos XV conuersionis suae ad prioratus ministerium promoueri promeruit. Denique, anno ab Incarnatione Domini 1119, iussu Henrici regis Anglorum, Crulandensis Ecclesiae regimen suscepit, nouamque basilicam pulcherrimi operis, et alia bona quamplurima iam inchoauit, et per XV annos quibus abbatis officium gessit, ad salutem sui sibique subiectorum, iuuante Deo, consummare studuit. [4,23] XXIII. Huius regiminis anno III ad tumbam Gualleui comitis miracula demonstrari primitus coeperunt, quorum auditis rumoribus Angli ualde laetati sunt, et Anglicae plebes ad tumulum sui compatriotae, quem a Deo iam glorificari signis multiplicibus audiunt, tam pro gaudio nouae rei quam pro suis necessitatibus deprecaturi frequenter accurrunt. Quod ut quidam de Normannis monachus nomine Audinus uidit, uehementer stomachatus aduenientes derisit, et praefato comiti cum irrisione detraxit, dicens quod nequam traditor fuerit, et pro reatu suo capitis obtruncatione multari meruerit. Hoc ut Goisfredus abbas audiuit, dulciter eum, quia extraneus erat, redarguit, dicens quod diuinis operibus non deberet detrahere, quia Deus pollicitus est usque ad consummationem saeculi praesentiam suam fidelibus suis exhibere, et promittit ex intimo corde poenitentibus potum dare de fonte suae infatigabilis misericordiae. Protinus, dum idem abbas talia dicendo temeritatem insipientis compescere uellet; et ille magis magisque incongrua uerba proferret, in praesentia saepe dicti Patris subita infirmitate in praecordiis percussus est, et post paucos dies in ecclesia S. Albani protomartyris Anglorum, ubi monachilem professionem fecerat, defunctus est. Sequenti uero nocte Goisfredus abbas, dum in lecto quiesceret, et de supradictis euentibus plura secum subtiliter tractaret, mox in uisu se astare loculo Walleui comitis uidet, sanctosque Dei Bartholomaeum apostolum et Guthlacum anachoretam in albis nitentes astare secum uidet. Apostolus uero, ut uidebatur, caput comitis corpori redintegratum accipiens, dicebat: Acephalus non est. Econtra Guthlacus, qui ad pedes stabat, respondit: Comes hic fuit. Apostolus autem incoeptum Monadicon sic perfecit: At modo rex est. Abbas, his auditis et relatis, fratres laetificauit, Dominumque Deum glorificauit, qui omni tempore credentibus in se clementiam suam impendere non desistit. Consummatis in regimine XV annis, uenerandus abbas et sacerdos Goisfredus nonas Iunii obiit; cui Gualleuus Angligena, Crulandensis coenobii monachus, frater Gospatritii, de magna nobilitate Anglorum, successit. Miraculis siquidem Crulandiae crebrescentibus, monachi gauisi sunt et tanti comitis corpus pro posse suo gratanter honorauerunt, et Vitali Angligenae uersibus heroicis epitaphium eius edere iusserunt. Mox ille iussis paruit et corde meditata sic ore protulit: "En tegit iste lapis hominem magnae probitatis! Danigenae comitis Siwardi filius audax, Walleuus comes eximius iacet hic tumulatus. Vixit honorandus, armis animisque timendus; Et tamen inter opes corruptibiles et honores Christum dilexit, Christoque placere sategit. Ecclesiam coluit, clerum reuerenter amauit, Praecipue monachos Crulandenses sibi fidos. Denique iudicibus Normannis ense peremptus, Luce sub extrema Maii petit artubus arua. Cuius heri gleba Crulandia gaudet aquosa; Quam, dum uiuebat, ualde reuerenter amabat. Omnipotens animae requiem det in aetheris arce!" Pro interfectione Gualleui comitis Guillelmus rex a multis reprehensus est, et, multis contra eum insurgentibus, iusto Dei iudicio multa aduersa perpessus est, nec unquam postea diuturna pace potitus est. Ipse quidem contra omnes, quia animosus erat, uiriliter restitit, sed prosperis euentibus ad uotum ut antea non tripudiauit, nec crebris uictoriarum titulis exsultauit. In tredecim annis, quibus postmodum uixit, armatorum aciem de campo non fugauit, nec oppidum obsidens bellica uirtute cepit. Omnipotens arbiter omnia iuste disponit, nullumque facinus impunitum relinquit, quia hic aut in futuro saeculo omnia punit. [4,24] XXIV. Guillelmus rex, cupiens fines suos dilatare, sibique Britones, ut sibi obsecundarent, sicut olim Rolloni et Willelmo, aliisque ducibus Normannicis seruierant, uolens subiugare, cum ingenti exercitu Dolense oppidum obsedit, multisque terroribus et minis castrenses terruit, nec se inde discessurum, nisi munitionem obtineret, cum iuramento asseruit. Denique nutu Dei regentis omnia res aliter euenit. Nam saepedictus rex, dum in tentoriis suis superbe moraretur, et in diuitiis suis ut potens gloriaretur, Alannum Fergannum comitem Britanniae cum multis armatorum agminibus suppetias obsessis properare audiuit, territusque, cum castrensibus, qui de auxilio sibi aduenienti nihil adhuc nouerant, pacem iniit, et confestim non sine magno rerum damno recessit. Tentoria et manticas cum uasis et armis et multimoda supellectili celeriter abeuntes reliquerunt; quarum rerum dispendium ad XV millia librarum sterilensium perdentes cum multis gemitibus aestimauerunt (73) . Deinde prudens rex, ut se uincere uirtute Britones non posse prospexit, aliud consilium sibi posterisque suis commodum solerter praecogitauit. Cum Alanno Ferganno foedus amicitiae firmauit, eique Constantiam filiam suam in coniugium Cadomi honorifice copulauit. Quae cum uiro suo fere XV annis uenerabiliter uixit, et toto affectu subiectis et coessentibus prodesse studuit. Semper enim nectari pacis inhiauit, pauperes amauit omnesque Dei cultores ueneranter honorauit, quos nimirum sine liberis moriens contristauit. Amatores aequitatis in Britannia multum exsultarent, si de fortunata progenie laudabiles sibi haeredes imperarent; qui genuina bonitate indomitis Britonibus iustitiae libram insinuarent, eosque secundum normam diuinae legis et humanae rationis ire cogerent. Fergannus comes, post obitum Constantiae, filiam comitis Andegauorum uxorem duxit, ex qua filium, nomine Conanum, genuit, cui nuper Henricus rex Anglorum filiam suam in matrimonio pro connexione pacis coniunxit. Circa haec tempora reuerendus Ainardus, Diuensium primus abbas, in lectum decidit, et completis in eo quae seruum Dei competunt, XIX Kal. Februarii {1078} obiit. Hic fuit natione Teutonicus, geminaque scientia pleniter imbutus, uersificandi et modulandi, cantusque suaues edendi peritissimus. Hoc euidenter probari potest in historiis Kiliani Guirciburgensis episcopi, et Katherinae uirginis, aliisque plurimis cantibus quos eleganter idem edidit in laudem Creatoris. In iuuentute uero studio religionis flagrans, uenerabilem Isembertum abbatem expetiit, eiusque disciplinis se gratanter pro amore Dei submisit, et in coenobio S. Trinitatis, quod Goscelinus de Archis in monte Rothomagi ad orientalem plagam construxerat, monachatum suscepit. Inde nutu diuino ab Ecclesiae rectoribus, anno Dominicae Incarnationis 1046 pertractus est, ac super candelabrum, ut luceret omnibus qui in domo sunt, positus est. Ordinatus autem, Diuensis abbatiae, quam Lezscelina comitissa Guillelmi Aucensis comitis uxor construxerat, curam suscepit, annisque XXXI bene uiuens et docens utiliter tenuit; et senex plenusque dierum cursum praesentis uitae compleuit. Venerabilis Durandus Troarnensis abbas corpus eius in basilica Sanctae Mariae sepeliuit, et memorabile carmen, quod super laminam mausolei eius sculperetur edidit, in quo mores et uirtutes praefati archimandritae et charismata quae diuinitus inserta illi fuerant, luculenter sic patefecit: "Hic iacet Ainardus redolens ut pistica nardus Virtutum multis floribus et meritis: A quo fundatus locus est hic et aedificatus Ingenti studio, nec modico pretio. Vir fuit hic magnus probitate, suauis ut agnus, Vita conspicuus, dogmate praecipuus, Sobrius et castus, prudens, simplex et honestus, Pollens consilio, clarus in officio. Mentis huic grauitas erat et maturior aetas, Canaque caesaries, sed tenuis facies. Quem, Nonas decimas Februo promente Kalendas, Abstulit ultima sors et rapuit cita mors. Pro quo, qui transis, supplex orare memor sis, Ut sit ei saties alma Dei facies". Diuensis Ecclesia rectore proprio uiduata, Fulconi Uticensium priori ad regendum data est, et ipse a Rodberto, Salariensi episcopo, abbas consecratus est. Praefata domus, ad ipso tempore Guillelmi regis et Rodberti secundi ducis, pluribus annis gubernata est, et magnifice secundum opportunitatem temporis prouecta est. Quatuor praedictus heros secum duxit Uticenses monachos, Bernardum cognomento Matthaeum cognatum suum, et Richardum, Guillelmum de Monsterolo et Turchetillum, promptos et utiles librarios, et in diuino cultu peritissimos. Hi nimirum pacifici adiutores ei fuerunt, et primi ad iugum Domini ferendum nocte dieque humeros suos auide supposuerunt, aliisque alacriter, "Venite nobiscum in Bethel", uerbo et indeficienti exemplo coessentibus suis dixerunt. [4,25] XXV. Turbulentis tempestatibus, quas a Cenomannensibus et Normannis permotas esse diximus, fomes, ut ferunt, et causa fuit Rodbertus regis filius. Nam Guillelmus princeps, ante Senlacium bellum, et post in quadam sua aegritudine, Rodbertum primogenitam sobolem suam fecerat suum haeredem, et iussit omnes optimates ei facere homagium et fidelitatem. At illi gratanter imperanti acquieuerunt. Adolescens autem, post mortem Margaritae sponsae suae, ambitione iuuenili noxioque sodalium instinctu, debitos honores requisiuit a patre, principatum uidelicet Cenomannorum et Neustriae. Porro prouidus pater hinc inde multa circumspiciens, postulata denegauit, filioque suo, ad nanciscendum quae petierat, tempus opportunum bene praestolari persuasit. Ille uero quod a patre nil consequi poterat aegre tulit, et arroganter contra eum plerumque litigauit. Erat enim loquax et prodigus, audax et in armis probissimus, fortis certusque sagittarius, uoce clara et libera, lingua diserta, facie obesa, corpore pingui, breuique statura, unde uulgo Gambaron cognominatus est et Breuis-Ocrea. Quondam dum rex contra Corbonienses expeditionem facere praepararet, et in oppido Richerii quod pro nido aquilae ibidem in quercu reperto, dum castrum a Fulberto fieret, Aquila dicitur, in domo Gunherii hospitaretur, lis inter filios regis oritur daemonica, unde postmodum multae pullulauerunt lites et facinora. Nam duo fratres, Guillelmus Rufus et Henricus, patri fauebant, uiresque suas fraternis uiribus aequas arbitrantes, indignum ducebant quod frater eorum solus habere patrium ius ambiebat, et agmine clientum sibi obsequente par patri aestimari peroptabat. Unde in Aquilensi castro ad hospitium Rodberti, quod in domo Rogerii Calcegii susceperat, uenerunt, ibique super solarium, sicut militibus moris est, tesseris ludere coeperunt. Deinde ingentem strepitum fecere, et aquam super Rodbertum et asseclas eius, qui subtus erant, fudere. Tunc Iuo et Albericus de Grentemaisnilio dixerunt Rodberto: Ut quid tantam pateris iniuriam? Ecce fratres tui super caput tuum ascenderunt, et immunditiis in contemptu tuo nos tecum polluunt. Nonne uides quid hoc significat? Lippis etiam liquido patet. Nisi festinanter infectum tibi dedecus punieris, deiectus es nec ultra resurgere uales. His siquidem auditis furibundus surrexit, et in coenaculum contra fratres suos irrepere accelerauit, Mox, orto clamore, de hospitio suo rex accurrit, et regali auctoritate filiorum iurgia suorum ad tempus compescuit. Sequenti uero nocte, Rodbertus cum pedisequis suis equitatum regis deseruit, Rothomagum expetiit, et arcem regiam furtim praeoccupare sategit. Verum Rogerius de Iberico pincerna regis, qui turrim custodiebat, ut conatus insidiantium praecognouit, contra fraudes malignantium diligenter arcem praemuniuit, missisque legatis ordinem rei domino suo regi celeriter intimauit. At ille nimis iratus factiosos omnes comprehendi iussit. Illi uero, edictum huiusmodi audientes, admodum territi sunt, et, quibusdam captis, alii extorres fugerunt et extera petentes saluati sunt. Tunc Hugo de Nouocastello, nepos et haeres Alberti Ribaldi, primus praedictos exsules suscepit, eisque Nouumcastellum, Raimalast atque Sorellum, aliaque municipia sua pro depopulanda Neustria patefecit. Erat enim gener Rogerii comitis, habens in matrimonio Mabiliam sororem Roberti Belesmensis, qui regis filium secutus fuerat cum Radulpho de Conchis, aliisque plurimis. Prauo quippe ausu desertores (detestabile nefas!) exorsi sunt, et oppida diuitesque fundos pro inani spe et promissis floccipendendis reliquerunt. Rex autem terras eorum manu propria sibi subegit, et de redditibus eorum stipendiarios dimicantes contra eosdem remunerauit. His motionibus incolae et uicini terribiliter agitati sunt, et arma passim contra regem uel pro rege leuauerunt. Galli et Britones, Cenomanni et Andegauenses, aliique populi fluctuabant, et quem merito sequi deberent ignorabant. Bellis itaque passim insurgentibus, cordatus rex exercitum aggregauit, et, in hostes pergens, cum Rotrone Mauritaniensi comite pacem fecit. Hic nimirum, dum terras Carnotensis ecclesiae, quae perpetuae uirgini Mariae dedicata est, plerumque praedaretur, et ab episcopo cum clero frequenter ob hoc redargueretur, et incorrigibilis perseuerans excommunicaretur, animaduersione diuina obsurduit, et sic ad mortem usque surdus permansit. Rex Guillelmus hunc pretio conduxit, secumque ad obsidionem, quia Raimalast de feudo eius erat, minauit. Quatuor castra in gyro firmauit, ibique milites ad arcendos castrenses apte locauit. Interea, dum quadam die Aimericus de Vilereio dapiferum regis Francorum, qui ad eum diuerterat, deduxisset, et cum tribus militibus ad castrum suum ubi hostes regis tutabantur remearet, forte de regia phalange quatuor equites exierunt, eique obuiantes aditum iam proximae munitionis suae obturauerunt, ipsumque percutientes illico peremerunt. Deinde cadauer infausti praedonis uelut occisum suem super equum sustulerunt, et delatum ante mappalia Rogerii comitis, contra quem diu hostiliter saeuierat, proiecerunt. Gulferius autem filius eius, tam diro patris infortunio territus, pacem cum rege pepigit, eique postmodum et haeredibus eius per annos ferme quinquaginta fidelis exstitit. Multa terrigenis imminent infortunia; quae si diligenter scriberentur omnia, ingentia replerent uolumina. Nunc hiemali frigore rigens, aliis occupationibus uacabo, praesentemque libellum hic terminare fatigatus decerno. Redeunte uero placidi ueris sereno, ea quae minus plene disserui, siue quae restant, in sequentibus replicabo, Deoque iuuante, casus guerrae pacisque nostratuum ueraci stylo copiose dilucidabo.