[9, 1] Quid sit imitatio et eam esse duplicem. [9, 2] Imitationem Cicero definit, qua impellimur animi diligenti ratione, ut aliquorum similes esse in dicendo uideamur. [9, 3] Est enim imitari nihil aliud nisi orationem nostram ad alicuius phrasin, quæ omni exornationis copia florentissima sit, conformare et componere, ut eam scribendi g-lexim et styli temperationem, quæ in eo sola, ad cuius nos aemulationem componimus, præcipuam uenerationem meretur, effingamus. [9, 4] EA AVTEM DVPLEX EST ORATIONIS et g-oikonomias rerum, argumentationum, affectionum, exornationum, compositionis, membrorum uinculorum, in quibus omnis eloquentiae uis, omnis amiratio atque artis huius magnitudo uersatur. [9, 5] Ostendimus autem priore in libro quasdam horum omnium praeceptiones : nec dubium est quin recta illa locorum dispositio, consilii, sententiarum, locorum communium, sicut omnium difficillima, ita utilissima sit: quando uerborum et rerum abundans ubertas aut uaga, dissoluta, eneruis, temere, quocunque animi impetus incubuerit, diffunderetur, nisi disposîtio res ordine inter se congestas deuinxerit. [9, 6] ELOCUTIONIS IMITATIO SOLA est, quæ copiose, ornate, admirabiliter atque illuminate dicentem populi acclamationibus, strepitu, suffragationibus, consensione, admiratione denique magnum, admirabilem et mortale quoddam numen inter homines efficit. [9, 7] Ostendinuus alibi eius usum pluribus. [9, 8] Sed debet ante omnia elocutionis imitatio liberalis, prudens, sobria atque honesta esse : ne, si nullo adhibito iudicio, quod primum nobis sese offert et quadam etiam uenustatis specie falso blanditur, in dicendi usum conuertere uelimus, nullam nec styli temperationem nec eloquentiæ laudem assequamur. [9, 9] Scripsit et in eam sententiam nuper multa Stephanus Doletus, praecipuum laborantis eloquentiae subsidium. [9, 10] Quae in orationis imitatione sint effugienda. [9, 11] Sicut feraciores agri segetesque faecundiores non solum optimarum frugum ubertatem, uerum lolium etiam et herbas frugibus inimicissimas effundunt, ita magna doctissimorum hominum et praeclara ingenia, exuperante quadam naturæ ubertate, in eiusmodi quaedam orationis uitia incidunt, quae et olim sunt animaduersa, et hodie etoquentiae studioso diligenter erunt cauenda. [9, 12] Nam et Ciceronis eloquentiae parentis existimationi atque gloriae inimica laudis obtrectatione illusum fuisse satis constat: dum Caluo scriptis in eam sententiam epistolis solutus et eneruis, Bruto etiam fractus atque elumbis ac plaerisque aliis eiusdem saeculi oratoribus, inter quos inuidia propter studii aemulationem facile serpsit, inflatus, tumidus, audax et supra modum exultans uideretur. [9, 13] Et ipse quoque eosdem tanquam exangues, tritos, otiosos, et disiunctos reprehendit. [9, 14] Nec quisquam uel patrum memoria, uel aetate nostra multum ab illa ueteri degenerante ita ab omni laude faelicissimus repertus adhuc fuit, omne ut punctum sine ulla reprehensione tulerit. [9, 15] INDIXIT hanc legem rebus omnibus natura, ut quae plurimum praesidii, honoris ac gloriae in communem utilitatem hominibus adferrent, aliqua tamen in parte uel offenderent uel displicerent. [9, 16] Sic ipsa rerum elementa, quibus spiritum ducimus, sua laborant contagione, sic Rhetorice magnam bene constitutis ciuitatibus calamitatem, Philosophia nouas ac insanas superstitiones, Medicina perniciosum ueneni usum hominibus attulisse commemoratur ; sic multae urbes populique regna militari disciplina euersa dicuntur, sic magnis et egregiis uoluptatibus suum adest fastidium ut iam nemo nisi humanitatis expers mirari magnopere debeat, in magnis quoque auctoribus quaedam esse uitiosa, quae tamquam sobrius agricola rubos aruis excindit, ne eorum luxuria sata strangulentur, sic huius oratoriae laudis cupidus, obseruare diligenter debet, ne mala potius quam bona, ueluti cutem, non sanguinem inspectans, imitari uoluisse uideatur neue ea deprehensa reliquam omnem orationis gratiam corrumpant. [9, 17] Sunt enim proxima uirtutibus, sic illustri oratione uitia quaedam, a praeclaris ingeniis non satis fortasse animaduersa, sed magnis tamen compensata uirtutibus. [9, 18] Deridet Cicero Eusium quendam qui cum C. [9, 19] Fibriae elocutionem et in dicendo neruos assequi non posset, oris eius deformitatem et uerborum latitudinem imitatus est. [9, 20] Ante omnia igitur haec duo in tota oratione summo animi iudicio uitabimus, ne imitationis errore decepti, desita, antiquata, obscaena, sordida, humilia et ab usu remota in exemplum nobis sumamus neue temere et audacter noua uocabula fingamus. [9, 21] Nihil enim tam naturale est quam sermo Latinus, purus, ornatus, nitidus, omni aetati accommodatus nec a uulgari orationis genere, nec a communi loquendi consuetudine in eiusmodi lenocinia et ueluti uocabulorum aucupia deductus, ad quem intelligendum opus sit uel ingenio, uel interprete carmenta Euandri matre. [9, 22] Nec minori cura rerum uocabularumque turpitudo atque deformitas ciuili in oratione quam morbus in bona corporis ualetudine effugienda erit. [9, 23] Contaminari enim et quadam ueluti contagione conspurcari orationis uenustatem Cicero existimat, si quis Africani morte Remp- castratam, stercus curiae Glauciam esse dicat tantamque naturae cum rationem, tum uerecundiam inesse, plaeraeque ut res ac corporis partes propriis a nobis uocabulis, ne uel rerum petulantia uel orationis obscaenitas, moribus bonis humanoque pudori noceat, non sint appellaridae. [9, 24] Ac mihi quidem in summos homines et summis ingeniis praeditos intuenti, liberalis ille et ingenuus pudor, morumque innocentia longe a furiosi saeculi nostri scurrilitate abesse uidetur quum illi naturae ueterisque disciplinae uerecundiam secuti, nihil quod obscaenum esset, aut facerent aut dicerent. [9, 25] Hinc enim illa sunt liberis operam dare, liberius salutare, de Clodiae et Caelii turpi consuetudine: per impluuium fucum factum mulieri et alia permulta mano cum decoro et in rebus parum honestis uerecunde dicta. [9, 26] ARGVIT ENIM ET PRODIT VITAE TVRPITVDINEM OBSCOENA ORATIO in qua tanquam speculo humanae mentis relucet imago ut qui turpiter, obscaene, flagitiose dicant, eorum etiam uitam in foedissimis stupris, in priuatarum rerum dedecore, in publica infamia expromi credas. [9, 27] Non igitur utendum erit uerbis oscaenis aut quæ consuetudine iam nostra excidertunt nisi quando ornandi caussa apte et parce id faciamus. [9, 28] Quod facile, qui optimum quenquam sibi imitandum proponit, adsequetur. [9, 29] Nam uerborum obsoleta uetustas, inopia, siccitas, ex humilium auctorum cum lectione tum imitatione contrahitur. [9, 30] Quae autem uocabula sordida, inusitata, prisca, obsoleta, peregrina sint et obscæna, optime tradit D- Erasmus in hanc rationem multa in libris de uerborum ac rerum copia scribens. [9, 31] Sunt autem quaedam uel humilia, uel noua, non tam fugienda quam minus crebro usurpanda, cuiusmodi sunt piissimus, mulierosus, mulierositas, beatitudo, beatitas, perspicientia; qua tamen Cicero in officiis utitur : medietates, indolentia, existere pro oriri, Charybdis bonorum pro uoragine; et item illud in officiis : ne adulari nos sinamus, pro assentationibus nos in fraudem falsamque opinionem deduci et punitus est, in actiua significatione, pro Milone: dominatus pro tyrannide et id genus alia quae diligens lector obseruabit. [9, 32] Molliuntur enim et ueluti excusantur a Cicerone praeposito saepe uerbo ut sic dicam, ut hoc utar uocabulo. [9, 33] Quæ autem in orationis splendore ac perspicuitate sint fugienda, in Rhetoricis institutionibus, cum tropos ac figuras explicaremus, pluribus ostendimus. [9, 34] Nouum certe et insolens uocabulum non aliter C- Caesar libro de Analogia atque in cursu scopulum fugiendum censet etiamsi Cicero nouis rebus noua imponenda esse uocabula, usuque mollienda, quae primum dura uideantur, scriptum reliquerit. [9, 35] Quae fictio nouorum uocabulorum quam magnis ille uirtutibus consequebatur a quo eloquentia et nata, et angustis extracta finibus in auitam possessionem collocata fuit, uereor ne nobis hodie sit non concessa. [9, 36] Quo maiorem delectum adhiberi uelim, ut quae nobis permissa sint, quae orationis infucata uitia lateant, non animi solum sed et aurium quoque iudicio cogoscamus. [9, 37] Efficit enim hæc obseruatio ut cum purissima tum etiam prudentissima nostra de rebus omnibus sit oratio.