[3,0] Liber III. (Praefatio) Quoniam sinistrum me quiddam ex genere nostro ut audiam pudet, referre praesertim quam maxime piget, quamobrem imperio haudquaquam maliuole contempto, ut finis optatus libri secundi affuit, per omnia finire hoc opus animus decreuit; sed ne forte quilibet quocumque modo deceptus, res nostro in tempore gestas, praeter quam exactae sunt narrare praesumat, ex his quibus interfui, tertium libellum ut adderem, acquieui. [3,1] Praelio quidem (841), uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuwicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti, persequi hostes suadebant; quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque, et ut iudicio Dei et hac plaga repressi, ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in uera iustitia deuenirent, piis uisceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut praestolarentur suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes, a praelio et praeda discesserunt, et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum uideretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens caedes, et insuper admirabilis, immo et merito notabilis, misericordia tam regum quam et uniuersorum. Nam diuersis pro rebus, diem dominicum inibi acturos se, deliberarunt. In quo missa peracta, amicos et inimicos, fideles et infideles, pariter sepulturae tradebant; plaga correptos ac semiuiuos eodem modo pro uiribus ex animo refouebant. Post hos qui fuga euaserant miserunt, offerentes, si reuerti sana fide uellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque christiano dolentes, percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent? Quamobrem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inuentumque in conuentu publico est, quod pro sola iustitia et aequitate decertauerint, et hoc Dei iudicio manifestum effectum sit, ac per hoc immunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut uana gloria, aut certe quolibet uitio, quiddam in hac expeditione suasit uel gessit, esset uere confessus secrete secreti delicti, et secundum modum culpae diiudicaretur; uerumtamen in ueneratione ac laude tantae declarationis iustitiae, pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum - in eo quod imperfecti peccatis interuenientibus se nouerant, ut in multis uolentes nolentesque delinquebant - uti suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem uti actenus in iustitia adiutor et protector illis Deus extitit, ita ut deinceps ubique existeret: proque his omnibus triduanum ieiunium iniunctum immoque libenter ac celebre celebratum est. [3,2] His ita rebus peractis, Lodhuwicus ut Renum peteret decreuit; Karolus autem diuersis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret, in Aquitaniam ut proficisceretur ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quamquam a loco praedicti praelii plus minus leuuas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; uictoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et, si honores quos idem in Burgundia habuit eidem donare uellet, ut se illi commendaret praecepit. Insuper iactabat, se posse, nec non et aiebat, quod Pippinum una cum suis Karolo foedere quo ualeret subdere uellet. Quam legationem benigne excepit, et sicut postulauerat, per omnia concessit; monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque aduersa undique propulsa uiderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde |663|faueret, Lodhuwicus cum suis Renum petiit, Karolus uero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius quam oporteret omissa, quo quemque uoluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens, paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum uenit, sed, ut illi se commendaret, minime acquieuit. Quidam tamen a Pippino desciuerunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique quos Karolus ad Francos direxerat, scire cupiens si ad illum reuerti uellent, Carisiacum uenientes, quo illi, ut missos dirigeret, mandauerant, perpaucos obuiam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum uenire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum uiueret an non. Iactauerant enim hi qui partis Lodharii sentiebant, in praelio Karolum cecidisse, Lodhuwicum uulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant, in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere. At Guntboldus ceterique coadunati, supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt, mandantes ut, quantotius posset, uenire satageret, quatinus et illis adiutorium praeberet, et si Franci, uti aiebant, ad illum uenire uellent, scire posset. Ipsi uero Parisiacam ciuitatem adeunt, aduentum Karoli praestolari. Quod cum Karolo nunciaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut peruenit, Adhelardum una cum ceteris in Spedonna (Espone-sur Maudre, haud longe a confluentibus Maldrae et Sequanae) obuiam habuit, et quamquam propter conuentum quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Septembris condixerat, quoniam imminebat, ancxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Beluacensem, ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatinus eo tenore id quod cum fratre statuerat obseruare studeret, et si quilibet e Francis ad illum uenire uellet, posset. Franci uero eandem paucitatem quam et Aquitanii spreuerant spernentes, uariis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognouit, praefatum iter accelerare coepit. Cumque Suessonicam peteret urbem, monachi de sancto Medardo occurrerunt illi, deprecantes ut corpora sanctorum Medardi, Sebastiani, Gregorii, Tiburcii, Petri et Marcellini, Marii, Marthae, Audifax et Abacuc, Honesimi, Meresinae et Leocadiae, Mariani, Pelagii et Mauri, Floriani cum sex fratribus suis, Gildardi, Sereni, et domni Remigii Rotomagorum archiepiscopi, in basilicam ubi nunc quiescunt, et iam tunc maxima ex parte aedificata erat, transferet. Quibus acquiescens, inibi mansit, et uti postulauerant, beatorum corpora propriis humeris cum omni ueneratione transtulit (Kal. Septembris); insuper et uillam quae Bernacha (Braine uilla regia ad Vidulam posita) dicitur, rebus eiusdem ecclesiae per aedictum addidit. His ita peractis, Remensem urbem petiit; quo cum uenisset, nuncium recepit, quod Lodhuwicus ad conuentum quod in Lingonicam urbem condixerant, uenire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere uellet; mandauerant etiam Huc auunculus eius (abbas S. Quintini) nec non et Gislebertus comes Mansuariorum (comes pagi Masago), si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse uenturos. [3,3] Ergo tam pro fratris adiutorio, quam et ut hos, si ad illum uenire uellent, recipere posset, ad sanctum Quintinum iter direxit. Quo quidem Hugonem, sicut mandauerat, obuiam habuit, et inde in partes Traiecti iter direxit. Lodharius autem ut haec audiuit, omisso Lodhuwico, quem paulo ante persequi statuerat, a Warmatia ad conuentum quod Teotonis uillam indixerat, iter arripuit, et qualiter super Karolum irrueret, intendit. Quod cum Karolus in Wasiticum didicisset, Hugonem et Adhelardum ad Gislebertum una cum ceteris, quos foedere quo ualerent sibi adnecterent, direxit. Rabanonem etiam ad Lodhuwicum dirigens, mandat, qualiter pro suo adiutorio illis in partibus isset, quod Lodharius audiens, illo omisso supra se cum omnibus copiis ire pararet, monensque ac deprecatur, ut quantotius posset, solito more |664|adiutorium illi praebere studeret. Insuper autem Exemenonem, uenerabilem episcopum (Nouiomensem), ad Lodharium direxit, solito more humiliter praecepit, ut roget, ut obsecret, meminerit quod frater filiolusque eius sit, meminerit, quae pater inter illos statuerat, quae tam is quam et sui inter illos iurauerant; meminerit, quod nouissime iudicio Dei inter illos uoluntas eius declarata sit; et si horum omnium recordare nolit, cesset a persecutione sanctae Dei ecclesiae, misereatur pauperum, uiduarum orfanorumque, et regnum a patre suo consensu sibi datum ut ingrediatur omittat; ne forte iterato populum christianum ad caedem mutuam confluere compellat. Et his ita compositis, idem ipse Parisiacam urbem adiit, tam fratris sui Lodhuwici aduentum quam et ceteros fideles suos, quos undique conuocauerat, praestolaturus. Quod cum Lodharius didicisset, ad eandem urbem iter direxit; habebat enim tam Saxonum quam et Austrasiorum necnon et de Alamannis, partem haud modicam secum; horumque auxilio praemaxime confisus, ad sanctum Dyonisium uenit. Repererat autem inibi naues plus minos XX, insuper quoque Sequana, uti mense Septembrio solet, exigua erat, transitumque perfacilem praestabat. Quamobrem iactabant se sui facile transire posse, et hoc utique simulabant se maxime uelle. Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem (Meulan) custodiri praecepit; quosdam uero ubicumque uada uel nauigia esse nouerat residere fecit: ipse uero e regione sancti Dyonisii iuxta sanctum Fludualdum (St. Cloud) castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere, aut si alicubi super suos irruere uellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dinosceretur, quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputauit. Insuper autem Sequana, mirabile dictu, dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluuias esse nouimus, repente aere sereno tumescere coepit, ac sponte his in locis uada ubique prohibuit. Cumque haec ita se haberent, cernens Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se uelle mandauit, ut foedus quod Karolus cum fratre suo Lodhuwico sacramentis firmauerat, omisisset, et ille econtra foedus, quod cum Pippino, nepote suo, similiter sacramentis firmauerat, omitteret; et haberet Karolus a Sequana partem occiduam absque Prouinciam et Septimaniam; essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem uera, sic se utrosque facilius decipere posse, putabat, omnemque imperium hac arte inuadere sperabat. At Karolus respondit, se foedus quod cum fratre suo, necessitate coactus, inierat, minime uiolare uelle; insuper ut a Mosam usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum uideretur, ut illi obmitteret; praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quamobrem, quoniam hiemps aderat, haberet quique honores quos pater illis dederat, si uellet, mandauit, donec ueris tempore uellent cum paucis, uellent cum omni comitatu, omnes conueniant, et ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant. Quae quidem Lodharius more solito spreuit et a sancto Dyonisio obuiam Pippino, qui ab Aquitania ad illum ueniebat, Senones iter direxit; Karolus autem econtra, qualiter Lodhuuicum in adiutorium suum recipere posset, intendit. [3,4] Interea nunciatum est Karolo, quod soror sua Hildigardis Adelgarium, quendam ex suis captum haberet, et in urbe Laudunensi una secum custodiri fecisset. Qua pro re expeditos ad hoc opus Karolus sibi delegit, ac protinus decedente iam die his in partibus festinus perrexit; distabat enim urbs eadem plus minus leuuas XXX. Per totam siquidem noctem iter faciens, impediente gelu praeualido, hora fere diei tertia insperate subito sorori et ciuibus cum infinita multitudine nuntiatur Karolus adesse, omnisque urbs militibus circumdata fore. Quo quidem nuntio exterriti, quoniam nec euadendi nec aderat spes moenia tuendi, pacem sub una eademque nocte petunt, Adelgarium confestim reddunt, et ut se urbemque absque conflictu in crastinum dedant, cum omni subiectione promittunt. Dum haec agerentur, milites moram huius rei grauiter ferentes, insuper laboris taedio praeteritae noctis quem passi fuerant permoti, in excidium urbis ruere undique coeperunt: essetque proculdubio protinus flammis rapinisque tradita, ni idem Karolus misericordia super ecclesiarum Dei sororisque necnon et populi Christiani, permotus, minis atque blanditiis horum animos maximo labore compescere studuisset. Quos cum abscedere fecisset, ut soror postulauerat, concessit, et Salmonciacum ab urbe discessit; crastina quoque die Hildigardis ad fidem suam, sicut spoponderat, uenit, urbemque inlaesam et absque conflictu sui iuris (i.e. sui iuri) restituit. Sororem suam siquidem Karolus benigne excepit, et omnia quae hactenus erga illum deliquerat, illi donauit; multisque uerbis blande illam allocutus, omnem benignitatem, quam frater sorori debet, si deinde beniuola erga illum esse uellet, ei perhumane promisit, ac, quo uoluit, illam abire concessit. Urbi sua iura statuit, et ad suos, quos circa Parisium omiserat, his ita peractis rediit. Senones autem Lodharius, Pippino recepto, quid agere deberet, anxius erat; nam Karolus partem exercitus (842) Sequanam traiecit, et in saltum qui Pertica uulgo dicitur direxit. Quos quoniam Lodharius uel se uel suos impedire timuit, primum insectari statuit. Qua quidem re sperabat, se et hos facile delere, et hoc terrore sibi residuos subiugare, maximeque Nominoium, Britannorum ducem, suo subdere dominatui posse. Sed frustra haec omnia expleturus adiit, dum nihil horum ad effectum perduxit. Nam exercitus Karoli omnis ab eo saluus euasit, insuper ex suis neminem recepit; et Nomenoius omnia quae illi mandauerat, insolenter spreuit. His ita se habentibus, repente nuntium accepit, quod Lodhuwicus et Karolus una cum ingenti exercitu alter alteri studeret. Cumque se undique rebus aduersis circumseptum uideret, maximo ambitu inaniter expleto, a Turones redire coepit, et fatigato exercitu, tandem fessus Franciam peruenit. Pippinus autem, quod se illi sociauerat penitudine correptus, Aquitaniam se recepit. Interea audiens Karolus, quod Otgarius, Maguntiae sedis episcopus, una cum ceteris Lodhuwico fratri suo transitum ad se prohibuisset, iter per Tullensem urbem accelerans, Elisazam ad Zabarnam (Zabern) introiit; quod cum Otgarius didicisset, una cum ceteris, litore relicto, abiit, et quo quisque ualuit, ocius se abdidit. [3,5] Ergo XVI. Kalend. Marcii Lodhuwicus et Karolus in ciuitate quae olim Argentaria (Argentoratum) uocabatur, nunc autem Strazburg uulgo dicitur, conuenerunt; et sacramenta quae subter notata sunt Lodhuwicus romana, Karolus uero teudisca lingua iurauerunt. Ac sic ante sacramentum circumfusam plebem alter teudisca alter romana lingua allocuti sunt. Lodhuwicus autem, quia maior natu, prior exorsus, sic coepit: «Quotiens Lodharius me et hunc fratrem meum post obitum patris nostri insectando, usque ad internectionem delere conatus sit, nostis; cum autem nec fraternitas, nec christianitas, nec quodlibet ingenium, salua iustitia ut pax inter nos esset, adiuuare posset, tandem coacti rem ad iudicium omnipotentis Dei detulimus, ut suo nutu, quid cuique deberetur, contenti essemus. In quo nos, sicut nostis, per misericordiam Dei uictores extitimus; is autem uictus, una cum suis quo ualuit secessit. Hinc uero fraterno amore correpti, necnon et super populum christianum conpassi, persequi atque delere illos noluimus; sed actenus sicut et antea, ut saltem deinde cuique sua iustitia cederetur, mandauimus. At ille posthaec non contentus iudicio diuino, sed hostili manu iterum et me et hunc fratrem meum persequi non cessat; insuper et populum nostrum incendiis, rapinis, caedibusque deuastat; quamobrem nunc, necessitate coacti, conuenimus; et quoniam uos de nostra stabili fide ac firma fraternitate dubitare credimus, hoc sacramentum inter nos in conspectu uestro iurare decreuimus. Non qualibet iniqua cupiditate illecti hoc agimus, sed ut certiores, si Deus nobis uestro adiutorio quietem dederit, de communi profectu simus; si autem, quod absit, sacramentum, quod fratri meo iurauero, uiolare praesumpsero, a subditione mea, necnon et a iuramento quod mihi iurastis, unumquemque uestrum absoluo». Cumque Karolus haec eadem uerba romana lingua perorasset, Lodhuwicus, quoniam maior natu erat, prior haec deinde se seruaturum testatus est: «Pro Deo amur et pro christian poblo et nostro commun saluament, dist di in auant, in quant Deus sauir et podir me dunat, si saluaraeio cist meon fradre Karlo, et in adiudha et in cadhuna cosa, si cum om per dreit son fradra saluar dist, in o quid il mi altresi fazet; et ab Ludher nul plaid numquam prindrai, qui meon uol cist meon fradre Karle in damno sit.» Quod cum Lodhuwicus explesset, Karolus teudisca lingua sic hec eadem uerba testatus est: «In Godes minna ind in thes christianes folches ind unser bedhero gealtnissi, fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got gewizci indi mahd furgibit, so haldih tesan minan bruodher, soso man mit rehtu sinan bruodher scal, in thiu, thaz er mig sosoma duo; indi mit Ludheren in nohheiniu thing ne geganga, the minan willon imo ce scadhen werhen». Sacramentum autem quod utrorumque populus quique propria lingua testatus est, romana lingua sic se habet: «Si Lodhuuigs sagrament, quae son fradre Karlo iurat, conseruat, et Karlus meos sendra de suo part lo stanit, si io returnar non lint pois, ne io ne neuls cui eo returnar int pois, in nulla aiudha contra Lodhuwig nun li iuer». Teudisca autem lingua: «Oba Karl then eid, then er sineno (i.e. sinemo) bruodher Ludhuwige gesuor, geleistit, indi Ludhuwig min herro then er imo gesuor, forbrihchit, ob ih inan es irwenden ne mag, noh ih noh thero nohhein then ih es irwenden mag, widhar Karle imo ce follusti ne wirdhic». Quibus peractis, Lodhuwicus Renotenus per Spiram et Karolus iuxta Wasagum per Wizzunburg Warmatiam iter direxit. Aestas autem in qua praefatum exactum est praelium, fuit frigida nimis, et omnes fruges persero collectae sunt; autunnus uero et hiemps naturalem ordinem peregerunt. Ac eadem die qua praedicti fratres necnon et primores populi praefatum pepigerunt pactum, subsequente gelu, nix multa cecidit. Stella cometes mense Decembrio et Ianuario necnon et Februario usque praelatum conuentum apparuit - per Pisces centrum ascendit, et inter signum, quod a quibusdam Lyra a quibusdam uero Andromeda uocatur, et Arcturum obscuriorem, hoc concilio expleto defecit. Haec paucis de temporum siderisque serie delibatis, ad historiae tramitem reuertamur. - Cumque Warmatiam uenissent, missos deligunt, quos protinus ad Lodharium et in Saxoniam mittunt; et horum necnon et Karlemanni (filius Hludowici regis maior natu) aduentum inter Warmatiam et Magontiacum praestolari statuunt. [3,6] Hic quoque haud quaquam ab re, quoniam iucunda ac merito notanda uidentur, de qualitate horum regum et unanimitate qua interea deguerint, pauca referre libet. Erat quidem utrisque forma mediocris, cum omni decore pulchra et omni exercitio apta; erat uterque audax, largus, prudens pariter et eloquens; omnemque praemissam nobilitatem excedebat fratrum sancta ac ueneranda concordia. Nam conuiuia erant illis pene assidua, et quodcumque pretium habebant, hoc alter alteri perhumane dabat. Una domus erat illis conuiuii, et una somni; tractabant tam pari consensu communia quam et priuata; non quicquam aliud quilibet horum ab altero petebat, nisi quod utile ac congruum illi esse censebat. Ludos etiam hoc ordine saepe causa exercitii frequentabant. Conueniebant autem quocumque congruum spectaculo uidebatur, et subsistente hinc inde omni multitudine, primum pari numero Saxonorum, Wasconorum, Austrasiorum, Brittonorum, ex utraque parte, ueluti inuicem aduersari sibi uellent, alter in alterum ueloci cursu ruebat; hinc pars terga uersa protecti umbonibus, ad socios insectantes euadere se uelle simulabant; at uersa uice, iterum illos, quos fugiebant, persequi studebant; donec nouissime utrique reges cum omni iuuentute ingenti clamore, equis emissis, hastilia crispantes exsiliunt, et nunc his, nunc illis terga dantibus insistunt. Eratque res digna pro tanta nobilitate necnon et moderatione spectaculo; non enim quispiam in tanta multitudine ac diuersitate generis, uti saepe inter paucissimos et notos contingere solet, alicui aut laesionis aut uituperii quippiam inferre audebat. [3,7] His ita se habentibus, Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Magontiam uenit. Bardo uero qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit, nuntians, quod Saxones mandata Lodharii spreuissent et, quicquid Lodhuwicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere uellent. Lodharius quoque missos qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit; quod tam Lodhuwicus quam et Karolus necnon et uniuersus exercitus aegre tulerunt, et qualiter idem ipsi ad illum peruenire possent, intendunt. Ergo XVI. Kalend. Aprelis illis in partibus uiam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuwicus uero terra Renoque per Bingam (Bingen), Karlemannus autem per Einrichi (pagus ad dextram Rheni et a meridie Loganae et pagi Engerisgowe) ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta uenerunt; protinusque ad sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt, ac deinde idem reges armati naues conscendunt, et Mosellam ocius traiciunt. Quod cum Otgarius, Moguntiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus, ceterique uiderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat, ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti, litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco (Sinzig) didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rodani cum paucis qui se sequi deliberauerant, ceteris omissis excepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tertius.