180. Alciope et Narcissus. Alciope Nympha ex amne Cephiso Narcissum procreauit, cui Tiresias omnia prospera pollicitus est, si pulchritudini tantum suae non adeo confideret. Hunc igitur Echo, filia Iunonis, quum diligeret , et sui potiendi uiam non inueniret, amore iuuenis, quem extremis uocibus fugientem persequebatur, extabuit. Cuius in lapidem uersae et in montibus absconditae uox tantum auditur. Id tamen ei accidit Iunonis instinctu, quod garrulitate sua eam saepe esset morata, ne Iouem, in montibus Nymphas persequentern, deprehendere posset. Ob id etiam fertur ob deformitatem montibus esse recondita, ne quid eius praeter uocem conspici possit. Narcissum autem supradictum ob nimiam despectionem et crudelitatem , quam in Echo exercuerat, Nemesis, id est Fortuna ultrix fastidientium, in amorem sui compulit, ut non minori ac illa exureretur igne. Qui quum ex assidua fatigatione uenationis iuxta fontem procubuisset, et hauriens aquam, imaginem sui perspexisset, alienam putans, adamauit, eiusque desideriis ita ut uita priuaretur, intabuit. Ex cuius reliquiis flos oritur, quem Naiades Nymphae, casum fratris flentes, narcissum nomine annotauerunt. 219. Hymenaeus. Hymenaeus, ut alii, deus nuptiarum, ut alii, quidam iuuenis fuit die nuptiarum oppressus ruina; unde expiationis causa in nuptiis nominatur. Falsum est autem ; nam uitari magis debuit quam retineri. Sed haec est ueritas. Hymenaeus puer genere Atheniensis fuit. Is quum annos puerilis aetatis excederet, neque adhuc uirum posset implere, ea pulchritudine praeditus fuisse dicitur, ut feminam mentiretur. Istum quum una ex ciuibus suis, nobilis uirgo, adamasset, ipse mediocribus ortus parentibus, quia nuptias desperabat, quod poterat tamen, puellam extrema amoris linea diligens, satis animo suo faciebat aspectu. Quumque nobiles feminae cum uirginibus sacra Eleusinae Cereris celebrarent, subito aduentu pirataram raptae sunt; inter quas et Hymenaeus, qui illo amatam suam fuerat subsecutus; eique puella creditur. Quum igitur per longinqua maria praedam piratae uexissent, ad quandam regionem tandem deuoluti perueniunt, ibique somno oppressi ab insequentibus sunt peremti. Hymenaeus, ibi relictis uirginibus, reuersas Athenas, pactus est a ciuibus dilectae nuptias, si iis filias suas restituisset. Quam ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenaei nuptiis miscere. Ob quam causam adhuc nubentes eius, quasi liberatoris uirginitatis, inuocant nomen. Unde et apud Romanos Talassio inuocatur. Quum enim in raptu Sabinarum plebeius quidam raptam pulcherrimam duceret, ne ei auferretur ab aliis, Talassionis eam ducis nobilis esse simulauit; cuius nomine remansit puellae tata uirginitas. 230. Oedipus. Laius, rex Thebarum, habuit uxorem, nomine Iocastam cui praecepit, ut omnes filios ex se genitos necaret. Nam audierat, a liberis suis se occidendum. Illa pariens. puerum plantis perforatum in siluam deferri iussit. In eadem silua Polybus, rex Phocidis, uenatione erat occupatus, ét uagitum pueri audiens, eum afferri iubens , tamquam suam nutriuit, Oedipumque uocauit. Cui dum improperatum fuisset, se genus suum ignorare, iuit ad templum, ut quaereret. Dumque iret, obuiauit illi pater decrepita aetate. Quem ut uidit, ignorans esse patrem, occidit, et regno ceterisque bonis usus est. Inde procedens uenit ad montem, ubi erat Sphinx monstrum, omnibus praetereuntibus hoc aenigma proponens : quid primo quatuor, deinde tribus, deinde duobus, deinde tribus, deinde quatuor graditur pedibus ? ea conditione, ut qui solueret, ipsi pennas incideret; qui non, capite truncaretur. Quod Oedipus soluens, monstrum occidit. Inde rediens Thebas, Iocastam matrem suam inscius duxit uxorem, et genuit ex ea Polynicem et Eteoclem, et duas filias Antigonam et Ismenem. Hic itaque quodam die se calcians, mater uidit cicatrices factas, et agnoscens ingemuit miserabiliter. Ille dolore exagitatus sibmet oculos eruit, et in domo subterranea uitam finiuit. Filii autem pro regno certantes, Eteocles quia prior, primo anno regnauit; Polynices uero exulans ad Adrastum ueniens, filiam eius Argiam uxorem duxit. Sed quum finito anno Eteocles nollet reddere regnum Polynici, ipse cum socero suo et sex aliis ducibus uenit Thebas, pugnaturus pro regno. Multis ergo utrimque occisis, fratres tandem mutuis uulneribus se occiderunt. Adrastus uero unus de septem ducibus solus rediit in patriam suam, paucis comitantibus.