84. Tiresias. Tiresias, Eueris filius, genere Thebanus, in monte Cyllene dracones concubitu haerentes uirga quum percussisset, in mulierem uersus est. Et post temporis seriem iterum eos concumbentes uidens, percussis rursus uirga in eodem loco, in figuram rediit pristinam. Quo tempore inter Iouem et Iunonem iocosa fuit disceptatio, utrum mas an femina maiorem sentiret rei coniugalis uoluptatem; introductus iudex Tiresias, qui utramque naturam expertus fuerat, sensum mulieris ad comparationem uiri triplicem fore asseuerauerat. Ob hoc Iuno irata manus eius praecidit, et eum excaecauit. Iuppiter autem ob id ei concessit, ut VII aetates uiueret, uatesque ueracissimus haberetur. Tiresiam, quem diximus, intelligi uolunt tempus, quod in uere dicitur masculum, quia tunc soliditas et clausura est germinum. Ergo dum uernum tempus coeuntia sibi effectu animalia uiderit, eaque uirga, id est feruoris aestu, percusserit; in femineum sexum conuertitur, dum in aestatis feruorem mutatur. Aestatem namque in modum feminae ponunt, quia omnia patefacta suis folliculis emergunt. Cuius genitura dum ueniente autumno prohibetur, iterum in priorem concipiendi et stringendi imaginem conuertitur. Denique quum duobus diis, id est duobus elementis, igni et aëri, iudicandi causa adhibetur, iustam de eius iudicio rationem profitetur. Ad fructificandum enim germina, tripla aëri prae igne suppetit materia. Aër enim et maritat in glebis, et perdurat in foliis, et grauidat in folliculis. Sol autem maturare tantum nouit in granis. A Iunone caecatur, quia hiemis tempus nubilosa aeris caligine obducitur. Iuppiter uero et uaporibus occultis praescientiam, id est conceptionem, futuri subministrat germinis.