231. Psyche et Cupido. Apuleius in libris metamorphoseon scribit, in quadam ciuitate regem et reginam habuisse tres filias. Duas natu maiores temperata specie fuisse; iuniorem uero, Psychen nomine, tam mirae extitisse elegantiae, ut crederetur Venus esse terrestris. Denique duabus maioribus in coniugium a uiris adscitis, illam, ueluti deam, non quisquam amare ausus erat, sed uenerari ; atque hostiis eam sibimet deplacare intendebant. Venus ergo, succensa inuidia, Cupidinem petit, ut in contumacem formam seueriter uindicet. Ille ad matris ultionem aduentans, uisam puellam adamauit, et ipse se suo telo percussit. Itaque Apollinis denuntiatione iubetur puella in montis cacumine sola demitti et pennato serpenti sponsa destinari. Perfecto igitur choragio, id est uirginali funere, puella per montis decliuia, Zephyri flantis leni uectura delapsa, in quandam domum auream rapitur et pretiosam; ibique uocibus, sibi tantummodo seruientibus, ignoto utebatur coniugio. Nam nocte adueniens maritus, ueneriis per obscura peractis, ut inuise uespertinus aduenerat, ita crepusculo incognitus discedebat. Sed ad huius mortem deflendam sorores aduenerunt, montisque conscenso cacumine, germanam lugubri uoce fiagitabant. Et quamuis ille coniux lucifuga sororios ei comminando uetaret aspectus, tamen consanguineae caritatis ineuitabilis ardor euicit. Ac Zephyri flantis aura uectitante, ad semet sororios perducit affectus; quae, uenenosis consiliis de mariti forma quaerenda consentiens, curiositatem, suae salutis nouercam, arripuit. Denique credens sororibus, se marito serpenti coniunctam, uelut bestiam interfectura, nouaculam sub puluinari abscondit, lucernamque modio contegit. Quumque altum soporem maritus extenderet, illa ferro armata, lucernaque eruta, Cupidine cognito, dum immodesto amoris torretur affectu, scintillantis olei ebullitione maritum succendit: fugiensque Cupido, multa super curiositate puellae increpitans, domo extorrem ac profugam dereliquit. Tandem multis iactatam Veneris persecutionibus, postea Ioue petente in coniugium accepit.