[1,7] Caput VII. Quinque sunt praecipui studiosorum hostes: pituita, atra bilis, coitus, satietas, matutinus somnus. Ut autem redeamus illuc inde iam longius digressi sumus, longissima uia est quae ad ueritatem sapientiamque perducit, grauibus terraeque marisque plena laboribus. Quicunque igitur hoc iter aggrediuntur, ut poeta quisspiam diceret, saepe terra marique periclitantur. Siue enim mare nauigent continue inter fluctus, id est humores duos, pituitam scilicet et noxiam illam melancholiam, quasi inter Scyllam Charybdimque iactantur. Siue terra (ut ita dixerim) iter agant, tria monstra protinus sese illis obiciunt. Primum terrena Venus Priapusque nutrit, secundum Bacchus et Ceres, tertium nocturna Hecate frequenter opponit. Ergo et Apollo ab aethere et Neptunus ab aequore et a terra Hercules saepe uocandus, ut monstra eiusmodi Palladis inimica iaculis Apollo transfigat, Neptunus tridente domet, claua Hercules contundat et laceret. Primum quidem monstrum est Venereus coitus, praesertim si uel paulum uires excesserit; subito namque exhaurit spiritus praesertim subtiliores, cerebrumque debilitat, labefactat stomachum atque praecordia. Quo malo nihil ingenio aduersius esse potest. Cur nam Hippocrates coitum comitiali morbo similem iudicauit, nisi quia mentem, quae sacra est, percutit; tantumque obest, ut Auicenna in libro De animalibus dixerit: "Si quid spermatis, supra quam natura toleret, coitu profluat, obesse magis quam si quadragies tantundem sanguinis emanarit;" ut non iniuria prisci Musas atque Mineruam uirgines esse uoluerint. Huc Platonicum illud spectat: cum Venus Musis minitaretur, nisi sacra Venerea colerent, se contra illas suum filium armaturam, responderunt Musae: "Marti, O Venus, Marti talia minitare; tuus enim inter nos Cupido non uolat." Denique natura nullum sensum longius quam tactum ab intelligentia segregauit. Secundum monstrum est uini cibique satietas. Quippe si uinum uel nimium uel nimis calidum uehemensque fuerit, caput ipsum humoribus pessimisque fumis implebit. Mitto quod insanos facit ebrietas. Cibus uero nimius primum quidem ad stomachum in ipso coquendo omnem naturae uim reuocat; quo fit ut capiti simul speculationique intendere nequeat. Deinde inepte coctus multis et crassis uaporibus humoribusque aciem mentis obtundit. Quinetiam si satis coquatur, tamen, ut Galienus ait: "animus adipe et sanguine suffocatus coeleste aliquid peruidere non potest." Tertium denique monstrum est ad multam noctem, praesertim post coenam, frequentius uigilare, unde etiam post ortum solis dormire cogaris. Quoniam uero in hoc errant fallunturque studiosi permulti, idcirco quantum ingenio noceat, latius explicabo, atque rationes septem praecipuas afferam: primam ab ipso coelo, secundam ab elementis, tertiam ab humoribus, quartam ab ordine rerum, quintam a natura stomachi, sextam a spiritibus, septimam a phantasia deductam. Principio tres planetae, quemadmodum in superioribus dicebamus, contemplationi et eloquentiae maxime fauent: Sol, Venus atque Mercurius. Hi uero paribus ferme passibus concurrentes aduentante nocte nos fugiunt, die uero uel propinquante uel iam surgente resurgunt nosque reuisunt. Post uero Solis ortum in plagam coeli duodecimam, quae carceri tenebrisque ab astronomis assignatur, repente truduntur. Ergo non qui uel nocte, quando nos fugiunt, uel die post Solis ortum, quando carceris tenebrarumque domum intrant, sed qui uel propemodum petentibus ortum, uel iam surgentibus ad contemplandum scribendumque ipsi quoque consurgunt, ii soli acutissime speculantur, et eloquentissime inuenta sua scribunt atque componunt. Ratio secunda, scilicet ab elementis, est talis: oriente sole mouetur aer tenuaturque et claret, occidente uero contra. Sanguis autem et spiritus motum qualitatemque aeris circumfusi naturaque similis sequi necessario compelluntur. Tertia ratio, quae ab humoribus ducitur, est eiusmodi: in aurora mouetur sanguis et regnat motuque tenuatur et calescit et claret; spiritus uero sanguinem sequi imitarique solent. Verum accedente nocte melancholia illa crassior et frigidior atque pituita dominantur, quae spiritus ad speculandum ineptissimos proculdubio reddunt. Quarta ratio, quae trahitur ab ordine rerum, haec erit: dies uigiliae, nox somno tributa est, quoniam cum Sol uel ad hemisphaerium nostrum accedit uel super ipsum incedit, radiis suis meatus corporis aperit, atque a centro ad circumferentiam humores spiritusque dilatat, quod quidem ad uigiliam actionesque excitat atque conducit. Contra uero, quando recedit, omnia coartantur, quod naturali quodam ordine inuitat ad somnum, maxime post tertiam aut quartam noctis partem. Quisquis igitur mane quidem dormitat, quando Sol mundusque excitat, ad multam uero noctem uigilat, quando natura dormire iam et a laboribus quiescere iubet, hic absque dubio cum ordini uniuersi tum sibi ipsi repugnat, dum contrariis simul motibus pertur batur atque distrahitur. Sane dum ab uniuerso mouetur ad extima, ipse sese mouet ad intima; atque contra, dum ab uniuerso ad intima trahitur, ipse se interim retrahit ad externa. Ergo peruerso ordine motibusque contrariis tum corpus totum, tum spiritus ingeniumque prorsus labefactatur. Quinto loco a natura stomachi in hunc modum argumentamur: stomachus diuturna diurni aeris actione apertis poris admodum dilatatur, euolantibus que spiritibus tandem ualde debilitatur. Igitur subeunte nocte nouam spirituum copiam exigit, qua foueatur. Quapropter quicunque eo tempore contemplationes longas et difficiles incohat, ipsos ad caput spiritus retrahere nititur. Hi uero distracti neque stomacho satis neque capiti faciunt. Maxime uero nocet, si post coenam lucubrantes diu eiusmodi studiis attentius incumbamus, pluribus enim tunc ad concoquendum cibum spiritibus multoque calore stomachus indiget. Haec uero duo lucubratione studioque tali diuertuntur ad caput; quo fit ut neque cerebro neque stomacho suppetant. Adde quod caput ob eiusmodi motum crassioribus cibi repletur uaporibus, atque cibus in stomacho a calore et spiritu destitutus crudescit et putret, unde rursus caput opplet et laedit. Denique matutinis horis quando surgendum est, ut excrementis omnibus somno retentis singula membra purgentur, tunc, id quod pessimum est, qui nocte lucubrando concoctionem penitus interruperat, idem dormiendo mane excrementorum expulsionem diutius impedire compellitur. Quod quidem tam ingenio quam corpori medici omnes obesse quam plurimum arbitrantur. Merito ergo qui nocte contra naturam pro die, atque conuerso die rursus pro nocte utuntur tanquam noctuae, ii etiam in hoc uel inuiti noctuas imitantur, ut quemadmodum illis sub solis lumine caligant oculi, ita et iis mentis acies sub ueritatis splendore caliget. Sexto loco a spiritus idem ita probatur: spiritibus fatigatione diurna praesertim subtilissimi quique denique resoluuntur. Nocte igitur pauci crassique supersunt litterarum studiis ineptissimi, ut non aliter mancis horum fretum alis ingenium uolare possit quam uespertiliones atque bubones. Contra uero post somnum mane spiritibus recreatis membrisque adeo corroboratis, ut minimo spirituum adminiculo egeant, multi subtilesque spiritus adsunt, qui cerebro seruiant, atque expeditius obsequi possunt, in membris fouendis regendisque parum admodum occupati. Postremo septima ratio sic a phantasiae natura deductiur: phantasia siue imaginatio siue cogitatio seu quouis alio nomine nuncupanda uidetur, multis, longis, contrariis inuigilando imaginibus, cogitationibus curisque distrahitur atque turbatur. Quae quidem distractio perturbatioque sequenti contemplationi tranquillam serenamque mentem penitus postulanti nimium contraria est. Sola uero nocturna quiete agitatio illa sedatur tandem atque pacatur. Igitur accedente quidem nocte semper turbata mente, recedente uero ut plurimum mente tranquilla ad studia nos conferimus. Quicunque uero mente nimium agitata res ipsas iudicare conantur, ii non aliter quam illi qui uertiginem patiuntur, omnia uerti putant (ut Plato inquit), cum ipsi uertantur. Quamobrem scite Aristoteles in Oeconomicis iubet ante lucem surgere, asseritque id et ad corporis sanitatem et ad philosophiae studia prodesse quam plurimum. Sed hoc ita accipiendum est, ut cita et modica coena matutinam cruditatem diligentissime deuitemus. Denique sacer ille uates Dauid, omnipotentis tuba Dei, nunquam dicit uespere, sed mane semper atque diluculo in Deum suum canendum se cithara psalmisque surgere. Surgere quidem mente ea hora omnino debemus, mox etiam corpore, si modo id commode fieri possit.