[1,2] Caput II. Quam diligens habenda cura sit cerebri, cordis, stomachi, spiritus. Principio quantam cursores crurium, athletae bracchiorum, musici uocis curam habere solent, tantam saltem litterarum studiosos cerebri et cordis iecorisque et stomachi oportet habere; immo uero tanto maiorem, quanto et membra haec praestantiora quam illa sunt, et ii frequentius atque ad potiora bis membris quam illi illis utuntur. Praeterea solers quilibet artifex instrumenta sua diligentissime curat: penicillos pictor, malleos incudesque faber aerarius, miles equos et arma, uenator canes et aues, citharam citharoedus, et sua quisque similiter. Soli uero Musarum sacerdotes, soli summi boni ueritatisque uenatores tam negligentes, pro nefas, tamque infortunati sunt, ut instrumentum illud, quo mundum uniuersum metiri quodammodo et capere possunt, negligere penitus uideantur. Instrumentum eiusmodi spiritus ipse est, qui apud medicos uapor quidam sanguinis purus, subtilis, calidus et lucidus definitur. Atque ab ipso cordis calore ex subtiliori sanguine procreatus uolat ad cerebrum; ibique animus ipso ad sensus tam interiores quam exteriores exercendos assidue utitur. Quamobrem sanguis spiritui seruit, spiritus sensibus, sensus denique rationi. Sanguis autem a uirtute naturali, quae in iecore stomachoque uiget, efficitur. Tenuissima sanguinis pars fluit in cordis fontem, ubi uitalis uiget uirtus. Inde creati spiritus cerebri et (ut ita dixerim) Palladis arces ascendunt, in quibus animalis, id est sentiendi mouendique uis, dominatur. Itaque talis plurimum ferme contemplatio est, quale sensus ipsius obsequium; talis autem sensus, qualis et spiritus; spiritus uero talis, qualis et sanguis et tres illae uires quas diximus: naturalis scilicet, uitalis et animalis, a quibus, per quas, in quibus spiritus ipsi concipiuntur, nascuntur atque fouentur.