[1,0] Liber De Vita. De cura ualetudinis eorum qui incumbunt studio litterarum. [1,1] Nouem studiosorum duces. Caput I. Quicunque iter illud asperum arduumque et longum ingrediuntur, quod quidem uix tandem ad excelsum nouem Musarum templum assiduo labore perducit, nouem omnino itineris huius ducibus indigere uidentur. Quorum primi quidem tres in coelo, tres sequentes in animo, postremi tres in terra nos ducunt. Principio in coelo Mercurius, ut inuestigando Musarum iter aggrediamur, uel impellit uel adhortatur, siquidem Mercurio tributum est inuestigationis omnis officium. Deinde Phoebus ipse et quaerentes animos et res quaesitas splendore uberrimo sic illustrat, ut perspicue quod quaerebatur, a nobis inueniatur. Accedit gratiosissima Venus, Gratiarum mater, atque almis omnino laetisque radiis suis rem omnem adeo condit et ornat, ut quicquid et instigante Mercurio quaesitum fuit, et monstrante Phoebo iam erat inuentum, mirifica quadam et salutari uenustate Veneris circumfusum delectet semper et prosit. Sequuntur tres itineris huius duces in animo: uidelicet uoluntas ardens et stabilis, acumen ingenii, memoria tenax. Tres in terra postremi sunt: prudentissimus paterfamilias, probatissimus praeceptor, medicus peritissimus. Absque his nouem ducibus nemo ad ipsum nouem Musarum templum peruenire uel potuit uel poterit unquam. Ceteros quidem duces ab initio nobis praecipue Deus omnipotens naturaque tribuit, tres uero postremos nostra adhibet diligentia. Sed praecepta officiaque quae ad patremfamilias et quae ad praeceptorem circa litterarum studia pertinent, antiqui plures sapientesque tractauerunt, praecipue Plato noster et saepe alias et in libris De republica ac De legibus diligentissime, deinde Aristoteles in Politicis, Plutarchus quoque et Quintilianus egregie. Solus autem litterarum studiosis hactenus deest medicus aliquis, qui manum euntibus porrigat, salutaribusque consiliis atque medicinis adiuuet eos, quos neque coelum neque animus neque paterfamilias praeceptorue destituit. Ego igitur sortem eorum laboriosissimam miseratus, qui difficile Mineruae minuentis neruos iter agunt, primus tanquam medicus debilibus et ualetudinaris adsum, sed utinam facultate tam integra quam propitia uoluntate. Surgite iam adolescentes Deo duce alacres. Surgite iuuenes atque uiri, quos ardentius Mineruae studium nimis eneruat. Accedite libenter ad medicum qui uobis ad instituti uestri perfectionem, monstrante Deo atque fauente, consilia remediaque salutaria largietur.