[1,2] ORATIO PRIMA. CAPUT II : Qua regula laudandus sit amor. Que sit eius dignitas et magnitudo. Gratissima mihi, o optimi conuiue, sors ista hodie obtigit qua effectum est ut personam Phedri Myrrinusii gererem. Phedri, illius, inquam, cuius familiaritatem tanti fecit Lysias thebanus summus orator, ut oratione lugubrationibus multis composita eum sibi conciliare contenderit; cuius indolem Socrates usque adeo ammiratus est, ut eius splendore quandoque iuxta Ilisum fluuium concitus altiusque sublatus mysteria diuina cecinerit, qui antea non solum celestium sed inferiorum quoque omnium se inscium predicauerat; cuius ingenio adeo delectatus est Plato, ut primitias studiorum suorum Phedro dicauerit. Ad hunc epigrammata, ad hunc elegie Platonis, ad hunc primus eius de pulchritudine liber qui Phedrus inscribitur. Cum igitur huius Phedri me similem, non ego quidem, non enim tantum mihi arrogo, sed sortis casus primo, et uester deinde applausus iudicauerit, his felicibus auspiciis eius imprimis orationem libenter interpretabor. Deinde Antonii et Ficini partes pro ingenii uiribus exsequar. Tria in omni re, o uiri optimi, philosophus quisque Platonis imitator considerat. Que rem antecedunt, que comitantur, et que secuntur. Hec si bona sint, rem ipsam laudat; sin mala, uituperat. Ea igitur perfecta laudatio est, que precedentem rei recenset originem, presentem formam narrat, sequentes ostendit euentus. Ab antecedentibus res queque laudatur ut nobilis, a presentibus ut magna, a sequentibus utilis. Quare ex tribus illis tria hec in laudibus concluduntur: nobilitas, magnitudo atque utilitas. Ideo Phedrus noster imprimis presentem amoris excellentiam contemplatus magnum deum uocauit. Adiunxit Diis hominibusque mirandum. Nec iniuria. Nam ea proprie que magna sunt ammiramur. Magnus ille quidem, cuius imperio homines et dii, ut aiunt, omnes subiciuntur. Nam tam dii apud ueteres quam homines amant. Quod Orpheus Hesiodusque significant, dicentes mortalium et immortalium mentes ab amore domari. Ammirandus preterea dicitur. Quoniam illud quisque amat, cuius pulchritudinem ammiratur. Dii quidem, siue, ut nostri dicunt, Angeli diuinam pulchritudinem, homines corporum spetiem ammirantur et amant. Atque hec quidem laus amoris est a presenti excellentia, que ipsum comitatur, deducta. Laudat deinde hunc ab antecedentibus Phedrus, cum deorum omnium esse asserit antiquissimum. In quo nobilitas amoris effulget, cum prisca eius origo narratur. Laudabit tertio a sequentibus, ubi mirifica eius ab euentu apparebit utilitas. Sed de prisca et nobili eius origine primum, deinde de futura utilitate tractabimus.