[2,0] ASTRONOMICON - LIBER SECUNDUS. Maximus Iliacae gentis certamina uates et quinquaginta regum regemque patremque Hectoraque Aeacidae uictamque sub Hectore Troiam, erroremque ducis totidem, quot uicerat, annis Cancer et acri Scorpios ictu, aut uicina loco, diuisa aut partibus aequis, omnia dicuntur simili sub sorte diurna. cetera, uel numero consortia uel uice sedis, interiecta locis totidem, nocturna feruntur. quidam etiam sex continuis dixere diurnas esse uices astris, quae sunt a principe signo Lanigeri, sex a Libra nocturna uideri. sunt quibus esse diurna placet quae mascula surgunt, femineam sortem tutis gaudere tenebris. (2,220) Quin non nulla tibi nullo monstrante loquuntur Neptuno debere genus, scopulosus in undis Cancer et effuso gaudentes aequore Pisces. at, quae terrena censentur sidera sorte, princeps armenti Taurus regnoque superbus lanigeri gregis est Aries pestisque duorum praedatorque Leo dumosis Scorpios aruis. sunt etiam mediae legis communia signa, ambiguus tergo Capricornus, Aquarius undis, umida terrenis aequali foedere mixta. (2,230) Non licet a minimis animum deflectere curis, nec quicquam rationis eget frustraue creatum. fecundum est proprie Cancri genus, acer et ictu Scorpios, et partu complentes aequora Pisces. sed sterilis Virgo est, simili coniuncta Leoni, nec capit, aut captos effundit, Aquarius ortus. inter utrumque manet Capricornus corpore mixto et qui Cretaeo fulget Centaurus in arcu, communisque Aries aequantem tempora Libram et Geminos Taurumque pari sub sorte recenset. (2,240) Nec tu nulla putes in eo commenta locasse naturam rerum, quod sunt currentia quaedam, ut Leo et Arcitenens Ariesque in cornua tortus; aut quae recta suis librantur stantia membris, ut Virgo et Gemini, fundens et Aquarius undas; uel quae fessa sedent pigras referentia mentes, Taurus depositis collo sopitus aratris, Libra sub emerito considens orbe laborum, tuque tuos, Capricorne, gelu contractus in artus; quaeue iacent, Cancer patulam distentus in aluum, [2,250] Scorpios incumbens plano sub pectore terrae, in latus obliqui Pisces semperque iacentes. Quod si sollerti circumspicis omnia cura, fraudata inuenies amissis sidera membris. Scorpios in Libra consumit bracchia, Taurus succidit incuruo claudus pede, lumina Cancro desunt, Centauro superest et quaeritur unum. sic nostros casus solatur mundus in astris exemploque docet patienter damna subire, omnis cum caelo fortunae pendeat ordo (2,260) ipsaque debilibus formentur sidera membris. Temporibus quoque sunt propriis pollentia signa: aestas a Geminis, autumnus Virgine surgit, bruma Sagittifero, uer Piscibus incipit esse. quattuor in partes scribuntur sidera terna; hiberna aestiuis, autumni uerna repugnant. Nec satis est proprias signorum noscere formas et priuas quas dant leges nascentibus astra; consensu quoque fata mouent et foedere gaudent atque aliis alia succedunt sorte locoque. circulus ut dextro signorum clauditur orbe, (2,270) in tres aequales discurrit linea ductus inque uicem extremis iungit se finibus ipsa, et, quaecumque ferit, dicuntur signa trigona, in tria partitus quod ter cadit angulus astra quae diuisa manent ternis distantia signis. Laniger ex paribus spatiis duo signa, Leonis atque Sagittari, diuerso conspicit ortu; Virginis et Tauri Capricorno consonat astrum; cetera sunt simili ratione triangula signa per totidem partes. At quae diuisa quaternis {sed discrimen erit dextris laeuisque: sinistra quae subeunt, quae praecedunt dextra esse feruntur; dexter erit Tauro Capricornus, Virgo sinistra, hoc satis exemplo est. } (2,280) partibus aequali laterum sunt condita ductu quorum designat normalis uirgula sedes, haec quadrata ferunt. Libram Capricornus et illum conspicit ante Aries atque ipsum a partibus aequis Cancer et hunc laeua subeuntis sidera Librae. semper enim dextris censentur signa priora. sic licet in totidem partes diducere cuncta ternaque bis senis quadrata effingere signis, quorum proposito reddentur in ordine uires. Sed siquis contentus erit numerasse quadrata, (2,290) diuisum ut signis mundum putet esse quaternis, aut tribus ac binis signis ornare trigonum, ut socias uires et amicos exigat ortus foederaque inueniat mundi cognata per astra, falsus erit. nam, quina licet sint undique signa, qui tamen e trinis, quae quinto quoque feruntur astra loco, fuerint nati, sentire trigoni non poterunt uires: licet illud nomine seruent, amisere loco dotes numerisque repugnant. nam, cum sint partes orbis per signa trecentae [2,300] et ter uicenae, quas Phoebi circuit ardor, tertia pars eius numeri latus efficit unum in tris perducti partes per signa trigoni. hanc autem numeri non reddit linea summam, si signum signo, non pars a parte notetur, quod, quamuis duo sunt ternis dirimentibus astra, si tamen extremam laeui primamque prioris inter se conferre uoles numerumque notare, ter quinquagenas implebunt ordine partes; transibit numerus formam finesque sequentis (2,310) consumet ductus. licet ergo signa trigona dicantur, partes non seruant illa trigonas. haec eadem species fallet per signa quadrata (quod, cum totius numeri, qui construit orbem, ter denae quadrum partes per sidera reddant, euenit ut, prima signi de parte prioris si partem ad summam ducatur uirga sequentis, bis sexagenas faciat; sin summa prioris et pars confertur subeuntis prima, duorum signorum in medio numerum transique referque, (2,320) triginta duplicat partes, pars tertia derit); et, quamuis quartum a quarto quis computet astrum, naufragium facient partes unius in ipsis. non igitur satis est signis numerasse trigona quadratiue fidem quaeri per signa quaterna. quadrati si forte uoles effingere formam, aut trinis paribus facies cum membra trigoni, hic poscit quintam partem centesima summa, illic amittit decimam. sic conuenit ordo. et, quiscumque quater iunctis fauet angulus usque, (2,330) quaeque loca in triplici signarit linea ductu cum sinuata uiae linquet dispendia recta, his natura dedit communi foedera lege inque uicem affectus et mutua iura fauoris. quocirca non omnis habet genitura trigonis consensum signis, nec, cum sunt forte quadrata, continuo inter se seruant commercia rerum. distat enim, partes consumat linea iustas detrectetne modum numeri, quem circulus ambit, nunc tris efficiens, nunc quattuor undique ductus, (2,340) quos in plura iubet ratio procedere signa interdum, quam sunt numeris memorata per orbem. Sed longe maior uis est per signa trigoni quam quibus est titulus sub quarto quoque quadratis. altior est horum summoto linea templo, illa magis uicina meat caeloque recedit et propius terras accedit uisus eorum aeraque infectum nostras demittit ad auras. Debilia alternis data sunt commercia signis, mutua nec magno consensu foedera seruant, [2,350] inuita angusto quod linea flectitur orbe. nam, cum praeteriens formatur singula limes sidera et alterno deuertitur angulus astro sexque per anfractus curuatur uirgula in orbem, a Tauro uenit in Cancrum, tum Virgine tacta Scorpion ingreditur, tum te, Capricorne, rigentem et geminos a te Pisces auersaque Tauri sidera contingens finit, qua coeperat, orbem. alterius ductus locus est per transita signa, utque ea praetereas quae sunt mihi singula dicta, (2,360) flexibus et totidem similis sit circulus illi. tertia conuexo conduntur signa recessu; transuersos igitur fugiunt subeuntia uisus, quod nimis inclinata iacent limisque uidentur uicinoque latent: ex recto certior ictus. et, quia succedit conuexo linea caelo, singula circuitu quae tantum transeat astra, uisus eis procul est altoque uagatur Olympo et tenuis uires ex longo mittit in orbem. sed tamen est illis foedus sub lege propinqua, (2,370) quod non diuersum genus est coeuntibus astris, mascula sed maribus respondent, cetera sexus feminei secum iungunt commercia mundi. sic, quamquam alternis, par est natura figuris, et cognata iacent generis sub legibus astra. Iam uero nulla est haerentibus addita signis gratia; nam consensus hebet, quia uisus ademptus. in seducta ferunt animos, quae cernere possunt. sunt etiam aduersi generis conexa per orbem mascula femineis semperque obsessa uicissim. (2,380) Disparibus non ulla datur concordia signis. Sexta quoque in nullas numerantur commoda uires, uirgula per totum quod par non ducitur orbem sed duo signa ferit mediis summota quaternis, tertius absumpto ductus non sufficit orbe. At, quae diuersis e partibus astra refulgent per medium aduerso mundum pendentia uultu et toto diuisa manent contraria caelo septima quaeque, loco quamuis summota feruntur, ex longo tamen illa ualent uiresque ministrant (2,390) uel bello uel pace suas, ut tempora poscunt, nunc foedus stellis, nunc et dictantibus iras. quod si forte libet, quae sunt contraria, signa per titulos celebrare suos sedesque, memento solstitium brumae, Capricornum opponere Cancro, Lanigerum Librae (par nox in utroque diesque est), Piscibus Erigonen, iuuenique urnaeque Leonem; Scorpios e summo cum fulget, Taurus in imo est, et cadit Arcitenens Geminis orientibus orbi. {Obseruant inter sese contraria cursus}. [2,400] sed, quamquam aduersis fulgent contraria signis, natura tamen interdum sociata feruntur, et genere amplexis concordia mutua surgit: mascula se paribus uel sic, diuersa suorum respondent generi. Pisces et Virginis artus aduersi uolitant, sed amant communia iura, et uincit natura locum; sed uincitur ipsa temporibus, Cancerque tibi, Capricorne, repugnat femina femineo, quia brumae dissidet aestas. hinc rigor et glacies niuibusque albentia rura, (2,410) hinc sitis et sudor nudusque in collibus orbis, aestiuosque dies aequat nox frigida brumae. sic bellum natura gerit, discordat et annus, ne mirere in ea pugnantia sidera parte. at non Lanigeri signum Libraeque repugnant in totum, quia uer autumno tempore differt; fructibus hoc implet maturis, floribus illud. sed ratione pari est, aequatis nocte diebus, temporaque efficiunt simili concordia textu permixtosque dies mediis hiemem inter et aestum (2,420) articulis uno seruantia utrimque tenore quo minus infesto decertent sidera bello. talis erit ratio diuersis addita signis. His animaduersis rebus quae proxima cura? noscere tutelas adiectaque numina signis et quae cuique deo rerum natura dicauit, cum diuina dedit magnis uirtutibus ora, condidit et uarias sacro sub nomine uires, pondus uti rebus persona imponere posset. Lanigerum Pallas, Taurum Cytherea tuetur, (2,430) formosos Phoebus Geminos; Cyllenie, Cancrum, Iuppiter, et cum matre deum regis ipse Leonem; spicifera est Virgo Cereris fabricataque Libra Vulcani; pugnax Mauorti Scorpios haeret; uenantem Diana uirum, sed partis equinae, atque angusta fouet Capricorni sidera Vesta; e Iouis aduerso Iunonis Aquarius astrum est agnoscitque suos Neptunus in aethere Pisces. hinc quoque magna tibi uenient momenta futuri, cum ratio tua per stellas et sidera curret (2,440) argumenta petens omni de parte uiasque artis, ut ingenio diuina potentia surgat exaequentque fidem caelo mortalia corda. Accipe diuisas hominis per sidera partes singulaque imperiis propriis parentia membra, in quis praecipuas toto de corpore uires exercent. Aries caput est ante omnia princeps sortitus censusque sui pulcherrima colla Taurus, et in Geminis aequali bracchia sorte scribuntur conexa umeris, pectusque locatum [2,450] sub Cancro est, laterum regnum scapulaeque Leonis, Virginis in propriam descendunt ilia sortem, Libra regit clunes, et Scorpios inguine gaudet, Centauro femina accedunt, Capricornus utrisque imperitat genibus, crurum fundentis Aquari arbitrium est, Piscesque pedum sibi iura reposcunt. Quin etiam propriis inter se legibus astra conueniunt, ut certa gerant commercia rerum, inque uicem praestant uisus atque auribus haerent aut odium foedusue gerunt, conuersaque quaedam (2,460) in semet proprio ducuntur prona fauore. idcirco aduersis non numquam gratia signis, et bellum sociata gerunt; alienaque sede inter se generant coniunctos omne per aeuum, a triquetrisque orti pugnant fugiuntque uicissim; quod deus, in leges mundum cum conderet omnem, affectus quoque diuisit uariantibus astris, atque aliorum oculos, aliorum contulit aures, iunxit amicitias horum sub foedere certo, {illis perpetuas statuit discordibus iras,} cernere ut inter se possent audireque quaedam, (2,470) diligerent alia et noxas bellumque mouerent, his etiam propriae foret indulgentia sortis, ut se diligerent semper sibique ipsa placerent; sicut naturas hominum plerasque uidemus qui genus ex signis ducunt formantibus ortus. Consilium ipse suum est Aries, ut principe dignum est, audit se Libramque uidet, frustratur amando Taurum; Lanigero qui fraudem nectit et ultra fulgentis geminos audit per sidera Pisces, Virgine mens capitur uisa. sic uexerat ante (2,480) Europam dorso retinentem cornua laeua indutusque Ioui. Geminorum ducitur auris ad iuuenem aeternas fundentem Piscibus undas inque ipsos animus Pisces oculique Leonem. Cancer et aduerso Capricornus conditus astro in semet uertunt oculos, in mutua tendunt auribus, et Cancri captatur Aquarius astu. at Leo cum Geminis aciem coniungit et aurem Centauro ferus et Capricorni diligit astrum. Erigone Taurum spectat sed Scorpion audit (2,490) atque Sagittifero conatur nectere fraudem. Libra suos sequitur sensus solumque uidendo Lanigerum atque animo complexa est Scorpion infra. ille uidet Pisces, audit quae proxima Librae. nec non Arcitenens magno parere Leoni auribus atque oculis sinum fundentis Aquari conspicere assueuit solamque ex omnibus astris diligit Erigonen. contra Capricornus in ipsum conuertit uisus (quid enim mirabitur ille maius, in Augusti felix cum fulserit ortum?) [2,500] auribus et summi captat fastigia Cancri. at nudus Geminis intendit Aquarius aurem sublimemque colit Cancrum spectatque reducta tela Sagittiferi. Pisces ad Scorpion acrem derexere aciem cupiuntque attendere Taurum. has natura uices tribuit, cum sidera fixit. his orti similis referunt per mutua sensus, audire ut cupiant alios aliosque uidere, horum odio nunc horum idem ducuntur amore; illis insidias tendant, captentur ab illis. (2,510) Quin aduersa meant alterna trigona trigonis, alteraque in bellum diuerso limite ducit linea. sic ueri per totum consonat ordo. namque Aries, Leo et Arcitenens, sociata trigona signa, negant Chelis foedus totique trigono quod Gemini excipiunt fundens et Aquarius undas. idque duplex ratio cogit uerum esse fateri, quod tria signa tribus signis contraria fulgent, quodque aeterna manent hominum bella atque ferarum. humana est facies Librae, diuersa Leoni. (2,520) idcirco et cedunt pecudes, quod uiribus amplis consilium est maius. uictus Leo fulget in astris, aurea Lanigero concessit sidera pellis, ipse ferae partis Centaurus tergore cedit, usque adeo est hominis uirtus. quid mirer ab illis fulgentis Librae superari posse trigonum? Quin etiam breuior ratio est per signa sequenda. Nam quaecumque nitent humana condita forma astra, manent illis inimica et uicta ferarum. sed tamen in proprias secedunt singula mentes (2,530) et priuata gerunt secretis hostibus arma. Lanigero genitis bellum est cum Virgine natis et Libra Geminisque et eis quos protulit Urna. in partus Tauri sub Cancro nata feruntur pectora et in Chelis et quae dant Scorpios acer et Pisces. at, quos Geminorum sidera formant, his cum Lanigero bellum est eiusque trigono. in Cancro genitos Capricorni semina laedunt et Librae partus et quos dat Virginis astrum quique sub auersi numerantur sidere Tauri. (2,540) Lanigeri communis erit rabidique Leonis hostis, et a totidem bellum subscribitur astris. Erigone Cancrumque timet geminique sub arcu Centauri et Pisces et te, Capricorne, rigentem. maxima turba petit Libram, Capricornus et illi aduersus Cancer, Iuuenis quod utrimque quadratum est, quaeque in Lanigeri numerantur signa trigonum. Scorpios in totidem fecundus creditur hostes; aequoreum iuuenem, Geminos, Taurum atque Leonem, Erigonen Libramque fugit metuendus et ipse, [2,550] quique Sagittari ueniunt de sidere partus. hos Geminis nati Libraque et Virgine et Urna depressisse uolent. naturae lege iubente haec eadem, Capricorne, tuis inimica feruntur. at quos aeternis perfundit Aquarius undis, ad pugnam Nemeaeus agit totumque trigonum, turba sub unius fugiens uirtute ferarum. Piscibus exortos uicinus Aquarius urget et gemini fratres et quos dat Virginis astrum quique Sagittari descendunt sidera nati. (2,560) Nec sola est ratio quae dat nascentibus arma inque odium generat partus et mutua bella; sed plerumque manent inimica tertia quaeque lege, in transuersum uultu defixa maligno, quoque manent quaecumque loco contraria signa aduersosque gerunt inter se septima uisus, tertia quaeque illis utriusque trigona feruntur; ne sit mirandum si foedus non datur astris quae sunt aduersis signis cognata trigona. Per tot signorum species contraria surgent (2,570) corpora totque modis totiens inimica creantur. idcirco nihil ex semet natura creauit pectore amicitiae maius, nec rarius unquam. Unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes ipse mori; lis una fuit per saecula mortis, alter quod raperet fatum, non cederet alter. et duo, qui potuere sequi: uix noxia poenis, optauitque reum sponsor non posse reuerti, sponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum perque tot aetates hominum, tot tempora et annos, (2,580) tot bella et uarios etiam sub pace labores, cum Fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam. at quanta est scelerum moles per saecula cuncta, quamque onus inuidiae non excusabile terris! uenales ad fata patres matrumque sepulcra {non posuere modum sceleri, sed fraude nefanda ipse deus Caesar cecidit, qua territus orbi} imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit. quid loquar euersas urbes et prodita templa et uarias pacis clades et mixta uenena insidiasque fori, caedes in moenibus ipsis et sub amicitiae grassantem nomine turbam? (2,590) in populo scelus est et abundant cuncta furoris. et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas saeuit nequities; poenas iam noxia uincit. scilicet, in multis quoniam discordia signis corpora nascuntur, pax est sublata per orbem, et fidei rarum foedus paucisque tributum, utque sibi caelum sic tellus dissidet ipsa atque hominum gentes inimica sorte feruntur. Si tamen et cognata cupis dinoscere signa, quae iungant animos et amica sorte ferantur, [2,600] Lanigeri partus cum toto iunge trigono. simplicior tamen est Aries, meliusque Leone prosequitur genitos et te, Centaure, creatos quam colitur. namque est natura mitius astrum expositumque suae noxae, nec fraudibus ullis, nec minus ingenio molli quam corpore constans: illis est feritas signis praedaeque cupido, uenalisque animus non umquam excedere cogit commoditate fidem, nec longa est gratia facti; plus tamen in duplici numerandum est roboris esse, (2,610) cui commixtus homo est, quam te, Nemeaee, sub uno. idcirco et pax est signis et mixta querella. quin etiam Tauri Capricorno iungitur astrum, nec magis illorum coeunt ad foedera mentes; Virgineos etiam partus, quicumque creantur Tauro, complecti cupiunt, sed saepe queruntur. quos Geminique dabunt Chelaeque et Aquarius ortus unum pectus habent fideique immobile uinclum, magnus et in multos ueniet successus amicos. Scorpios et Cancer fraterna in nomina ducunt (2,620) ex semet genitos, nec non et Piscibus orti concordant illis. saepe est et subdolus actus: Scorpios aspergit noxas sub nomine amici; at, quibus in lucem Pisces uenientibus adsunt, his non una manet semper sententia cordi, commutant animos interdum et foedera rumpunt ac repetunt, tectaeque lues sub fronte uagantur. sic erit ex signis odium tibi paxque notanda. Nec satis hoc, tantum solis insistere signis: contemplare locum caeli sedemque uagarum. (2,630) parte genus uariant et uires linea mutat. nam sua quadratis ueniunt, sua iura trigonis et quae per senos decurrit uirgula tractus quaeque secat medium transuerso limite caelum; distat enim surgantne eadem subeantne cadantne. hinc modo dat mundus uires, modo deterit idem, quaeque illic sumunt iras, huc acta reponunt. crebrius aduersis odium est, cognata quadratis corpora censentur signis et amica trigonis. nec ratio obscura est; nam quartum quodque locauit (2,640) eiusdem generis signum natura per orbem. quattuor aequali caelum discrimine signant in quibus articulos anni deus ipse creauit, uer Aries, Cererem Cancer Bacchumque ministrans Libra, caper brumam genitusque ad frigora piscis. nec non et duplici quae sunt conexa figura quartum quemque locum retinent; duo cernere Pisces et geminos iuuenes duplicemque in Virgine formam et duo Centauri licet uno corpora textu. sic et simplicibus signis stat forma quadrata; [2,650] nam neque Taurus habet comitem, nec iungitur ulli horrendus Leo, nec metuit sine compare quemquam Scorpios, atque uno censetur Aquarius astro. sic quaecumque manent quadrato condita templo signa parem referunt numeris aut tempore sortem ac ueluti cognata manent sub foedere tali. idcirco affines signant gradibusque propinquis accedunt unaque tenent sub imagine natos, (2,660) quotquot cardinibus, propriae uariante, mouentur; quae, quamquam in partes diuisi quattuor orbis sidera quadrata efficiunt, non lege quadrati censentur: minor est numeri quam cardinis usus. longior in spatium porrecta est linea maius quae tribus emensis signis facit astra trigona. haec ad amicitias imitantis iura gradumque sanguinis atque animis haerentia foedera ducunt, utque ipsa ex longo coeunt summota recessu, sic nos coniungunt maioribus interuallis. (2,670) haec meliora putant, mentes quae iungere possunt, quam quae non numquam foedus sub sanguine fallunt. proxima uicinis subscribunt, tertia quaeque hospitibus. sic astrorum seruabitur ordo. adde suas partes signis, sua partibus astra; nam nihil in totum seruit sibi: mixta feruntur, ipsis dant in se partes capiuntque uicissim. quae mihi mox certo digesta sub ordine surgent. omnibus ex istis ratio est repetenda per artem, pacata infestis signa ut discernere possis. Perspice nunc tenuem uisu rem, pondere magnam et tantum Graio signari nomine passam, (2,680) dodecatemoria, in titulo signantia causas. nam, cum tricenas per partes sidera constent, rursus bis senis numerus diducitur omnis; ipsa igitur ratio binas in partibus esse dimidiasque docet partes. his finibus ecce dodecatemorium constans, bis senaque tanta omnibus in signis; quae mundi conditor ille attribuit totidem numero fulgentibus astris, ut sociata forent alterna sidera sorte, et similis sibi mundus, et omnia in omnibus astra, (2,690) quorum mixturis regeret concordia corpus et tutela foret communi mutua causa. in terris geniti tali sub lege creantur; idcirco, quamquam signis nascantur eisdem, diuersos referunt mores inimicaque uota; et saepe in peius derrat natura, maremque femina subsequitur: miscentur sidere partus, singula diuisis uariant quod partibus astra, dodecatemoriis proprias mutantia uires. Nunc, quod sit cuiusque, canam, quoue ordine constent, ne uagus ignotis signorum partibus erres. [2,700] ipsa suo retinent primas in corpore partes sidera, uicinae subeuntibus attribuuntur, cetera pro numero ducunt ex ordine partes, ultima et extremis ratio conceditur astris. singula sic retinent binas in sidere quoque dimidiasque eius partes, et summa repletur sortibus exactis triginta sidere in omni. Nec genus est unum, ratio nec prodita simplex, pluribus inque modis uerum natura locauit diduxitque uias uoluitque per omnia quaeri. (2,710) haec quoque comperta est ratio sub nomine eodem. quacumque in parti nascentum tempore Luna constiterit, numeris hanc ter dispone quaternis, sublimi totidem quia fulgent sidera mundo. inde suas illi signo, quo Luna refulsit, quaeque hinc defuerant partes numerare memento. proxima tricenas pariterque sequentia ducunt. {hic ubi deficiet numerus, tunc summa relicta in binas sortes adiecta parte locetur dimidia, reliquis tribuantur ut ordine signis}. (2,720) in quo destituent, eius tum Luna tenebit dodecatemorium signi; post cetera ducet ordine quodque suo, sicut stant astra locata. Haec quoque te ratio ne fallat, percipe paucis (maior in effectu minor est) de partibus ipsis dodecatemorii quota sit quod dicitur esse dodecatemorium. namque id per quinque notatur partes; nam totidem praefulgent sidera caelo quae uaga dicuntur, ducunt et singula sortes dimidias, uiresque in eis et iura capessunt. (2,730) in quocumque igitur stellae quandoque locatae dodecatemorio fuerint spectare decebit; cuius enim stella in fines in sidere quoque inciderit, dabit effectus in uiribus eius. undique miscenda est ratio per quam omnia constant. uerum haec posterius proprio cuncta ordine reddam; nunc satis est docuisse suos ignota per usus, ut, cum perceptis steterit fiducia membris, sic totum corpus facili ratione notetur et bene de summa ueniat post singula carmen. (2,740) ut rudibus pueris monstratur littera primum per faciem nomenque suum, tum ponitur usus, tum coniuncta suis formatur syllaba nodis, hinc uerbi structura uenit per membra legendi, tunc rerum uires atque artis traditur usus perque pedes proprios nascentia carmina surgunt, singulaque in summam prodest didicisse priora (quae nisi constiterint primis fundata elementis, effluat in uanum rerum praeposterus ordo uersaque quae propere dederint praecepta magistri), [2,750] sic mihi per totum uolitanti carmine mundum erutaque abstrusa penitus caligine fata, Pieridum numeris etiam modulata, canenti quoque deus regnat reuocanti numen in artem, per partes ducenda fides et singula rerum sunt gradibus tradenda suis, ut, cum omnia certa notitia steterint, proprios reuocentur ad usus. ac, uelut, in nudis cum surgunt montibus urbes, conditor et uacuos muris circumdare colles destinat, ante manus quam temptet scindere fossas, (2,760) uersat opus (ruit ecce nemus, saltusque uetusti procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt, pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum, antiquasque domos et nota cubilia linquunt, ast alii silicem in muros et marmora templis rimantur, ferrique rigor per pignora nota quaeritur, hinc artes, hinc omnis conuenit usus), tum demum consurgit opus, cum cuncta supersunt, ne medios rumpat cursus praepostera cura, sic mihi conanti tantae succedere moli (2,770) materies primum rerum, ratione remota, tradenda est, ratio sit ne post irrita neue argumenta nouis stupeant nascentia rebus. Ergo age noscendis animum compone sagacem cardinibus, qui per mundum sunt quattuor omnes dispositi semper mutantque uolantia signa: unus ab exortu caeli nascentis in orbem, qua primum terras aequali limite cernit, alter ab aduersa respondens aetheris ora, unde fugit mundus praecepsque in Tartara tendit; (2,780) tertius excelsi signat fastigia caeli, quo defessus equis Phoebus subsistit anhelis reclinatque diem mediasque examinat umbras; ima tenet quartus fundato nobilis orbe, in quo principium est reditus finisque cadendi sideribus, pariterque occasus cernit et ortus. haec loca praecipuas uires summosque per artem fatorum effectus referunt, quod totus in illis nititur aeternis ueluti compagibus orbis; quae nisi perpetuis alterna sorte uolantem (2,790) cursibus excipiant nectantque in uincula, bina per latera atque imum templi summumque cacumen, dissociata fluat resoluto machina mundo. Sed diuersa tamen uis est in cardine quoque, et pro sorte loci uariant atque ordine distant. primus erit, summi qui regnat culmine caeli et medium tenui partitur limite mundum; quem capit excelsa sublimem Gloria sede (scilicet haec tutela decet fastigia summa), quidquid ut emineat sibi uindicet et decus omne [2,800] asserat et uarios tribuendo regnet honores. hinc fauor et species atque omnis gratia uulgi, reddere iura foro, componere legibus orbem foederibusque suis externas iungere gentes et pro sorte sua cuiusque extollere nomen. proximus, est ima quamquam statione locatus, sustinet aeternis nixum radicibus orbem, effectu minor in specie sed maior in usu. fundamenta tenet rerum censusque gubernat, {quam rata sint fossis, scrutatur, uota metallis (2,810) atque ex occulto quantum contingere possis}. tertius, aequali terris in parte nitentem qui tenet exortum, qua primum sidera surgunt, unde dies redit et tempus describit in horas, hinc inter Graias horoscopos editur urbes, nec capit externum, proprio quia nomine gaudet. hunc penes arbitrium uitae est, hic regula morum, fortunamque dabit rebus, ducetque per artes, qualiaque excipiant nascentis tempora prima, quos capiant cultus, quali sint sede creati, (2,820) utcumque admixtis subscribent uiribus astra. ultimus, emenso qui condit sidera mundo occasumque tenens summersum despicit orbem, pertinet ad rerum summas finemque laborum, coniugia atque epulas extremaque tempora uitae otiaque et coetus hominum cultusque deorum. Nec contentus eris percepto cardine quoque: interualla etiam memori sunt mente notanda per maius dimensa suas reddentia uires. quidquid ab exortu summum curuatur in orbem, (2,830) aetatis primae nascentisque asserit annos. quod summo premitur deuexum culmine mundi donec ad occasus ueniat, puerilibus annis succedit teneramque regit sub sede iuuentam. quae pars occasus aufert imumque sub orbem descendit, regit haec maturae tempora uitae perpetua serie uarioque exercita cursu. at, qua perficitur cursus redeunte sub ortum, tarda supinatum lassatis uiribus arcum ascendens, seros demum complectitur annos (2,840) labentemque diem uitae tremulamque senectam. Omne quidem signum sub qualicumque figura partibus inficitur mundi; locus imperat astris et dotes noxamque facit; uertuntur in orbem singula et accipiunt uires caeloque remittunt. uincit enim natura loci legesque ministrat finibus in propriis et praetereuntia cogit esse sui moris, uario nunc ditia honore, nunc sterilis poenam referentia sidera sedis. quae super exortum est a summo tertia caelo, [2,850] infelix regio rebusque inimica futuris et uitio fecunda nimis; nec sola, sed illi par erit, aduerso quae fulget sidere sedes iuncta sub occasu. neu praestet, cardine mundi utraque praetenta fertur deiecta ruina. porta laboris erit: scandendum est atque cadendum. nec melior super occasus contraque sub ortu sors agitur mundi: praeceps haec, illa supina pendens aut metuit uicino cardine finem aut fraudata cadet. merito Typhonis habentur horrendae sedes, quem Tellus saeua profudit, (2,860) cum bellum caelo peperit nec matre minores exstiterunt partus. sed fulmine rursus in aluum compulsi, montesque super rediere cadentes, cessit et in tumulum belli uitaeque Typhoeus. ipsa tremit mater flagrantem monte sub Aetna. at, quae fulgentis sequitur fastigia caeli proxima, neue ipsi cedat, cui iungitur, astro spe melior, palmamque petens uictrixque priorum altius insurgit: summae comes addita finis, in peiusque manent cursus nec uota supersunt. (2,870) quocirca minime mirum, si proxima summo atque eadem integrior Fortunae sorte dicatur cui titulus Felix. censum sic proxima Graiae nostra subit linguae uertitque a nomine nomen. Iuppiter hac habitat: uenerandam crede regenti. huic in peruersum similis deiecta sub orbe imaque summersi contingens culmina mundi, aduersa quae parte nitet, defessa peracta militia rursusque nouo deuota labori cardinis et subitura iugum sortemque potentem (2,880) nondum sentit onus mundi, iam sperat honorem. Daemonien memorant Grai, Romana per ora quaeritur inuersus titulus. sub corde sagaci conde locum numenque loci nomenque potentis, quae tibi posterius magnos reuocentur ad usus. hic momenta manent nostrae plerumque salutis bellaque morborum caecis pugnantia telis, uiribus ambiguam geminis casusque deique nunc huc nunc illuc sortem mutantis utraque. sed medium post astra diem curuataque primum (2,890) culmina nutantis summo de uertice mundi aethra Phoebus alit; sub quo quae corpora nostra concipiunt uitia et fortunam, ex uiribus eius decernunt. Deus ille locus sub nomine Graio dicitur. huic aduersa nitens, quae prima resurgit sedibus ex imis iterumque reducit Olympum, pars mundi fratrumque uices mortesque gubernat; et dominam agnoscit Phoeben, fraterna uidentem regna per aduersas caeli fulgentia partes {fataque damnosis imitantem finibus oris}. [2,900] huic parti Dea nomen erit Romana per ora, Graecia uoce sua titulum designat eundem. arce sed in caeli, qua summa accliuia finem inueniunt, qua principium decliuia sumunt, culminaque insurgunt occasus inter et ortus suspenduntque suo libratum examine mundum, asserit hanc Cytherea sibi per sidera sedem et uelut in facie mundi sua collocat ora, per quae humana regit. propria est haec reddita parti uis, ut conubia et thalamos taedasque gubernet: (2,910) haec tutela decet Venerem, sua tela mouere. nomen erit Fortuna loco, quod percipe mente, ut breuia in longo compendia carmine praestem. at, qua subsidit conuerso cardine mundus fundamenta tenens, auersum et suspicit orbem ac media sub nocte iacet, Saturnus in illa parte suas agitat uires, deiectus et ipse imperio quondam mundi solioque deorum, et pater in patrios exercet numina casus fortunamque senum : prima est tutela duorum (2,920) nascentum atque patrum. quae tali condita parte est. Asper et attentus, titulum cui Graecia fecit, Daemonium signatque suas pro nomine uires. nunc age surgentem primo de cardine mundum respice, qua solitos nascentia signa recursus incipiunt, uiridis gelidis et Phoebus ab undis enatat et fuluo paulatim accenditur igne : haec tua templa ferunt, Maia Cyllenie nate, in quis fortunam natorum condidit omnem natura, ex illa suspendit uota parentum. (2, 930) unus in occasu locus est super. ille ruentem praecipitat mundum terris et sidera mergit, tergaque prospectat Phoebi, qui uiderat ora; ne mirere, nigri si Ditis ianua fertur et finem uitae retinet, mortique dicatur. hic etiam ipse dies moritur, tellusque per orbem surripit et noctis captum sub carcere claudit. nec non et fidei tutelam uindicat ipsam, pectoris et pondus. tanta est in sede potestas quae uocat et condit Phoebum recipitque refertque, (2,940) continuatque diem. tali sub lege notandae templorum tibi sunt uires: quae peruolat omnis astrorum series ducitque et commodat illis ipsa suas leges, stellaeque ex ordine certo, ut natura sinit, lustrant, uariasque locorum efficiunt uires, utcumque aliena capessunt regna et in externis subsidunt hospita castris. haec mihi sub certa stellarum parte canentur; nunc satis est caeli partes titulosque notasse effectusque loci per se cuiusque deosque. [2,950] cui parti nomen posuit, qui condidit artem, octo topos; per quod stellae diuersa uolantes quos reddant motus, proprio uenit ordine rerum.