[3,13] XIII. 1 Accipite et M. Varronis uerba de agricultura libro tertio, qui cum de pauonibus in uilla nutriendis loqueretur, sic ait: Primus hos Q. Hortensius augurali coena posuisse dicitur, quod potius factum tum luxuriose quam seuere boni uiri laudabant. Quem cito secuti multi extulerunt eorum pretia, ut oua eorum denariis ueneant quinis, ipsi facile quinquagenis. 2 Ecce res non ammiranda solum sed etiam pudenda, ut oua pauonum quinis denariis ueneant, quae hodie non dicam uilius, sed omnino nec ueneunt. 3 Is Hortensius platanos suas uino irrigare consueuit: adeo ut in quadam actione quam habuit cum Cicerone susceptam precario a Tullio postulasset ut locum dicendi permutaret secum: abire enim in uillam necessario se uelle, ut uinum platano, quam in Tusculano posuerat, ipse suffunderet. 4 Sed forte ad notam seculi sui non sufficit Hortensius, uir alioquin ex professo mollis et in praecinctu ponens omnem decorum. Fuit enim uestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret. 5 Is quondam cum incederet elaboratus ad speciem, collegae de iniuriis diem dixit, quod sibi in angustiis obuius offensu fortuito structuram togae destruxerat: et capital putauit, quod in humero suo locum ruga mutasset. 6 Ergo hoc praetermisso ad uiros uenio triumphales quos uictores gentium luxuria uicit, et, ut taceam Gurgitem a deuorato patrimonio cognominatum, quia insignibus uirtutis secutae uitia prioris conpensauit aetatis, Metellus Pius in quam foueam luxus et superbiae successuum continuatione peruenit? Et, ne multis morer, ipsa de eo Salustii uerba subieci: 7 Ac Metellus in ulteriorem Hispaniam post annum regressus magna gloria, concurrentibus undique uirile et muliebre secus, per uias et tecta omnium uisebitur. Eum quaestor C. Urbinus aliique cognita uoluntate cum ad coenam inuitauerunt, ultra Romanum ac mortalium etiam morem curabant exornatis aedibus per aulaea et insignia scenisque ad ostentationem histrionum fabricatis. 8 Simul croco sparsa humus et alia in modum templi celeberrimi. Praeterea tum sedenti in transenna demissum Victoriae simulachrum cum machinato strepitu tonitruum coronam ei inponebat, tum uenienti ture quasi deo supplicabatur. 9 Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae uero quaesitissimae, neque per omnem modo prouinciam sed trans maria, ex Mauritania uolucrum et ferarum incognita antea plura genera. Quis rebus aliquantam partem gloriae dempserat, maximeque apud ueteres et sanctos uiros superba illa grauia indigna Romano imperio aestimantes. Haec Salustius, grauissimus alienae luxuriae obiurgator et censor. 10 Accipite inter grauissimas personas non defuisse luxuriam. Refero enim pontificis uetustissimam coenam quae scripta est in indice quarto Metelli illius pontificis maximi in haec uerba: 11 Ante diem nonum Kalendas Septembres, quo die Lentulus flamen Martialis inauguratus est, domus ornata fuit: triclinia lectis eburneis strata fuerunt: duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaeuola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinouanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inaugurauit: in tertio triclinio Popilia Perpennia Licinia Arruntia uirgines Vestales et ipsius uxor Publicia flaminica et Sempronia socrus eius. 12 Coena haec fuit: Ante coenam echinos, ostreas crudas quantum uellent, peloridas sphondylos, turdum asparagos subtus, gallinam altilem, patinam 4ostrearum peloridum, balanos nigros, balanos albos: iterum sphondylos glycomaridas urticas ficedulas, lumbos capraginos aprugnos, altilia ex farina inuoluta, ficedulas murices et purpuras. In coena sumina, sinciput aprugnum, patinam piscium, patinam suminis, anates, querquedulas elixas, lepores, altilia assa, amulum, panes Picentes. 13 Ubi iam luxuria tunc accusaretur, quando tot rebus farta fuit coena pontificum? Ipsa uero edulium genera quam dictu turpia? Nam Titius in suasione legis Fanniae obicit seculo suo quod porcum Troianum mensis inferant, quem illi ideo sic uocabant, quasi aliis inclusis animalibus grauidum, ut ille Troianus equus grauidus armatis fuit. 14 Exigebat hoc quoque illa gulae intemperantia, ut et lepores saginarentur teste Varrone, qui de agricultura libro tertio, cum de leporibus loqueretur, sic ait: Hoc quoque nuper institutum, ut saginarentur, cum exceptos e leporario condant in caueis, et loco clauso faciant pingues. 15 Si cui hoc mirum uidetur, quod ait Varro lepores aetate illa solitos saginari, accipiat, aliud quod maiore ammiratione sit dignum, cochleas saginatas, quod idem Varro in eodem libro refert. Verba ipsa qui uolet legere, ubi quaerere debeat indicaui. 16 Neque ego nunc antiquitati nos praeferendos uel conparandos dico, sed respondi obiurganti Horo, adserens, uti res habet, maiorem illis seculis deliciarum curam fuisse quam nostro. [3,14] XIV. 1 Subiecit Furius Albinus, antiquitatis non minus quam Caecina peritus: Miror te, inquit, Albine, non retulisse quanta illa affluentia marinarum procurari solita fuerit copiarum, cuius relatu maximam conuiuiorum nostrorum sobrietatem doceres. Et Caecina: Profer, inquit, in medium quae de hac quoque parte lectu comperisti: ultra omnes enim polles memoria uetustatis. 2 Et Furius sic ingressus est: Vetustas quidem nobis semper, si sapimus, adoranda est. Illa quippe secula sunt quae hoc imperium uel sanguine uel sudore pepererunt, quod non nisi uirtutum faceret ubertas: sed, quod fatendum est, in illa uirtutum abundantia uitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt. 3 Et de luxu quidem illius temporis circa marinas copias dicere institueram: sed quia in adsertionem nostrae emendationis alia ex aliis proferenda se suggerunt, de piscibus non omitto, sed differo dum de alia lasciuia qua nunc caremus ammoneo. 4 Dic enim, Hore qui antiquitatem nobis obicis, ante cuius triclinium modo saltatricem uel saltatorem te uidisse meministi? At inter illos saltatio certatim uel ab honestis adpetebatur. Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant. 5 Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant: sed inter probas quoque earum erat saltandi cura, dummodo non curiosa usque ad artis perfectionem. Quid enim ait Salustius: Psallere saltare elegantius quam necesse est probae? adeo et ipse Semproniam reprehendit, non quod saltare sed quod optime scierit. 6 Nobilium uero filios et, quod dictu nefas est, filias quoque uirgines inter studiosa numerasse saltandi meditationem testis est Scipio Africanus Aemilianus, qui in oratione contra legem iudiciariam Tib. Gracchi sic ait: 7 Docentur praestigias inhonestas: cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier uoluerunt: eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos uirgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere: sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo uidi pueris uirginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus seruulus honeste saltare non posset. 8 Vides quemadmodum ingemuerit Africanus, quod uidisset cum crotalis saltantem filium petitoris, id est candidati, quem ne tum quidem spes et ratio adipiscendi magistratus, quo tempore se suosque ab omni probro debuit uindicare, potuerit coercere, quo minus faceret quod scilicet turpe non habebatur. Ceterum superius pleramque nobilitatem haec propudia celebrare conquestus est. 9 Sic nimirum M. Cato senatorem non ignobilem Caecilium spatiatorem et Fescenninum uocat, eumque staticulos dare his uerbis ait: Descendit de cantherio, inde staticulos dare, ridcularia fundere, et alibi in eundem: Praeterea cantat, ubi collibuit, interdum Graecos uersus agit, iocos dicit, uoces demutat, staticulos dat. 10 Haec Cato, cui, ut uidetis, etiam cantare non serii hominis uidetur: quod apud alios adeo non inter turpia numeratum est, ut L. Sylla, uir tanti nominis, optime cantasse dicatur. 11 Ceterum histriones non inter turpes habitos Cicero testimonio est, quem nullus ignorat Roscio et Aesopo histrionibus tam familiariter usum, ut res rationesque eorum sua sollertia tueretur: quod cum aliis multis tum ex epistolis quoque eius declaratur. 12 Nam illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat quod Roscio gestum agente tumultuarit? Et certe satis constat contendere eum cum ipso histrione solitum, utrum ille saepius eandem sententiam uariis gestibus efficeret an ipse per eloquentiae copiam sermone diuerso pronuntiaret. Quae res ad hanc artis suae fiduciam Roscium abstraxit, ut librum conscriberet quo eloquentiam cum histrionia conpararet. 13 Is est Roscius qui etiam L. Syllae carissimus fuit et anulo aureo ab eodem dictatore donatus est. Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit. 14 Aesopum uero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat. Sed quid loquor de histrionibus, cum Appius Claudius, uir triumphalis qui Salius ad usque senectutem fuit, pro gloria optinuerit quod inter collegas optime saltitabat? 15 Ac priusquam a saltatione discedo illud adiciam, uno eodemque tempore tribus nobilissimis ciuibus non modo studium saltandi sed etiam, si dis placet, peritiam qua gloriarentur fuisse, Gauinio consulari, Ciceronis inimico, quod ei etiam Cicero non dissimulanter obiecit, et M. Caelio, noto in turbas uiro, quem idem Cicero defendit, et Licinio Crasso, Crassi eius qui apud Parthos extinctus est filio. [3,15] XV. 1 Sed de saltatione ueterum ad praedae marinae transire luxum Liciniorum me nomen ammonuit: quos Murenas cognominatos, quod hoc pisce effusissime delectati sint, satis constat. 2 Huic opinioni M. Varro consentit adserens eodem modo Licinios appellatos Murenas quo Sergius Orata cognominatus est, quod ei pisces qui auratae uocantur carissimi fuerint. 3 Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locauit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicauit. Fuit autem aetate L. Crassi illius diserti, qui quam grauis et serius habitus sit etiam Cicero docet. 4 Is tamen Crassus, uir censorius, nam cum Cn. Domitio censor fuit, cum supra ceteros disertus haberetur essetque inter clarissimos ciues princeps, tamen murenam in piscina domus suae mortuam atratus tamquam filiam luxit. 5 Neque id obscurum fuit, quippe collega Domitius in senatu hoc ei quasi deforme crimen obiecit: neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans. 6 Piscinas autem quam refertas habuerint pretiosissimis piscibus Romani illi nobilissimi principes, Lucullus Philippus et Hortensius, quos Cicero piscinarios appellat, etiam illud indicium est, quod M. Varro in libro de agricultura refert M. Catonem qui post Uticae periit, cum heres testamento Luculli esset relictus, pisces de piscina eius quadraginta milibus uendidisse. 7 Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit. Illic enim optimae a prodigis esse creduntur tam, Hercules, quam anguillae, et utraeque ex illo loco Graece p??ta? uocantur, Latine flutae, quod in summo supernantes sole torrefactae curuare se posse et in aquam mergere desinunt atque ita faciles captu fiunt. 8 Et si enumerare uelim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat: sed dicam quid M. Varro in libro qui inscribitur Gallus de admirandis dixerit his uerbis: In Sicilia quoque, inquit, manu capi murenas flutas, quod eae in summa aqua prae pinguedine flutentur. Haec Varro. 9 Sed quis neget indomitam apud illos et, ut ait Caecilius, uallatam gulam fuisse, qui ex tam longinquo mari instrumenta luxuriae conpararent? 10 Nec rarus hic Romae piscis, ut peregre accitus, erat. Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gauio Hirro ad pondus accepisse. Huius Hirri uillam, quamuis non amplam aut latam, constat propter uiuaria quae habuit quadragies HS. uenumdatam. [3,16] XVI. 1 Nec accipenser, quem maria prodigis nutriunt, illius seculi delicias euasit: et, ut liqueat secundo Punico bello celebre nomen huius piscis fuisse, accipite ut meminerit eius Plautus in fabula quae inscribitur Baccharia ex persona parasiti: 2 Quis est mortalis tanta fortuna adfectus umquam Qua ego nunc sum, cuius haec uentri portatur pompa? Vel nunc, qui mihi in mari accipenser latuit antehac, Cuius ego latus in latebras reddam meis dentibus et manibus. 3 Et, ne uilior sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone in quo honore fuit hic piscis apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato uerba Ciceronis: 4 Nam cum esset apud se ad Lauernium Scipio unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni accipenser, qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt, inprimis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum ex his qui eum salutatum uenerant inuitauisset, pluresque etiam inuitaturus uideretur, in aurem Pontius: Scipio, inquit, uide quid agas, accipenser iste paucorum hominum est. 5 Nec infitias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse, teste Plinio Secundo qui in Naturali historia, cum de hoc pisce loqueretur, sic ait: Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inuentu. 6 Sed non diu stetit haec parsimonia. Nam temporibus Seueri principis, qui ostendabat duritiam morum, Sammonicus Serenus, uir seculo suo doctus, cum ad principem suum scriberet faceretque de hoc pisce sermonem, uerba Plinii quae superius posui praemisit et ita subiecit: 7 Plinius, ut scitis, ad usque Traiani imperatoris uenit aetatem. Nec dubium est, quod ait nullo honore hunc piscem temporibus suis fuisse, uerum ab eo dici. Apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio uel eo magis quod gratiam eius uideo ad epulas quasi postliminio redisse, quippe qui, dignatione uestra cum intersum conuiuio sacro, animaduertam hunc piscem a coronatis ministris cum tibicine introferri. Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id uerum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit: Cur alii pisces squama secunda, accipenser aduersa sit. 8 Haec Sammonicus, qui turpitudinem conuiuii principis sui laudando notat, prodens uenerationem qua piscis habebatur, ut a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quaedam non deliciarum sed numinis pompa. 9 Sed, ut minus miremur accipenserem graui pretio taxari solitum, Asinius Celer, uir consularis, ut idem Sammonicus refert, mullum unum septem milibus nummum mercatus est. In qua re luxuriam illius seculi eo magis licet aestimare, quod Plinius Secundus temporibus suis negat facile mullum repertum qui duas pondo libras excederet. At nunc et maioris ponderis passim uidemus et pretia haec insana nescimus. 10 Nec contenta illa ingluuies fuit maris sui copiis. Nam Optanus praefectus classis, sciens scarum adeo Italicis litoribus ignotum ut nec nomen Latinum eius piscis habeamus, incredibilem scarorum multitudinem uiuariis nauibus huc aduectam inter Hostiam et Campaniae litus in mare sparsit, miroque ac nouo exemplo pisces in mari tamquam in terra fruges aliquas seminauit: idemque, tamquam summa in hoc utilitatis publicae uerteretur, quinquennio dedit operam ut, si quis inter alios pisces scarum forte cepisset, incolumem confestim et inuiolatum mari redderet. 11 Quid stupemus captiuam illius seculi gulam seruisse mari, cum in magno uel dicam maximo apud prodigos honore fuerit etiam Tiberinus lupus et omnino omnes ex hoc amni pisces? 12 Quod equidem cur ita illis uisum sit ignoro: fuisse autem etiam M. Varro ostendit, qui enumerans, quae in quibus Italiae partibus optima ad uictum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his uerbis in libro Rerum humanarum undecimo: Ad uictum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus uinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. 13 Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus: sed inter eos, ut supra dixi, praecipuum locum lupus tenuit, et quidem is qui inter duos pontes captus esset. 14 Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, uir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit. Cuius uerba ideo pono, quia non solum de lupo inter duos pontes capto erunt testimonio, sed etiam mores quibus plerique tunc uiuebant facile publicabunt. Describens enim homines prodigos in forum ad iudicandum ebrios commeantes, quaeque soleant inter se sermocinari, sic ait: 15 Ludunt alea studiose, delibuti unguentis, scortis stipati. Ubi horae decem sunt, iubent puerum uocari, ut comitium eat percontatum, quid in foro gestum sit, qui suaserint, qui dissuaserint, quot tribus iusserint, quot uetuerint. Inde ad comitium uadunt, ne litem suam faciant. Dum eunt, nulla est in angiporto amphora quam non inpleant, quippe qui uesicam plenam uini habeant. 16 Veniunt in comitium: tristes iubent dicere: quorum negotium est narrant: iudex testes poscit: ipsus it minctum: ubi redit, ait se omnia audiuisse: tabulas poscit, litteras inspicit: uix prae uino sustinet palpebras. Eunt in consilium: ibi haec oratio: Quid mihi negotii est cum istis nugatoribus potius quam potamus mulsum mixtum uino Graeco, edimus turdum pinguem bonumque piscem, lupum germanum qui inter duos pontes captus fuit? 17 Haec Titius. Sed et Lucilius, acer et uiolentus poeta, ostendit scire se hunc piscem egregii saporis qui inter duos pontes captus esset, eumque quasi ligurritorem catillonem appellat, scilicet qui proxime ripas stercus insectaretur. Proprie autem catillones dicebantur qui, ad polluctum Herculis ultimi cum uenirent, catillos ligurribant. 18 Lucilii uersus hi sunt: Fingere praeterea adferri quod quisque uolebat. Illum sumina ducebant atque altilium lanx: Hunc pontes Tiberinos duo inter captus catillo. [3,17] XVII. 1 Longum fiat, si enumerare uelim quot instrumenta gulae inter illos uel ingenio excogitata sint uel studio confecta. Et hae nimirum causae fuerunt propter quas tot numero leges de coenis et sumptibus ad populum ferebantur, et imperari coepit, ut patentibus ianuis pransitaretur et coenitaretur, sic oculis ciuium testibus factis luxuriae modus fieret. 2 Prima autem omnium de coenis lex ad populum Orchia peruenit, quam tulit C. Orchius tribunus plebi de senatus sententia tertio anno quam Cato censor fuerat. Cuius uerba, quia sunt prolixa, praetereo: summa autem eius praescribebat numerum conuiuarum. 3 Et haec est lex Orchia de qua Cato mox orationibus suis uociferabatur, quod plures quam praescripto eius cauebatur ad coenam uocarentur. Cumque auctoritatem nouae legis aucta necessitas imploraret, post annum uicesimum secundum legis Orchiae Fannia lex data est, anno post Romam conditam secundum Gelli opinionem quingentesimo nonagesimo secundo. 4 De hac lege Sammonicus Serenus ita refert: Lex Fannia, sanctissimi Augusti, ingenti omnium ordinum consensu peruenit ad populum: neque eam praetores aut tribuni, ut plerasque alias, sed ex omnium bonorum consilio et sententia ipsi consules pertulerunt, cum res publica ex luxuria conuiuiorum maiora quam credi potest detrimenta pateretur, siquidem eo res redierat, ut gula inlecti plerique ingenui pueri pudicitiam et libertatem suam uenditarent, plerique ex plebe Romana uino madidi in comitium uenirent, et ebrii de rei publicae salute consulerent. 5 Haec Sammonicus. Fanniae autem legis seueritas in eo superabat Orchiam legem, quod in superiore numerus tantummodo coenantium cohibebatur, licebatque secundum eam unicuique bona sua inter paucos consumere, Fannia autem etiam sumptibus modum fecit assibus centum: unde a Lucilio poeta festiuitatis suae more centussis uocatur. 6 Fanniam legem post annos decem et octo lex Didia consecuta est. Eius ferundae duplex fuit causa: prima et potissima, ut uniuersa Italia, non sola urbs, lege sumptuaria teneretur, Italicis existimantibus Fanniam legem non in se sed in solos urbanos ciues esse conscriptam: deinde ut non soli qui prandia coenasue maiore sumptu fecissent, sed etiam qui ad ea uocitati essent atque omnino interfuissent, poenis legis tenerentur. 7 Post Didiam Licinia lex lata est a P. Licinio Crasso Diuite, cuius ferundae probandaeque tantum studium ab optimatibus inpensum est, ut consulto senatus iuberetur, ut ea tantummodo promulgata, priusquam trinundino confirmaretur, ita ab omnibus obseruaretur quasi iam populi sententia conprobata. 8 Lex uero haec paucis mutatis in plerisque cum Fannia congruit. In ea enim ferenda quaesita est nouae legis auctoritas exolescente metu legis antiquioris ita, Hercules, ut de ipsis duodecim tabulis factum est: quarum ubi contemni antiquitas coepit, eadem illa quae illius legibus cauebantur in alia latorum nomina transierunt. 9 Sed legis Liciniae summa: ut Kalendis Nonis nundinis Romanis cuique in dies singulos triginta dumtaxat asses edundi causa consumere liceret, ceteris uero diebus, qui excepti non essent, ne amplius daretur adponeretur quam carnis aridae pondo tria et salsamentorum pondo libra et quod ex terra uite arboreue sit natum. 10 Video quid remordeat. Ergo indicium sobrii seculi est ubi tali praescripto legum coercetur expensa coenarum? Non ita est. Nam leges sumptuariae a singulis ferebantur quae ciuitatis totius uitia corrigerent: ac nisi pessimis effusissimisque moribus uiueretur, profecto opus ferundis legibus non fuisset. Vetus uerbum est: Leges, inquit, bonae ex malis moribus procreantur. 11 Has sequitur lex Cornelia et ipsa sumptuaria, quam tulit Cornelius Sylla dictator: in qua non conuiuiorum magnificentia prohibita est nec gulae modus factus, uerum minora pretia rebus inposita, et quibus rebus, di boni, quamque exquisitis et paene incognitis generibus deliciarum! quos ille pisces, quasque offulas nominat, et tamen pretia illis minora constituit! Ausim dicere, ut uilitas edulium animos hominum ad parandas obsoniorum copias incitaret, et gulae seruire etiam qui paruis essent facultatibus possent. 12 Dicam plane quod sentio. Adprime luxuriosus mihi uidetur et prodigus cui haec tanta in epulis uel gratuita ponantur. Itaque tanto hoc seculum ad omnem continentiam promptius, ut pleraque harum rerum quae Syllana lege ut uulgo nota conprehenduntur nemo nostrum uel fando compererit. 13 Sylla mortuo Lepidus consul legem tulit et ipse cibariam: Cato enim sumptuarias leges cibarias appellat. Dein paucis interiectis annis alia lex peruenit ad populum ferente Antio Restione: quam legem, quamuis esset optima, obstinatio tamen luxuriae et uitiorum firma concordia nullo abrogante inritam fecit. Illud tamen memorabile de Restione latore ipsius legis fertur, eum quoad uixit foris postea non recoenasse, ne testis fieret contemptae legis quam ipse bono publico pertulisset. 14 His legibus annumerarem edictum de sumptibus ab Antonio propositum qui postea triumuir fuit, ni indignum crederem inter cohibentes sumptum Antonio locum facere, cuius expensae in coenam solitae conferri sola unionis a Cleopatra uxore consumpti aestimatione superatae sunt. 15 Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluuiem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere uellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae uinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione prouocauit insumere se posse in unam coenam sestertium centies. 16 Id mirum Antonio uisum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est. Altera die Cleopatra pertemptans Antonium pollucibilem sane coenam parauit, sed quam non miraretur Antonius, quippe qui omnia quae adponebantur ex cotidianis opibus agnosceret. 17 Tunc regina adridens fialam poposcit, cui aceti nonnihil acris infudit atque illuc unionem demptum ex aure altera festinabunda demisit, eumque mature dissolutum, uti natura est eius lapidis, absorbuit: et quamuis eo facto sponsione uicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione eualuisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admouit, nisi Munatius Plancus iudex seuerissimus superatum Antonium mature pronuntiasset. 18 Ipse autem unio cuius fuerit magnitudinis inde colligi poterat, quod qui superfuit postea uicta regina et capta Aegypto Romam delatus dissectusque est, et factae ex una margarita duae, inpositaeque simulachro Veneris, ut monstruosae magnitudinis, in templo quod Pantheum dicitur. [3,18] XVIII. 1 Adhuc dicente Furio secundae mensae inlata bellaria nouo sermoni principium dederunt. Symmachus enim adtrectans manu nuces: Vellem, inquit, ex te audire, Serui, tanta nucibus nomina quae causa uel origo uariauerit, aut unde, tot mala cum hac una appellatione uocitentur, fiunt tamen seorsum diuersa tam uocabulo quam sapore. Ac prius de nucibus absoluas uolo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt. 2 Et Seruius: Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuuando et a glande dicta existimatur. Gauius uero Bassus in libro de significatione uerborum hoc refert: 3 Iuglans arbor proinde dicta est ac Iouis glans. Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suauiore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iouis glandem appellauerunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur. 4 Cloatius autem Verus in libro a Graecis tractorum ita memorat: Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est g-Dios g-balanos, sicut Theophrastus ait: {uerba graeca}. Hanc Graeci etiam basilicam uocant. 5 Nux haec Abellana seu Praenestina, quae est eadem, ex arbore est quae dicitur corylus, de qua Virgilius dicit: Corylum sere. Est autem natio hominum iuxta agrum Praenestinum qui Carsitani uocantur g-apo g-tohn g-karyohn, cuius rei meminit Varro in logistorico qui inscribitur Marius de fortuna: inde scilicet Praenestinae nuces. 6 Est et illud apud Naeuium in fabula Ariolo: — Quis heri Apud te? Praenestini et Lanuuini hospites. Suopte utrosque decuit acceptos cibo, Alteris inanem bulbam madidam dari, Alteris nuces in procliui profundere. Hanc autem nucem Graeci Ponticam uocant, dum unaquaeque natio indit huic nuci nomen ex loco in quo nascitur copiosior. 7 Nux castanea, de qua Virgilius: Castaneasque nuces, uocatur et Heracleotica. Nam uir doctus Oppius in libro quem fecit de siluestribus arboribus sic ait: Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces. 8 Nunc dicendum est quae sit Graeca nux. Ac simul hoc dicens amygdalam de lance tulit et ostendit. Nux Graeca haec est quae et amygdale dicitur, sed et Thasia eadem nux uocatur. Testis est Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto, cum sic ait: Nux Graeca amygdale. Atta uero in Supplicatione: Nucem Graecam, ait, fauumque adde quantum libet. 9 Nucem molluscam licet hiemis nobis tempus inuideat, tamen, quia de nucibus loquimur, indictam non relinquemus. Plautus in Calceolo sic eius meminit: — Molluscam nucem Super eius dixit inpendere tegulas. 10 Ecce Plautus nominat quidem, sed quae sit nux mollusca non exprimit. Est autem Persicum quod uulgo uocatur: et mollusca nux dicitur scilicet, quod ceteris omnibus nucibus mollior sit. 11 Huius rei idoneus adsertor est Sueuius, uir longe doctissimus, in idyllio quod inscribitur Moretum. Nam cum loquitur de hortulano faciente moretum, inter cetera quae eo mittit et hoc pomum mitti ait his uerbis: 12 Admiscet * missa in caua silicis haec nunc partim, Partim Persica: quod nomen sic denique fertur Propterea quod qui quondam cum rege potenti, Nomine Alexandro Magno, fera praelia bello In Persas tetulere, suo post inde reuentu Hoc genus arboris in praelatis finibus Graiis Disseruere nouos fructus mortalibus dantes. Mollusca haec nux est, ne quis forte inscius erret. 13 Nux terentina dicitur quae ita mollis est ut uix adtrectata frangatur. De qua in libro Fauorini sic reperitur: Item quod quidam Tarentinas oues uel nuces dicunt, quae sunt terentinae a tereno, quod est Sabinorum lingua molle: unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo. Quam in culpam etiam Horatius potest uideri incidere, qui ait et: — molle Tarentum. 14 Nux pinea hos nobis qui adpositi sunt nucleos dedit. Plautus in Cistellaria: Qui e nuce nucleos esse uult frangit nucem. [3,19] XIX. 1 Et, quia mala uidemus admixta bellariis, post nuces de malorum generibus disserendum est. Sunt de agricultura scriptores qui nuces et mala sic diuidunt ut nuces dicant omne pomum quod foris duro tegatur et intus habeat quod esui est, malum uero quod foris habeat quod est esui et durum intus includat. Secundum hanc definitionem Persicum, quod Sueuius poeta superius inter nuces numerat, magis erit inter mala numerandum. 2 His praemissis malorum enumeranda sunt genera, quae Cloatius in Ordinatorum Graecorum libro quarto ita diligenter enumerat: Sunt autem genera malorum: Amerinum cotonium citreum coccymelum conditiuum ?p?µ???? musteum Mattianum orbiculatum ogratianum praecox pannuceum Punicum Persicum Quirianum prosiuum rubrum Scaudianum siluestre struthium Scantianum tibur Verianum. 3 Vides Persicum a Cloatio inter mala numeratum, quod nomen originis suae tenuit, licet iam dudum nostri soli germen sit. Quod autem ait idem Cloatius citreum, et ipsum Persicum malum est secundum Virgilium: Felicis mali quo non praestantius ullum et reliqua. 4 Et ut nemo dubitet haec de citreo dixisse Virgilium, accipite quae Oppius in libro de siluestribus arboribus dicat: Citrea item malus et Persica: altera generatur in Italia, et in Media altera. Et paulo post de citreo loquens ait: Est autem odoratissimum: ex quo interiectum uesti tineas necat. Fertur etiam uenenis contrarium, quod tritum cum uino purgatione uirium suarum bibentes seruat. Generantur autem in Perside omni tempore mala citrea: alia enim praecarpuntur, alia interim maturescunt. 5 Vides hic et citreum nominari et omnia signa poni quae de eo Virgilius dixit, licet nomen citrei ille non dixerit. Nam et Homerus, qui citreum ???? appellat, ostendit esse odoratum pomum: g-Thyou g-d' g-apo g-kalon g-odohdei, et, quod ait Oppius inter uestem poni citreum, idem significat Homerus, cum dicit: g-Eimata g-d' g-amphiesasa g-thyohdea g-sigaloenta. Hinc et Naeuius poeta in bello Punico ait citrosam uestem. 6 Pira haec quae uidimus uarietas nominum numerosa discernit. Nam idem Cloatius sic eorum uocabula describit: Anicianum cucurbitiuum cirritum ceruisca calculosum Crustuminum decimanum Graeculum Lollianum Lanuuinum laureum Lateresianum myrapium Milesium murteum Naeuianum orbiculatum Praecianum rubile Signinum Tullianum Titianum timosum Turranianum praecox uolemum, mespilum serum, sementiuum serum, Sextilianum serum, Tarentinum serum, Valerianum serum. [3,20] XX. 1 Ammonent nos et fici aridae ut enumeremus genera ficorum eodem Cloatio nos de his ut de aliis instruente. Sic enim diuersas ficos diligentiae suae more dinumerat: Africa albula harundinea asinastra, atra palusca, Augusta bifera Carica, caldica alba nigra, Chia alba nigra, Calpurniana alba nigra, cucurbitiua duricoria Herculanea Liuiana ludia leptoludia Marsica Numidica pulla Pompeiana praecox, Tellana atra. 2 Sciendum quod ficus alba ex felicibus sit arboribus, contra nigra ex infelicibus. Docent nos utrumque pontifices. Ait enim Veranius de uerbis pontificalibus: Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus uitis prunus cornus lotus. 3 Tarquitius autem Priscus in Ostentario arborario sic ait: Arbores quae inferum deorum auertentiumque in tutela sunt, eas infelices nominant: alternum sanguinem filicem, ficum atram, quaeque bacam nigram nigrosque fructus ferunt, itemque acrifolium, pirum siluaticum, pruscum rubum sentesque quibus portenta prodigiaque mala comburi iubere oportet. 4 Quid quod ficum tamquam non pomum secerni a pomis apud idoneos repperimus? Afranius in Sella: Pomum holus ficum uuam. Sed et Cicero Oeconomicon libro tertio: Neque serit uitem neque quae sata est diligenter colit: oleum ficos poma non habet. 5 Nec hoc ignorandum est, ficum solam ex omnibus arboribus non florere. Lacte proprie ficorum dicitur. Grossi appellantur fici quae non maturescunt. Hos Graeci dicunt g-olynthous. Mattius: In milibus tot (ficorum) non uidebitis grossum et paulo post: Sumas ab alio lacte diffluos grossos Et Postumius Albinus Annali primo de Bruto: Ea causa sese stultum brutumque faciebat, grossulos ex melle edebat. 6 Olearum genera haec enumerantur: Africana albigerus Aquilia Alexandrina Aegyptia culminea conditiua Liciniana orchas oleaster pausia paulia radius Sallentina Sergiana Termutia; sicut uuarum ista sunt genera: 7 Aminea, scilicet a regione, nam Aminei fuerunt ubi nunc Falernum est, asinusca atrusca albiuerus albena apiana Apicia bumamma (aut, ut Graeci dicunt, g-boumasthos) duracina labrusca melampsithia Maronia Mareotis Numentana precia pramnia psithia pilleolata Rhodia stephanitis uenucula uariola lagea. 8 Inter haec Praetextatus: Vellem Seruium nostrum diutius audire, sed hora nos quietis ammonet, ut exorto iubare eloquio Symmachi domi suae fruamur. Atque ita facta discessio est.