http://www.uni-mannheim.de/mateo/camena/micy1/books/micyllussiluae_2.html IACOBI MICYLLI SYLVARUM LIBER SECUNDUS. GENETHLIACON PHILIPPI MELANCHTONIS FILII. VISA diu felix una domui aucta puella, Ecce iterum prole est aucta Philippe noua. Quique modo unius gaudebas nomine natae, En geminum patris nunc tibi nomen erit. Et quisquam tenui claudat tua gaudia uersu, Exprimat exiguis laetitiamque modis? Aut tibi nunc qualis perfundat corda uoluptas, Ullum quod possit dicere carmen erit? Cedite Pierides, fassoque ignoscite Diuae, Non capiunt uestros gaudia tanta modos. Altera suscepta est proles optata Philippo, Quo nihil hic noster carius orbis habet. Suscepta est proles, calathis date lilia plenis, Et niteant inter gramina sparsa rosae: Limina iam sertis ornentur et atria fronde, Fument accensis thura Sabaea focis. Illa dies niueo signanda est illa lapillo, Illa uoluptatem laetitiamque dedit. Illa tibi peperit socii noua pignora lecti, Atque auxit uestras illa Philippe domos. Pro capto celebrant alii conuiuia rege, Et referunt celso munera multa Ioui. Et tu pro genito non ducas gaudia nato, Nec tua succenso limina thure calent? Pro gestis illi bellis et caede triumphant. Et reddunt fuso sanguine uota Deo. Auxit te partu facilis Lucina beato, Et cessas pleno gaudia ferre sinu? At puto non cessas, et te tua gaudia tangunt, Iamque tenes gremio uiscera chara tuo. Exiguoque pater das oscula multa Philippo: Et dare, praeuortens, quae nequit ille, rapis. Et fortasse preces inter tot suauia miscens, Si o mihi sic, inquis, uiue Philippe diu. Viue Philippe diu, nostrae spes parta senectae, Dulce meum, charae dulce parentis opus. Viue diu, et nostros supera feliciter annos, Et claudant digiti lumina nostra tui. Haec eadem genitrix, aut his quoque plura precatur, Flagitat haec eadem parua puella soror. Ille tamen tenero subridens ore parentem Noscitat, incertis datque ea signa sonis. Quodque nequit uerbis, gestu confirmat et ore, Tendit et in uestras brachia parua preces. Atque ita cum patris lassatus colla reliquit, Matris in amplexus tum redit ille suae. Hei mihi quae matris pertentant gaudia mentem, Quantas spes animo concipit illa suo. Cum tenet infantem gremio sua uota Philippum, Inspectatque uiri pignora chara sui. Non ita laetatam credo, quae nupsit Achilli, Cum peperit Pyrrhum Deianira suum. Quamuis hic Thetidosque nepos, et quintus ab ipso Progeniem posset denumerare Ioue. Nec sic Thebani gaudebat filia regis, Aspexit quoties Actyanacta suum. Quamquam ea tum magnas spes cepit, et Hectore dignas, Votaque apud duros non ualitura deos. Ac tua cum natum primum complexa Philippum, Impleuit mentem spe Catharina suam. Salue magnanimi coniunx ueneranda Philippi, Dii tibi dent multa crescere prole domum. Macta uiro sic constat honos, sic astra petuntur, Debentur casto praemia tanta thoro [Reg: toro] . Nec solum uestras tangunt haec gaudia mentes, Iam quoque quo totus gaudeat orbis habet. Aspice testantem passim sua gaudia pubem Carmine, uoce, modis, gressibus, ore, togis. Hic teneros Elegos, celeres hic mittit Iambos, Pindaricam dulcis personat ille chelim. Hic canit Heroos, et longo carmina tractu Ducit, et in uestros surgit, Homere, pedes. Huic inflata sonat crispanti tibia cantu, Huic sonat Arcadico fistula facta Deo. Hinc alii uiua distinguunt carmina uoce, Et uariant flexo murmura grata sono. Ceu solet aestiua dulcis Philomela sub umbra Cum sedet, et magnas concinit inter aues. Aut quales sonitus reddebant cymbala quondam Inter turrigerae tympana pulsa deae. Hinc citharaeque, et molli naulia uoce, Hinc uariant dulces barbita blanda modos. Pars etiam nitida uelantes corpora ueste, Laetitiam culta testificantur ope. Pars etiam festis cingunt sua limina ramis, Et caua purpureo tempora fronde tegunt. Undique gratantes uideas, et fausta precantes, Applaudunt nato Diique hominesque nouo. En charites, ac ora nouem facunda sororum, Quae fontes habitant pegasis unda tuos. Quos studio seruas magnoque Philippe labore, Exercent memores gaudia quanta tui. Immemores patriae, ac obliti Thessala rura, Ante tuas properant docte Philippe fores. Ac iam Parnasso, uicinoque orbe relicto, Per tua gratantes tecta frequenter eunt. Hic pater ipse caput, crinesque auratus Apollo Diuina blandas increpat arte fides. In numerum diuae caelestia corpora iactant, Et pulchra celebrant sedulitate choros. Quarum casta nurus pudibundae exempla secutae Saltat in incuruos turba reducta sinus. Praecipue iam parua soror sua pectora soluit, Laetitiaeque ullum nescit habere modum. Et quacumque potest fratris testatur amorem, Figit et in roseis oscula multa genis. Et redit, et teneros gaudet tetigisse lacertos, Milleque demulcet pectora blanda modis. Dulce puella decus patris, quae sola uoluptas Hactenus, et curae dulce leuamen eras. Viue age, sed partes frater sine uindicet istas, Et curas aegri leniat ille patris. Nec minus illa senum pertingit corda uoluptas, Aspice defessos gaudia quanta tenent? Conueniunt precibusque diem sacrisque frequentant, Obtundunt ipsos laetitiaque deos. Atque aliquis longo multum uenerandus ab aeue Talia suspiciens sidera uoce refert. Salue laeta dies, quo non felicior unquam Purpureum caelo sustulit orta caput. Salue progenies multos optata per annos, Delitium matris, delitiumque patris. Quae tam fausta tibi luxerunt saecula nato, Quae te tam laeto fata tulere die? Ecce tibi nato caelum gratatur, et annus, Et lustrat solito purior orbis humum. Ipsa tibi uariis pinguntur floribus arua, Fronde uirent siluae, gramine terra uiret. Macte parente puer, quem fata fauentia mundo authorem [Reg: auctorem] studiis progenuere bonis. Tune Philippus eris, tu nunc eris alter ab illo? Qui docet Hesperia, et Graecia quidquid habent. Oceano cuius nomen finitur et astris, Quo decus haud maius Rhenus et Ister [Reg: Hister] habent. Viue diu longosque imple feliciter annos, Viue diu, et merito nomina patris habe, Sic ait ille, cohors applaudit cetera dictis, Usque sub alta poli sidera plausus abit. Haud secus ac uictis si quando Caesar ab Afris, Aut serus Partho uictor ab orbe redit. It populus, magnoque ducem clamore petendo, Laetus Io, clara uoce, triumphe canit. Auditur sonitus caelo repetitus ab alto, Et reboant celsi lucida tecta Iouis. Tum quoque caeruleum caput obstupefactus ab imo Extulit, et coeptum destitit Albis iter. Et sua miratus quae tam noua regna uoluptas Implicet ornatis dicitur esse comis. At tu chare puer, cui gaudia tanta parantur, Laetitiam cuius nomine mundus agit. Perge, bono et nostras de te spes omine sumptas Perfice, et in patrias perge uenire uias. Ac docti monitis cupias audire parentis, Viuendi leges cum dabit ille tibi. Sic tibi sic faciles producant stamina Parcae, Et ueniat fausto sera senecta pede.