http://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost16/Melanchthon/mel_cic.html P r a e f a t i o i n o f f i c i a C i c e r o n i s. Videntur mihi singulari consilio Graeci in definitione artis hoc posuisse, quod aliquam in uita utilitatem habere debeat. nam omnes artes instrumenta sunt uel priuatae uitae conseruandae uel regendae reipublicae. nec opus est, hic enarrare singulas et ostendere propter quos usus inuentae sint et a maioribus ad posteros magna cura transmissae. illud magis est necessarium admonere, ut hi, qui haec studia litterarum ingrediuntur, initio considerent, quis sit harum artium finis, quae sit ex ipsis petenda utilitas, quod qui sciet et uim et dignitatem artium rectius cognoscet, et prudentius eliget ea, quae maxime prodest discere. Ad haec numquam perfectam doctrinam consequuntur isti, quorum animus non prospicit certum finem studiorum, et uagantur temere ac sine ordine ac ratione per uarias disciplinas "g-techneh g-esti g-systehma g-egkatalehpseohn g-eggegymnasmenohn g-pros g-ti g-telos g-euchrehston g-tohn g-en g-toh g-bioh" (Galenus, definitiones medicinae). finem seu utilitatem in omnibus artibus in primis spectandam esse probat ex ipsius artis definitione, quae et Quintiliani causa fuit, cur rhetorices finem tam magna cura libro secundo capite decimo octauo quaesiuerit. Omnis autem doctrina aut rerum cognitionem continet aut uerborum, et quia rerum notae uerba sunt, prior est uerborum cognitio; ad quam comparandam tametsi necessariae sunt artes: grammatica, dialectica, rhetorica; tamen sine exemplis artes ipsae sunt inefficaces. ideo boni auctores legendi sunt, ex quibus linguae phrasim discamus, ex quorum imitatione comparemus nobis eiusmodi genus orationis quod adhiberi possit ad graues causas explicandas, quodque ]umen afferre rebus obscuris possit, si quando homines de magnis rebus, ut saepe accidit, docendi erunt. Nemo autem ignorat optimum dicendi magistrum esse Ciceronem. uerum hic libellus habet singulares dotes, multos continet locos communes, in iis est magna figurarum uarietas, in iis autem narrationes, quae ualde conducunt ad eloquentiam. Antonius apud Ciceronem ait nullam partem in dicendo difficilius effici quam perspicuam narrationem. quare magnopere prodest egregia exempla narrationum tenere, quae nobis proponamus intuenda, ut in dicendo aliquam similitudinem illorum consequamur. Primum ergo in huius operis uestibulo atque aditu cogitabit auditor hanc lectionem profuturam esse ad alendam uerborum scientiam. itaque cum uniuersam orationis seriem ac phrasim obseruabit, tum excerpet tamquam flores insignes figuras ac iucundas narrationes et sententias maxime memorabiles; nam omnino danda est opera, ut aliquid inde ad nostrum usum transferamus, nostra oratio locupletior ex hac fiat: non enim obiter inspicienda sunt haec opera, sicut tabulas praeclare pictas et ad spectandum propositas tantum uoluptatis causa contemplamur, nullam inde partem nobiscum auferimus, sed ita contemplemur, ut amoenissimos hortos, in quibus sparsim decerpimus fructus aut flores qui maxime delectant. Altera de rerum cognitione deliberatio esse debet, quarum rerum scientiam hinc auferre possumus. prodest autem quendam artium ordinem tenere animo comprehensum et fines atque usus illarum uidere. aliae de natura rerum disputant, aliae continent religionem, aliae rationem regendae reipublicae et iudicandi forenses controuersias, aliae continent praecepta de moribus ciuilibus in omni uitae genere necessaria. Cum itaque legimus aliquid, expendere debemus ad quem ordinem artium pertineat: utrum in administratione reipublicae profuturum sit, an priuata uita; et haec deliberatio non modo excitat studia et acuit curam discendi, sed etiam ad ipsas artes rectius intelligendas et percipiendas plurimum confert. facilius enim percipiuntur illa, quorum quasi regiones quam late pateant et metas deprehendimus. Pertinet autem hic libellus Ciceronis ad philosophiam moralem, continet enim definitiones uirtutum, et sunt addita definitionibus multa praecepta de moribus ciuilibus, atque haec magna ex parte oratorio more, populari genere orationis, ut intelligere ea et in communi uitae consuetudine imitari homines praediti communi sensu possint; nam exiles disputationes, quales sunt apud Aristotelem, doctrinam quidem continent non illiberalem, sed subobscuram et propemodum consulto recedentem longius ab imperitorum intellectu atque iudicio. hae definitiones facilius intelligi et ad cottidianum usum uitae accommodari possunt. Porro hoc in confesso est, necessarium esse omnibus quandam de moribus doctrinam et descriptionem uirtutum, ut in nostris moribus et in hominum negotiis iudicandis intelligere possimus, quid deceat, quid non deceat, quae sunt recte, quae secus facta. tenere ergo formas et imagines uirtutum oportet, quas in omnibus consiliis, in omnibus negotiis iudicandis sequamur. atque haec doctrina proprie uocanda est humanitas, ac recte et ciuilem uiuendi rationem ostendit omnibus aetatibus, quam qui non norunt, parum admodum distant a bestiis. Quamquam autem aliis locis magis fortasse conuenit, ostendere quod sit discrimen huius doctrinae et euangelii, tamen et haec duxi hac de re admonendos esse auditores, ut eximatur eis error, qui iam istorum animos occupauit, haec ethnicorum scripta indigna esse quae Christiani homines legant, et philosophiam procul fugiendam esse Christianis. itaque breuiter hac de re sententiam nostram exponemus. Philosophia nihil affirmat de uoluntate Dei, nihil praecipit de timore et fiducia in Deum: haec proprie ad euangelium pertinent. sed praeter haec ciuilis uitae praecepta, necessaria sunt, quae doceant quomodo homines inter se tranquille uiuere possint: haec in philosophia traduntur, et a uiris excellentibus causae eorum in ratione positae deprehensae sunt. Neque existimandum est Christum uenisse in mundum, ut haec praecepta traderet, aliud quiddam de uoluntate Dei et de fiducia in Deum exposuit, quae ratio humana non potuit deprehendere. interim tamen et ciuilia officia uitae approbat Deus et requirit ab omnibus aetatibus, hac disciplina coerceri uult homines non aliter atque magistratuum legibus et institutis, quae cum iis praeceptis magnam habent cognationem, nam ex iis tamquam ex fontibus omnes leges et omnia iura magistratuum nata sunt et ob hanc causam magnam habet utilitatem haec doctrina, quia cum ostendat causas legum et publici iuris, multum adiuuat ad intelligendum omnes de ciuilibus rebus disputationes. Ut igitur decet Christianos hanc ciuilem societatem colere et adiuuare, ita haec doctrina de ciuilibus moribus atque officiis cognoscenda est. non est pietas, Cyclopum more uiuere, sine iure, sine legibus, sine doctrina, sine aliis uitae praesidiis, quae continentur litteris. quare isti, qui uituperant philosophiam, non tantum belligerantur cum natura humana, sed etiam grauiter laedunt euangelii gloriam, quod iubet, ut disciplina ciuili homines coerceantur, et maximis praemiis ornat natura honesta instituta, quae continent ciuilem societatem hominum. Non ergo contemnendi sunt philosophi et alii scriptores, qui honesta uitae praecepta tradunt, sed diligenter legendi, ut acuant iudicium de ciuilibus negotiis et moribus. multa poterunt monere uiri sapientes in republica uersati, quae usu cognouerunt, quorum cognitio nos reddet cautiores in magnis rebus gerendis. Exposui quid hi libelli et ad uerborum copiam et ad rerum scientiam conferant, nam et copiam sermonis alunt et firmant iudicium de moribus, quorum utrumque ualde necessarium est in uita. Sed est alia quaedam utilitas horum libellorum, quae ad eloquentiam pertinet, quae uel meo iudicio uel praecipua est. omnes docti uiri praecipiunt, ut locos communes habeamus instructos, ex quibus sumamus orationem de honestis rebus, quoties opus erit. nam omnia negotia in uita, iudicantur ex locis communibus uirtutum et uitiorum, eamque ob causam ad illos referenda est oratio, de quocumque negotio instituta fuerit. Hic primum prodest locos perfecte cognitos habere, nam res ipsae perfecte cognitae, gignunt orationem, sed magis etiam prodest habere in promptu sic tractatas et ornatas a Cicerone, ut inde uerba atque ornamenta mutuari possimus aut certe imitari. quid enim agit hic aliud Cicero, nisi ut locos communes, hoc est, uirtutum definitiones colligeret? ad quas reuocanda sunt omnia ciuilia negotia, de quibus dicendum est. Si scribis epistolam, in qua agis gratias amico bene de te merito, quam multa ornamenta suppeditabit Cicero in illo loco, qui continet praecepta de gratitudine? multae ibi similitudines, multa argumenta sunt, quae ad usum nostrum transferre possumus. Si in deliberatione incidat utilitatis cum honestate contentio, ut saepe fit, quam multa sumi poterunt ex tertio libro? quid grauius in tali controuersia dici potest historia Cyrsili quem cum Athenienses dantem utile consilium, sed inhonestum, lapidibus obruissent, mulieres etiam Athenienses eius uxorem lapidauerunt: tantam esse uim honestatis Athenienses uoluerunt, ut nouo exemplo putarent in eum animaduersum esse, qui utilitatem anteferendam esse iudicasset honestati. Talia ornamenta apte translata in nostram orationem, non modo gratiam, sed etiam auctoritatem conciliant. supra dixi de uerbis et sententiis excerpendis, haec uero maior erit utilitas, integros locos ordine cognoscere et eorum formas tenere, quas uel imitemur, uel usurpemus cum opus erit, quia cum omnia negotia in uita referuntur ad tales locos, necesse est, ut copiose instructos atque paratos habeamus, ac sicubi deerunt hae opes, is nullam causam neque recte iudicare, neque clare exponere poterit. Dixi.