EX OCTAVO CONVIVALIUM QUAESTIONUM LIBRO PLUTARCHI De Nota Pythagorica, qua hospitem Hirundinem recipi nolebant, Philippo Melanthone interprete. Sylla Carthaginiensis aliquanto post tempore, quum Romam uenirem, liberaliter me salutatoriis, ut uocant, epulis excepit, quibus amicos, cum plerosque alios, tum maxime Leucium quendam Tyrrhenum moderati Pythagorici discipulum adcerserat. Is cum forte fortuna Philinum nostrum animatis agnosset abstinere, quod pro ordinis studio coniicere licet , in Pythagorae mentionem prorupit. Inter caetera Locrensem illum, iuxta uulgi opinionem, esse negauit. Tyrrhenis adseruit, apud hos enatum, alitum, eruditumque, indicio symbola esse, qualia ferme sunt: "Cum lecto exurrexeris, stragula turbato ; Ollae uestigium in cinere confundito ; Sarum ne transilito ; Hirundinem in contubernio ne habeto ; Adunca unguibus domi ne nutrito". Isthaec, ait, cum Pythagorici passim et scribant et doceant, soli tamen re ipsa Tyrrheni obseruant, assiduo iam olim ac iugi sancita studio. Hisce ab Leucio dictis, inprimis quod de Hirundine uberius disputarat, uidebatur absurdum, auiculam innoxiam, dein et humanae societatis non expertem, cum eximiis illis saeuitia, sanguinisque libidine animantibus, quibus adunci sunt ungues, conferri. Neque enim recte Leucio probabantur, qui scitum hoc symbolum alio referebant, in consuetudinem uidelicet uitilitigatoris cuiuspiam, criminibus, infestiuo murmure conuictorem exagitantis. Is enim uel picis, uel perdicibus, uel gallis commodius notari poterat, auibus multo maxime garrulis, quando et Hirundini cum hoc garriendi stridendique perpetuo morbo nihil est commune. Tum Sylla Carthaginiensis : id esse commenti. Ablegari ab domo familiarique conuictu Hirundinem prodigii causa, quod uitae sanguinique cognato ferale habent. Terei familiam ferunt partim fuga sibi consuluisse, partim horrenda quaedam et nefaria passam, iam nunc quoque Daulidum nomine celebrari. Gorgias Sophista contra eminus ad se properantem contuitus Hirundinem, Nec admodum, ait, haec quoque Bella. Age, num id prodigii non est stridulae lusciniae commune? quam eidem obnoxiam tragoediae domo non reiiciunt. Recte, inquam ego, et haec ad rem faciebant, Sylla. Verum qua ratione, quae aduncis sunt unguibus, non admittantur, primum specta, dein ut eadem habeatur ominosa Hirundo. Carnem depasci solet, uenaturque sacras illas Musis canoras cicadas. Humi uolitans oberrat, exiguas captat bestiolas, autore Aristotele. Insuper una nobiscum uersari solita, immunis nostro tecto utitur, neque quidquam parit commodi. Quum contra ciconia, neque tegulis tuta nostris, neque uspiam aut facultatibus, aut studio adiuta, officio tamen sese, ceu mercede communis impensae, in terram collato redimat. Nam quae uitae hominum aduersa animantia insidiantur, serpentes, bufones absumit enecatque. Hirundo uero nostra tantisper abusa ope, pullo edito ac educto auolat ingrata, deinde et in recessus quosdam desertos, ignorabilis. Iam quod grauissimum uidetur, animantium duo sunt omnium, quae nostro utuntur hospitio, Musca et Hirundo, quae nulla queunt arte cicurari, neque ullo nobiscum officie aut ductu communicant. Musca, ne molesti quidquam patiatur, prehensari horret. Hirundo suopte ingenio exosa hominem adeo diffidit, ut et mansuefieri non possit, et nihil non suspectum pauitet. Quae si quidem non adcurate nimium, nec quasi ad regulam dispensa uolo, sed feriendi referiendique studio in medium collata ; certemus enim mutuis licet sententiis : opinor, qui cauet Hirundinem, infidum, leuem ac ingratum conuictorem, non quemuis pro tempore occursantem, mensae, tecti, ac reliqui domestici commodi gratia subrepentem, familiari consuetudine dignabitur. Haec cum dixissem, sat mihi uerborum uidebar fecisse. Nam et reliqua paene symbola moralibus argumentis expedieram audacius. Interpellat Philinus, Ollae uestigio turbando significari, ne quam pristinae irae indicem notam in animis nostris relinquamus, quia cum efferbuit, omnia continuo pacanda abolendaque iniuriae monumenta. Iam in confundendis stratis nihil esse secreti quibusdam uidebatur, sed pudorem tamen et thalami reuerentiam indicari disserebatur. Ab amico non auferendum onus, quid aliud, quam adiutare laborantem, nihil otio, nihil inertiae dandum ? Leucius interim, cum haec disceptantur, neque commendans, neque reprehendens quidquam, agit silentium.