HISTORIA DE PRELIIS ALEXANDRI MAGNI. PROLOGUS 1. Certamina uel uictorias excellentium uirorum infidelium ante aduentum Christi, quamuis exstitissent pagani, bonum et utile est omnibus Christianis ad audiendum et intelligendum tam praelatis quam subditis, uidelicet saecularibus et spiritualibus uiris, quia cunctos ad meliorem prouocat actionem. Nam prelati, id es rectores, legendo et considerando, quemadmodum praedicti pagani idolis seruientes agebant se caste et fideliter atque in omnibus se inreprehensibiliter ostendebant, per eorum exempla bonorum operum ita acuant mentes suas, eo quod fideles et membra Christi esse uidentur, ut multo magis meliores se illis demonstrent in castitate et iusticia atque pietate. Subjecti uero, id est milites sub milicia constituti, legendo uel audiendo talia certamina et operationes commilitum suorum, qui magis daemonibus quam deo militabant, certent se prudentiores ostendere illis in omni opere bono, sicut decet militibus Christi. Nam dominis carnalibus pure et fideliter secundum praeceptum apostoli deseruiant, deo uero, creatori suo, tota mente ita decertent famulari custodiendo precepta eius, nulli umquam uiolentiam facientes aut aliena auferentes, sed in sua substantia (h)abundantes, sicut precursor et baptista Christi, beatus Johannes, in euangelio precepit, ne, quod absit, militando saeculo alienentur a militia caelesti. Licet namque et spirituales homines audire, quae et qualia certamina uel quam benignas operationes propter amorem saeculi in se habebant pagani ab initio usque ad aduentum Christi, ut merendo considerent, quam sapientes et pios uiros tunc possidebat diabolus excecando mentes illorum, ne suum agnoscerent creatorem et seruirent creaturae potius quam creatori, et ideo intellegebant, quam iustum et necessarium fuit humano generi aduentus Christi, quia secundum sacram scripturam, si nos non uisitasset ex alto redemptor noster demonstrando se ipsum nobis uiam salutis, per quam saluaremur, ut eum solum in trinitate adoraremus ipsumque uerum creatorem omnium agnosceremus, funditus nos omnes in aeternum perieramus. Quapropter pura mente cum apostolo admirando proclamemus: 'O altitudo sapientiae et scientiae dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius.' Et iterum cum psalmista requirentes exclamemus: 'Quis loquitur potentias domini et auditas faciet omnes laudes eius?' Subaudis: nemo. 2. Interea regnantibus Constantino et Romano, magnificis imperatoribus Christianorum, et principatum ducatus totius Campaniae domniantibus Johanne et Marino, excellentissimis ducibus atque consulibus, quibus quaedam necessitas accidit transmittendi missum suum usque Constantinopolim ad eosdem prefatos imperatores, et tun miserunt illuc Leonem archipresbiterum ualde fidelem. Quo pergente in eandem Constantinopolitanam urbem coepit inquirere libros ad legendum. Inter quos inuenit historiam continentem certamina et uictorias Alexandri regis Macedoniae. Et nullam neglegentiam uel pigritiam habendo sine mora scripsit et secum usque Neapolim deduxit ad suos predictos excellentissimos seniores et ad praeclaram et beatissimam coniugem eius, Theodoram uidelicet senatricem Romanorum, quae die noctuque sacrae scripturae meditabatur. Viduarum namque et orfanorum atque diuersorum aduenarum protectrix indeficiens permanebat. Quae iuuenili aetate cursum uitae finiens infra tricesimum octauum annum migrauit ad dominum. Post cuius transitum praefatus Johannes, excellentissimus consul et dux, uir eius et deo amabilis, statuit mente sua ordinem scripturarum inquirere et praeclare ordinare. Primum uero libros, quos in sua dominatione inuenit, renouauit atque meliores effectus, deinde anxie inquirens sicut philosophus, quoscumque audire uel habere potuit, siue rogando seu precando multos et diuersos libros accumulauit et diligenter scribere iussit. Maxime ecclesiasticos libros, Vetus scilicet atque Nouum Testamentum, funditus renouauit atque composuit. Inter quos historiographiam uidelicet uel chronographiam, Joseppum uero et Titum Liuium atque Dyonisium, caelestium uirtutum optimum predicatorem, atque ceteros quam plurimos et diuersos doctores, quos enumerare nobis longum esse uidetur, instituit. Eodem namque tempore commemorans ille sagacissimus predictus consul et dux prefatum Leonem archipresbiterum habere iam dictum librum, historiam scilicet Alexandri regis, uocauit eum ad se et de Greco in Latinum transferri precepit, quod et factum est, sicuti sequentia docent, omnibus uero laborantibus tam doctoribus quam scriptoribus bonum retribuens meritum pro salute animae et memoria nominis sui. NATIVITAS ET VICTORIA ALEXANDRI MAGNI REGIS LIBER PRIMUS 1. Sapientissimi namque Egiptiorum scientes mensuram terrae atque domantes undas maris et caelestium, id es stellarum, ordinem computantes tradiderunt uniuerso mundo altitudinem doctrinae in magicis uirtutibus. Dicunt autem de Nectanebo, quomodo subito hostes sicut nubes uenissent super eum; in hoc enim non mouit miliciam nec arma nec artificia ferri, sed intrauit palatium apprehenditque concam eream, ponens ibi aquam pluuialem, tenens in manu uirgam [eb]eneam et per magicas artes uocabat daemones et per istam magicam artem incantations uidebat atque intellegebat in ipsa conca nauidia, quae super eum ueniebant. 2. Erant enim speculatores in partibus Romaniae; uenit quidam ex eis ad eum dicens: 'Magnissime Nectanabe, uenis super te multitudo non parua dena milia inimicorum. Sunt ibi Scithei et Cones, Ibires, Stidi, Arabes, Oxidrakes, Lampasidri, Lisanii, Bosphori arghi, Chaldei, Sarbii atque Agriophagi et quantae gentes sunt in oriente magnae et sine numero.' Hoc dicendo princeps miliciae subrisit Nectanabus et dixit: 'Tu enim custodiam, quam tibi credo, bene et uigiliter obserua; at tamen non sicut miles responsum dedisti, sed sicut pauidus homo. Virtus enim non paret in multitudine populi sed in promptitate. An nescis, quia unus leo multos ceruos persequitur?' 3. Haec dicens reuersus est in palacium et precepit omnibus, ut exirent inde. Ille autem solus tulit concam aqua plena, mittens ibi nauidia cerea, tenens in manu uirgam palmae et totis uiribus incantare coepit et respexit in ipsa conca; uidit, quia dii Egyptiorum gubernabant in nauibus barbarorum. Statim rasit sibi caput et barbam, ut tranfiguret se; tulit aurum, quantum portare potuit, et fugit de Egipto per Pelusium induens se linea uestimenta, hoc est sindones, quasi propheta Egiptius atque astrologus, et uenit Macedoniam sedensque palam diuinando omnibus, qui pergebant ad eum. Egiptii autem ut uiderunt, quit Nectanabus non inueniebatur, perrexerunt ad [I]festum deum illorum et rogauerunt eum, ut manifestaret eis, quid uel ubi esset rex Egiptiorum. Ille autem dixit: 'Fuga lapsus est de Egipto; post aliquantum tempus debet uenire iuuenis eiciendo a se senectutem, et faciendo se saecularem defensorem inimicorum ueniens ille subiectos faciat uos.' Istam diuinationem recipientes Egiptii scripserunt et sculperunt illud in marmore ad memoriam. 4. Nectanebus autem manens in Macedonia Philippus (h)abiit in prelium. Post haec perrexit Nectanebus palatium et uidit pulchritudinem Olimpiadis; iaculatum est cor eius in concupiscentiam illius; tetendit manum suam salutans eam et dicens illi: 'Gaude, regina Macedonum,' dedignans illam appellari dominatricem. Ad haec dixit illi Olimpiadis: 'Gaude, benignissime magister. accede propius et sede.' Ubi autem sedit, interrogauit eum Olimpiadis: 'Verene est, inquit, quod Epiptius sis?' Respondit illi Nectanebus: 'Verbum pulchritudinis et regale dixisti. Sunt enim sapientes, qui etiam somnia interpretauerunt, signa soluerunt, uolatilia intellexerunt, secreta intelligentes atque manifesta diuinantes, fatum nascentium dicentes. Ego itaque sensu subtilissimo de his omnibus notus factus sum sicut propheta atque diuinator.' Haec dicens respexit eam sensu concupiscibili. Dixit itaque illi Olimpiadis: 'O propheta, quid cogitasti sic respiciendo me?' Nectanebus inquit: 'Recordatus sum pulcherrimam diuinationem; etenim auditus sum a proximis diis, quia debeo intueri reginam.' Proferens de sinu suo mirificam tabulam, quam interpretari nulla locutio poterit, mixtam ebeno atque eburneo seu auro et argento continentem in se circula. Primus circulus continebat intelligentias decem; secundus circulus habebat feras duodecim; medius circulus habebat solem et lunam. Post haec aperuit cantram eburneam, proferens ex ea septem lucidissimas stellas exploratrices horarum ex octo lapidibus artificatis, per quas composuit hominem. Dixitque illi Olimpiadis: 'Si uis, ut credam tibi, dic mihi annum et diem et horam natiuitatis regis.' Ad haec Nectanebus cepit computare natiuitatem regis et eiusdem reginae dicendo talia: 'O regina, quid uis audire?' At illa dixit: 'Dic mihi, quid debet fieri inter me et Philippum, quia dicitur, si reuersurus fuerit ex prelio, eiciat me aliamque accipiat uxorem.' Cui ille: 'Falsidica sunt haec uerba, non ueridica; at tamen post aliquantum tempus factum erit.' Cui illa: 'Obsecro, ut dicas mihi omnem ueritatem.' Respondit ille: 'Unus ex potentissimis diis concumbet tecum et adiuuabit te.' At ille dixit: 'Et quis est ille deus, qui concumbet mecum?' Nectanebus inquit: 'Ille est Ammon, qui largitur diuicias in omnibus.' Dixitque illa: 'Et quam figuram habet?' Cui ille: 'Neque iuuenis neque uetulus, sed in media aetate consistit habens in fronte cornua [arietina], canos barbamque ornatam. Unde si tibi placet, esto perparata illi, quia in somnis uidebis illum et in ipso somno concumbit tecum.' Dixitque illa: 'Et si hoc uidero, non quomodo prophetam aut diuinum, sed sicut deum adorabo te.' 5. Haec dicens Nectanebus exiit continuo et abiit in desertum, atque euellens herbas et trituans ea tollens sucum fecitque incantationem Olimpiadis per somnium, ut ueraciter uideret in somno Ammonem deum concumbentem secum. Quod et factum est. Postquam surrexit ab ea, dixit illi: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum.' 6. Mane autem facto cum surrexisset a lecto, fecit uenire ad se Nectanebum, recitans illi somnium, quod uiderat. At ille dixit: 'Omnia scio; faciamus aliquod arbitrium, quia aliud est somnium atque alium ueritas. Iste deus quando ueniet, figuram habebit draconis, postea humanam formam in mea similitudine.' Ad haec Olimpiadis: 'Bene dixisti, propheta. Recipe cubiculum, et ego, si uiderio hoc ueraciter, habebo te quasi patrem pueri.' 7. Ubi factum est hoc signum, cum surrexisset ab ea, percussit eam in utero dixitque illi: 'Haec conceptio sit uictorialis et nullomodo subiugabitur.' Cum autem coepisset uterus eius intumescere, uocauit Nectanebum et dixit illi: 'Propheta, quid debet facere Philippus, si redierit?' Cui Nectanebus: 'Noli expauescere, ego ero in adiutorium tui.' Taliter suasa est Olimpiadis adulterando se ab homine quasi a deo. 8. Inter haec apprehendit auem marinam suadendo Philippum per somnium. Statim apparuit ei, quasi uideret concumbere Ammonem deum cum Olimpiade ac dicere: 'Mulier, concepisti in utero defensorem tuum et de patre suo Philippo,' et quasi uideret celata membra illius consuere atque signare aureo anulo. Ipse uero anulus habebat lapidem sculptum, caput leonis et claritatem solis atque gladium. Haec uidens surrexit et conuocauit ad se ariolum, qui interpretaretur somnium, quod uiderat. Cui ariolus: 'Philippe, scias pro certo, quia concepit Olimpiadis non ab homine sed a deo. Caput namque leonis atque gladius talem intellectum habet, quia ille, qui nasci debet, pertinget usque ad orientem pugnando atque per gladium capiendo ciuitates.' 9. Inter haec autem pugnauit Philippus et uicit coepitque redire Macedoniam. Obuiauit illi Olimpiadis et osculauit eum: intuitus est eam Philippus; dixit ei: 'Cui tu te tradidisti, Olimpiadis? Peccasti in quem? Non peccasti, quia uim sustinuisti a deo. Ego itaque totum hoc per somnium uidi; proinde inreprehensibilis esse uideris.' 10. Quadam uero die epulabatur Philippus et letatus est ualde. Nectanebus per artem magicam transfigurauit se in formam draconis et per medium triclinium, in quo comedebat Philippus, transiit atque sibilauit terribiliter, qui pauorem et turbationem inmisit in eos, qui conuiu[a]e erant, et appropinquans ad Olimpiadem caput posuit in gremium eius et osculabatur eam. Vidensque illud Philippus dixit: 'Olimpiadis, tibi dico et uobis omnibus, qui mecum comeditis: hunc draconem uidi tunc, quando preliatus sum cum inimicos meos.' 11. Post paucos uero dies sedens Philippus solus parua atque mitis auis ascendit in gremium eius et generauit ouum. Cecidit de sinu eius in terram atque diuium est; et exiit paruissimus serpens congiratusque est ouum.; uoluit introire in eum et, antequam ibi posuisset caput, defunctus est. Ubi hoc factum est, turbatus est Philippus et fecit uenire ad se ariolum et recitauit id, quod uiderat. Cui ille: 'Rex Philippe, nascetur tibi filius, qui debet regnare et circuire totum mundum subiugando omnes et, antequam reuertatur in terram suam, in paruis annis morietur.' 12. Appropinquauit tempus parturiendi Olimpiadis, et coepit dolere uterus eius, fecitque uenire ad se Nectanebum. Et cepit computare dicendo: 'Subleue te de sedio tuo paululum, Olimpiadis, quia hac [h]ora omnia elementa conturbat sol.' Et post paululum peperit Olimpiadis, et ubi puer cecidit in terram, statim facta sunt fulgura atque tonitrua seu terremotus. 13. Quod cum uidisset Philippus, dixit: 'O mulier, cogitaui in corde meo, ut nullomodo enutriretur iste infantulus, quia non est ex me conceptus. At tamen [quia] intelligo, quia a deo est conceptus, et in partu eius uideo mutari elementa, nutriatur in memoriam, quasi proprius sit meus filius et quasi sit ille, qui mortuus est mihi ex alia uxore, imponaturque ei nomen Alexander.' Haec dicens Philippus coeperunt nutrire sub omni diligentia infantulum. Figura illius neque patri neque matri assimulatur, sed propriam figuram suam habet. Coma capitis eius sicut leo; oculi eius non similabantur ad alterum, sed unus est niger atque albus est alter. Dentes uero eius erant acuti, impetus uero illius sicut leo feruidus; et qualis debebat in posterum fieri, figura illius significabatur. In scolia itaque, ubi sedebat cum condiscipulis suis, pugnabat cum eis atque uicit eos. In ipsis temporibus quidam principes Cappadoces adduxerunt Philippo polletrum magnum ligatum ex omni parte diuersis ligaturis; comedebat enim homines. Intuitus autem Philippus pulchritudinem eius et dixit: 'In hoc caballo significabitur signum siue bonum siue malum. Veniant denique homines mei et recipiant hunc polletrum et preparentur illi cancella ferrea atque ibi recludatur, ut et raptores et latrones seu qui male faciunt et qui debent comedi a feris, comedantur ab isto caballo.' 14. Ubi factus est Alexander annorum duodecim, instruebatur cum aliis militibus quasi ad pugnam, qui etiam uidens Philippus uelocitatem eius placuit ei et dixit: 'Fili, diligo uelocitatem tuam atque ingenium, sed tristis existo, quia figura tua non assimilatur mihi.' Quod ut uidit Olimpiadis, quia tristis erat in hoc Philippus, uocabat Nectanebum et dixit illi: 'Perscrutare et intellige, quid cogitat de me facere Philippus.' Coepit computare et dixit: 'Cogitatio illius erga te munda est. Sol itaque respicit in quandam stellam separando desiderium suum.' Alexander tunc ibi erat et, ubi hoc audiuit, dixit: 'Pater, hae stellae, quas tu computas, parent in caelo?' Cui Nectanebus: 'Etiam, fili.' Alexander dixit: 'Et possum eas uidere hora serotina?' Cui Nectanebus: 'Sequere me hora noctis in campo et ostendam tibi.' Alexander dixit: 'Pater, et fatum tuum agnoscis?' Cui Nectanebus: 'Etiam fortiter.' Alexander dixit: 'Ars bona est et opto illam scire. Et quam mortem debes facere?' Cui dixit: 'A filio meo moriar.' Totum hoc dicendo secutus est eum Alexander per noctem extra ciuitatem. Cui dixit Nectanebus: 'Fili, respice stellas et uide stellam Herculis, quomodo tristis est; et stella Hermi leta est; stella itaque Jouis clara est.' Sic respiciendo sursum Nectanebus accessit ei propius Alexander et fecit impetum in eum atque proiecit eum in foueam. Et dixit illi: 'Non tibi meruit hoc, nesciendo terrenas causas; quare uoluisti te intermittere de caelestibus elementis?' Cui Nectanebus: 'Cognitum mihi fuit hoc, quia sic mihi debuit euenire; tamen non potui euadere, ut mihi hoc non eueniret.' Alexander dixit, quia: 'ego filius tuus sum?' Cui Nectanebus: 'Tu es meus filius.' Ubi cognouit Alexander, quia ipse esset pater eius, dubitauit eum dimittere in foueam, sed eleuauit eum in humeris suis atque portauit corpus eius in palatium. Quod ubi uidit Olimpiadis, dixit: 'Fili Alexander, quid est hoc?' Cui ille: 'Corpus Nectanebi est.' Et illa: 'Nectanebus pater tuus fuit.' Dixit ille: 'Quemadmodum stultitia tua fecit.' 15. Inter haec autem cognouit Philippus per diuinationem, quis deberet regnare post mortem illius, et expectabat fidutiam caballi. 16. Alexander itaque factus est audax et fortis. 17. Transiit per eum locum, in quo stabat ipse indomabilis caballus, uiditque illum conclusum esse inter cancella ferrea et ante eum iacentem summa[m] manuum ac pedum hominis, quae illi superfuerat, et miratus est misitque manum suam per cancellas. Statim extendit collum suum ipse caballus et coepit lambere manum illius atque complicatis pedibus proiecit se in terram, tornansque caput respexit Alexandrum. Intelligens itaque Alexander uolutatem caballi aperuit cancellum et coepit mansuete tangere dorsum eius manu dextra. Statim caballus coepit mansuescere amplius; ut cum quando blanditur domino suo canis, sic et ille blandiebat Alexandro. Inter haec autem ascendit super eum et equitando exiit foras. Cum autem uidisset eum Philippus, dixit: 'Fili, Alexander, omnem diuinitatem modo cognoui in te, quia te debes fieri rex post meam mortem.' 18. Inter haec autem factus est Alexander annorum quindecim et dixt ad Philippum: 'Pater, si potest fieri, dirige me sedentem in curru.' Dixitque illi Philippus: 'Gratum accipio, fili, daboque tibi caballos centum et quadraginta dena milia aureorum solidorum, et uade cum bono auxilio.' Exiuit deferens secum paramentum et precipiens, ut mitterent studium de caballis, una cum Efestio philosopho, amico suo; ueniente itaque in Poloponinsu, ut faceret pugnam cum Nicolao, rege ipsius prouentiae; ubi autem uidit eum Nicolaus rex, dixit: 'Dic mihi, quis es tu?' Cui ille: 'Ego sum Alexander, filius Philippi.' Cui Nicolaus: 'Quem speras me?' Dixit Alexander: 'Tu es Nicolaus, rex Arideorum.' Item Alexander: 'Non eleuetur cor tuum in superbia, quia habes honorem regalem super te. Solet enim inueniri in humano fatu, quando maior perueniet ad paruitatem et paruus perueniet ad magnitudinem.' Cui Nicolaus: 'Bene dixisti, temet ipsum nescis tu; natura enim mea inreprehensibilis est. Tamen dic mihi ueritatem: quare in has partes uenisti?' Cui Alexander: 'Recede a me, o homo, quia neque tu habes aliquid aduersum me, nec ego aduersum te.' In hoc autem iratus est ualde Nicolaus et dixit: 'Vide, quali homini loquor! Per saluationem iuro patris mei, si impetum spum[a]e eicio in faciem eius, morietur.' Et expuit ad eum et dixit: 'Tolle hoc, quod tibi decet, catule, accipere, quia non erubescis.' Ille autem continuendo se secundum doctrinam natiuitatis suae dixit: 'Nicolae, iuro tibi secundum doctrinam natiuitatem meam et per uterum matris meae a deo conceptum, quia et hic per currea arma uincam te et patriam tuam per arma suiugabo mihi.' Et separati sunt abinuicem. 19. Et post paucos dies uenit constitutus dies, in quo coniuncti sunt ambo ad pugnam. Sonauerunt tubas facientes signum pugnandi, et omnes unanimiter moti sunt iungendo se ad pugnam; quos omnes Alexander manu propria occidit. Ubi uicit ipsam pugnam, ordo militaris coronauit eum et caballos eius, et ad patrem suum reuersus est cum uictoria. 20. Inuenitque Philippum, patrem suum, quomodo eiecit matrem suam et sociauit sibi cuiusdam hominis filiam nomine Cleopatram. Et sic sedens in nuptiali conuiuio ingressus est Alexander et dixit: 'Pater, recipe a me de priori mea pugna uictorialem coronam. Tamen quando celebraturus sum nuptias matris meae iungendo illi regem maritum, tu in ipsis nuptiis inuitatus non eris.' 21. Unus autem ex discumbentibus, cui nomen Lisias, dixit: 'Philippe, ex Cleopatra nascetur tibi filius similis tui.' Ubi hoc audiuit Alexander, percussit eum cum baculo, quem tenebat in manu, et occidit. Videns hoc Philippus iratus est et erexit se atque in ipso impetu cecidit. Dixit Alexander: 'Philippe, qui subiugasti Asiam et Europam, quare super tuos pedes non stas?' In hoc itaque tempore exturbatae sunt ipsae nuptiae. 22. Et Philippus egrotabat; et post paucos dies introiuit Alexander uisitare illum et dixit: 'Philippe, quamuis non sit lex, ut te uocem ex nomine, non tibi loquor ut filius, sed ut amicus. Fac bene mulieri, cui male fecisti, et non sit tibi curae, quia occidi Lisiam. Bene feci, tu autem male fecisti, quia impetum fecisti in me, ut percuteres me gladio.' Et fleuit Philippus. Et ubi uidit patrem plorantem, dimisit eum et (h)abiit loqui matri suae, cui et dixit: 'Mi mater, noli tenere malam uolutatem patris, quia, quamuis absconditum sit peccatum tuum, reprehensio tua stabit. Bene est, ut uxor semper subiecta sit suo marito.' Haec dicens portauit eam patri suo. 23. Et post paucos dies uenerunt reguli missi a Dario imperatore ad Philippum querendo censum [consuetum]. Ubi uidit eos Alexander, dixit: 'ite, dicite Dario: quando Philippus non habebat filium, gallina generabat ei ouum aureum, nunc autem nascendo Philippo filius ipsa gallina facta est sterilis.' Haec dicens dedit illis absolutionem et remisit eos ad Darium regem. Et post haec reuellata est Armenia, et direxit illuc Philippus Alexandrum cum hoste, ut expugnaret eam. 24. Tunc erat in Macedonia quidam homo nomine Pausania, uelocissimus uir, subiectus Philippo. Iste ipse Pausania concupiuit Olimpiadem et fecit consilium; adunauit populum et una cum populo suo ipso manu armata (h)abiit supra Philippum; terga uertit ei, uibrata hasta percussit Philippum in dorso. Tamen quamuis percussus fuisset, statim non est mortuus, sed iacuit in campo semiuiuus. Et facta est non modica turbatio, sperantes esse eum mortuum. Unde eleuatus Pausania in audatia, introiuit palatium eius et abstraxit inde Olimpiadem et portabat eam. Inter haec autem reuersus est Alexander de Armenia et inuenit maximam turbationem in regno illorum. Et etiam exiit Olimpiadis incognito loco et coepit uociferare ad Alexandrum, filium suum, dicens: 'Ubi est uictoria tua, Alexander, ubi fatus, quem a diis accepisti, ut uictorialis exsisteres et uindicares me patremque tuum?' Audito hoc Pausania exiit, ut uideret Alexandrum. Ille autem uibrata manu gladio percussit Pausaniam; et statim mortuus est. Venitque illi nuntius, quod et Philippus pater eius mortuus esset; (h)abiit ad eum. Ubi uidit eum Philippus, dixit illi: 'Fili Alexander, iam laetus moriar, quia fecisti uindictam occidendo inimicum meum.' Haec dicendo mortuus est; ploransque mortem patris (h)abiit et sepeliuit eum. 25. Cum autem reuersus esset a sepulchro illius, altero die effecto sedit in throno patris sui et dixit: 'O iuuenes Macedones, Tracienses et Thessalonicenses atque Lacedemones et alii, intuemini et uidete Alexandrum, et timor barbarorum procul sit a uobis. In me sit, ait, hoc quia et illos subiugabo et in seruitio manuum uestrarum ponam illos. Quis ex uobis arma uoluerit, tollat ex meo palatio et preparet se ad proelium, et qui noluerit, armet se ex armis suis.' Dixerunt ei seniores: 'Rex Alexander, aetas nostra in senectute posita est; multis annis militauimus patri tuo et non est uirtus nobis, ut angustiam ferre ualeamus. Unde si tibi placet, recusetur a nobis milicia, quam usque [h]actenus egimus.' In hoc respondit Alexander: 'Magis uolumus uos habere in milicia nostra quam iuuenes, quia iuuenis confidendo in iuuentute sua acquirit mortem, senior autem omnia cum consilio facit.' Hoc dicens fecit eos acquiescere, ut essent in milicia sua. 29. Et post haec congregata multitudine hostium coepit ire Romam. Principes uero miliciae mandauerunt ei sex milia talenta auri et coronas centum nouem milia deprecantes illum, ut concederet illis pugnam Calcedonis. 30. Inter haec autem ingressus est Italiam et inde sulcato pelago perrexit Affricam. Principes miliciae Affricae rogauerunt Alexandrum, ut desuper illis tollere(n)t Romanorum principes. Verum tamen apprehendit Calcedonem et dixit: 'Vobis dico, Chalcedones, aut pugnate uiriliter aut subiugamini sub potestate pugnatorum.' Exiit a Chalcedonia, et praecepit militibus suis, ut ingrederentur cum eo naues et irent Faranitidam insulam, atque ibi recepit diuinationem a deo Ammone. 31. Cum autem (h)abiret accipere diuinationem ab ipso deo, obuiauit ei ceruus, praecipitque militibus suis, ut sagittarent eum. Illi uero sagittare nullomodo potuerunt. Ille autem apprehendit arcum et sagittam; dixit militibus suis: 'Sic sagittatis!' Et continuo sagittauit eum, et usque hodie uocatur locus ille Sagittarius. Inde mouit se et abiit in locum, qui dicitur Tafosiri, in quo erant uill[a]e quindecim et habebant flumina duodecim, qui cursu suo ingrediebantur in mare. 32. [uacat] 33. Ibi erant portae clausae et fabricatae. Inter haec autem fecit offerationem Alexander diis deprecans eos, ut facerent illi diuinationem de omnibus. Ibi et obdormiuit. Et in ipso somno apparuit ei deus Serapis dicens illi: 'Alexandre, potes mutare hunc montem et portare illum?' Cui Alexander: 'Et ubi, domine, possum portare eum?' Cui ille: 'Quo modo iste mons non transferetur de loco suo, sic et nomen tuum nullomodo mutabitur.' Cui Alexander: 'Serapis, dic mihi, quam mortem debeo facere.' Cui Serapis dixit: 'Bona causa est et sine aliqua tribulatione, non scire hominem horam mortis suae. Mortem iustam habes recipere cum potione. Suspeccio aliqua non sit in te, qua hora apprehenderit te infirmitas. Morieris in iuuentute tua transeundo multa mala.' Ubi audiuit hoc Alexander, contristatus est precepitque, ut fabricaretur ciuitas, imponens illi nomen Alexandria. 34. Dedit comitatum militibus suis, ut irent Ascalonam et expectarent eum. Audierunt Egiptii aduentum Alexandri; exierunt obuiam illi atque subiugati sunt ei et honorabiliter portauerunt eum Egiptii. Introeunte uero Egiptum inuenit ibi regalem statuam ex marmore nigro et dixit: 'Cuius est hec statua?' At illi dixerunt: 'Statua haec Nectanebi, regis Egiptiorum, est.' Quibus ille dixit: 'Nectanebus pater meus est.' Proiecit se et amplexatus est eam atque osculabatur. 35. Inde uero accepta milicia perrexit Siriam. Sirii uero restiterunt ei uiriliter pugnaueruntque cum eo atque occiderunt ei milites. Inter hec autem mouit hostem et castra metatus est atque obdormiuit. Viditque in somno tenere uuam in manu et proiecit eam in terram et tundens calcibus fecit ex ea uinum. Et excitatus est a somno fecitque uenire ariolum referens illi somnium. Cui ariolus: 'Hanc ciuitatem debes apprehendere, quia uinum uuae sanguis intellegitur; et quia eam conculcasti, subiugabitur haec ciuitas potestati tuae.' Erexit se et congregata milicia coepit pugnare. Et pugnando apprehendit tres ciuitates et dissipauit eas funditus, qui(a) eciam, qualia mala sustinuerunt Tirii, usque hodie memoratur. 36. Qui uero effugerunt manum illius, abierunt Persidam. (H)abeuntes Tiri Persidam recitauerunt Dario regi presumptionem Alexandri et bonam doctrinam eius. S[c]iscitatus est Darius rex homines ipsos de statu et posicione Alexandri. Ostenderunt ei depictam imaginem Alexandri; dedignatus est eam pro paruitate form[a]e eius. Statim direxit ei speram et uirgam curuatam, sed et cantram auream et epistolam tali modo: 'Rex regum terrenorum, parens solis, qui lycet una cum Persidis diis, famulo meo dirigo gaudium. Audiui denique de te, quod pro mea uenias inimititia per uanam gloriam. Quapropter precipio tibi turnare gressum et redi ad matrem tuam et requiesce in sinu illius. Qui eciam direxi tibi speram atque curuam uirgam cantramque auream, ut exerceas et cogites iocandi causam. Cognosco itaque, quia pauper es et miserrime indiges, sed cito resipisce ab hac stulticia et demoniaca quam agis gloria. Tu enim coadunasti quosdam latrunculos et uis confligere cum multitudine Persarum; qui immo cogita, si poteris numerare stellas celi. Si adunare potueris homines totius mundi, non preuales resistere plenitudini Persarum, quia coequatur arenae maris. Tantum itaque aurum requiescit in Persida, qui uincit caritatem solis. Unde oportet te penitere in hoc, quod operatus es, quia, si in ipsa stulticia perseruerare uolueris, dirigo ad te uindicatores, qui te apprehendant. Non quomodo filius Filippi, set quomodo principem latronum affigi te cruci precipio.' 37. Hanc epistolam afferentes homines illius precepit eam legere coram suis militibus. Quod audientes sui milites tristati sunt. Quibus Alexander: 'O commilitones, nolite turbari in uerbis epistol[a]e. Quare nescitis, quia canes multum latrantes nullum affectum faciunt? Credamus itaque, quia ueritatem dicit hec epistola. Set opus est nobis strenue et fortiter pugnare cum illis et non in uacuum, quia diuiti[a]e illorum compellunt nos pugnare.' Ubi hoc dixit, precepit suis militibus apprehendere homines ipsos et crucifigere illos. At illi dixerunt: 'Et nos quam culpam habemus?' Quibus Alexander: 'Quare dicitis me male facere? Quod si ego male facio, dicta senioris uestri compellunt me illud facere, qui direxit uos quasi ad latronem.' At illi dixerunt: 'Proinde scripsit Darius haec, quia nescit magnitudinem tuam et quis es tu. Ex quo nos uenimus et uidimus intellegibilem inperatorem, postquam redierimus, per nos erit diffamatum nomen tuum.' Precepitque illos dimittere atque iussit eos inuitari ad conuiuium suum. Sedentibusque cum eo et conuiuantibus dixerunt regi: 'Dominator, si placet potestati tuae, precipe uenire nobiscum mille milites et trademus uobis Darium.' Quibus Alexander: 'Letetur animus uester ad hoc in quibus sedetis, quia pro tradicione uestri senioris non dabuntur uobis mille milites.' 38. Alio itaque die resedit Alexander praecepitque scribere epistolam Dario regi continentem ita: 'Rex Alexander, Filippi filius atque Olimpiadis, terreni regi regni Dario, proximo soli, lucenti una cum Persidis diis, hoc dico: Dedecus est tam lucidissimo atque magnificentissimo imperatori dirigere paruo homini talia uerba et manere cotidie in suspectione, posse ledi a me tu, qui es parens solis et resides in throno Mithrae et fulgis una cum Persidis [diis]. Dii namque inmortales irantur, si mortales homines se effici uolunt socii illorum. Mortalis ego sum et sic uenio ad te quasi cum mortali homine pugnaturus. Quia laudando te dixisti habere plurimas diuitias auri, acuisti sensum nostrum et fecisti nos fortiores in uirtute, quatenus uestras acquiramus diuitias. Tamen tu, qui magnus et excelsus es, cum conueneris pugnaturus mecum et uiceris, non habebis laudem, quia latrunculum uicisti. Quod si ego uicero te, maximam acquiro laudem, quia magnificentissimum imperatorem uici. Quia direxisti nobis curuam uirgam et speram atque auream cantram, intellego hoc per uirgam curuam: curuantur ante me potentissimi reges; per speram rotundam intellego, quia tenebo rotunditatem tocius mundi; per cantram auream me esse uictorialem intellego et censum ab omnibus recipere, quia et a te, qui magnus es, ego, qui paruus sum, cantram auream recepi.' 39. Hoc taliter scribendo uocauit apocrisarios, donauit illis cantram auream pariter et epistolam ac dimisit eos. Euntes uero missi cepit Alexander preparare se, ut iter caperet. Recepta itaque Darius epistola et relecta iratus est; direxit satrapis suis epistolam tali modo: 'Rex Darius Persarum satrapis meis. Audiuimus itaque, quod filius Filippi Alexander Macedo eleuatus est in stultitia et intrauit in terram Asi[a]e, qu[a]e mea est, et depredauit eam. Quapropter precipio uobis, ut apprehendatis illum atque adducite illum mihi, sicut tam magnos et fortes uiros decet et adiutores mei imperii, ut pueriliter flagellem illum et induam illum purpura et dirigam illum Olimpiadi matri suae in Macedonia, quia non decet ei pugnare, sed stare in prouintia sua et ludere ut puer.' Relegentes itaque satrap[a]e hanc epistolam rescripserunt ei epistolam tali modo: 'Regi Persarum Dario ego Primus et Antilochus satrapes gaudium. Sciat magnitudo uestra, quia ipsum puerum Alexandrum, quem dicitis, dissipasse prouinciam nostram congregata multitudine hostium, et pugnauimus cum eo et terga uertimus ei et uix euasimus de manu illius. Nos qui(a) adiutores dicti sumus imperii, necesse est, ut queramus uestram saluationem. Quia dixistis illum induere purpura, sciatis, quia funditus dissipauit Tyriam.' 40. Cum autem legisset Darius hanc epistolam, superuenit ei alter nuntius, quod applicasset Alexander super fluuium, qui dicitur Straga. Iterum scripsit ei epistolam in hoc modo: 'Darius, rex Persarum, dirigo hoc Alexandro. In uniuerso mundo laudatum est nomen Darii, quin immo etiam dii laudant nomen eius. Quomodo ausus es transire flumina et mare et montes et uenire contra me? Hoc fuerat tibi magnum nomen, ut sine me tenuisses imperium Macedoniae; sed confortatus es et congregasti socio tuos et uadis pugnando et dissipando ciuitates. Melius fuerat tibi penitere de malis tuis, quae facis, antequam acciperes a me iniuriam, et absconse fecisses refugium ad me, qui sum dominus, ut non congreges multa mala super te. At tamen gloriari debes in hoc et penitere de malis tuis, quia fuisti dignus a me recipere epistolas. Verum tamen ut cognoscas, qualis et quanta est mea milicia, significabo illam tibi per hanc sementem papaueris, quam direxi. Vide itaque, quia, si hoc mensurare potueris, pro certo mensurabitur populus meus. Quod si hoc facere non potueris, reuertere ad terram tuam et obliuiscere, quod fecisti, et amplius non ascendat cor tuum talia facere.' 41. Cum autem uenissent apocrisarii ad Alexandrum portantes illi epistolam et sementem papaueris, legit eam tetenditque manum suam et tulit ex ipsa semente mittens in os suum, mandens et dixit: 'Video, quia homines illius multi sunt, sed sicut hoc semen molles sunt.' Superuenerunt ei nuntii signficantes illi infirmitatem Olimpiadis matris suae. Quamuis hoc audisset, scripsit epistolam Dario regi continentem ita: 'Alexander rex Dario regi Persarum hoc dico. Plurimae epistolae aduenerunt mihi, quae impellunt me, et uolente nolente facio, quae dico. Noli cogitare, quod pro pauore atque dubio stultitiae uanae uestrae gloriae recedam de isto loco; pro certo scias, quia reuersurus ero uidere matrem meam non tantum, ut uideam dulce pectus illius, quantum opto uidere illam, quia est oppressa ualida infirmitate. Sed tamen non post multum tempus rediero renouando me. Iterum dirigo tibi aduicem sementis papaueris, quam nobis in mantico mandasti pro inmensurabili numero militiae uestrae, hoc piper, ut cognoscas, quia multitudine[m] papaueris sementis ui[n]cit fortitudo huius paruissimi piperis.' Scripta haec epistola uocauit Alexander apocrisarios Darii deditque illis epistolam et dimisit eos. Deinde coepit redire ad matrem suam. Potentissimus uir, uidelicet princeps miliciae Darii regis, sedebat tunc illo in tempore cum ualida manu hostium super Arabiam. Mouit se inde cum toto exercitu. Ex aduersa parte stetit ante Alexandrum et coepit acriter pugnare cum eo, et inter se ex his et illis coeperunt mori. Et ualde mane inchoatum est proelium et pugnatum est usque ad occasum solis. Et inter haec neque hi neque alii molles intenti sunt, sed fortiter pugnatum est per continuos tres dies et tam fortiter extitit ipsa pugna, qui obtenebratus est sol compatiendo tali homicidio, nolendo uidere tantum sanguinem. Inter haec defecit Amonta, princeps miliciae exercitus Darii, et cum reliquis, qui ei superfuerunt, coepit fugere Persidam. Cum tanta uelocitate fugierunt, qui ante Darium inuenerunt apocrisarios, qui portauerunt ei piper et epistolam Alexandri, tenente in manu Dario epistolam Alexandri. Scrutabatur Darius suos apocrisarios, quid fecisset Alexander ex semente papaueris. At illi dixerunt: 'Apprehendit et momordit et despicando dixit: multi sunt, [s]et molle.' Accepto itaque Dario piper mittens in os suum mandens atque dixit cum lacrimis: 'Pauci sunt, sed duriores.' Videndo hoc Amonta dixit: 'Etiam, dominator, paucos pugnatores habet Alexander, sed fortes sunt, (et) quia multos meos milites occidit.' Alexander uero, quia uicit pugnando, non est eleuatus in elatione precepitque militibus suis, ut sepelirent Macedonas atque Persos, quid ceciderunt in ipso prelio. 42. Et post hec applicauit cum ipsa preda in Achaiam, et ibi subiugat[a]e sunt ei mult[a]e ciuitates, et superiunxit in milicia sua decem et septem dena milia. Inde ascendit montem Taurum et uenit in ciuitatem, qu[a]e dicitur Persopolis, in qua sunt nouem Mus[a]e. Deinde uenit Frigiam in templum, quod dicitur Solis, in quo et offertionem fecit. Inde uenit ad fluuium, qui dicitur Scamandro, qui erat in latitudine cubitorum quinque, et dixit: 'Beati estis, qui habetis laudem doctoris Homeri.' Stetit ante eum homo, cui nomen Clitomidis, et dixit: 'Alexander rex, maiores laudes possum facere tibi de tuis accionibus, quam fecisset Homerus, quia plus miraculosas uirtutes fecisti quam hi, qui fuerunt Troi[a]e.' Alexander dixit: 'Antea uoluissem fieri discipulus Homeri quam habere laudem, quam habuit Achilles.' 43. Et post hec ueniente in Macedoniam inuenit matrem suam Olimpiadem leuari ab infirmitate sua atque letatus est cum ea. Et post hec exiit de Macedonia uenitque in locum, qui dicitur Abdira. Homines autem ipsius ciuitatis clauserunt ei portas, ut non ingrederetur ibi. Ad hec iratus Alexander praecepit, ut incenderetur ipsa ciuitas. Homines ipsius ciuitatis uidentes ignem dixerunt: 'Alexander, non rebellando tibi clausimus portas, sed dubitando Darium, regem Persarum, ne audiret de nobis pacem factam tecum, dirigeret et dissiparet nos.' Alexander dixit: 'Aperite portas secundum consuetudinem. Modo itaque non ueni pugnare uobiscum; cum autem fecero finem cum Dario, rege Persarum, tunc loquar et uobiscum.' Timendo acquieuerunt et patefecerunt portas. 44. Transiit [Bib]o(s)tia et uenit in Olintho et inde Chaldeopolis et uenid ad fluuium, quid dicitur Xenis. Et oppressit eos fames ualida; fecitque diis offertionem militibusque suis apparatum magnum et saturauit eos. Murmurati sunt inter se cuncti milites dicendo: 'Defecerunt caballi nostri.' Quibus Alexander dixit: 'Viri comilitones mei, et si defecerunt caballi uestri, desperastis uos de salute? Quod si nos uiuimus, caballos festinanter inueniemus, quia, si nos morimur, non sunt nobis necessarii caballi. Sed tamen festinemus ire in tali loco, ubi cibaria nobis sint et nostris caballis.' 45. Inde ceperunt ire ad locum, qui dicitur Locrus, ubi inuenerunt cibaria multa et pascua animalibus. Et inde uenerunt in locum, qui dicitur Tragachantes, inueneruntque ibi templum Apollinis et uoluit ibi inuenire diuinationem ab ipsa uirgine Zacora. Cui illa dixit: 'Non est hora diuinationis.' Secunda uero uice dixit Apollo: 'Iracli.' Alexander dixit: 'O propheta, mihi est nomen Iracli? Ergo periit diuinatio tua.' 46. Deinde mouit exercitum et uenit Thebaida et dixit Theb[e]is: 'Date mihi quadringentos milites armatos, qui ueniant in adiutorium meum.' Statim illi clauserunt portas et nihil locuti sunt ei, sed armati sunt ex eis quattuor milia et ascenderunt murum et tenuerunt eum atque dixerunt: 'Alexander, si non recedis a nobis, pugnamus tecum.' Hoc audito Alexander rex subrisit et dixit: 'Fortissimi milites sunt Thebei; clauserunt se intra portas et sic dicunt pugnare mecum.' Alexander dixit: 'Nullomodo mouebo hinc, set stabo et pugnabo contra uos, non quomodo fortes aut ciuitonici, set quomodo rustici et sine uirtute. Omnis homo fortis, qui pugnare uult, in campum exit, quia non clauditur intus urbem quomodo uirgo.' Set hoc dicendo praecepit mille equitibus suis sagitariis, qui circuirent murum et sagittarent homines ipsius ciuitatis. Praecepit iterum duo milia militibus suis, ut cum securibus [et] uectes ferreos rumperent fundamenta muri, quas construxit Anfionos et Zithu, et aliis quadringentis praecepit, ut irent cum ardentibus facculis et incenderent portas ciuitatis et alia trial milia ordinauit, ut percuterent murum cum uerbicibus. Et ipse Alexander cum fundibalariis atque sagittariis ingressus est ciuitatem. Port[a]e autem ciuitatis ardebant et populi de muro cadebant multi moriendo et alii ex muro lapsum faciendo. Stisichorus inimicus gaudebat, quomodo uidebat liberari ciuitatem ex effusione sanguinis. Quidam homo eiusdem terr[a]e Isminea nomine, melodiam faciens, uidens dissipari patriam suam suspirans atque reputans per artem musicam facere ingenium, ut mitigaret animum regis, terra tenus proiectus est in terram ad pedes suos rogansque eum, ut tandem aliquanto misereretur ciuitati. Respexit eum Alexander et dixit: 'O magister, postquam apprehendi istam terram et dissipaui eam, postea fecisti hanc artem.' Cui isminea dixit: 'Proinde hoc feci, ut mitigarem animum tuum et conuerterem illum in luctum istius ciuitatis. Si iuste fecisti dissipando hanc ciuitatem, quia culpauit tibi, intellege, quia et tibi malefecisti, quia et pater tuus et tu ipse Thebeus es. Oportuit te misereri patriae tuae.' Ubi hoc audiuit Alexander, iussit a fundamentis euellere murum eius et abiit. 47. Thebei uero, qui remanserunt ex ipso incendio, abierunt Delfim ad aram Apollinis et consuluerunt eum, ut diuina responsa redderet eis, si deberetur reedificari Thebea an non. Erat ibi porphetissa; abiit et bibi ex aqua Castalia et prophetizauit et dixit: 'Ille qui hanc ciuitatem edificaturus est, tres uictorias habebit et post ipsas uictorias recepturus erit [potestatem] reedificandi ipsam ciuitatem.' Thebei receperunt hanc diuinationem. Alexander profectus est Corinthum, rogauerun[t]que eum Corinthii, ut luderet cum eis in curribus, conueneruntque ad hoc spectaculum multitudo. Secutus est postea magnus et uir gloriosus Thebeus, cui nomen Clitomagus. Astantibus uero ad hoc spectaculumdixit Alexander: 'Quis ex uobis exiet luctans in ludo isto?' Cui Clitomachus dixit: 'Si placet uestrae potestati, ego recepta potestate pugnandi pugnabo et uinco.' Cui dixit Alexander: Si tres uicturus eris, coronaberis.' Cepit pugnare et uicit; alias duas uincendo recepit in capite coronam et dixit illi praeconator: 'Dic nobis nomen tuum.' Clitomachus dixit: 'Sineciuitas.' Vidit hoc imperator et dixit: 'O beatissime et pulcherrime certator, ut quid sine ciuitate?' Clitomachus dixit: 'Magnissime imperator, antequam tu esses, habui ciuitatem, nunc autem per te ciuitatem non habeo.' Intellexit hoc responsum Alexander et dixit: 'Tibi dico, praeconator, uociferare et dic, ut sit Thebeus et potestatem habeat reedificandi atque tenendi ipsam ciuitatem.'